Obrazy na stronie
PDF
ePub

etiam illa, ut probemur iis, quibuscum, apud quosque, vivamus; his quoque de rebus pauca dicantur. Principio, corporis nostri magnam natura ipsa videtur habuisse rationem; quæ formam nostram, reliquamque figuram, in qua esset species honesta, eam posuit in promtu: quæ partes autem corporis, ad naturæ necessitatem datæ, aspectum essent deformem habituræ atque turpem, eas contexit atque abdidit. 127. Hanc naturæ tam diligentem fabricam imitata est hominum verecundia. Quæ enim natura occultavit, eadem omnes, qui sana mente sunt, removent ab oculis; ipsique necessitati, dant operam, ut quam occultissime pareant: quarumque partium corporis usus sunt necessarii, eas neque partes, neque earum usus, suis nominibus appellant: quodque facere turpe non est, modo occulte; id dicere obscoenum est. Itaque nec aperta actio rerum illarum 4 petulantia vacat, nec orationis obscoenitas. 128. [p. 26.] Nec vero audiendis sunt Cynici, aut si qui fuerunt Stoici pæne Cynici, qui reprehendunt et irrident, quod ea, quæ turpia re non sint, nominibus ac verbis flagitiosa

sed satis facile erit Bern. 5. sed satis facile poterit Lamb. sed facilius erit Bern. 3. ut probemur his Bern. 1. ut p. ab iis Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. et apud quosque Græv. Facciol.-2 Bern. 4. posuit eam; Græv. et Pearc. omittunt eam. Statim, autem partes Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Pearc. Facciol. ac turpem Lamb. Græv. atque formam Bern. 1. 2. 5. Basil. Victor.-3 Petr. 1568. quarumcumque. Mox, turpe non turpe est Bern. 2. non est turpe Bern. 5. non turpe est Bern. 4. Basil. Magnol. Manut. non turpe modo id fiat occulte Bern. 3.-4 Itaque nec actio rerum illarum aperta Bern. 2. 3. 4. 5. Basil. omnes codd. Heusingeri, Magnol. Manut. Orell. Itaque nec actio aperta rerum illarum Bern. 1. Lamb. Petr. 1568. nec oratio obscœnitate Gud. 3. Manut. Facciol. Gernh.-5 Nec vero deaudiendi Bern. 4. pæne isti cinici in eodem codice. quæ re turpia Bern. 3. Petr. 1568. Græv. Pearc. Gernlı. Beier. Orell. re omittunt Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. non sunt Gud. 1. 5. Victor. Manut. Gernh. Orell. moribus ac verbis Bern. 3. nominibus ac omittunt Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Facciol. Bern. Nobb. Orell. flagitiosa dicamus Bern. 1. 2. 4. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. fl. dicimus Basil. re turpia sunt Bern. 3. turpia sunt Bern. 1. 2. 5. Victor. Gernh. Beier. sunt omittit Bern.

NOTE

i Cynici] 'And κvvds, canis: quod more canum, et obvium quemque allatrarent, et in propatulo obscœna quæque agerent. Auctor sectæ Antisthenes, qui, Socratis audiendi gra

tia, viam quadraginta stadiorum singulis diebus faciebat: primi ab illo fuere Diogenes, Synopæus; Crates, Thebanus; Menippus, Phoenix.

8

ducamus; illa autem, quæ turpia sint, nominibus appellemus suis. Latrocinari, fraudare, adulterare, re turpe est; sed dicitur non obscoene: liberis dare operam, re honestum est, nomine obscœnum: pluraque in eam sententiam ab eisdem contra verecundiam disputantur. Nos autem naturam sequamur; et ab omni,7 quod abhorret ab oculorum auriumque approbatione, fugiamus. Status, incessus, sessio, accubitio, vultus, oculi, manuum motus, teneant illud decorum. 129. Quibus in rebus duo maxime sunt fugienda; nequid effoeminatum aut molle, et nequid durum aut rusticum, sit. Nec vero histrionibus oratoribusque concedendum est, ut iis hæc apta sint, nobis dissoluta. Scenicorum 10 quidem mos tantam habet veteri disciplina verecundiam, ut in scenam sine subligaculo prodeat nemo. Verentur enim, ne, si quo casu evenerit, ut corporis partes quædam aperiantur, aspiciantur non decore. Nostro quidem more, cum parentibus puberes filii, cum soceris" generi, non lavantur. Retinenda est igitur 11 hujus generis verecundia, præsertim natura ipsa magistra et duce. XXXVI. 130. Cum autem pulchritudinis duo genera sint, quorum in altero venustas sit,' in altero dignitas; venustatem muliebrem ducere debemus; dignitatem virilem.

