Obrazy na stronie
PDF
ePub

pestifera, qua, cum Cleombrotus, invidiam timens, temere cum Epaminonda conflixisset, Lacedæmoniorum opes corruerunt. Quanto Q. Maximus melius! de quo Ennius: Unus homo nobis cunctando 12 restituit rem.

Non ponebat enim rumores 13 ante salutem.

Ergo, postque magisque 14 viri nunc gloria claret. Quod genus peccandi vitandum est etiam in rebus urbanis. Sunt enim, qui, quod sentiunt, etsi 's optimum sit, tamen invidiæ metu non audeant dicere.

XXV. 85. Omnino, qui reipublicæ præfuturi sunt,' duo Platonis præceptai teneant; unum, ut utilitatem civium sic tueantur, ut, quæcunque agunt, ad eam referant, obliti commodorum suorum; alterum, ut totum corpus reipublicæ curent, ne, dum partem aliquam tuentur, reliquas deserant. Ut enim tutela, sic procuratio reipublicæ, ad utilitatem eorum qui commissi sunt, non ad eorum quibus

Magnol. Manut. Lamb.-11 Quantoque Max. Bern. 1. 2. 4.-12 Bern. 3. cunctando nobis.-13 Non enim rumores ponebat quinque Bern. Basil. Erf. Heusing. Orell. et sic optimi codd. in Catone § 10. ubi sic edidit Gernh. Non hic ponebat rumores codex unus Oxon. Paris. Beier. Nobb.-14 Ergo postea magis magisque Bern. 3. Ergo magisque magisque Lamb. Petr. 1568. Lall.15 Gud. 3. Victor. Magnol. Heusing. Beier. Orell. etiam si. Deinde, audent dicere codd. et edd. ante Ernesti.

CAP. XXV. 1 Bern. 1. profuturi sunt. Actutum, duo præcepta teneant Plat. Basil. ut quicquid agant Victor. ut quicquid agunt Goth. Magnol. Lamb. Facciol. nec dum Bern. 4. a m. pr. Facciol. Gernh. Beier. neve dum Beier. in Addend. tueantur Bern. 3. Basil.-2 Bern. 1. 2. 3. Basil. Erf. Victor. Gernh. Beier. Orell. ad eorum utilitatem. Mox, quibus commissa est Basil.

NOTE

& Cleombrotus] Pausaniæ filius. Is, Lysandro socio ab Epaminonda su. perato, cum se viribus inferiorem videret, turpe tamen ratus pugnam cum Epaminonda detrectare, cum exercitu cæsus est; fugientes copias ad Spartæ usque monia insecutus est Epaminondas. Actum erat de re Spartanorum, nisi Agesilaus ex Ægypto, ubi rem strenue agebat, revocatus esset. Plut. in Pelopida.

Q. Maximus] De illa Fabii prudentia addo hæc pauca ex Livio: 'Novam Fabius de Hannibale victoriam

commentus est, non pugnare. Hinc ei cognomen novum, et reip. salutare, Cunctator, primo ab æmulis in dedecus impositum, deinde in gloriam versum: per Samnium totum, per Falernos, Gauranosque saltus, sic maceravit Hannibalem, ut qui frangi virtute non poterat, mora comminueretur.' Sunt illi Ennii versus ex Annal. 1. XII. teste Macrob. vi. 1.

1 Duo præcepta] Primum habetur Polit. 1. et De Rep. 1. alterum Polit. IV. et De Leg. IV.

commissa est, gerenda est. Qui autem parti civium 3 consulunt, partem negligunt, rem perniciosissimam in civitatem inducunt, seditionem atque discordiam ex quo evenit, ut alii populares, alii studiosi optimi cujusque videantur, pauci universorum. 86. Hinc apud Athenienses magnæ discordiæ; 4 in nostra republica non solum seditiones, sed pestifera etiam bella civilia: quæ gravis et fortis civis, et in republica dignus principatu, fugiet, atque oderit; tradetque se totum reipublicæ, neque opes aut potentiam consectabitur: totamque eam sic tuebitur, ut omnibus consulat. Nec vero criminibus falsis in odium aut invidiam quenquam vocabit: omninoque ita justitiæ honestatique adhærescet, ut, dum ea conservet, quamvis graviter offendat, mortemque oppetat potius, quam deserat illa, quæ dixi. 87. Miserrima est omnino ambitio, honorumque contentio; de qua præclare apud eundem est Platonem: Similiter facere eos, qui inter se contenderent, uter potius rempublicam administraret, [p. 18.] ut si nautæ certarent, quis eorum potissimum gubernaret.' Idemque præcipit, ut eos adversarios existimemus, qui arma contra ferant; non eos, qui suo judicio tueri rempublicam velint; qualis fuit inter P. Africanum et Q. Metellum sine acerbitatem dissensio.

[ocr errors]

quibus commissi, gerenda est Magnol. Manut. Facciol.-3 Bern. 4 omittit civium.-4 Bern. 5. Magnol. Manut. discordia orta. Mox, sed non solum Bern. 3. etiam pestifera Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Victor. sed etiam bella pestifera Basil. etiam delendum putavit Beier. civis, in rep. Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. principatu dignus Victor. totamque eam tuebitur Petr. 1568.-5 Bern. 3. omnino ita j. h. adhærebit. Actatum, ut dum eam Victor. Magnol. Manut. Pearc. ut eam Facciol. quemvis grav. Bern. 1. Victor. Lamb. mortem appetat Basil. Magnol. Manut. mortemque appetat Bern. 5. Erf.-6 Miserrima omnino est ambitio Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Victor. Miserrima omnino ambitio est Nonius, Heusing. Beier. Miserrima est omnino itaque ambitio Bern. 5. honorum cont. Erf. Platonem est Bern. 3. eos facere Erf. contendunt Goth. Gud. 3. Gernh. Schutz. Beier. remp. administret codd. aliquot, Magnol. Manut. Gernh. Beier.-7 Idemque præcepit Bern. 4. 5. Magnol. Manut. Lamb. Græv.

NOTE

Apud Athenienses] Puta, Cyloniorum; (Plut. in Solone) Diacriorum popularium contra Pediæos, oligarchiæ studiosos; et aliæ τῶν ἑκτημορί wv adversus divites, quibus obærati

erant; et plebis contra Pisistratum ; quas omnes Solon composuit.

1 Eundem Platonem] Polit. VI.

Sine acerbitate] Illam Africani Minoris et Metelli Macedonici dis

10

88. Nec vero audiendi, qui graviter irascendum inimicis putabunt, idque magnanimi et fortis viri esse censebunt. Nihil enim laudabilius, nihil magno 9 et præclaro viro dignius, placabilitate atque clementia. In liberis vero populis, et in juris æquabilitate, exercenda etiam est facilitas, et altitudo animi, quæ dicitur; ne, si irascamur aut intempestive accedentibus, aut impudenter rogantibus, in morositatem inutilem et odiosam incidamus. Et tamen ita probanda est mansuetudo atque clementia, ut adhibeatur, reipublicæ causa, severitas, sine qua administrari civitas non potest. Omnis autem et animadversio" et castigatio contumelia vacare debet: neque ad ejus, qui punitur aliquem, aut verbis castigat, sed ad reipublicæ, utilitatem referri. 89. Cavendum est etiam, ne major poena quam culpa sit; et ne, iisdem de causis, alii plectantur, alii ne appellentur quidem. Prohibenda autem maxime est ira in puniendo: nunquam enim, iratus qui accedet " 13 ad pœnam, mediocritatem illam tenebit, quæ est inter nimium et parum ; quæ placet Peripateticis ; et recte placet, modo ne laudarent

12

Pearc. contra ferunt Bern. 4. Basil.-8 Nec v. a. sunt Bern. 3. Basil. Victor. graviter qui Nonius, Heusing. Beier. probante Garat. ad Milon. p. 124. Bon. inimicis irascendum Bern. 2. 3. 4. Erf. Victor. Heusing. Beier. putabant... censebant Bern. 5. Basil. Magnol. putant... censent Gud. 3. Manut. Facciol. -9 Nihil e. l. tam magno Bern. 4.-10 Magnol. et Manut. et juris. Actutum, @qualitate Bern. 4. etiam facultas Basil. est etiam facultas Bern. 4. Beier. Nobb. et lenitudo animi Bern. 3. Facciol. Orell. et lentitudo animi conj. Facciol. aut imprudenter Bern. 3. 4.-11 Omnis a. anim. Bern. 4. qui punit Magnol. Manut. Petr. 1568. Facciol. qui puniet Bern. 3. 5. Basil. qui puniat Bern. 4. aut verbis fatigat Gud. 2. Heusing. Gernh. Beier, Orell.-12 Ca vendum etiam conj. Beier. ne iisdem causis Bern. 4.-13 Pearc. accedit. Paulo post, et recte placaret conj. Walker. probante Heusing. utiliter omittit Bern.

NOTE

sensionem, acrem quidem, sed innocentem appellat Vell. Paterc. Ab æmulatione virtutis ortam ad graves testatasque inimicitas progressam esse auctor est Val. Max. IV. 1. Cum tamen Scipionem domi suæ necatum audivit Metellus, Concurrite,' inquit, cives; monia urbis nostræ eversa sunt.' Defuncti corpus a qua

tuor liberis suis efferri voluit, addens non fore, ut postea id officium ab illis viro majori præstari posset. Val. Max.

n Iratus qui accedet] Sapientis exemplum citra iram punientis, vide apud Gell. I. 1. c. ultimo, in Plutarcho servum castigante.

iracundiam, et dicerent utiliter a natura datam. Illa vero omnibus in rebus repudianda est; 14 optandumque, ut ii, qui præsunt reipublicæ, legum similes sint, quæ ad puniendum, non iracundia, sed æquitate, ducuntur.

