Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

[ocr errors]

tet: ac videat inprimis, quibus de rebus loquatur: si seriis, severitatem adhibeat; si jocosis, leporem. Inprimisque provideat, ne sermo vitium aliquod indicet inesse in moribus; quod maxime tum solet evenire, cum studiose de absentibus, detrahendi causa, aut per ridiculum, aut severe, maledice, contumelioseque, dicitur. 135. Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiis, aut de republica, aut de artium studiis atque doctrina." Danda igitur opera est, ut, etiam si1 aberrare ad alia cœperit, ad hæc revocetur oratio. Sed, utcumque aderunt, (neque enim omnes iisdem de rebus, nec omni tempore, nec similiter, delectamur) animadvertendum est etiam,14 quatenus sermo delectationem habeat: et, ut incipiendi ratio fuerit, ita sit desinendi modus. XXXVIII. 136. Sed, quomodo in omni vita rectissime præcipitur, ut perturbationes fugiamus, id est, motus animi nimios, rationi non obtemperantes; sic ejusmodi motibus sermo debet vacare, ne aut ira existat; aut cupiditas aliqua, aut pigritia, aut ignavia, aut tale aliquid, appareat: maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferimus, et vereri et diligere videamur. Objurgationes etiam nonnunquam incidunt necessariæ, in quibus utendum est fortasse et vocis contentione majore, et verborum gravitate acriore. Id agendum etiam, ut ne ea facere videamur irati: sed, ut

utendum putet Magnol. Manut.-10 Facciol. e suo cod. si de seriis. Mox, si de jocosis Facciol.-11 In primis Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. inesse moribus Bern. 5. Magnol. Manut. Græv. Facciol. aut maledice Facciol.-12 Bern. 5. Magnol. Manut. studiis et doctrina.-13 Bern. 3. 4. ut si etiam; Lamb. omittit etiam. Mox aderunt res Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Græv. Facciol. Lall. omnes omittunt Bern. 1. 2. 4. 5. codd. Heusingeri, Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. iisdem rebus codd. aliquot, Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Facciol. nec in omni Magnol. Manut.-14 Animadvertendum etiam Bern. 2. Anim. est, omisso etiam, Lamb. Petr. 1568. modus desinendi Bern. 3. in desinendo modus Basil.

CAP. XXXVIII. 1 Ita Bern. 2. 4. Basil. Græv. seqq. Sed quemadmodu Bern. 3. Sed quoniam Bern. 1. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Panlo post, aut tale quid Bern. 4. 5. Petr. 1568. aut quid tale Magnol. Manut. Lamb. -2 Ita Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Schutz. conferemus ceteri codd. et edd. vett. item Heusing. Gernh. Beier. Nobb. Orell.-3 Bern. 1. id agendum est; Bern. 4. id est ag. etiam; Basil. et Victor. id ag, etiam est. Mox, ut ea facere Bern. 1. 2. Lamb. Petr. 1568. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. ut ea fac. ne Bern. Basil. ut ea fac. non Magnol. Manut. et

ad urendum et secandum, sic et ad hoc genus castigandi, raro invitique veniemus, nec unquam, nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina. Sed tamen ira procul absit, cum qua nihil recte fieri, nihil considerate, potest. 137. Magna autem parte,+ clementi castigatione licet uti, gravitate tamen adjuncta, ut et severitas adhibeatur, et contumelia repellatur. Atque etiam illud ipsum, quod acerbitatis habet objurgatio, significandum est, ipsius causa, qui objurgetur, susceptum esse. Rectum est autem, etiam in illis contentionibus quæ cum inimicissimis fiunt, [p. 28.] etiam si nobis indigna audiamus, tamen gravitatem retinere, iracundiam repellere. Quæ enim cum aliqua perturbatione fiunt, nec constanter fieri possunt, nec ab iis, qui adsunt, probari. Deforme etiam est, de se ipso prædicare, falsa præsertim, et, cum irrisione audientium, imitari Militem Gloriosum.' XXXIX. 138. Et, quoniam omnia persequimur, volumus quidem certe, dicendum est etiam, qualem hominis honorati et principis domum placeat esse: cujus finis est usus; ad quem accommodanda est ædificandi descriptio; et tamen adhibenda dignitatis commoditatisque diligentia. Cn. Octavio, qui primus ex illa familia con

