Obrazy na stronie
PDF
ePub

6

pater, ad eam laudem, doctrinæ et ingenii gloriam adjecit. Fit autem interdum, ut nonnulli, omissa imitatione majorum, suum quoddam institutum consequantur: maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt, obscuris orti majoribus. 117. Hæc igitur omnia, cum quærimus, quid deceat, complecti animo et cogitatione debemus. Inprimis autem constituendum est, quos nos et quales esse velimus, et in quo genere vitæ: quæ deliberatio est omnium difficillima. Ineunte enim adolescentia, cum est? maxima imbecillitas consilii, tum id sibi quisque genus ætatis degendæ constituit, quod maxime adamavit: itaque ante implicatur aliquo certo genere cursuque vivendi, quam potuit, quod optimum esset, judicare. [p. 24.] 118. Nam, quod Herculem 9 Prodicium dicunt (ut est apud Xenophontem) cum primum pubesceret (quod tempus a natura, ad deligendum, quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum est) exisse in solitudinem, atque ibi sedentem, diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset; hoc Herculi, Jovis satu edito, potuit fortasse contingere nobis non item, qui imitamur, quos cuique visum est, atque ad eorum studia institutaque impellimur. Plerique autem," parentium præ

10

........

8

cod.-6 Bern. 4. quidem. Mox, sequantur Bern. 3. et al. ap. Facciol. obscuris orti parentibus Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb.-7 Magnol. Manut. cum inest: Bern. 5. Victor. cui inest. Actutum, maxime Basil. tunc id sibi Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb.-8 Bern. 1. Victor. Pearc. quid.-9 Namque Herc. Bern. 1. 2. 5. E f. Victor. Prodicus dicit Magnol. Manut. Lamb. Facciol. prodigum dicit Bern. 2. 3. Erf. Herculem dicit, superscr. Socrates, Bern. 1. ut apud Xen. Bern. 4. tum cum primum Lamb. ad eligendum Bern. 1. 4. Basil. vivendi viam Victor. est datum Basil.-10 Jovis sato vel edito Basil. Jovis sato, omisso edito, Bern. 4. 5. nobis non idem Bern. 1. 2. 3. 5. Basil. Victor. idem non contigit Bern. 4.—11 Pierumque autem Bern. 2. 3. 5. alii codd.

NOTE

alieni imperii, viribus dimicaret, glo. riamque diversis artibus, quam priores civitatis suæ duces, consecutus est; quippe illi vincendo Persas, patriam defenderant; ipse Persas victores faciendo, patriam restituit. Justin. VI. 4.

• Prodicium dicunt [Prodicus dicit] Socratis magister: locus Xenophontis est, Mem. lib. 11. Prodici commea. tum imitatus est Lucianus, qui Statuariam fingit et Pædiam sibi apparuisse, et utramque ad sui studia pertrahere conatam esse.

ceptis imbuti, ad eorum consuetudinem moremque deducimur: alii multitudinis judicio feruntur; quæque majori parti pulcherrima videntur, ea maxime exoptant: nonnulli tamen, sive felicitate quadam, sive bonitate naturæ, sive parentium disciplina, rectam vitæ secuti sunt viam. XXXIII. 119. Illud autem rarum maxime' genus est eorum, qui, aut excellentis ingenii magnitudine, aut præclara eruditione atque doctrina, aut utraque re ornati, spatium deliberandi habuerunt, quem potissimum vitæ cursum sequi vellent in qua deliberatione, ad suam cujusque naturam consilium est omne revocandum. Nam, cum, in omnibus quæ aguntur, ex eo modo quo quisque natus est, (ut supra dictum est) quid deceat, exquirimus; tum in tota víta constituenda, multo est cura major adhibenda, ut constare in vitæ perpetuitate possimus nobismetipsis, nec in ullo officio claudicare. 120. Ad hanc autem rationem, quoniam 3 maximam vim natura habet, fortuna proximam; utriusque omnino ratio habenda est in deligendo genere vitæ; sed naturæ magis: multo enim et firmior est, et constantior; ut fortuna nonnunquam, tanquam ipsa mortalis,