XXVI. 90. Atque etiam in rebus prosperis, et ad voluntatem nostram fluentibus, superbiam, fastidium, arrogantiamque, magno opere fugiamus. Nam, ut adversas res, sic secundas, immoderate ferre, levitatis est: præclaraque est æquabilitas in omni vita, et idem semper vultus, eademque frons; ut de Socrate, item de C. Lælio, accepimus. Philippum quidem, Macedonum regem, rebus gestis et gloria superatum a filio, facilitate et humanitate video superiorem fuisse. Itaque alter semper magnus,3 alter sæpe turpissimus fuit: ut recte præcipere videantur, qui monent, ut, quanto superiores simus, tanto nos geramus submissius. Panæætius quidem Africanum, auditorem et familiarem suum, solitum, ait, dicere, ut equos,

2

3.-14 Illa vero repudianda est in omnibus rebus Basil. insuper etiam optandumque, &c. Bern. 4. ut hi, qui Bern. 1. 2.

CAP. XXVI. 1 Bern. 1. 2. 4. voluptatem. Mox, superbiam magno opere, fastidium, arrogantiamque fugiamus quinque Bern. Basil. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Paulo post, est æqualitas Bern. 4. itemque de, &c. plurimi codd. et edd. vett. idemque de, &c. Bern. 3. et item ... idem de, &c. Bern. 5. de C. quoque Lalio Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. accipimus Bern. 4. Erf. Beier. 2 Basil. Magnol. Manut. facilitate vero.-3 Itaque a, magnus semper Bern. 3. fuit turpissimus Bern. 3. fuit omittunt Bern. 1. 2. 4. 5. Erf. Basil. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. Oreil. superiores sumus Bern. 1. 2. Lamb. Græv. Pearc. Facciol. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. summissius geramus Bern. 5. Magnol. Manut.-4 Iidem libri auditorem Africanum.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

propter crebras contentiones præliorum ferocitate exultantes, domitoribus tradere soleant, ut his facilioribus possint uti; sic homines, secundis rebus effrænatos, sibique præfidentes, tanquam in gyrum rationis et doctrinæ duci oportere, ut perspicerent rerum humanarum imbecillitatem, varietatemque fortunæ. 91. Atque, etiam in secundissimis rebus, maxime est utendum consilio amicorum; hisque major etiam, quam ante, tribuenda auctoritas. Iisdemque temporibus cavendum est, ne assentatoribus patefaciamus aures, nec adulari nos sinamus: in quo falli facile est. Tales enim nos esse putamus, ut jure laudemur: ex quo nascuntur innumerabilia peccata; cum homines, inflati opinionibus, turpiter irridentur, et in maximis versantur erroribus. Sed hæc quidem hactenus. 92. [p. 19.] Illud autem sic est judicandum, maximas geri res, et maximi animi, ab iis qui respublicas regant, quod earum administratio latissime pateat, ad plurimosque pertineat: esse autem magni animi, et fuisse, multos etiam in vita otiosa, qui aut investigarent aut conarentur magna quædam, seseque suarum rerum finibus continerent; aut, interjecti inter philosophos et eos qui rempublicam administrarent, delectarentur re sua familiari, non eam quidem omni ratione exaggerantes, neque excludentes ab ejus usu suos; potiusque et amicis impertientes, et reipublicæ, si quando usus esset. Quæ primum bene parta sit, nullo neque turpi quæstu, neque odioso: tum quam plurimis,

10

Paulo post, tradere solent Bern. 4. Lamb. Petr. 1568. Schutz. ut hiis Bern. 3. Basil. varietatem fortuna Bern. 3.-5 Bern. 2. 4. Basil. Orell. iisque. Actutum, etiam major Magnol. Manut. etiam omittit Bern. 5. tribuenda est Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568.-6 lisdem temp. Victor. ne aduluri Bern. 5. neve adulari Gud. 3. Heusing. Gernh. Beier. facile est falli Bern. 4-7 Tales e. n. putamus esse Beier. T. e. n. esse putemus Basil. T. e. nos tunc putamus esse Victor. Pearc. Paulo post, et maximis Bern. 3.-8 Illud enim Facciol. Illud autem... amice suspecta erant eidem Facciol. et m. a. ab his Bern. 2.4. esse m. a. ab his Bern. 1. res maxime ab his Bern. 3. qui remp. Bern. 5. Magnol. Manut. gerant Bern. 4. quod eorum Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. multos et fuisse et in vita Bern. 3. seque suarum Victor. Facciol. rerum suarum Basil.-9 Basil. ab ejus usu suos excludentes.-10 Bern. 1. 3. 4. 5. Basil. Erf. Magnol. Manut. Petr. 1568. Græv. parata sit. Actutum, nulloque turpi Bern. 5. Magnol. Manut. nec ullo turpi Basil. Paulo post, et nec lubidini Bern. 4. quam l. beneficentiæque Bern. 5. Victor. pareat Bern. 1. 2. 3. 4. Ba

« PoprzedniaDalej »