Obrazy na stronie
PDF
ePub

quorum vagetur animus errore, nec habeat unquam, quod sequatur. Quæ enim esset ista mens, vel quæ vita potius, non modo disputandi, sed vivendi, ratione sublata? Nos autem, ut ceteri, alia certa,12 alia incerta esse dicunt; sic, ab his dissentientes, alia probabilia, contra, alia non probabilia, esse dicimus. 8. Quid est igitur,'" quod me impediat, ea, quæ mihi probabilia videantur, sequi; quæ contra, improbare; atque, affirmandi arrogantiam vitantem, fugere temeritatem, quæ a sapientia dissidet plurimum? Contra autem omnia disputatur 14 a nostris ; quod hoc ipsum probabile elucere non possit, nisi, ex utraque parte, causarum esset facta contentio. Sed hæc explanata sunt in Academicis' nostris 's satis, ut arbitror, diligenter. Tibi autem, mi Cicero, quanquam in antiquissima nobilissimaque philosophia, Cratippo auctore, versaris, iis simillimo, qui ista præclara pepererunt; tamen hæc nostra,16 finitima vestris, ignota esse nolui. Sed jam ad instituta pergamus.

[ocr errors]

I

III. 9. Quinque igitur rationibus propositis officii persequendi, quarum duæ ad decus honestatemque pertinent; duæ ad commoda vitæ, copias, opes, facultates; quinta ad

3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Facciol.12 Bern. 5. Magnol. Manut. qui alia certa. Statim, contra alia improb. esse dicimus Magnol. Mannt. Lamb. Petr. 1568. et alia improb. esse dic. Basil. alia improbabilia dicimus Bern. 3. contra alia esse dicimus Pearc. contra alia, dicimus Bern. 1. 2. 4. 5. Heusing. Gernh. Nobb. Beier. Orell.-13 Quid igitur est Lamb. Petr. 1568. Quid est ergo Bern. 5. Magnol. Manut. Facciol. probabilia mihi Bern. 1. 2. 3. 4. mihi omittit Basil. arrogantiam vitare Bern. 5. Magnol. Manut. arrogantia vitata conj. Gronov.-14 Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. disputantur. Actutum, a nobis Bern. 1. non posset Bern. 1. 3. Magnol. Manut. Lamb. Græv. Facciol. facta esset Bern. 4.-15 Ac. meis Bern. 5.16 Victor. nostra hæc.

CAP. III. 1 Quinque autem Bern. 5. Mox, pertinerent Bern. 1. 3. Bern. 2. a m. sec. Gud. 2. Beier. quæ supra dixi Bern. 3. videantur pugn. inter se Basil. honestatis autem pars Bern. 3. perfecta est codd. aliquot, Victor. Mag

NOTE

qui nihil probarent; eorum auctor Pyrrho. Ab iis in eo discrepabant Academici, quod non quidem nega. rent percipi quidquam posse, sed ea quæ percipiuntur, alia probabilia

esse, alia improbabilia docerent; non vero alia certa, et alia incerta, quæ tertiæ cujusdam sectæ doctrina fuit. Antiquissima] Peripatetica.

[ocr errors]

eligendi judicium, si quando ea, quæ dixi, pugnare inter se viderentur; honestatis pars confecta est, quam quidem tibi cupio esse notissimam. Hoc autem, de quo nunc agimus, id ipsum est, quod utile appellatur. In quo lapsa consuetudo deflexit de via, sensimque eo deducta est, ut, honestatem ab utilitate secernens, et constitueret, honestum esse aliquid, quod utile non esset, et utile, quod non honestum; qua nulla pernicies major hominum vitæ potuit afferri. 10. Summa quidem auctoritate philosophi, severe sane atque honeste,' hæc tria genera confusa cogitatione distinguunt. Quicquid enim justum sit, id etiam utile esse censent; itemque, quod honestum, idem justum ex quo efficitur, ut, quicquid honestum sit, idem sit utile. Quod qui parum perspiciunt, hi sæpe,+ versutos homines et callidos admirantes, malitiam sapientiam judicant. Quorum error eripiendus est, opinioque omnis ad eam spem traducenda, ut honestis consiliis justisque factis, non fraude et malitia, se intelligant ea, quæ velint, consequi posse. 11. [p. 35.] Quæ ergo ad vitam hominum tuendam pertinent, partim sunt inanima, ut aurum, argentum, ut ea, quæ gignuntur e terra,

