Obrazy na stronie
PDF
ePub

non profusum, nec immodestum, sed ingenuum et facetum, esse debet. Ut enim pueris non omnem ludendi licentiam 10 damus, sed eam quæ ab honestis actionibus non sit aliena; sic, in ipso joco, aliquod probi ingenii lumen eluceat. 104. Duplex omnino est" jocandi genus: unum illiberale, petulans, flagitiosum, obscoenum; alterum, elegans, urbanum, ingeniosum, facetum: quo genere non modo Plautus noster, et Atticorum antiqua comoedia," sed etiam philosophorum Socraticorum libri referti sunt: multaque multorum facete dicta," ut ea, quæ a sene Catone collecta sunt; quæ vocant anоplyμara. Facilis igitur est " distinctio ingenui et illiberalis joci. Alter est (si tempore 14 fit, ac remisso animo) libero dignus; alter, ne homine quidem,

gravioribus Basil. severisque reb. Bern. 4. a m. pr.-9 Bern. 3. neque immodestum.-10 Bern. 3. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. licentiam ludendi. Statim, honestatis actionibus Bern. 1. 2. 3. Erf. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Facciol. honestatis actione Basil.-11 Duplex est omnino Beier. Nobb. Duplex est enim Basil. est omittunt Bern. 3. 4. ingeniosum, nobile, facetum Basil.-12 Bern. 1. a m. sec. dicta sunt. Statim, sunt collecta Basil. Magnol. Facciol. quæ vocantur Erf. Lamb.-13 Facilis est igitur Victor. Beier. Orell.-14 Alter si temp. Bern. 2. a m. sec. temperate Goth. et Bern. 4. a m. pr. fiat Bern. 4. Basil. fit, remisso homine dignus; alter ne libero quidem e vestigiis cod. Goth. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. Orell. fit ut si remisso animo homine dignus Bern. 2. Erf. Lamb. Petr. 1568. fit ut si remisso animo homine libero dignus Bern. 1. fit ac si remisso animo homine dignus Basil. fit et si remisso animo homine dignus Bern. 3. 4. fit ac remisso animo homine dignus Bern. 5. Victor. Græv. si rerum turpitudo adhibetur aut verb. &c. Bern. 3. Heusing. Gernh. Beier. Orell. si r. turpitudini adhibeatur verb. &c. Bern. 4. Basil. Victor. si r. turpitudini verb. adhibeatur

NOTE

u Antiqua comœdia] Antiquæ comœdiæ princeps fuit Aristophanes, novæ Menander. Antiquæ licentia posteaquam omnibus odiosa fieri cœpit, remedium a legibus petitum est. Vetuit magistratus Atheniensis, ne quis cujusquam famam, aut poëta carmine violaret, aut traduceret actor in theatris. Eo decreto, ex binis partibus, quibus tum comoedia constaret, actu et choro; altera, in qua facetiæ asperiores, sublata prorsus est. Chorus, inquit Horat. Turpiter obticuit sublato jure nocendi:'

altera comœdiæ pars emendata dupliciter; et quod nemo deinceps perstrictus sit nominatim, et quod, omissis rebus gestis et veris vivorum ac præsentium, fabula primum fingi cœpit, retentis salibus et felle abjecto. Poëtas et antiquæ et novæ comœdiæ recensuimus.

x A sene Catone] Censorio. Sunt qui eum auctorem velint esse sententiarum quæ sub Catonis nomine circumferuntur. 'Apophthegmata' sunt concisa sententiæ, verbo breves, pondere graves.

si rerum turpitudini adhibetur verborum obscoenitas." Ludendi etiam est 's quidam modus retinendus, ut ne nimis omnia profundamus, elatique voluptate, in aliquam turpitudinem delabamur. Suppeditant autem et Campus noster, et studia venandi, honesta exempla ludendi.