[ocr errors]

secandum medici Manut. Lamb. Petr. 1568. et sec. medici veniunt Magnol. sic ad hoc genus Bern. 2. 4. 5. Victor. Magnol. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Gernb. Beier. sic nos ad hoc genus Manut. Lamb. veniamus Goth. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc.-4 Magnam a. partem Lang. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Beier. Nobb. Orell. Magna autem ex parte codex unus Oxon. Magnol. Manut. ut severitas, omisso et, Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. ipsius id causa Bern. 2. 3. 4. Victor. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. qui objurgetur omittit Basil. esse susceptum Bern. 1. 2. 3. 4. Basil.-5 Basil. in ipsis; Bern. 3. in hiis. Mox, cum inimicis in eodem cod. indigna esse audiamus Bern. 2. Basil. indigna esse videamus Bern. 4. irac. pellere Bern. 1. a m. pr. Bern. 2. 3. 4. alii codd. et edd. vett. ea nec const. Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Lamb. Pearc. Heusing. Schutz. ea neque const. Magnol. Manut. Pearc. neque iis Victor. Hensing. Orell. nec iis Bern. 3. Lamb. Petr. Græv. Pearc. Facciol. Beier. nec his Bern. 5. nec ab his Bern. 2. 4. qui adsunt, approbari Bern. 4. 5. Magnol. Manut.-6 Deforme est etiam Goth. Facciol. Beier. de se ipsum Gud. 1. 2. Bern. 1. a m. sec. Heusing. Gernh. Schutz. Orell. de se ipsu Bern. 2. a m. pr. de se ipsa Bern. 2. a m. sec.

CAP. XXXIX. 1 Basil. placet esse domum. Mox, adhibenda est Bern. 3.

NOTE

Militem Gloriosum] Thrasonem polinicen Plantinum.

Terentianum in Eunucho, et Pyrgo- • Cn. Octavio] Cos. 589. ac tr ium

sul factus est,' honori fuisse accepimus, quod præclaram ædificasset in Palatio, et plenam dignitatis domum; quæ cum vulgo viseretur, suffragata domino, novo homini, ad consulatum putabatur. Hanc Scaurus" demolitus, accessionem adjunxit ædibus. Itaque ille in suam domum consulatum primus attulit:3 hic, summi et clarissimi viri filius, in domum multiplicatam, non repulsam solum retulit, sed ignominiam, etiam calamitatem. 139. Ornanda est enim + dignitas domo, non ex domo tota quærenda: nec domo dominus, sed domino domus honestanda est. Et, ut in ceteris habenda ratio non sua solum, sed etiam aliorum; sic in domo clari hominis, in quam et hospites multi recipiendi, et admittenda hominum cujusque modi multitudo, adhibenda est cura laxitatis: aliter ampla domus dedecori domino sæpe fit, si est in ea solitudo; et maxime, si ali

commoditatis dignitatisque Bern. 1. 2. 3. 4. edd. vett, et Orell.—2 Basil. consul factus est ex illa familia. Mox, in Palatino Bern. 1.—3 Magnol. Manut. intulit. Statim, retulit omittunt Lamb. Petr. 1568. sed ign. etiam et cal. Bern. 3. Victor. Lamb. Pearc. sed ign. etiam est cal. Bern. 1. sed ign. et cal. Bern. 5. Basi). Magnol. Manut. Heusing. Gernh. Beier. Nobb.-4 Ornanda enim est Bern. 1. 2. 4. Basil. Victor. Orn. enim domo est dign. Bern. 3. tota ex domo Bern. 3. ex tota domo Bern. 5. ex domo dignitas tota Magnol. Manut. Facciol. habenda est ratio Bern. 4. Basil. non sui Victor. Manut. Lamb. Pearc. Facciol. Beier. Nobb. in qua Bern. 4. recipiendi sunt Victor. Pearc. Facciol. sunt recipiendi Basil. cujusque generis mult. Bern. 1. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. adh. cura est Bern. 1. 2. 5. Lamb. Petr. 1568. Hensing. Gernh. Beier. Orell. adh. cura est omnibus Bern. 4.-5 Bern. 3. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Nobb. Orell. sæpe domino fit ;