nol. Manut.-2 In quo verbo codd. aliquot, et edd. ante Grut. item Pearc. Facciol. Orell. Mox, eo omittit Bern. 3. secernens, const. omisso et, Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. al. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc, ut ab honesto utile secerneret et const. Bern. 5. Magnol. Manut. esse honestum aliquid Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. quatuor codd. Heusingeri, Lamb. Petr. 1568. honestum aliquod, omisso esse, Bern. 5. Magnol. Manut. hominum major Bern. 2.-3 Hæc, severe s. a. hon. suspecta sunt Facciolato. Mox, hæc tria, genere confusa Bern. 3. Beier. Orell. hæc duo genera re confusa conj. Hotting. sit justum Petr. 1568. justum est Basil. id utile etiam Bern. 4. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. etiam omittit Basil. itemque quicquid Bern. 4. Petr. 1568. idem esse justum Magnol. Manut. Facciol. id esse justum Bern. 5. id justum Victor. ex quo conficitur Bern. 4.-4 Bern. 2. 3. 4. Basil. Victor. i sæpe. Mox, eorum malitiam Bern. 5. Magnol. Manut. malitiam eorum Basil. omnisque opinio Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. ad eam speciem Bern. 5. Basil. Victor.-5 Quæ vero Basil. sunt inanimata Bern. 2. 5. Basil, Magnol. Manut. et argentum Basil. et ea Bern, 3. et alia e. gen. Facciol. ut alia gen. ejusdem Bern. 1. 2. 3. Victor. Heusing. Beier. Orell. ut alia ejusmodi gen. Basil. par.

NOTE

h Honestatem ab utilitate [ab honesto utile] A Platone id primo disceptatum est, in Hippia Majore, seu De Pulchro, ubi Hippiæ sophistæ opini

onem de honesto Socrates jocose pro more confutat.

1 Summa quidem auctoritate] Plato loco citato, et De Rep. VIII.

8

ut alia ejusdem generis; partim animalia, quæ habent suos impetus, et rerum appetitus. Eorum autem alia rationis Expertes rationis, expertia sunt, alia ratione utentia. equi, boves, reliquæ pecudes, apes, quarum opere efficitur aliquid ad hominum usum atque vitam. Ratione autem utentium duo genera ponuntur; unum, Deorum; alterum, hominum. Deos placatos pietas efficiet et sanctitas: proxime autem, et secundum Deos, homines hominibus maxime utiles esse possunt. 12. Earumque rerum,10 quæ noceant et obsint, eadem divisio est. Sed, quia Deos nocere non putant," his exceptis, homines hominibus obesse plurimum, vel prodesse, arbitrantur. Ea enim ipsa, quæ inanima diximus, pleraque sunt hominum operis effecta, quæ nec haberemus, nisi manus et ars accessissent; nec his, sine hominum administratione, uteremur. Neque enim valetudinis curatio, neque navigatio," neque agricultura, neque frugum fructuumque reliquorum perceptio et conservatio, sine hominum opera, ulla esse potuisset. 13. Jam vero et earum rerum, quibus abundaremus, exporta