I

xxx. 105. Sed pertinet ad omnem officii quæstionem, semper in promtu habere, quantum natura hominis pecudibus reliquisque belluis antecedat. Illæ nihil sentiunt, nisi voluptatem; ad eamque feruntur omni impetu: hominis autem mens discendo alitur, et cogitando; semper aliquid aut anquirit, aut agit; videndique et audiendi delectatione ducitur. Quinetiam, si quis est paulo 3 ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere, (sunt enim quidam homines non re, sed nomine) sed si quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis, propter verecundiam. 106. Ex quo intelligitur, corporis voluptatem non satis esse dignam hominis 4 præstantia, eamque contemni et rejici oportere : sin sit quispiam, qui aliquid tribuat voluptati, diligenter ei tenendum esse ejus fruendæ modum. Itaque victus cultusque corporis ad valetudinem referantur, et ad vires, non

obs. Bern. 5.-15 Ludendi est etiam Bern. 3. Beier. Nobb. Ludendi quidem est quidam, &c. Bern. 4. ut ne mimis codex Lambini, et Heusing. Pro omnia Lamb. 1566. habet ludum. Tum, nimis profundumur Lang. elatioque Bern. 2. elatione et vol. Bern. 4. dilabamur Bern. 5. et Bern. 4. a m. sec.

CAP. XXX. 1 Bern. 3 omittit semper. Mox, reliquisque bestiis Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol.-2 Ille enim nihil Magnol. Manut. Pro omni, quod abest in Basil, toto legitur in Bern. 5. aut inquirit Bern. 1. 3. 5. Basil. Erf. Magnol. Manut. Facciol. Hæc, semper a. a. a. a. agit, suspecta sunt Facciolato. videndi, audiendi Basil.-3 Bern. paulo est. Actutum, ad voluptatem Basil. modo caveat ne Bern. 4. caveat modo ne Basil. Mox, ad virtutes erectior Basil, occultet et dissimulet Bern. 5.-4 Basil. hominis esse dignam. Statim, sed si sit quispiam Basil. modum ejus fruendæ Bern. 5. Magnol. Manut.-5 Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. alii codd. et edd. vett. referatur ;

NOTE

Y Obscænitas] Dicta, ut ferunt, ab Obscis, Italiæ populis, quibus familiaris fuit usus spurcarum vocum.

2 Campus noster] Martius dictus, quia Marti dicatus; Tiberinus quoque, propter Tiberis viciniam, ubi nunc templum D. Laurentii. Schola

erat militiæ Romanæ : ibi omni ge. nere ludorum armorumque, et quidem veris duplo graviorum, exerce. batur juventus Romana, pilis, lapidibus, sagittis, saltu, cursu, &c. Strabo, l. v. De Campo Martio, plura Rosin. 1. vi. c. 11.

ad voluptatem. Atque etiam, si considerare volumus, quæ sit in natura excellentia et dignitas, intelligemus, quam sit turpe diffluere luxuria, et delicate ac molliter vivere; quamque honestum, parce, continenter, severe, sobrie.

107. Intelligendum est etiam, duabus quasi nos a natura indutos esse personis ; quarum una est communis, ex eo quod omnes participes sumus rationis, præstantiæque ejus, qua antecellimus bestiis, a qua omne honestum decorumque trahitur, ex quo ratio inveniendi officii exquiritur; altera autem, quæ proprie singulis est tributa. Ut enim in corporibus magnæ dissimilitudines sunt (alios enim videmus velocitate ad cursum, [p. 22.] alios viribus ad luctandum valere; itemque in formis aliis dignitatem inesse, aliis venustatem), sic in animis existunt etiam majores varietates. 108. Erat in L. Crasso et in L. Philippo 8 multus lepos; major etiam, magisque de industria, in C.

a

b

et sic Orell. si cons. volemus Bern. 1. 4. Victor. Petr. 1568. Orell. si c. vellemus Bern. 3. in natura hominis Bern. 1. 2. 3. Gernb. Beier. Orell. intelligimus Bern. 5. Heusing. Schutz. Deinde, severe, sobrieque Goth. Magnol. Manut.-6 Int. etiam est Bern. 1. 2. 3. Erf. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Int, est autem etiam Gud. 3. unde Beier. edidit Int. est autem. Ac. tutam, duabus nos quasi a natura Basil. communis est quinque Bern. Erf. Victor. est omittit Basil. sumus omnes participes Bern. 4. Paulo post, trahitur, ex quo e Goth. dedit Ernesti: ceteri omnes habent trahitur, et ex qua. Tum, inv. officium Erf. est attributa Bern. 4. Victor. Facciol. Gernh. Beier.-7 Bern. 2. 3. 4. Erf. Heusing. Schutz. Beier. Orell. alios videmus. Mox, item in formis Bern. 5. Basil. in aliis venust. Victor. sic et in animis Bern. 4. 5. Magnol. Manut. majores etiam Bern. 1. 2. 3. Basil. Erf. Victor. Pearc. Hensing. Schutz. Beier. in animis etiam existunt majores var. Bern. 4.-8 Erat enim Erf. in L. Crasso, in L. Philippo Bern. 2. Basil. Erf. Petr. 1568. Heusing. in L. Crasso et L. Phil. Bern. 1. Lamb. in L. Crasso, L. Ph. Bern. 3.