NOTE

pho de Perse nobilis: Persen enim, a L. Panlo victum, profugumque, ipse vivum cum liberis, familia, et pecunia apud Samothracas cepit, et ad consulem misit. Aliquanto post legatus ad Antiochum Laodicea Syriæ occisus est. Filius fuit illius Cneii, qui, cum Sardiniam prætor obtineret, dum Africanus Major in Africa bellum gessit, maris litora forti

ter tutatus est.

In Palatio] Seu Palatino Monte. Dictus est a Palantio, urbe Arcadiæ,

unde Evander profectus in eo monte sedem fixit: qui, quia sedes fuit imperii P. R. hinc sedes principum Palatia vocantur. Pompon. Læt.

u Scaurus] M. Æmilius Scaurus, alter filiorum M. Æmilii Scauri, senatus principis, qui ex prætura Sardiniam sortitus, Sardorum accusatione spe consulatus dejectus est. Edilitate, ludorum apparatu, et theatri in Palatino constructi magnificentia, notissimus. Plin. xxxvI. 15.

quando, alio domino, solita est frequentari. Odiosum est enim, cum a praeterenntibus dicitur,

O domus antiqua! *6 heu! quam dispari dominare

domino!

quod quidem, his temporibus, in multis licet dicere. 140. Cavendum autem est,7 præsertim si ipse ædifices, ne extra modum sumtu et magnificentia prodeas: quo in genere multum mali etiam in exemplo est. Studiose enim plerique, præsertim in hanc partem,33 facta principum imitantur: ut L. Luculli, summi viri, virtutem quis? at quam multi villarum magnificentiam imitati sunt! quarum quidem certe est adhibendus modus, ad mediocritatemque revocandus. Eademque mediocritas ad usum cultumque vitæ transferenda est. Sed hæc hactenus. 141. In omni 1° au

............

Bern. 1. et Bern. 2. a m. pr. domino sæpe sit, probante Beier. in Addend. d. s. est Bern. 2. a m. sec. domino deest in Bern. 1.-6 O domus Anci Manut. Pro heu Bern. 1. 2. 3. 4. habent et; al. et heu; unde Beier. conj. O domus antiqua! cheu! quam, &c. uno iambico septenario. Heusing. Gernh. Nobb. Orell. dividunt,

O domus antiqua, heu, quam dispari
Dominare domino!

dominaris domino Magnol. domino dominaris Bern, 5. Manut. Mox, in multos dno codd. Oxon. et Goth. dicere licet Basil.-7 Cav. est autem Goth. Petr. 1568. Beier. Cav. est etiam Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Paulo post, multum etiam mali Bern. 3. etiam omittit Basil.-8 Bern. 5. Magnol. Manut. Facciol. in hac parte. Actutum, principum facta Bern. 3. ut Luculli in eodem cod. at omittit Basil. sunt imitati Bern. 3. sunt omittont Bern. 2. 4. Bern. 1. a m. pr. Lamb. Petr. 1568. Tum, adhibendus est Lamb. ad mediocritatem rev. Magnol. Manut. ad m. referendus Bern. 3.—9 Quinque Bern. Basil. Victor. Pearc. Hensing. Bern. Nobb. Orell. ad omnem usum; Magnol. Manut. Lamb. ad communem usum. Statim, referendu est Bern. 3. Magnol. Manut. Lamb. Græv. est omittunt Bern, 4. et Victor.-10 Hæc omnia, In omni...