12

2. appellemus suis nominibus Bern. 4.-6 Victor. Magnol. Manut. adulterari. Hæc vox deest in Bern. 4. re omittunt Bern. 3. 4. Basil. Victor. Magnol. Pearc. Mox, pleraque in eam duo codd. Oxon. Facciol.-7 Reg. Anem. Græv. Lall. et omne. Mox, abhorret occ. Bern. 5. Græv. abhorret ab ipsa Magnol. Manut. auriumque comprobatione Bern. 5. a m. pr. Magnol. Manut. auriumque probatione Facciol. refugiamus Lamb. sessio accubatio Bern. 1. 2. 3. Basil. Victor. Magnol. Manut. s. accubitatio Bern. 4. teneat Bern. 1. 2. 3. 5. -8 Bern. 3. 4. maxime duo fugienda sunt; Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. duo sunt maxime fugienda. Victor. omittit duo. Mox, aut molle aut ne, &c. Bern. 5. Magnol. Manut. aut molle ne, &c. Goth. Beier. -9 Bern. 3. oratoribusve. Statim, ut his Bern. 1. 2. 4. Victor. Magnol. iis omittit Facciol.-10 Et scenicorum Bern. 4. mos tantum Petr. 1568. habet vetere codd. et edd. vett. item Orell. habuit a vetere Magnol. habet a vetere Manut. statum habet ut disciplina verecundia Bern. 2. retere omittit Basil. ut in scena Magnol. Manut. Petr. 1568.-11 Magnol. Manut. cum soceris quidem. -12 Retinenda igitur est Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Heusing. Gernh. Orell. CAP. XXXVI. 1 Beier. sit venustas; Bern. 5. Facciol. Gernh. est venustas.

NOTE

* Subligaculo] Velum erat quo pudenda tegerentur, sic dictum quod sub tus ligaretur.

Ergo et a forma removeatur omnis viro non dignus ornatus; et huic simile vitium in gestu motuque caveatur. Nam et palæstrici motus sæpe sunt odiosiores; et histrionum nonnulli gestus inepti non vacant offensione; et, in utroque genere, quæ sunt recta et simplicia, laudantur. Formæ autem dignitas coloris bonitate tuenda est: color,+ exercitationibus corporis. Adhibenda est præterea munditia non odiosa, neque exquisita nimis; tantum quæ fugiat agrestem et inhumanam negligentiam. Eadem ratio est habenda vestitus; in quo (sicut in plerisque rebus) mediocritas optima est. 131. Cavendum est autem,7 ne aut tarditatibus utamur in gressu mollioribus, ut pomparum ferculis similes esse videamur; aut in festinationibus suscipiamus nimias celeritates; quæ cum fiunt, anbelitus moventur, vultus mutantur, ora torquentur: ex quibus magna significatio fit, non adesse constantiam. Sed multo etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant: quod assequemur, si cavebimus, ne in perturbationes atque exanimationes incidamus; et, si attentos animos ad decoris conservationem tenebimus. 132. Motus autem animorum9 duplices sunt; alteri cogitationis, alteri appetitus. Co

Mox, debemus ducere Bern. 3. dicere debemus Bern. 5. Victor.-2 Bern. 5. viro omnis. Statim, et motu cav. Bern. 4.-3 Nam et p. m. sunt sæpe Bern. 1. 2. 4. Lamb. Petr. 1568. Orell. gestus nonnulli Bern. 3. ineptiis non vacant, omisso offensione, Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Facciol. et utroque Bern. 2. a m. pr. Magnol.—4 Bern. 4. color tuendus; Victor. colorque. Actutum, exercitatione Victor.-5 Adh. præterea m. est Bern. 1. 2. 4. Victor. Heusing. est omittit Bern. 3. nec exq. Bern. 3. 4. Basil. neque nimis exq. Lamb. nimis omittit Petr. 1568. tantumque fugiat Bern. 2. 3. 4. 5. et humanam Petr. 1568.-6 Eadem r. habenda Bern. 1. probante Beier. E. r. habenda est Bern. 3. est post optima deest in eodem cod.-7 Cav. autem est Bern. 1. 2. 3. Basil. Heusing. Gernh. in ingressu cum codd. aliquot Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. Orell. ut similes pomparum ferculis Bern. 5. Magnol. Manut. ut p. f. esse similes Basil. ne in festin. Bern. 4. anhelitus movetur Bern. 3. Græv. Facciol. -8 Sed multo magis Bern. 3. quod assequimur in eodem cod. Paulo post, ad decori Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Hæc et si... tenebimus suspecta sunt Facciolato.-9 Motus animorum autem Bern. 4. autem omittit

NOTE

1 Pomparum ferculis] In quibus sacra et simulacra lentissimo incessu circumferebantur. Horat. Sæpe

velut qui Currebat fugiens hostem, persæpe velut qui Junonis sacra ferret.'