NOTE

L. Crasso] Qui Orator cognominatus est, et a Tullio in lib. De Orat. disputans inducitur. Mariana clade una cum filio trucidatus est. Natus est an. 613. Huic Quintilianus non urbanum leporem, sed #aßßnolav, Tacitus gravitatem tribuit.

b L. Philippo] E gente Marcia, partim patricia, partim plebeia; viro adeo diserto, ut cum ad dicendum

surgeret, quid dicturus esset, nesciret. Cos. 662. causam senatus suscepit adversus M. Livium Drusum, leges agrariam, frumentariam, et de civitate sociis danda, promulgantem; qui quidem ita exarsit, ut Philippum consulem, faucibus apprehensum, nonnisi sanguine conspersum, dimiserit.

e

f

Cæsare, L. F.; at iisdem temporibus in M. Scauro, et in M. Druso adolescente, singularis severitas; in C. Lælio multa hilaritas; in ejus familiari Scipione ambitio major, vita tristior. De Græcis autem, dulcem et facetum, festivique sermonis, atque in omni oratione simulatorem, quem gava Græci nominaverunt, Socratem accepimus: contra, Pythagoram et Periclem summam auctoritatem consecutos, sine ulla hilaritate. Callidum Hannibalem, ex Pœnorum, ex nostris ducibus, Q. Maximum 10 accepimus, facile celare, tacere, dissimulare, insidiari, præcipere hostium consilia. In quo genere Græci Themistoclem " et

Mox, in M. Scauro et in Druso Bern. 5. in Lælio Bern. 4.-9 Magnol. Manut. Lamb. 1566. ratione. Actutum, dissimulatorem Lamb. in lemmate annot. probante J. M. Heusing. Græci nominarunt Bern. 1. 2. 4. Basil. Lamb. Periclen Bern. 3. 4.-10 Q. Fabium Maximum Victor. tacere, celare Bern. 3. præripere Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Magnol. Manut. Petr. Facciol.-11 Themistoclen Bern. 3. Beier. Themistoclem Atheniensem Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. ejus

NOTE

C. Cæsare] Ille est C. Cæsar, poëta et orator, urbanitate et lepore conditus, de quo multa Cic. in Bruto. Hospitis Etrusci proditione Marii jussu occisus. Frater L. Cæsaris, consulatu an. 663. censura, et bellica laude sociali bello conspicui : ex eadem quidem gente cum Julio Casare, dictatore, sed familia diversa.

M. Scauro] E gente Æmilia. Consulatu an. 638. triumpho de Liguri bus, censura, clarus fuit, qua nobilem Viam Flaminiam stravit. Diu princeps senatus in urbe, si quis unquam civis, potuit plurimum. Severitatis ejus argumento est, quod fili us ejus, qui stationem Cimbrorum meta deseruerat, objurgatus a patre paulo durius, mortem sibi conscivit.

• M. Druso] Qui belli socialis cansa fuit: de illo, de Lælio, et Scipione Africano Majore, abunde in lib. De Amic.

Elpava] Irrisorem sonat: ita cognominatus Socrates, vel quod poten

tes derideret; vel quod imperitum ageret, et admirari se aliena omnia fingeret; vel quod faceto semper dicendi genere usus dicitur. Hinc apud Platonem, lepidam passim et subhilarem personam agit. Ironiam quoque Socrati familiarem fuisse meminit Cic. in Bruto.

