Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui præfectus classi proximus post Lysandrum fuit) itemque in sermonibus, alium, quamvis præpotens sit, efficere, ut unus de multis esse videatur: quod in Catulo, et in patre, et in filio, idemque in Q. Mucio Mancia, vidimus. Audivi 14 ex majoribus natu, hoc idem fuisse in P. Scipione Nasica contraque, patrem ejus, illum, qui Ti. Gracchi conatus perditos vindicavit, nullam comitatem habuisse sermonis: ne Xenocratem quidem, severissimum philosophorum, ob eamque rem ipsam magnum clarumque fuisse. Innumerabiles aliæ dissimilitudines sunt naturæ

[ocr errors]

Basil. Victor. Magnol. Manut. Pearc. Heusing. Beier. Nobb. Orell. item et in serm. Bern. 4. alium quem, quamvis e Gud. 2. Heusing. Gernb. Orell. alium quemque, quamvis quinque Bern. Erf. Victor. Græv. Pearc. alium aliquem, quamvis Lamb. aliquem, quamvis de Pearcii conj. Beier. alium quidem videmus, quamvis Magnol. Manut. Petr. 1568. alium quemque accepimus, quamvis Bern. 5. Basil. efficere tamen Bern. 4. esse omittit Bern. 5. et in patre et filio Bern. 1. Bern. 4. a m. pr. et patre et filio Bern. 3. Bern. 4. a m. sec. itemque in plurimi codd. et edd. etiam Orell. itemque et in Victor. idemque et in Bern. 5. Magnol. Mannt. Pro Mancia, Victor. Magnol. Manut. habent Mancino; Bern, 2. 3. Basil. Mantia.-14 Audivi et Bern. 5. Magnol. Manut. contra patrem Gud. 3. Paulo post, nec Xenocratem Bern. 3. 4. Erf. nec non Xen. Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. ne omittunt Goth. Gernh. Beier. uncis incluserunt Nobb. Orell. Deinde, et clarum Bern. 3. 4. Erf. Guelf. omnes, Victor. Petr. 1568. Heusing. Schutz. Beier. Nobb. et præclarum Basil.

NOTE

simulavit, ut ne odisse quidem vide. retur, donec, maturis rebus, concitatis Lacedæmoniis, Agesilaum in exilium pepulit.

• In Catulo] Pater C. Marii in consulatu collega fuit an. 651. Proconsul Cimbros ad internecionem delevit. In dissensione civili candentium carbonum vapore exstinctus est. Fi Jius, cum M. Lepido cos. an. 675. collegam, acta Sullæ rescindere conantem, et vicit ad urbem, et victum Italia expulit ; et aliquanto post censor Capitolium dedicavit. De patre dictum est, De Nat. Deor. l. 1.

que prave; Muciæ enim genti nullum tale cognomen fuit. Vocem prorsus expungi placet, locumque intelli. gi de Q. Mucio Scævola, qui in Bruto dicitur, enucleate quidem et polite locutus, at non ea vi et copia quam genus illud judicii, et causæ postularet magnitudo.

4 Nasica] Qui, 'Corculum' appellatus, semel atque iterum consul, imperatoris nomen a militibus, honorem triumphi a senatu oblatum repudiavit; censoria dignitate insignis, juris scientia consultissimus. Plura Rutilius in ejus Vita.

Xenocratem] Qui, quod ore semper tetrico severoque esset, moneri a Platone magistro soleret, ut Gratiis sacrificaret. Plura Val. Max.

P Mancia] Locum esse mendosum credimus; Mancia enim, licet cogmen Romanum sit, non tamen Muciæ, sed Helviæ gentis. Hinc aliqui legunt Mancino, aut Numantio, utrum- IV. 3.