NOTE

* O domus antiqua] Versus, ut opinor, Enniani, quibus Antii, olim quater tribuni plebis, posteros degeneres notat: et sic legi vult Erasmus: O domus Antii, Quam dispari dominare domino ! Sed vulgata lectio recipienda, ad quam forte allusit Cic. Phil. 11. 'O tecta,' inquit, 'ipsa misera! quam dispari domino! quanquam, quomodo iste dominus? sed tamen quam a dispari tenebantur !'

y L. Luculli] Regibus Tigrane et

Mithridate devictis, ex antiqua frugalitate ad sumtuosam vitam se conver tit, primumque delicias Asiaticas in usum duxit, Catone (ut testator Polybius) reclamante: villarum magnifi centia, conviviorum sumtu, vestiumque numero conspicuus. Apud illum cum Pompeius et Cicero dixissent se velle cœnare, cœnam pro trecentis paratam invenerunt. De vestium numero diximus alibi ex Horat. Varro De Re Rustica, l. 111.

tem actione suscipienda, tria sunt tenenda; primum, ut appetitus rationi pareat; quo nihil est ad officia conservanda accommodatius: deinde, ut animadvertatur, quanta illa res sit, quam efficere velimus; ut neve major, neve minor cura et opera suscipiatur, quam causa postulet: tertium est, [ut caveamus,] ut ea, quæ pertinent ad liberalem speciem et dignitatem, moderata sint. Modus autem est optimus, decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius. Horum tamen" trium præstantissimum est, appetitum obtemperare rationi.

I

XL. 142. Deinceps de ordine rerum et temporum opportunitate dicendum est. Hac autem scientia continetur 2 ea, quam Græci etažiav nominant, non hæc, quam interpretamur' modestiam;' quo in verbo modus inest: sed illa est euratía, in qua intelligitur ordinis conservatio. Itaque, ut eandem nos modestiam appellemus,' sic definitur a Stoicis, ut modestia sit scientia earum rerum, quæ agentur aut dicentur, loco suo collocandarum. Itaque videtur eadem vis ordinis et collocationis fore. [p. 29.] Nam et ordinem sic definiunt, compositionem rerum aptis et accommodatis locis. Locum autem actionis, opportunitatem temporis esse dicunt. Tempus autem actionis opportunum

obtemperare rationi, suspecta sunt Facciolato. Pro pareat Bern. 3 habet pareant. Tum, velimus, neu minor, neve major Bern. 5. Magnol. Manut. velimus, ut neve minor c. n. major Bern. 3. ut admodo (sic) caveamus Bern. 4. ut careamus admodum Petr. 1568. ut caveamus, Grutero susp. uncis inclusit Ernesti. ad liberalitatem specie et dignitate Bern. 3. Grut. moderanda sint Bern. 1. 2. 4. 5. Victor. Pearc. ne ea... immoderata sint Lamb.-11 Horum autem Bern. 4. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568.

CAP. XL. 1 Bern. 1. 2. 3. 4. Lamb. Petr. 1568. Schutz. Orell. et opportu nitate temporum; Bern. 5. Basil. Victor. Pearc. Heusing. Gernh. et de opp. temp. Beier. et de temp. opp. Mox, est omittit Bern. 4.-2 Hæc a. s. continentur Bern. 2. 3. 4. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Nobb. Beier. Orell. Hæc... continet eam, &c. Magnol. Manut. Mox, non hac Basil. non hanc alii codd. et Orell. Verba, non hæc... est evracía, suspecta sunt Facciolato. in ante qua omittit Bern. 5.-3 Bern. 3. mod. nos appell. Statim, rerum earum Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Orell. quæ aguntur, aut dicuntur Victor. Lamb. Petr. ita videtur Bern. 2. 3. 4. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. Orell.-4 Nam ordinem de J. F. Heusingeri conjectura Schutz. opportunitatem esse dicunt temporis Lamb.

[ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »