Obrazy na stronie
PDF
ePub

geras, magnas illas quidem, et maxime utiles, [p. 14.] sed et vehementer arduas, plenasque laborum et periculorum, tum vitæ, tum multarum aliarum rerum, quæ ad vitam pertinent. 67. Harum rerum duarum 3 splendor omnis et amplitudo (addo etiam utilitatem) in posteriore est: causa autem, et ratio efficiens magnos viros, est in priore: in eo enim est illud, quod excellentes animos, et humana contemnentes, facit. Id autem ipsum cernitur in duobus, si et solum id, quod honestum sit, bonum judices, et omni animi perturbatione liber sis. Nam et ea, quæ eximia plerisque et præclara videntur, parva ducere, eaque ratione stabili firmaque contemnere, fortis animi magnique' ducendum est: et ea, quæ videntur acerba, (quæ multa et varia in hominum vita fortunaque versantur) ita ferre, ut nihil a statu naturæ discedas, nihil a dignitate sapientis, robusti animi est, magnæque constantiæ. 68. Non est autem consentaneum, qui metu non frangatur, eum frangi cupiditate; nec, qui invictum se a labore præstiterit, vinci a voluptate. Quamobrem et hæc videnda, et pecuniæ fugienda cupiditas. Nihil enim est tam angusti animi, tamque parvi, quam amare divitias; nihil honestius, magnificentiusque, quam pecuniam contemnere, si non habeas; si

8

Victor. animo affectus. Mox, sed ut veh. Bern. 1. 2. 4. Basil. Erf. Magnol. Manut. Heusing. Gernh. Beier. Nobb. Orell. et omittunt Victor. Lamb. Petr. 1568. cum vitæ Bern. 1. 2. Erf. Victor. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Facciol. tum causa vita Bern. 5. Magnol. Manut. tum multarum rerum Bern. 2. 3. Erf. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. multarum omittit Bern. 4. Petr. 1568. tum multarum causa rerum Bern. 5. Basil.-3 Harum duarum rerum Bern. 3. duarum omittit Basil. omnis amplitudo Bern. 1. 2. 3. 4. Petr. 1568. omnis amplitudo est Bern. Magnol. Manut. omnis amplitudo est animi Basil. Statim, est Bern. 2. 5. Victor. Magnol. Manut. Beier. in priore est Victor. est omittunt Bern. 1. 3. 4. Lamb. Petr. 1568. Orell.-4 In eo est enim Bern. 1. 2. 4. Erf. Heusing. Gernh. Beier. Nobb.5 Bern. 1. 2. 5. Basil. et si; Bern. 3. et et si. Mox, et ab omni quinque Bern. Basil. Erf. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz, Beier. Orell.--6 Bern. 3. et magni; Basil. esse magnique. Actutum, dicendum codd. aliquot, Magnol. Manut. Beier. quorum multa Bern. 5. discedat, nihilque Bern. 3. hoc robusti Bern. 1. Lamb. Petr. 1568. Facciol. est omittit Bern. 2. robusti animi hoc est constantiæ, omisso magnæque, Bern. 4. — 7 Non est cons. autem Bern. 4. qui se invictum Bern. 3. vinci voluptate Bern. 5. Basil.-8 Quamobrem hæc Bern. 4. Basil. videnda est Bern.4. videnda sunt Victor. Pearc. Gernh. vitanda Petr. 1568. vitandu sunt Bern, 5.Magnol. Manut.Lamb. Facciol. nihil est enim Schutz. est omittunt Bern. 2. et Beier. magnificentius

habeas, ad beneficentiam liberalitatemque conferre. Cavenda est etiam gloriæ cupiditas, ut supra dixi. Eripit enim libertatem, pro qua magnanimis viris omnis debet esse contentio. Nec vero imperia expetenda, ac, potius,