gitatio in vero exquirendo maxime versatur : appetitus impellit ad agendum: curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur; appetitum rationi obedientem 10 præbeamus. XXXVII. Et, quoniam magna vis orationis est,' eaque duplex, altera contentionis, altera sermonis ; contentio disceptationibus tribuatur judiciorum, concionum, senatus; sermo in circulis, disputationibus, congressionibus familiarium, versetur; persequatur etiam convivia. Contentionis præcepta rhetorum sunt; nulla sermonis; quanquam haud scio an possint hæc quoque esse. Sed discentium studiis inveniuntur magistri: [p. 27.] huic autem qui studeant, sunt nulli: rhetorum turba" referta omnia: quanquam, quæ verborum sententiarumque præcepta sunt, eadem ad sermonem pertinebunt. 133. Sed, cum orationis indicem vocem habeamus; in voce autem duo sequamur, ut clara sit, ut suavis; utrumque omnino a natura petendum est: verum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio presse loquentium et leniter. Nihil aliud fuit in Catulis, ut eos exquisito judicio putares uti literarum ;

Gud. 1.-10 Bern. 3. obedientem rationi; Basil. appetitus obedientes rationi. CAP. XXXVII. 1 Ascens. et Beier. est orationis. Actutum, eademque Magnol. Mannt. sequatur etiam Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Gernh. Beier.-2 Bern. 1. Basil. sunt nonnulli. Bern. 3 omittit sunt. Idem mox, referta sunt omnia. Pro quanquam Bern. 1 habet quoniam; Bern. 2. q.-3 Bern. 3. duo genera sequamur. Mox, petundum est Bern. 2. optandum est conj. Wyttenb. presse 1. et leviter e codd. Heusing. probante Santen. ad Terentian. p. 247.-4 Quod fuit Bern. 1. Quid fuit Magnol. Manut. Nihil fuit codd. et edd. vett. item Orell. Paulo post, sed etiam fuerunt alii Basil. sed ut alii de J. F. Heusingeri conjectura Beier. sed

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

quanquam erant literati: sed et alii: hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus erat dulcis: literæ neque expressæ neque oppressæ, ne aut obscurum esset aut putidum sine contentione vox, nec languens, nec canora. Uberior oratio L. Crassi, nec minus faceta : sed bene loquendi de Catulis opinio non minor. Sale vero et facetiis Cæsar, Catuli patris frater, vicit omnes; ut in ipso illo forensi genere dicendi contentiones aliorum sermone vinceret. In omnibus igitur his elaborandum est,7 si, in omni re, quid deceat, exquirimus. 134. Sit igitur hic sermo, in quo Socratici maxime excellunt, lenis minimeque pertinax; insit in eo lepos. Nec vero, tanquam in possessionem venerit, excludat alios: sed, cum reliquis in rebus, tum in sermone communi, vicissitudinem non iniquam pu

8

etiam alii conj. Orell.-5 Sonus autem erat Bern. 4. a m. pr. et Magnol. expressa nimis conj. Facciol. aut nimis putidum Bern. 5. Magnol. Manut. nec languens, nec contra Petr. 1568.-6 Sale et facetiis Bern. 4. a m. pr. Sale vero conditus et fac. Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. ut in illo ipso Bern. 1. 3. 4. Basil. Victor. in ipso ille Bern. 2.-7 In o, i. his laborandum est Bern. 4. in omni quid deceat Græv. in omnibus quid deceat Magnol. in omnibus, quod deceat Manut.-8 Sit ergo Bern. 1. Petr. 1568. Heusing. Beier. Nobb. Orell. Sit enim Basil. Socratici magis vigent Bern. 5.-9 Ita Bern. 5. in p. suam venerit ceteri codd. et edd. in rebus tum etiam in serm. Bern. 3. Victor. in rebus tum omittit Bern. 1. vicissitudinem nonnunquam putet Basil. Victor. vicissitudinem nonnunquam utendum putet Bern. 5. vicissitudine nonnunquam

NOTE

[merged small][ocr errors][merged small]

isse perfectius: erat summa gravitas; cum gravitate junctus facetiarum et urbanitatis orationis non scurrilis lepos.'

a Facetiis Cæsar] Caius, frater Lucii, consulis an. 663. Orator et poëta, de quo hæc Cic. in Bruto: ' C. Julius, L. filius, et superioribus et æqualibus omnibus suis præstitit, oratorque fuit minime ille vehemens, sed nemo unquam urbanitate, nemo lepore, nemo suavitate conditior.' An ipse Catuli sororem, an Catulus sororem ipsius duxerit, apud auctores non comperimus.

« PoprzedniaDalej »