2

morumque, minime tamen vituperandorum. XXXI. 110. Admodum autem tenenda sunt sua cuique, non vitiosa, sed tamen propria, quo facilius decorum illud, quod quærimus, retineatur. Sic enim est faciendum, ut, contra universam naturam, nihil contendamus; ea tamen conservata, propriam naturam sequamur; ut, etiam si sint alia graviora atque meliora, tamen nos studia nostra nostræ naturæ regula metiamur: neque enim attinet repugnare naturæ, nec quicquam sequi, quod assequi nequeas. Ex quo magis emergit, quale sit decorum illud, ideo, quia nihil decet invita (ut aiunt) Minerva ; id est, adversante et repugnante natura. 111. Omnino si quicquam est decornm, nihil est profecto magis, quam æquabilitas 5 universæ vitæ, tum singularum actionum; quam conservare non possis, si, aliorum naturam imitans, omittas tuam. Ut enim sermone eo debemus uti, qui notus est nobis, ne, ut quidam, Græca verba inculcantes, jure optimo irrideamur ; sic, in actiones omnemque vitam, nullam discrepantiam conferre debemus. 112. Atque hæc differentia naturarum tantam habet vim, ut nonnunquam mortem sibi ipse consciscere alius debeat, alius in eadem causa non debeat.

S

CAP. XXXI. 1 Magnol. Manut. Facciol. tuenda. Mox, sed tantum propria codex unus Oxon. Basil. Goth. Petr. 1568.-2 Sic enim faciendum codex unos Oxon. Beier. naturam universam Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Facciol. propriam nostram seq. Erf. propriam seq. omisso naturam, Basil. Victor. con sequamur Bern. 5. ut eam etiam Bern. 2. meliora atque graviora Victor. nos studia nostra naturæ Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Græv. Facciol. Heusing. nos studia nostræ naturæ Bern. 5. Pearc. nos studia nostri regula Bern. 4. nos studii nostri regula Basil. nos ad studia nostra naturæ regulam Bern. 2. nos studia nostra naturæ regulam Bern. 3.3 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. alii codd. Heusing. Orell. naturæ repug. nare; Bern. 5. Magnol. Manut. naturæ attinet repugnare. Deinde, non queas assequi Basil. assequi non queas Bern. 2. 3. 4. Erf. Victor, Græv. Pearc. Heusing. Gernh. Beier. Nobb. Orell.-4 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Lamb. Petr. 1568. Orell. invita Minerva, ut aiunt.-5 Petr. 1568. æqualitas, Actutum, cum universæ Lamb. naturam imiteris Magnol. Manut. Lamb. Facciol. 6 Basil. uti debemus. Actutum, qui natus edd. quædam vett. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. improbante Orell. rideamur Bern. 2. 3. 5. Erf. Magnol. Manut. Hensing. Gernb. Schutz. Beier. Nobb. Orell.-7 Victor. sibi ipsi; Magnol. sibi ipsi aliquis consc. Bern. 5. sibi ipse aliquis consc. Manut. sibi ipsi alius consc. Statim, debeat aliquis Basil. aliquis debeat Beier. in eadem causa omittit Bern. 1. alius in eadem causa non debeat omittunt Bern. 2. 4.

NOTE

• Græca verba] Qualis fuit Albucius.

8

Num enim alia in causa M. Cato fuit, alia ceteri, qui se in Africa Cæsari tradiderunt? Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod eorum vita lenior, et mores fuerant faciliores: [p. 23.] Catoni autem cum incredibilem tribuisset natura gravitatem, eamque ipse perpetua constantia roboravisset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius, quam tyranni vultus aspiciendus fuit. 113. Quam multa passus est Ulysses 10 in illo errore diuturno, cum et mulieribus (si Circe et Calypso" mulieres appellandæ sunt) inserviret, et in omni sermone omnibus affabilem se esse vellet! Domi vero etiam " contumelias servorum ancillarumque pertulit, ut ad id aliquando, quod cupiebat,* perveniret. At Ajax (quo animo traditur) millies oppetere mortem,' quam illa perpeti, maluisset. Quæ contemplantes expendere oportebit, quid quisque habeat sui; eaque moderari, nec velle experiri, quam se aliena deceant.

