Obrazy na stronie
PDF
ePub

Græce exaspía, Latine appellatur occasio.' Sic fit, ut modestia hæc, quam ita interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum. 143. Sed potest eadem esse prudentiæ definitio, de qua principio diximus: hoc autem loco de moderatione et temperantia, et earum similibus virtutibus, quærimus. Itaque, quæ erant prudentiæ propria, suo loco dicta sunt: quæ autem harum virtutum, de quibus jamdiu loquimur, quæ pertinent ad verecundiam, et ad eorum approbationem, quibuscum vivimus, nunc dicenda sunt. 144. Talis est igitur 8 ordo actionum adhibendus, ut, quemadmodum in oratione constanti, sic in vita, omnia sint apta inter se et convenientia. Turpe est enim, valdeque vitiosum, in re severa, convivii dicta, aut delicatum aliquem inferre sermonem. Bene Pericles, cum haberet collegam in prætura Sophoclem poëtam, hique de communi officio convenissent, et casu formosus puer præteriret, dixissetque Sophocles, 'O puerum pulchrum, Pericle!' At enim prætorem, Sophocle, decet, non solum manus, sed etiam oculos, abstinentes habere.' Atque hoc idem Sophocles si in athletarum pro

10

[ocr errors]
[ocr errors]

Petr. 1568.-5 Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. interpretamur ita. -6 Sed p. esse eadem Petr. 1568. definitio prudentiæ, de qua in princ. Bern. 3. et harum sim. Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Petr. 1568. Facciol. probante Beier. in Addend. et aliis sim. Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb.-7 Petr. 1568. Facciol. loco suo; Bern. 3. suo dicta sunt loco. Statim, autem omittit Bern. 4. etiam diu in eodem cod. dudum id Bern. 5. jamdudum codd. aliquot, Magnol. Manut. loquitur Bern. 1. quæ omittunt Victor. Lamb. Petr. 1568. probationem Bern. 4. Sed potest... dicenda sunt gloss. videtur Schutzio. -8 Talis igitur est Bern. 3. sint omnia inter se apta Bern. 5. sint omnia apta inter se Petr. 1568. Facciol. et inter se conv. Magnol. Mannt. Lamb.-9 Turpe enim Bern. 2. 3. 4. Victor. convivio dicta Bern. 1. 2. 4. Basil. convivio dig num Bern. 3. 4. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Facciol.10 Sophoclen, omisso poëtam, Bern. 5. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Sophoclem, omisso item poëtam, Bern. 1. 4. Basil. Magnol. Manut. Orell. poëtam uncis inclusit Nobb. Paulo post, Pericles ait enim Basil. Pericle, ait, At, &c. Victor. Petr. 1568. At enim, Pericles Magnol. Manut. At enim, inquit Pericles Lamb.-11 Atqui Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Sophocles hoc idem Bern. 3. hoc omittit Bern. 4. est loci ac temporis Bern. 3. et loci et temp.

NOTE

Pericles] De Pericle meminimus: Sophocles fuit ille tragœdiarum scriptor. Hoc specimen Periclis continentiæ refert Val. Max. iv. 3.

b Athletarum] Sensus est, Si hoc idem de athleta aliquo Sophocles dixisset, cum nudi in theatris pugnant, justa reprehensione caruisset,

batione dixisset, justa reprehensione caruisset: tanta vis est et loci, et temporis. Ut si quis," cum causam sit acturus, in itinere, aut in ambulatione, secum ipse meditetur, aut si quid aliud attentius cogitet, non reprehendatur: at hoc idem si in convivio faciat, inhumanus videatur, inscientia temporis. 145. Sed ea,13 quæ multum ab humanitate discrepant, ut, si quis in foro cantet, aut si qua est alia magna perversitas, facile apparent; nec magnopere admonitionem et præcepta desiderant. Quæ autem parva videntur esse delicta, neque a multis intelligi possunt, ab iis est diligentius declinandum. Ut in fidibus, aut in tibiis, quamvis paulum discrepent, tamen id a sciente animadverti solet; sic videndum est in vita, ne forte quid discrepet; vel multo etiam magis, quo major et melior actionum quam sonorum concentus est. XLI. 146. Itaque, ut in fidibus musicorum aures vel minima sentiunt; sic nos, si acres ac diligentes' esse volumus animadversores vitiorum, magna sæpe intelligemus ex parvis. Ex oculorum obtutu, ex superciliorum aut remissione aut contractione, ex moestitia, ex hilaritate, ex risu, ex locutione, ex reticen