edd. vett. Heusing. Beier. Orell. parentum Bern. 3. 5. Basil. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. moresque Nonius, Petr. 1568. Facciol. Paulo post, ea omittunt Bern. 1. 2. maxime optant e Nonio Hensing. sire parentum Bern. 3. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. CAP. XXXIII. 1 Illud autem maxime rarum codd. omnes, et edd. ante Ernesti. genus deest in Bern. 1. a m. pr. est omittunt Magnol. Manut. aut excellenti codd. aliquot; aut excellente quinque Bern. Basil. Victor. Magnol. Mannt. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. utriusque rei ornatu Bern. 4. spatium etiam delib. Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Hensing. habuerint Bern. 5. qua in delib. cod. Lubec. Schutz. Beier. Nobb.-2 Bern. 2. 3. 4. Petr. 1568. Gernh. Hensing. Schutz. Beier. Orell. quo modo quisque; Lamb. quo quisque modo; Bern. 1 omittit modo. Heusing. Schutz. Beier. est natus; Bern. 4. nactus est; unde Facciol. quam quisque est nactus. Mox, multo est ei rei cura mujor adhibenda Græv. Facciol. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. Orell. multo est rei cura m. a. Bern. 2. 3. 4. 5. Magnol. multo est rei major cura a. Basil. multo est major rei cura a. Victor. Pearc. multo est ejus rei cura m. a. Manut. multo est hujus rei cura m. a. Lamb. multo est ejus rei cura adh. major Petr. 1568. perpetuitate vitæ Bern. 1. 2. 3. 4. Schutz. Beier. nobismet ipsi Lamb. Petr. 1568. Pearc. in nullo Bern. 1-3 Bern. 1. a m. pr. quando; Bern. 2. quo. Mox, habet natura Basil. utrique omnino Bern. 5. ratio adhibenda omnino est Basil. habenda ratio est Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. edd. vett. Heusing. Gernh. Beier. Orell. magis naturæ Basil. enim firmior est Bern. 4. ut fortuna nonnunquam ipsa, mortalis Bern. 1. 5. Magnol. Manut, Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. Orell.— Delph. et Var. Clas. Cicero.

4 CCCC

6

cum immortali natura pugnare videatur. Qui igitur ad naturæ suæ non vitiosæ genus consilium vivendi omne contulerit, is constantiam teneat (id enim maxime decet), nisi forte se intellexerit errasse in deligendo genere vitæ. Quod si acciderit (potest autem accidere), facienda morum institutorumque mutatio est. Eam mutationem, si tempora adjuvabunt, facilius commodiusque faciemus: sin minus, sensim erit pedetentimque facienda; ut amicitias, quæ minus delectent, et minus probentur, magis decere censent sapientes sensim dissuere, quam repente præcidere. 121. Commutato autem genere vitæ, omni ratione curandum est, ut id bono consilio fecisse videamur. Sed, quoniam paulo ante dictum est, imitandos esse majores; primum illud exceptum sit, ne vitia sint imitanda; deinde, si natura non feret 7 ut quædam imitari possint (ut superioris Africani filius, qui hunc Paulo natum adoptavit, propter infirmitatem valetudinis non tam potuit patris similis esse, quam ille fuerat sui); si igitur non poterit sive causas defensitare, sive populum concionibus tenere, sive bella gerere; illa tamen præstare debebit, quæ erunt in ipsius potestate, justitiam, fidem, liberalitatem, modestiam, temperantiam, quo minus ab eo id, quod desit, requiratur. Optima autem hæreditas a patribus traditur liberis, omnique patrimonio præstantior, gloria virtutis, rerumque gestarum; cui dedecori esse, nefas et impium judicandum

est.

8

4 Bern. 1 omittit suæ. Bern. 2. a m. pr. omittit non ritiosa. Pro vivendi Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. habent vitæ. Tum, id eum Bern. 3. se errasse intellexerit Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Facciol. intellexerit se errasse Petr. 1568. vitæ genere Basil.-5 Basil. enim; Bern. etiam.-6 Eam igitur Basil. Magnol. Manut. Lamb. Eamque igitur Bern. 5. si t. jurabunt Bern. 4. si minus Bern. 5. erit omittit Bern. 3. faciundum Goth. Petr. 1568. s. p. facienda erit Basil. magisque decere Bern. 5. sensim diluere Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. quam præcidere repente Basil.-7 Bern. 2. 4. 5. Basil. ferret. Statim, imitari possit Bern. 1. Heusing. Gernb. Schutz. Beier. Orell. filius Africani Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Lamb. Petr. 1568. Orell. adoptaverat Victor. patri s. esse Bern. 5. Basil. non tam potuit propter inf. val. patris Lamb. Petr. 1568. Tum, causas defensare Bern. 3. quæ ipsius in potestate, omisso erunt, in eodem cod.-8 Ita e codd. Græv. et seqq. et vitium Bern. 1. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. sed vitium Bern. 2. Deinde, est omittit Bern. 4.

1

XXXIV. 122. [p. 25.] Et quoniam officia non eadem disparibus ætatibus tribuuntur, aliaque sunt juvenum, alia seniorum; aliquid etiam de hac distinctione dicendum est. Est igitur adolescentis, majores natu vereri, exque his deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur. Ineuntis enim ætatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem hæc ætas a libidinibus arcenda est, exercendaque in labore3 patientiaque et animi et corporis; ut eorum, et in bellicis et in civilibus officiis, vigeat industria. Atque etiam, cum relaxare animos, et dare se jucunditati volent, caveant intemperantiam; meminerint verecundiæ: quod erit facilius, si in ejusmodi quidem rebus majores natu interesse velint. 123. Senibus autem labores corporis minuendi, exercitationes animi etiam augendæ videntur; danda vero opera, ut et amicos, et juventutem, et maxime rempublicam, consilio et prudentia quam plurimum adjuvent. Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiæque dedat. Luxuria vero, cum 7 omni ætati turpis, tum senectuti fœdissima est: sin autem libidinum etiam intemperantia accesserit, duplex malum est; quod et ipsa senectus concipit dedecus, et facit adolescentium impudentiorem intemperantiam. 124. Ac ne illud quidem alienum est, de magistratuum, de privatorum,