12

5. Erf. Magnol.-8 Non Bern. 3. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Billerbeck. in alia causa Erf. in alia ceteri Bern. 5. Gud, 2. Geruh.-9 Atque Bern. 4. Atque aut em Bern. lenior eorum vita Bern. 2. 3. 4. Erf. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Catoni cum incred. Bern. 1. 3. 5. Basil. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Beier. Orell. Catoni enim incred. Erf. Catoni ai incredulam Bern. 2. roborasset codd. aliquot, Magnol. Manut. Heusing. Gernh. Beier. aspiciendum fuit Bern. 5. Gud. 2. Hensing. Gernh. aspiciendus erat Victor.-10 Ulysses edd. ante Heusing. cum mulieribus Basil, et cum mulieribus Petr. 1568. C. et C. mulieres fuerunt Bern. 3. affabilem et jucundum Bern. 3. 5. Victor. Græv. Pearc. Facciol. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. esse se Bern. 1. 2. 4. Erf. Lamb. Petr. 1568.-11 Domi vero et Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Domi etiam cum duobus codd. Heusing. et Beier. Mox, veniret Bern. 1. 2. 4. Basil. Erf. Victor. Heusing. Gernh. ad id, quod cupiebat, aliquando perveniret Lamb.-12 Gud. 2. Heusing. Beier. mortem potius. Mox, perpeti ab alio Bern. 5. Basil. Magnol. Manut.— 13 Petr. 1568. habeat suum, idque. Statim, maxime omittunt Manut. Lamb. suum maxime Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Facciol.

NOTE

M. Cato] Uticensis, quem libertati patriæ superesse non decebat, cum tam acrem libertatis vindicem se gessisset. De deditione exerci tus in manus Cæsaris, plura Livius.

" Circe et Calypso] Insignes veneficæ ; illa Solis et Perses, hæc Atlan tis et unius e Nereidibus filia. De Circe, multa mythologi.

ut

Id quod cupiebat] Cum dolos procoram Penelopen uxorem et Telemachum filium corrumpere tentantium audivisset, mendici habitu domum rediit: multa a servis procisque contumeliose passus, omnes demum ultus est. Homer. Odyss. Dictys Cret. sect. 6.

b

Id enim maxime quemque decet, quod est cujusque maxime suum. 114. Suum 14 igitur quisque noscat ingenium; acremque se et bonorum et vitiorum suorum judicem præbeat; ne scenici plus, quam nos, videantur habere prudentiæ illi enim non optimas, sed sibi accommodatissimas, fabulas eligunt: qui voce freti sunt, Epigonos, Medumque; qui gestu, Menalippam, Clytemnestram; semper Rupilius, quem ego memini, Antiopam: non sæpe Esopus Ajacem. Ergo histrio hoc videbit in scena, non videbit 's vir sapiens in vita? Ad quas igitur res aptissimi erimus, in iis 16 potissimum elaborabimus. Sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quæ nostri ingenii non erunt; omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea, si non decore, at quam minimum indecore, facere possimus. Nec tam 17 est enitendum, ut bona, quæ nobis data non sint, sequamur, quam ut vitia fugiamus. XXXII. 115. Ac duabus iis personis, quas

14 Suum omittunt Bern. 2. 3. 4. Erf. quisque igitur Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Heusing. Gernh. Beier. et vitiorum et bonorum Bern. 5. Magnol. Mannt. Lamb. Petr. 1568. Paulo post, qui enim voce Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. qui voci Bern. 1. Medeamque Bern. 4. Magnol. Manut. Lamb. Melanippam Bern. 5. Gud. 1. Beier. Rutilius Bern. 5. Victor. Pearc.-15 Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. quod non videbit. Actutum, sapiens vir quinque Bern. Erf. Victor. vir omittunt Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Schutz. Beier.-16 Bern. 4. Magnol. Lamb. in his. Mox, si aliquando Bern. 4. nos nec ad ea Basil. minime indecore codd. et edd. ante Manut. item Heusing. Gernh. Beier. Orell. si non optime, at non indecore Bern. 3. Anem.-17 Nec tamen Bern. 2. 5. Erf. Nec est tamen enitendum tam Basil. data non sunt codd. aliquot, Magnol. Manut. quæ data non sint Petr. 1568. quæ non sunt data Bern. 3. assequamur Bern. 3. Gernh. Beier. consequamur Anem.

CAP. XXXII. 1 Ac d. his Bern. 2. 4. Magnol. Manut. quas modo dixi Basil.