k

tim animata Bern. 3. 5.-6 Eorum autem partim Bern. 5. Eorum rat. exp. sunt alia Basil.-7 Exp. r. sunt equi Basil. Voc. apes Facciolato suspectum uncis incluserunt Gernh. Beier. quarum opera Bern. 2. Victor. Lamb. Petr. 1568. Facciol. quarum ope Billerb. ad usum hominum Bern. 1. 2. 5. Basil. Victor. Hensing. Gernh. Beier. ad usus hominum Bern. 4. aliquid ad usum efficitur hominum, atque ad vitam Bern. 3.-8 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Gernb. Beier. Orell. ponunt. Actutum, Deorum unum Bern. 2. 3. 4. Heusing. Gernh. Beier.-9 Victor. efficit. Mox, et ante secundum omittunt Gud. 1. Lamb. Petr. 1568.-10 Earumque item rerum plurimi codd. et edd. vett. Earumque iterum rerum Bern. 2.5. Magnol. Manut. 11 Bern. 4. non putant nocere. Actutum, iis exceptis Bern. 2. 3. 4. Basil. his exceptis omittit Petr. 1568. nocere pl. arbitrantur Basil. plur. obesse vel prodesse arbitrantur Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. obesse plur. vel prodesse arbitrantur Lamb. obesse et prodesse plur. arbitrantur Pearc. Hæc omnia, Earumque.... arbitrantur, suspecta sunt Facciolato. Tum, quæ inanimata Bern. 3. 4. 5. Basil. Magnol. Manut. effecta operis Bern. 5. Magnol. Manut. operibus effecta Basil. accessisset Bern. 1. 3. 4. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Oreli. nec iis Bern. 2. Basil. Orell.-12 Vocc. neque navigatio de conj. sua delevit Beier. nec nav. nec agr. nec, &c. Bern. 3. sine opera hominum Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol.NOTE

Deos nocere] Eos non nocere, Peripatetici et omnes ferme philosophi; nec nocere nec prodesse, Epicurei; et nocere et prodesse aliqui docue

runt, finxeruntque Jovis in limine esse vasa duo sortibus plena, bonis alterum, alterum malis. Hos refellit Plato, De Rep. 11.

tio, et earum, quibus egeremus, invectio, certe nulla esset, nisi his muneribus homines fungerentur. Eademque ratione, nec lapides e terra exciderentur ad usum nostrum necessarii;

Nec ferrum, æs, aurum, argentum, effoderetur penitus

abditum,

sine hominum labore et manu. IV. Tecta vero, quibus et frigorum vis pelleretur, et calorum molestiæ sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent, aut postea subveniri, si aut vi tempestatis, aut terræ motu, aut vetustate cecidissent, nisi communis vita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset? 14. Adde ductus aquarum,' derivationes fluminum, agrorum irrigationes, moles oppositas fluctibus, portus manu factos; quæ unde, sine hominum opera, habere possemus? Ex quibus,3 multisque aliis, perspicuum est, qui fructus, quæque utilitates, ex rebus iis quæ sunt inanimæ, percipiantur, eas nos nullo

m

13 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. ex terra exc. Petr. 1568. e terra exscinderentur; Bern. 5. Magnol. Manut. exciderentur a terra. Mox, aurum, æs, argentum Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. æs, argentum, aurum Beier. Nobb. Orell. effoderetur pro gloss. habuit Beier. uncis inclusit Billerb. effo derentur Bern. 5. Facciol. abdita Facciol.

CAP. IV. 1 Bern. 4. Basıl, aut in initio. Actutum, humano generi Bern. 3. subvenire Bern. 2. 4. 5. Victor. Manut. Lamb.-2 Adde deductus Basil. At deductus Bern. 2. Pith. Græv. Lall. Ac deductus Bern. 4. quæso unde Reg. Lall. qua non sine Magnol. Manut. hom. opere Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Heu. sing. Gernh. Beier. Orell.-3 Ex quibus omnibus Bern. 5. Magnol. Manut. quæque utilitas Bern. 2. a m. pr. Bern. 5. ex rebus his Bern. 1. 4. ex rebus ipsis Basil. quæ sint Bern. 1. 2. 3. Petr. 1568. inanimatæ Bern. 5. Magnol. Manut. inanima Bern. 2. 4. Basil. Petr. 1568. Heusing. inanimata Bern. 3. ea nos, &c. e duobus codd. Gernh. et Beier. Deinde, capere potuissmus Bern.