CAP. XXXIV. 1 Bern. 4 omittit etiam. Idem mox omittit est.-2 Est igitur adulescentis officium Bern. 4. Igitur adolescentis est Bern. 3. exque iis Bern. 2. Petr. 1568. ex hisque Goth. Magnol. Manut. Facciol. ex hiis ipsis eligere Bern. 5. diligere Bern. 2. 4. consilio, auctoritate Basil. inscientia senum Bern. 4. Lamb. Petr. 1568. Græv. instituenda conj. Facciol. est prudentia Bern. 3.-3 Facciol. exercenda in labore. Statim, patientiaque animi Bern. 3. et civ. officiis Magnol. Manut. Græv. et in civ. rebus Bern. 3.4 Bern. 3 omittit se. Mox, quidem omittunt codd. aliquot, Lang. Lamb. probante Gernh. si ejusmodi quoque rebus Magnol. Manut. si in ejusmodi quoque rebus Beier. volunt interesse Bern. 3. Orell. nolint interesse Bern. 1. 2. relint interesse Bern. 4. Basil. al. probante J. F. Heusing.-5 Bern. 4. Basil. minuendi sunt; Bern. 5. Magnol. Manut. sunt minuendi.—6 Basil. Magnol. Manut. desidiæque se. Pro dedat Bern. 4 habet det.-7 Luxuria vero tum Basil. tum etiam senectuti Bern. 3. si autem Bern. 4. 5. etiam libidinum Bern. 1. 2. 3. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Orell. probante Beier. et libidinum Bern. 5. Magnol. Manut. etiam omittunt Bern. 4. Basil. accessit Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Petr. 1568. est omittit Bern. 4. dedecus concipit Bern. 1. 2. 3. 4. Ba-,

10

[de civium,] de peregrinorum officiis dicere. Est igitur proprium munus magistratus, intelligere, se gerere9 personam civitatis, debereque ejus dignitatem et decus sustinere, servare leges, jura describere, ea fidei suæ commissa meminisse. Privatum autem oportet æquo et pari cum civibus jure vivere, neque submissum et abjectum, neque se efferentem: tum in republica ea velle, quæ tranquilla et honesta sint: talem enim et sentire bonum civem, et dicere solemus. 125. Peregrini autem et incolæ " officium est, nihil præter suum negotium agere, nihil de alieno anquirere, minimeque in aliena esse republica curiosum. Ita fere officia reperientur, cum quæretur, quid deceat, et quid aptum sit personis, temporibus, ætatibus. Nihil est autem, quod tam deceat, quam in omni re gerenda, consilioque capiendo, servare constantiam.

12

XXXV. 126. Sed quoniam decorum illud' in omnibus factis et dictis, in corporis denique motu et statu, cernitur, idque positum est in tribus rebus (formositate, ordine, ornatu ad actionem apto), difficilibus ad eloquendum (sed satis erit intelligi); in his autem tribus continetur cura

sil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Orell.-8 Schutz. cum codd. aliquot de privatorum civium. Vocc. de privatorum delevit Wolf. de civium uncis inclusit solus Ernesti.-9 Bern. 2. a m. pr. et Magnol. sese gerere. Mox, servareque leges Bern. 3. et ea fidei Bern. 5. Basil. Facciol. et fidei Victor. meminisse commissa Petr. 1568.-10 Priv. vero oportet Basil. Priv. oportet autem Bern. 4. nec se eff. Petr. 1568. Facciol. et honesta sunt Bern. 1. al. et Gernh. solemus et sentive bonum civem et dicere Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. plerique ap. Heusing. Lamb. Petr. 1568. et sentire et bonum civem dicere solemus Bern. 5. Magnol. Manut.-11 Peregrini a. atque incolæ Bern. 1. 2. 4. Basil. Victor. Pearc. Hensing. Bern. Nobb. Orell. nihil de alio quinque Bern. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Orell. inquirere Bern. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. Gernh. esse in aliena Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Victor. Heusing. Gernh. Beier.-12 Itaque Bern, 5, Basil. Paulo post, in omni re agenda Bern. 3.

CAP. XXXV. 1 Bern. 3. illud decorum; Petr. 1568. omittit illud. Mox, factis, dictis Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Lamb. Petr. 1568. Hensing. Gernh. Beier. Nobb. Orell. statu et motu Bern. 4. difficilius Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. difficili Bern. 4. difficile Basil. sed facile satis erit Basil.

NOTE

h Sed satis erit] Aut totum ilInd, difficilibus ad eloquendum, sed satis erit intelligi expungendum censeo;

aut recipienda lectio, sed satis facile erit intelligi.

« PoprzedniaDalej »