NOTE

Epigonos] Tragoediam Euripidis, quæ, quia Thebarum expugnationem et direptionem exhibet, in qua clamor esse solet, strenuis vocibus opus

est.

Medumque [Medeamque] Est ea quoque tragœdia Euripidis. Periit Medea Ennii, Pacuvii, Accii, Nasonis, Materni Galli.

a Menalippam] Accii tragediam. Menalippa fuit soror Antiopæ, Ama

zonum reginæ gravida ad Metabum deportata, Beotum in vinculis peperit. Fabula hæc sic ab Accio tractata erat, ut gestu magis quam voce opus esset. Clytemnestra vel Pacuvii vel Euripidis fabula fuit.

b Rupilius] Histrio, uti et Æsopus: uterque Ciceroni perfamiliaris. Esopus ex arte sua ducenties sestertium filio reliquit.

supra dixi, tertia adjungitur, quam casus aliqui aut tempus imponit; quarta etiam, quam nobismet ipsi judicio nostro accommodamus. Nam regna, imperia, nobilitates, honores, divitiæ, opes, eaque quæ sunt his contraria, in casu sita, temporibus gubernantur. Ipsi autem gerere quam personam 3 velimus, a nostra voluntate proficiscitur. Itaque se alii ad philosophiam, alii ad jus civile, alii ad eloquentiam, applicant: ipsarumque virtutum in alia alius. mavult excellere. 116. Quorum vero patres aut majores aliqua gloria ✦ præstiterunt, ii student plerumque eodem in genere laudis excellere; ut Q. Mucius, P. F. in jure civili; Pauli filius Africanus d in re militari. Quidam antem, ad eas laudes quas a patribus acceperunt, addunt aliquam suam: 5 ut hic idem Africanus eloquentia cumulavit bellicam gloriam: quod idem fecit Timotheus, Cononis' filius, qui, cum belli laude non inferior fuisset quam

quas supra diximus Bern. 3. quam casus aliquis plurimi codd. et edd. vett. q. c. alicui conj. Olshausen. vel tempus Magnol. Manut. Lamb. Græv. Facciol. nobismet ipsis Bern. 3. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Græv. Facciol. accommodabimus Bern. 5. Magnol. Manut. 2 Bern. 4 omittit his.-3 Ipsi autem quam personam_gerere Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Ipsi a. quam gerere pers. Facciol. Mox, applicant omittit Basil.—4 Magnol. Manut. in aliqua gloria. Statim, hi student Victor. eorum in genere Bern. 1. 2. Basil. eorum plerique hii in hoc genere laudis student excellere Bern. 5. et sic Magnol. Manut. Facciol. nisi quod hii omittunt. Tum, et Pauli filius Bern. 3.5 Basil. suam aliquam. Paulo post, laude belli n. i. quam pater fuisset in eodem

NOTE

eQ. Mucius] Scævola, cognomento Pontifex, L. Crassi oratoris, tum in prætura, tum in consulatu, collega pater ejus Publius cos. fuit an. 620. quo Tib. Gracchus cæsus est, et aliquanto post pontifex maximus. Plura Bernardin. Rutilius de utroque.

Africanus] Minor, de quo sæpe. e Timotheus] Dux Atheniensium, bello fortunatissimus; ideo ab æmulis in tabula depictus est dormiens, Fortuna, dum ipse dormit, circumdante retia urbibus hostium. Isocrati, magistro suo, æneam statuam rexit.

e

Cononis] Fuso a Lacedæmoniis Alcibiadi, et in voluntarium, populi metu, exilium profecto, Cononem Athenienses substituerunt, qui rem primum infeliciter gessit, amissis in Asia per Alcibiadis imprudentiam fortissimis quibusque, quare Cypro et ipse exulavit. Mox Persarum copiis præfectus, non tam Persis quam patriæ studens, multa fortiter egit: et sicut, afflictis Atheniensium rebus, auctor amissæ dominationis fuerat, sic idem habitus est redditæ ; patriamque vincendo recepit quam victus amiserat, eo speciosius, quod ne ipsorum quidem Atheniensium, sed

« PoprzedniaDalej »