NOTE

Ductus aquarum] Romani per annos 441. contenti fuere usu aquarum, quas Tiberis aut putei aut fontes præberent: sed, urbe crescente, aliæ aliunde derivatæ; tanta copia, ut singulæ ferme domus suos habuerint fontes. Jus dandæ aquæ, censorum, si essent in republica; si non essent, ædilium curulium fuit. Primus omnium Appius Claudius aquas arcuato opere in urbem deduxit. Plura Fron Delph. et Var. Clas.

tinus de Aquæductibus, Plin. xxxI. 6. et Georg. Fabricius in sua Roma.

m Moles oppositas] Innuit moles lacus Lucrini siti in Puteolano Campaniæ sinu, a mari seclusi ingentibus substructionibus; de quibus Virg. Georg. 11. An memorem portus Luerinoque addita clanstra,' &c. Et Horat. Od. III. 1. Contracta pisces æquora sentiunt, Jactis in altum molibus,' &c. Cicero.

4 EEEE

modo, sine hominum manu atque opera, capere potuisse. Qui denique ex bestiis fructus, aut quæ commoditas, nisi homines adjuvarent, percipi posset? nam et qui principes inveniendi fuerunt, quem ex quaque bellua usum habere possemus, homines certe fuerunt: nec hoc tempore, sine hominum opera, aut pascere eas' aut domare, aut tueri, aut tempestivos fructus ex his capere, possemus ab eisdemque et eæ, quæ nocent, interficiuntur; et, quæ usui possunt esse, capiuntur. 15. Quid enumerem artium multitudinem, sine quibus vita omnino nulla esse potuisset? Quis enim ægris subveniret, quæ esset oblectatio valentium, qui victus, aut cultus? nisi tam multæ nobis artes ministrarent: quibus rebus exculta, hominum vita tantum distat a victu et cultu bestiarum. Urbes vero, sine hominum coetu, non potuissent nec ædificari nec frequentari: ex quo leges, moresque constituti; tum juris æqua descriptio, certaque vivendi disciplina: quas res et mansuetudo animorum consecuta, et verecundia est; effectumque, ut esset vita munitior; atque ut, dando et accipiendo, mutandisque facultatibus et commodis, nulla re egeremus. v. 16. [p. 36.] Longiores hoc loco sumus, quam necesse est. Quis est enim, cui non perspicua sint illa, quæ pluribus verbis a Panatio commemorantur, neminem neque ducem bello, nec principem domi, magnas

I

esse

1.-4 Bern. 3. atque.-5 Bern. 2. cos; Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. equos. Paulo post, ab eis denique Lamb. Petr. 1568. et ea Bern. 3. Victor. Magnol. et hæc Bern. 4. 5. Basil. quæ nocerent Basil. nocere possunt Bern. 5. possunt Basil. possint esse al.-6 Bern. 4. esse pot. nulla. Actutum, quid e. agris subveniret Bern. 1. 2. 5. Pearc. Orell. quid e. a. subveniretur Basil. qui e. a. subvenisset Bern. 4. quis e. a. subvenisset Victor. quis e. a. subveniretur tres codd. Aldi; unde qui e. a. subveniretur Gernh. et Beier, agritudini Bern. 5. nisi tam multa Bern. 3. ministrarentur Bern. 5. Victor. Lamb. artes nobis ministrarentur Basil. rebus omittunt Bern. 3. et Petr. 1568. quibus... bestiarum suspecta sunt Facciolato. vila hominum Bern. 4. tantum destitit Bern. 1. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. tantum restitit Bern. 4. a cultu et victu Bern. 3.-7 Bern. 4. Basil. constituti sunt. Mox, disciplina, per quas bene beateque vivitur Magnol. Manut. effectumque est Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. mutandisque f. et commodandis Heusing. e codd. item Gernh. Beier. Orell. permutandisque f. et commodis Bern. 5. Magnol. Manut. mutandisque f. et communis Bern. 4.

[ocr errors]

CAP. V. 1 Longiores quidem Basil.-2 Quis enim est Bern. 3. Basil. Lamb. Petr. 1568 Facciol. Quis est ille enim Bern. Mox, ducem belli Bern. 3.

« PoprzedniaDalej »