aut non 10 accipienda interdum, aut deponenda nonnunquam. 69. Vacandum autem est omni" animi perturbatione, tum cupiditate, et metu, tum etiam ægritudine, et voluptate animi, et iracundia; ut tranquillitas et securitas adsit, quæ affert, cum constantiam, tum etiam dignitatem. Multi autem 12 et sunt et fuerunt, qui, eam (quam dico) tranquillitatem expetentes, a negotiis publicis se removerint, ad otiumque perfugerint. In his, et nobilissimi philosophi longeque principes, et quidam homines severi et graves, nec populi nec principum mores ferre potuerunt; vixeruntque nonnulli in agris, delectati re sua familiari. 70. His idem propositum fuit, quod regibus, ut ne qua re egerent, ne cui parerent, libertate uterentur; cujus proprium est, sic vivere, ut velis. XXI. Quare, cum hoc commune sit' potentiæ cupidorum cum iis, quos dixi, otiosis;

[ocr errors]

Manut. et magnificentius Bern. 4.—9 Cavenda etiam est Bern. 1.2.4. Erf. Heusing. est omittit Beier. viris omnibus Petr. 1568.-10 Basil. Magnol. Manut. ac potius non.-11 Vacandum autem omni est Bern. 1. 2. 4. Basil. Erf. Heusing. Gernh. Beier. Vac. est autem omni Schutz. Vac. autem omni animi est Bern. 3. cum cupiditate Bern. 1. 2. Erf. Victor. Petr. 1568. et voluptate nimia Reg. Lall. et voluptate et iracundia Gud. 3. Ascens. Beier. animi uncis incluserunt Gernh. et Nobb. ut tranquillitas animi Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Victor. Pearc. Heusing. Schutz. Beier. ut tr. animi adsit et sec. Basil. Magnol. Manut. Petr. 1568. ut tr. adsit et sec. Bern. 5. Lamb. quæ afferat Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. quæ afferant Bern. 5. quæ ferat Bern. 4. tum const. Bern. 3. Basil. Lamb. Facciol. Schutz. cum omittunt Bern. 5. Erf. -12 Multi autem sunt Basil. autem omittit Basil. 4. Mox, removerunt ... perfugerunt plurimi codd. et edd. vett. qui nec populi Gud. 3. Heusing. Gernb. Beier. Nobb.-13 Magnol. Manut. quod et regibus. Deinde, cui proprium Bern. 5.

CAP. XXI. 1 Bern. 3. hoc sit commune. Statim, cum his Bern. 1. 2.4. otiosos Bern. 4. a m. sec. Magnol. Victor. id adipisci Basil. contenti sunt Bern. 3.

NOTE

P In agris delectati] Qualis fuit Q. Cincinnatus, qui, ab aratro ad dictaturam vocatus, ut obsessum ab hostibus consulem liberaret, eo liberato, fascibus confestim depositis, quos festinantius victor reddiderat quam

sumserat imperator, ad eosdem juvencos et quatuor jugerum prædiolum rediit. Colum. Simile est quod de C. Fabricio et Cur. Dentato dixi

mus.

alteri se adipisci id posse arbitrantur, si opes magnas habeant; alteri, si contenti sint et suo, et parvo: in quo' neutrorum omnino contemnenda est sententia: sed et facilior et tutior, et minus aliis gravis aut molesta, vita est otiosorum; fructuosior autem hominum generi, et ad claritatem amplitudinemque aptior, eorum qui se ad rempublicam et ad res magnas gerendas accommodaverunt. 71. Quapropter, et iis3 forsitan concedendum sit, rempublicam non capessentibus, qui, excellenti ingenio, doctrinæ sese dediderunt; et iis, qui, aut valetudinis imbecillitate, aut aliqua graviore causa impediti, a republica recesserunt, cum ejus administrandæ potestatem aliis, laudemque, concederent. Quibus autem talis nulla sit causa, si despicere se dicant ea, quæ plerique mirentur, imperia et magistratus, iis non modo non laudi, verum etiam vitio, dandum puto. Quorum judicium, in eo quod gloriam contemnant et pro nihilo putent, difficile factu est non probare: [p. 15.] sed videntur labores et molestias, tum offensionum, tum repulsarum, quasi quandam ignominiam, timere, et infamiam. Sunt enim, qui in rebus contrariis parum sibi constent; voluptatem severissime contemnant, in dolore sint molliores; gloriam negligant, frangantur infamia: atque ea quidem non satis constanter. 72. Sed iis, qui habent a natura adjumenta rerum gerendarum,

