Obrazy na stronie
PDF
ePub

gestis quanquam imperium Lacedæmonis dilatatum putatur; tamen ne minima quidem ex parte Lycurgi legibus et disciplinæ conferendi sunt. Quinetiam, ob has ipsas causas, et parentiores habuerunt exercitus, et fortiores. Mihi quidem neque, pueris nobis, M. Scaurus C. Mario, neque, cum versaremur in republica, Q. Catulus Cn. Pompeio, cedere videbatur. Parvi enim sunt foris arma, nisi est consilium domi. Nec plus Africanus, singularis 1° et vir et imperator, in excidenda Numantia reipublicæ profuit, quam eodem tempore P. Nasica privatus, cum Ti. Gracchum interemit: [p. 16.] quanquam hæc quidem res non solum ex domestica est ratione: attingit etiam bellicam, quoniam vi manuque confecta est: sed tamen id ipsum gestum est consilio urbano, sine exercitu. 77. Illud

tutus erat.-7 Lacedæmoniis Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Lamb. Petr. Græv. Schutz. Lacedæmoniorum Magnol. Manut. putatur dilatatum Bern. 4. alii codd. Gernh. Orell. dilatum putatur Bern. 4. a m. pr. unde delatum conj. Gronov. dilatatum Lac. putatur Bern. 3. partum putatur Lamb. Facciol, dilatatum omittunt Bern. 1.2. Erf. Heusing. cum Lycurgi Lamb. Petr. disciplina Bern. 1. 2. 4. Erf. Lamb.-8 Quinetiam has causas ipsas Basil. has omittit Petr. 1568. et paratiores Bern. 5. Magnol. Manut. Facciol.-9 Parva Bern. 5. Victor. Magnol. Mannt. Parvi sunt enim Bern. 4. Schutz. Parri enim foris sunt arma, nisi sit consilium domi Beier. Nobb.-10 Nec plus sing. Afr. Basil. excidenda Bern. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol. Beier. Orell. excindenda Bern. 1.2. Erf. Exscindenda Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Heusing. Gernh. Schutz. profuit reip. Basil. Mox, ratione est Basil. Bern. 1. Victor. sed attingit Bern. 1. Victor. et bellicam Bern. 5. Facciol. enim et bell. codd. aliquot, Magnol. Manut. Petr. 1568. enim etiam bell. Lamb. enim bell. Gud. 3. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. est gestum Bern. 2. 4. Basil. Heusing. Beier. sed

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

autem optimum est, in quod " invadi solere ab improbis et invidis audio:

Cedant arma togæ, concedat laurea laudi..

Ut enim alios omittam, nobis rempublicam gubernantibus, nonne 12 toga arma cessere? Neque enim in republica periculum fuit gravius unquam, nec majus otium. Ita consiliis diligentiaque nostra celeriter de manibus audacissimorum civium delapsa arma ipsa 14 ceciderunt. Quæ res igitur gesta 15 unquam in bello tanta? qui triumphus conferendus? 78. Licet enim mihi,16 Marce fili, apud te gloriari, ad quem et hæreditas hujus gloriæ, et factorum imitatio, pertinet. Mihi quidem certe vir abundans bellicis laudibus, Cn. Pompeius, multis audientibus, hoc tribuit," ut diceret, frustra se triumphum tertium deportaturum fuisse, nisi, meo in rempublicam beneficio, ubi triumpharet, esset habiturus. Sunt ergo 18 domesticæ fortitudines non inferiores militaribus; in quibus plus etiam, quam

b

id ipsum tamen est gestum Bern. 3.-11 Bern. 4 omittit in quod; Bern. 5. et Basil. habent in quo; Manut. Lamb. in quo me; Reg. Petr. 1568. Lall. in quo invadi me. Bern. 5. ab invidis et improbis me audio; Victor. Magnol. Manut. Lamb. etiam ab invidis et improbis. Mox, laurea linguæ Bern. 1. 4. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. Gernh. Beier. Nobb. laurea paci Bern. 3.-12 Bern. 1. 2. Basil. Victor. omittunt nonne. Statim, arma cessere plurimæ edd.-13 Nec enim Lamb. periculum in rep. Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Lamb. Petr. Heusing. Beier. nec majus odium Bern. 5. Basil. Victor.14 Gronov. conj. arma impia; voc. ipsa omittit Basil.-15 Bern. 5 omittit gesta. Victor. in bello unquam; Magnol. Manut. Lamb. est unquam in bello. Victor. Magnol. Manut. quis triumphus.-16 Voc. mihi omittit Mannt. ad quem hæreditas Bern. 3. gloriæ hujus Basil.-17 Bern. 3. attribuit. Mox, tertium triumphum Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol. Schutz. Beier. beneficio in remp. Basil. in rep. beneficio Bern. 5. Magnol.-18 Sunt igitur plurimi codd. et edd. vett. etiam plus quam Bern. 3. Basil. etiam quam plus Bern. 4.