2

Basil.-12 Ut si qui Bern. 1. 2. Heusing. Gernh. Beier. Nobb. causam acturus conj. Beier. aut ambulatione s. i. m. aut si quis aliquid Basil. at hoc quidem Bern. 1. at hoc quod idem Bern. 3. idem omittit Petr. 1568. si in conv. fiat Bern. 5. a m. pr. inscitia temporis codd. et edd. ante Victor.-13 Sed sunt ea Basil. ut si qui Bern. 1. 2. 4. Beier. magna alia Basil. facile apparet Bern. 2. 3. 4. desiderat Bern. 1. 2. 3. 4. quæ autem prava Bern. 2. ab his est Bern. 1. 2. 3. 4. Magnol. Manut. est omittunt Basil. Beier. ab hiis diligentius etiam decl. Bern. 5. Mox, aut tibiis Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. probante Beier. in Addend. id tamen Bern. 4. cum animadverti Bern. 1. sic vivendum Bern. 2. 5. Victor. Magnol. Manut. ut multo Bern. 4. Legendum idque multo, quod vernm unice.' Toup.

CAP. XLI. 1 Bern. 3. diligentiores.

Actutum, esse v. animadversoresque Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Græv, diligentes judices esse v. animadversoresque Magnol. Manut. intelligemus sape Bern. 3. 5. Magnol. Manut. Lamb. -2 Bern. 1. 2. 4. 5. Victor. Magnol. Mannt. Petr. 1568. omittunt er. Bern. 3 habet ex contr. aut rem. sup. Basil. ex elevatione aut rem. aut contr. Mox, vocis, et subm. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Nobb. Orell. ex cont. rocis, ex subm. ex reticentia Bern. 3. facile judicamus Bern. 5. apte eorum Bern.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

5

tia, ex contentione vocis, ex submissione, ex ceteris similibus, facile judicabimus, quid eorum apte fiat, quid ab officio naturaque discrepet. Quo in genere, non est incommodum, quale quodque eorum sit, ex aliis judicare; ut, si quid dedeceat in illis, vitemus et ipsi. Fit enim,+ nescio quo modo, ut magis in aliis cernamus, quam in nobismetipsis, si quid delinquitur: itaque facillime corriguntur in discendo, quorum vitia imitantur, emendandi causa, magistri. 147. Nec vero alienum est, ad ea eligenda quæ dubitationem afferunt, adhibere doctos homines, vel etiam usu peritos, et, quid his de quoque officii genere placeat, exquirere. Major enim pars eo fere deferri solet, quo a natura ipsa deducitur. [p. 30.] In quibus videndum est, non modo quid quisque loquatur, sed etiam, quid quisque sentiat, atque etiam, qua de causa quisque sentiat. Ut enim pictores, et ii qui signa fabricantur, et vero etiam poëtæ, suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur; hique, et secum et cum aliis, quid in eo peccatum sit, exquirunt; sic aliorum judicio permulta nobis et facienda, et non facienda, et mutanda, et corrigenda sunt. 148. Quæ vero more aguntur, institutisque civilibus, de iis nihil est præcipiendum. Illa enim ipsa præcepta sunt: nec quemquam hoc errore duci oportet, ut, si quid Socrates aut

8

5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568.-3 Codd. et edd. vett. quidque. Actutum, eorum fit Bern. 4. in illos Bern. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. dedeceat alios Græv. Pearc. d. in aliis Facciol. vitemus ipsi Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Orell.-4 Fiet enim Bern. 5. in nobis ipsis in eodem cod. corriguntur illi Magnol. Manut. corriguntur vitia in disc. quorum imitantur Bern. 3. in discernendo (sic) vitia, quorum imitantur Bern. 5. -5 Manut. ad eligenda. Mox, afferant Lamb. Petr. 1568. quid eis de quoquo Bern. 4. quid his de unoquoque genere officii Basil.-6 Pearc. omittit est. Statim, de qua causa Bern. 1. 2. 4. Magnol. Manut. quid quisque, omisso sentiat, Bern. 4. quid quisque sentiat Basil. Græv. quisque omittunt Bern. 3. Pearc. quisque sentiat omittunt Petr. 1568. Beier.-7 Bern. 3. 5. fabricant. Actutum, et veri Bern. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. etiam omittit Basil. Idem cod. pro vult habet volunt. Tum, si quid reprehendendum Manut. et ab aliis Bern. 1. in eo peccati Petr. 1568. nobis facienda Bern. 5. et non fac. omittit Bern. 3. et imitanda Magnol.-8 Quæ v. m. agentur Bern. 1. 2. 4. Basil. Heusing. Gernh.

NOTE

Socrates aut] Hoc est, inculpatissimus quisque : dictum de Socrate et
Delph. et Var. Clas.

Cicero.

4 D D D D

1154

M. T. CICERONIS

10

Aristippus contra morem consuetudinemque civilem fecerint, locutive sint, idem sibi arbitretur licere. Magnis' illi et divinis bonis hanc licentiam assequebantur. Cynicorum vero ratio tota est ejicienda:" est enim inimica verecundiæ, sine qua nihil rectum esse potest, nihil honestum. 149. Eos autem, quorum vita perspecta 12 in rebus honestis atque magnis est, bene de republica sentientes, ac bene meritos aut merentes, sicut aliquo honore aut imperio affectos, observare et colere debemus; tribuere etiam multum senectuti; cedere iis qui magistratum habebunt; habere delectum civis et peregrini, in ipsoque peregrino, privatimne an publice venerit: ad summam, ne agam de singulis, communem totius generis 13 hominum conciliationem et consociationem colere, tueri, servare, debemus. 150. Jam de artificiis et quæstibus, qui liberales habendi, qui sordidi sint,' hæc fere accepimus. Primum improbantur ii quæstus, qui in odia hominum incurrunt, ut portitorum, ut fœneratorum.' Illiberales autem et sordidi quæ

XLII.

Schutz. Beier. Nobb. Orell. et institutis Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. consiliis institutisque Bern. 3. de his nihil Bern. 1. 2. 4.— 9 Bern. 1. a m. pr. arbitrentur; Bern. 2. arbitratur; Bern. 3. arbitrantur.— 10 Magnis enim Victor. licentiam consequebantur Bern. 5.-11 Bern. 3. adhibenda abjicienda. Mox, esse potest rectum Basil.-12 Bern. 4. perfecta. Mox, aut merentes aliquo Bern. 1. sicut omittunt Bern. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. profecto observare Petr. 1568. senectuti multum Bern. 3. habere dilectum Bern. 1. 4. Lamb. Græv, civis ac peregr. Bern. 3. 4. in ipso quoque peregr. Bern. 5. Magnol. Manut. privatim an publ. Petr. 1568. -13 Bern. 3. generis totius. Deinde, debemus omittit Petr. 1568.

CAP. XLII. odia. Idem cod. mox, et feneratorum.-3 Bern. omittit autem. Actutum, et 1 Bern. 4. 5. sunt. Actutum, hoc fere Bern. 5.—2 Basil. qui

Aristippo per ἀντονομασίαν.

NOTE

e Portitorum] Portitores' vulgo dicuntur, qui homines aquis transvehunt. Cum vero id muneris neque quæstuosum neque invidiosum sit, alia esse debet hoc loco illius vocabuli significatio. Ita appellatos censeo, qui merces in portus advectas Justrabant, tributumque pro mercium pretio exigebant.

Feneratorum] Fonera seditionum

[blocks in formation]

stus mercenariorum, omniumque, quorum operæ, non artes, emuntur: est enim illis ipsa merces auctoramentum g servitutis. Sordidi etiam putandi, qui mercantur a mercatoribus, quod statim vendant: nihil enim proficiunt, nisi admodum mentiantur: nec vero quicquam est turpius vanitate. Opificesque omnes in sordida arte versantur: nec enim quicquam ingenuum potest habere officina. Minimeque artes hæ probandæ, quæ ministræ sunt voluptatum, cetarii, lanii, coqui, fartores, piscatores,' ut ait Terentius. Adde huc, si placet, unguentarios, saltatores,* totumque ludum talarium. 151. Quibus autem artibus aut prudentia major inest, aut non mediocris utilitas quæritur, ut

sordidi sunt Bern. 4. omnium Bern. 2. 3. 4. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Græv. Pearc. Heusing. Gernh. Orell, omniumque omittit Bern. 1. quorum opera Bern. 2. 3. Basil. non quorum artes codd. et edd. ante Ernesti. est enim in illis Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. et Orell.-4 Sordidi e. putandi sunt Bern. 3. Basil. S. e. putantur Bern. 5. Victor. vendant carius Lamb. Petr. 1568. proficiant Bern. 2. 4. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. est quicquam Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Heusing. Orell. est omittunt Gud, 2. Gernh. Beier.-5 Op. omnes qui Victor. enim omittit Bern. 1. probante Beiero in Addend. nec vero habent Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Facciol. habere potest Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Paulo post, sunt voluptatis tum Bern. 4.6 Adde his Bern. 5. Magnol. Manut. Adde huic Basil.-7 Bein. 3. inest ma

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

quod non utraque moveretur, sed quod hæc magis. Hæ saltationes in species iterum varias divisæ, quibus nomina data sunt, vel a regionibus, ut Ionica; vel ab inventoribus, ut Pyrrhica; vel a corporis partibus, ut trachelismus; vel a modo motionis, ut medopodismus ; vel ab imitatione, ut geranus; vel ab instrumentis, ut pinacides; vel ab habitu, ut gymnica; ab usu et loco, ut vulgares, quæ sacrificiis et conjugiis adhibebantur; et theatrales. Harum quoque nomina varia memorant Homerus, Plato, Xenophon, et alii, descriptiones non item. Plura Rhodigin. v. 3. et 4. et Hieron. Mercurialis, Ars Gymn. lib. II. cap. 6.

Talarium] De Indo talorum consu. le Alexandrum ab Alexandro, 111. 21.

« PoprzedniaDalej »