5. Basil. et parvo el suo Bern. 4.—2 In quo quidem Magnol. Manut. Facciol. sententia est Bern. 1. 2. 4. Erf. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Orell. molesta est vita Bern. 3. Paulo post, magnas res quinque Bern. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Heusing. Gernh. Beier. Orell. gerendas omittit Bern. 1.-3 Q. et his Bern. 1. 4. Magnol. Manut. Lamb. qui excellente Pearc. sese dederunt Basil. et his Bern. 1. 4. qui valet. omisso aut, Bern. 4.-4 Bern. 3. nulla talis sit causa; Magnol. Manut. Lamb. talis nulla est causa. Actutum, sed despicere Bern. 4. admirentur Bern. 5. Manut. Facciol. admirantur Victor. Magnol. Beier. his non modo Bern. 1. 4. Magnol. Manut. Lamb.-5 Basil. contemnunt... putant. Statim, est factu Bern. 2. cum offens. Petr. 1568. et repuls. Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Victor. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. et tum repuls. Basil.-6 Sed his Bern. 1. 2. 4. adjumentum Bern. 3. omni ab

NOTE

4 Vuletudinis] Qualis fuit P. Scipio, Africani majoris filius; qui, cum infirma esset valetudine, liberisque ca

reret, filium L. Panli adoptavit ; atque is est P. Scipio Emilianus Africanus Minor.

8

abjecta omni cunctatione, adipiscendi magistratus, et gerenda respublica est. Nec enim aliter aut regi civitas, aut declarari animi magnitudo, potest. Capessentibus autem rempublicam nihilo minus,' quam philosophis, haud scio an magis etiam, et magnificentia, et despicientia adhibenda sit rerum humanarum, et ea, quam sæpe dico, et tranquillitas animi atque securitas; si quidem nec anxii futuri sunt, et cum gravitate constantiaque victuri. 73. Quæ eo faciliora sunt philosophis, quo minus multa patent in eorum vita, quæ fortuna feriat, et quo minus multis rebus egent; et quia, si quid adversi eveniat, tam graviter cadere non possunt. Quocirca, non sine causa majores motus animorum concitantur, majoraque efficienda, rempublicam gerentibus, quam quietis; quo magis his et magnitudo animi est adhibenda, et vacuitas ab angoribus. Ad rem 10 gerendam autem qui accedit, caveat, ne id modo consideret, quam illa res honesta sit, sed etiam, ut habeat efficiendi facultatem. In quo ipso considerandum est, ne aut temere desperet,' propter ignaviam, aut nimis confidat, propter cupiditatem. In omnibus autem negotiis, prius, quam aggrediare, adhibenda est præparatio diligens.

jecta Bern. 3. adipiscendi sunt Bern. 5. adipis. mag. sunt Magnol. Manut. Lamb. neque enim Basil.-7 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Victor. Magnol. Manut. nihil minus. Mox, adhibenda est Magnol. Manut. Lamb. Facciol. probante Schutz. sit rerum adhibenda hum. Basil. rer. hum. quam sape dico, et trang. Erf. Victor. Magnol. Manut. Petr. Græv. Facciol. Heusing. Schutz. rer. hum. et, quam s. d. animi tranq. cod. Langii, Lamb. rer. hum. et ea, quam 8. d. tranq. margo ed. 1584. Pearc. Gernh. Beier. Orell. constantiaque futuri Bern. 5.-8 Ita Bern. 1. 4. 5. Magnol. Manut. Lamb. Græv. Pearc. Facciol. Quæ faciliora Bern. 2. 3. Erf. Victor. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Orell. eo uncis inclusit Nobb. patent multa Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Petr. 1568. Facciol.-9 Basil, animorum motus. Mox, majorque cura efficiendi Bern. 1. Gernh. Beier. Nobb. Orell. majora efficiendi Petr. 1568. majoraque efficienda Magnol. Mannt. Lamb. Græv. Pearc. Facciol. Heusing. Schutz. quo magis iis Bern. 2. 3. 4. Basil. est animi Bern. 1. 2. 4. Heusing. Schutz. Beier. Orell. magnitudo animi adhibenda est Basil. est omittit Erf.-10 Ad rempublicam Bern. 4. honesta res Bern. 3. res sit honesta Basil. in quo cons. est ipso Bern. 5.

NOTE

r Temere desperet] Dictum id de Pompeio, qui, victus in Pharsalia, bellum mari reparare potuit, cum classis integra esset, et Cæsaris

elasse instructior.

Aut nimis confidat] Ex confidentia Flaminii ad Thrasymenum; ex cupiditate pugnandi Varronis apud Cannas, clades.

XXII. 74. Sed cum plerique arbitrentur res bellicas majores esse quam urbanas; minuenda est hæc opinio: multi enim bella sæpe quæsierunt propter gloriæ cupiditatem; atque id in magnis animis ingeniisque plerumque contingit, eoque magis, si sunt ad rem militarem apti, et cupidi bellorum gerendorum. Vere autem si2 volumus judicare, multæ res extiterunt urbanæ majores clarioresque quam bellicæ. 75. Quamvis enim Themistocles jure laudetur, et sit ejus nomen, quam Solonis, illustrius, citeturque Salamis clarissimæ testis victoriæ, quæ anteponatur consilio Solonis ei, quo primum constituit Areopagitas; non minus præclarum hoc, quam illud, judicandum est. Illud enim semel + profuit, hoc semper proderit civitati: hoc consilio leges Atheniensium, hoc majorum instituta, servantur. Et Themistocles quidem nihil dixerit,5 in quo ipse Areopagum adjuverit; at ille vere, a se adjutum Themistoclem. Est enim bellum gestum consilio senatus ejus, qui a Solone erat constitutus. 76. Licet eadem de Pausania" Lysandroque dicere; quorum rebus

X

CAP. XXII. 1 Basil. hæc est. Mox, sæpe quæsiverunt Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Gernh. Pearc. Orell. probante Beier. atque in magnis, omisso id, Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. id plerumque Bern. 5. Magnol. Manut. si sint Bern. 5. Victor. apti et callidi de Hensingeri conjectura Schutz.-2 Verum autem si Bern. 2. Vere si autem Bern. 3. multæ res extitere Victor.-3 Erf. nomen ejus. Mox, ei consilio Solonis Bern. 3. hoc præclarum Bern. 3. præclarum est hoc q. i. judicandum Schutz.-4 Illud semel Basil.-5 Idem cod. et Victor. dixit. Statim, ipse omittit Lamb. ab se a. Th. Bern. 2. 3. 4. Erf. at ille vere a se dixit a. Th. Lamb. at ille adjuvit Th. Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. at illo verum est esse a. Th. Bern. 1. at ille reapse adjuvit Th. de Gernhardi conjectura Beier. et Nobb.-6 Bern. consti

NOTE

t Areopagitas] Sunt qui a Cicerone dissentiant, et institutionem Areopagi antiquiorem Solone esse velint; et quia Aristoteles Solonem landat De Rep. 5. quod Areopagi consilium non sustulerit; et quia Plutarchus Solonis legem quamdam allegat, qua ad Areopagi auctoritatem recurrit; et quia Laërtius, in Vita Solonis, de illa institutione nihil habet. Areopagi judiciorum forma, et ratio

De

ne nominis, diximus.

u Pausania] Nobili Lacedæmoniorum duce, Cleombroti filio, qui, Mardonio cum ducentis et amplius Persarum millibus, ut dictum est, ad Plateas, cæso, Persis iterum in Thracia vel fusis vel fugatis, occupato Byzantio; cum semel atque iterum proditionis et accusatus et absolutus esset, denique conspirationis cum Helotis convictus, in asylum

« PoprzedniaDalej »