NOTE

a Ab invidis] Ab Antonio, L. Pisone, et Sallustio objectum Ciceroni est, quod bunc versum, pulso ex urbe Catilina, in laudem suam evulgasDe laurea vide, cum de coronis

set. diximus.

b Triumphum tertium] Primum de Africa, occiso Iarba, rege Numidiæ, triumphum egit, anno ætatis 24.

præter leges, nondum gesto magistratu; secundum de Hispanis, superato Sertorio; tertium de Mithridate, rege Ponti, et Tigrane. Ita triplicem de tribus mundi partibus triumphum egit; primum ex Africa, secundum ex Europa, tertium ex Asia.

in his, operæ studiique ponendum est. XXIII. 79. Omnino illud'honestum, quod ex animo excelso magnificoque quærimus, animi efficitur, non corporis, viribus. Exercendum tamen corpus, et ita afficiendum est, ut obedire consilio rationique possit in exequendis negotiis, et in labore tolerando. Honestum autem id, quod exquirimus, totum est positum in animi cura et cogitatione;3 in quo non minorem utilitatem afferunt, qui togati reipublicæ præsunt, quam qui bellum gerunt. Itaque, eorum consilio sæpe, aut non suscepta, aut confecta bella sunt, nonnunquam etiam illata; ut, M. Catonis, bellum tertium Punicum; in quo etiam mortui valuit auctoritas. 80. Quare expetenda quidem magis est 5 decernendi ratio, quam decertandi fortitudo: sed cavendum, ne id bellandi magis fuga, quam utilitatis ratione, faciamus.

Bellum autem ita suscipiatur, ut nihil aliud, nisi pax quæsita videatur. Fortis vero 7 et constantis est, non perturbari in rebus asperis, nec tumultuantem de gradu dejici, ut dicitur; sed præsentis animi uti consilio, nec a ratione discedere. 81. Quanquam hoc animi, illud etiam ingenii magni est, præcipere cogitatione futura, et aliquanto ante

CAP. XXIII. 1 Omnino enim illud Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. -2 Bern. 4. corpus est; Magnol. Manut. est corpus. Mox, est omittunt eædem edd.-3 Honestum autem... cogitatione suspecta sunt Facciolato: bella gerunt Basil. Magnol. Manut. Lamb.-4 Bern. 3. Basil. omittunt sæpe. Statim, n. autem illata Victor. Pearc. ut M. Catonis consilio Bern. 5. Manut. consilio Punicum Basil. Punicum tertium Gud. 5. Beier.-5 Quare e. magis quidem, omisso est, Bern. 3. Basil. fortitudo omittunt Lamb. Petr. 1568. ne illud Bern. 5.-6 Bellum autem et ita Bern. 2.—7 Fortis vero animi quinque Bern. Basil. Erf. Victor. Magnol. Manut. Lamb. nec tumultu Bern. 3. sed præsenti animo uti et consilio Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Victor. Lamb. Pearc. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. Orell. præsentis animi uti consilio Basil. præsentis animi niti consilio Petr. 1568.—8 Q. h. animi est Basil. et aliquando Bern. 1. 2. 4. Magnol. nec committere aliquid Bern. 5. Basil..Magnol.

NOTE

c Mortui valuit] Mortuus est Cato ante Carthaginis excidium, seu finem tertii belli Punici, quod tamen illo auctore susceptum est; suadente enim Nasica ne Carthago deleretur, Cato, producta apud patres præcoce

ficu, Scitote,' inquit, ficum hanc tertium ante diem ex arbore decerptam Carthagine; tam prope a muris habemus hostem.' Itaque excidium urbis suasit.

[ocr errors]

10

constituere, quid accidere possit in utramque partem; et, quid agendum sit, cum quid evenerit; nec committere, ut aliquando dicendum sit, Non putaram.'d Hæc sunt opera magni animi et excelsi, et prudentia? consilioque fidentis. Temere autem in acie versari, et manu cum hoste confligere, immane quiddam et belluarum simile est. Sed, cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda. XXIV. 82. De evertendis autem diripiendisque urbibus, valde' considerandum est, ne quid temere, ne quid crudeliter: idque est viri magni, rebus agitatis, punire sontes, multitudinem conservare, in omni fortuna recta atque honesta retinere. Ut enim sunt, (quemadmodum supra dixi) qui urbanis rebus bellicas anteponant; sic reperies multos, quibus periculosa et calida consilia, quietis et cogitatis et splendidiora et majora videantur. 83. [p. 17.] Nunquam omnino, periculi fuga, committendum est, ut imbelles timidique videamur: sed fugiendum etiam illud,3 ne offeramus nos periculis sine causa: quo nihil potest esse stultius. Quapropter, in adeundis periculis consuetudo imitanda medicorum est,4 qui leviter ægrotantes leniter curant,

Manut. putaveram Bern. 5.-9 Basil. et excelsi animi prudentia.-10 Bern. 4. Basil. est simile. Mox, tempus est Magnol. Manut. Lamb. anteponenda est Bern. 3.