8 Pythagoram el Periclem] Quanta esset Pythagoræ auctoritas fidem facit solenne illud, 'Ipse dixit.' Periclis vero eloquentia fuit ejusmodi, ut Athenarum tyrannidem, quam Pisistratus armis, ipse arte dicendi obtinuerit, et urbanis eodem tempore bellicisque rebus annos 40. præfuerit. Val. Max. VIII. 9.

h Callidum Hannibalem] Illius calli. ditatis specimen est, quod Val. Max. VII. 3. refert. Ut Fabium Romanis suspectum redderet, vastatis totius Italiæ agris, fundo Fabii solius parcere voluit. Fabius, ut dolum repelleret, agrum pro redimendis captivis vendidit. Plura Val. Max. vii. 4.

Pheræum Jasonem ceteris anteponunt: inprimisque versutum et callidum factum Solonis, qui, quo et tutior vita ejus esset, et plus aliquando reipublicæ prodesset, furere se simulavit. 109. Sunt his alii" multum dispares, simplices et aperti, qui nihil ex occulto, nihil ex insidiis agendum putant, veritatis cultores, fraudis inimici: itemque alii, qui quidvis perpetiantur, cuivis deserviant, dum, quod velint, consequantur; ut Sullæ1 M. Crassum videbamus; (quo in genere versutissimum et patientissimum Lacedæmonium Lysandrum" accepimus, contraque Callicratidam,"

[ocr errors]

vita Bern. 4. Basil. Erf. ejus vita foret Bern. 3. aliquando dedit Ernesti e Goth. aliquanto habent ceteri. Deinde, furere simulavit e Pal. 1. et Venet. 1498. legendum putavit Beier. in Addend.-12 Sunt hiis alii Bern. 3. Sunt alii hiis Basil. nihil de occulto Bern. 5. nihil de insidiis Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Erf. Victor. Heusing. Beier. Orell. item alii Basil. Lamb. Petr. 1568. qui omittit Bern. 4. Deinde, ut Sullam et M. Crassum codd. et edd. ante Græv.13 Callicratidan Bern. 1. Callicratidem Bern. 5. Victor. classis quinque Bern.

NOTE

i Themistoclem et Pheraum] De Pheræo Jasone vide mythologos. De Themistoclis artibus multa Plut. Iis, 1. inducit Athenienses, terra hostibus impares, mari ut pugnarent, clypeoque, sicut tunc dici solitum, civibus extorto, populum remo alligavit, unde et barbaros reprimere et Græciæ jura dare cœpit: 2. laborantibus difficultate rei pecuniaria Athenis ad belli sumtus, simulavit in æde Minervæ desiderari agidem, et specie quærentis omnia excutiens, im. mensam vim pecuniæ abditam protulit: 3. structo astu per Sicinium, quemdam e Persis captivum, Xerxis classem ad Salaminam fudit; victum ad sua redire ocyus coëgit, simulans Athenienses cogitare intercidere pontem, quo uno Xerxes recipere se posset.

k Factum Solonis] Cum Megarenses inter et Athenienses armis diu magna utrimque clade dimicatum est de possessione Salaminæ, patriæ Solonis, apud Athenas pœna capitis

decreta, si quis de repetenda insula ageret. Solon, simulata dementia, habitu deformi, bacchantis more, in forum prorumpit, poëma, centum constans versibus, quod 'Salamis' inscribebatur, teste Laërtio, recitat, animosque ita concitat, ut, bello confestim decreto, insula capta sit. Justin. II. 7.

Sulla] 1. Petita prætura, repulsam passus, largitionibus servilibusque blanditiis plebis animos sic flexit, ut die postera, habitis iterum comitiis, quod negatum fuerat, concessum sit. 2. In tumultu, quem P. Sulpicius concitaverat, occisis aliquibus suorum, multa serviliter et abjecte fecit, ut animos contra Marium exasperaret. Ita Plut.

m

Crassum] Divitem, de cujus sordida avaritia dictum alibi. Carpi hic opinor, non avaritiam, sed officia apud Cæsarem, quibus Ciceronem inimicum perdere voluit.

n Lysandrum] Magnas quas cum Agesilao gerebat inimicitias ita dis

« PoprzedniaDalej »