CAP. XXIV. 1 Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. valde illud. Mox, ne quid temere fiat Bern. 3. ne q. cr. fiat Bern. 2. a m. sec. Bern. 3. Basil. Victor. Magnol. Manut. est magni viri Basil. Victor. Pearc. est viri magnanimi Bern. 5. Magnol. Manut. viri magni est Lamb. rebus agitatis omittit Gud. 1.-2 Bern. 3. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. Heusing. Gernh. Beier. anteponunt. Statim, sic reperias Bern. 1. 3. 4. 5. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. callida consilia Bern. 1. 2. 3. 5. et quietis et cogitatis spl. Victor. quietis et cogitatis spl. Pearc. quietis cogitationibus spl. Bern. 4. Basil. Maguol. Manut. Lamb. quietis cogitationibus et spl. Petr. 1568. Græv. Facciol. et quietis et cogitationis spl. Bern. 1. 2. Erf. et quietis cogitationibus splendida Bern. 3.-3 Bern. 1. 2. 4. Erf. illud etiam. Mox, quo esse nihil potest Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Petr. 1568. Hensing. esse delendum censet Beier.-4 Bern. 3. Basil. medicorum imitanda est; Bern. 2 omittit est. Pro leniter Basil. Magnol. Manut. habent leviter.—

NOTE

d Non putaram] Solenne illud fuit Max. vII. 2. Idem de Fabio MaxiScipioni Africano, turpe esse in re mo circumfertur. Sen. De Ira, 11. militari dicere, non putaram.' Val. 31.

gravioribus autem morbis periculosas curationes et ancipites adhibere coguntur. Quare, in tranquillo tempestatem adversam optare, dementis est; subvenire autem tempestati quavis ratione, sapientis; eoque magis, si plus adipiscare, re explicata, boni, quam, addubitata, mali. Periculosæ autem rerum actiones partim iis sunt, qui eas suscipiunt, partim reipublicæ. Itemque alii de vita, alii de gloria, et benevolentia civium, in discrimen vocantur. Promtiores igitur debemus esse ad nostra pericula, quam ad communia, dimicareque paratius 7 de honore et gloria, quam de ceteris commodis.

84. Inventi autem multi sunt, qui non modo pecuniam, sed vitam etiam,8 profundere pro patria parati essent: iidem gloriæ jacturam ne minimam quidem facere vellent, ne republica quidem postulante: ut Callicratidas, qui, cum Lacedæmoniorum dux fuisset Peloponnesiaco bello, multaque fecisset egregie, vertit ad extremum omnia, cum consilio non paruit eorum, qui classem ab Arginusis' removendam, nec cum Atheniensibus dimicandum, putabant. Quibus ille respondit, Lacedæmonios, classe illa amissa, aliam parare posse, se fugere sine suo dedecore non posse. Atque hæc quidem Lacedæmoniis 1° plaga mediocris: illa

10

5 Bern. 2 omittit adversam; Basil. habet optare adversam.—6 Bern. 4. sunt partim his.-7 Gud. 2. Heusing. Schutz. parcius.-8 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Victor. sed etiam vitam. Voc. etiam delendum putavit Beier. idem gloria Bern. 1. 4. hi idem gloria Bern. 5. ne re quidem publica Petr. 1568. quidem omittit Bern. 3. ut Callicratides Petr. 1568. dux esset codex unus Oxon. Gud. 3. 5. Magnol. Manut. Gernh. Beier. evertit ad extr. Reg. Lall. pervertit ad extr. duo codd. Oxon. non pareret Bern. 2. a m. sec. Arginusis plerique codd. et edd. ante Græv. item Schutz. Beier. Nobb. Orell.-9 Basil. posse parare. Actutum, sed fugere Bern. 2. Basil.-10 Atque h. q. de Laced. Bern. 1. 2. 3. Basil. mediocris fuit Bern. 3. 5. Bern. 1. a m. sec. Victor.

NOTE

e Addubitata] In discrimen adducta. Simili phrasi usus est De Divin. I. addubitato salutis augurio.'

f Ab Arginusis] Arginnsæ insulæ tres sunt in conspectu Maleæ, promontorii Lesbi, contra Mitylenen.

.

Ab Argeno, promontorio Lesbi illis proximo, nomen habent. Strabo. Dictum Callicratidæ paulo aliter refert Plutarch. in Apoph. Lacon. de pugnæ eventu: Xenophon, 1. vi. et Thucyd.

« PoprzedniaDalej »