Obrazy na stronie
PDF
ePub

pinqui, familiares: sed omnes omnium caritates patria una complexa est; pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus? Quo est detestabilior istorum immanitas, qui lacerarunt 18 omni scelere patriam, et in ea funditus delenda occupati et sunt et fuerunt. 58. Sed, si contentio quædam et comparatio fiat, quibus plurimum tribuendum officii, principes sunt 19 patria et parentes, quorum beneficiis maximis obligati sumus: proximi, liberi, totaque domus, quæ spectat in nos solos, neque aliud ullum potest habere perfugium: deinceps bene convenientes propinqui, quibuscum etiam communis plerumque fortuna est. Quamobrem necessaria præsidia vitæ 20 debentur iis maxime, quos ante dixi: vita autem, victusque communis, consilia, sermones, cohortationes, consolationes, interdum etiam objurgationes, in amicitiis vigent maxime: estque ea jucundissima amicitia, quam similitudo morum conjugavit. XVIII. 59. Sed, in his omnibus officiis tribuendis, videndum erit, quid cuique maxime necesse sit, et quid quisque,' vel sine nobis, aut possit consequi, aut non possit. Ita non iidem erunt necessitudinum gradus, qui tempo

Sunt quædam officia, quæ aliis magis quam aliis debeantur ut vicinum citius adjuveris in fructibus percipiendis, quam aut fratrem aut familiarem: at, si lis in judi

est carior, omisso mox est, Bern. 5. Paulo post, omnes hominum, omisso sed, Bern. 4. dubitat in eodem cod. mortem appetere Basil. Erf.-18 Quo est istorum detest. i. qui laceraverunt Petr. 1568.-19 Plurimi codd. et edd. vett. tribuendum sit o. p. sint. Statim, maxime obl. Bern. 5. Magnol. Mannt. Græv. Facciol. Heusing. spectat nos Bern. 1. profugium Bern. 5. Victor. quibus communis Bern. 5. Magnol. Manut. communis etiam codd. et edd. ante Græv. fortuna plerumque est Bern. 1. 2. 3. Erf. Victor. Lamb. Heusing. Gernh. Beier. Orell. plerumque etiam communis fortuna est Basil.-20 Magnol. Manut. vitæ præsidia. Mox, his maxime Bern. 1. 2. 4. consolationes omittunt Vinc. Bellov. Facciol. in amicis Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. maxime, eaque jucund. Bern. 5. m. est eaque, &c. Basil. Pro conjugavit idem cod. habet colligavit.

CAP. XVIII. 1 Bern. 5. Basil. Reg. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Facciol. Lall. quisque nobiscum.—2 Itaque Victor. qui sunt temp. Bern. 4. Erf. qui et temp. Bern. 2. Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol.-3 Suntque officia Bern. 1. 2.5. Basil. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Pearc. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. Sunt autem officia Bern. 3. Sunt namque officia Petr.1568. uti vicinum Petr.

NOTE

Et sunt et fuerunt] Cæsarem notat et Antonium.

cio sit, propinquum potius et amicum, quam vicinum, defenderis. Hæc igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio; et consuetudo exercitatioque+ capienda, ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus, et, addendo deducendoque, videre, quæ reliqui summa fiat: ex quo, quantum cuique debeatur, intelligas. 60. Sed, ut nec medici, nec imperatores, nec oratores, quamvis artis præcepta perceperint, quicquam magna laude dignum sine usu et exercitatione consequi possunt; sic officii conservandi præcepta traduntur illa quidem, ut facimus ipsi: sed rei magnitudo usum quoque exercitationemque desiderat. Atque, ab iis rebus quæ sunt in jure societatis humanæ, quemadmodum ducatur honestum, ex quo aptum est officium, satis fere diximus.

61. Intelligendum est autem,7 cum proposita sint genera quatuor, e quibus honestas officiumque manaret, splendidissimum videri, quod animo magno, elatoque, humanasque res despiciente, factum sit. Itaque in probris maxime in promtu est, si quid tale dici potest:

8

Vos etenim, juvenes," animum geritis muliebrem ;
Illa virago 1 viri:

in frugibus Magnol. Manut. Facciol. in judicio lis sit Basil.-4 Bern. 2. a m. pr. exercita; a m. sec. exercitatio. Hæc, et consuetudo e. capienda, suspecta Facciolato, uncis incluserunt Gernb. Schutz. Beier. Nobb. ducendoque Bern. 1. 2. 4. Erf. discendoque Bern. 1. a m. sec. demendoque Bern. 3. ducendo Lamb. quantum debeatur unicuique intelligatur Bern. 3.-5 Basil. omittit magna. Mox, et omittit Bern. 4. ut faciamus Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. et exercitationem Basil.-6 Atque ab his Bern. 1. 2. 4. rebus omittit Basil. quæ sunt jure Bern. 4. ex quo ortum est Magnol. Manut. Facciol. est omittit Bern. 2.-7 Int. autem est Bern. 1. 3. Basil. est omittit Bern. 2. ex quibus Bern. 4. Basil. Hensing. Beier. elato magnoque Goth. elatoque delerunt Heusing. et Schutz. humanas res codd. aliquot, Gernh. Beier.-8 Itaque improbis Bern. 1. 2. Erf.-9 Vos enim Bern. 3. 4. Vos autem Erf. animos g. muliebres Bern. 4. Facciol. 10 Illa virgo Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Illaque virgo Victor. Magnol. Manut. Lamb. et si quid est Basil. Victor. Facciol. hujusmodi Magnol. Manut.

NOTE

h Vos etenim, juvenes] Cujus sint illi versus, non assequor, nisi forte inscriptio fuit ad pedes equestris statuæ Clæliæ in Sacra Via collocatæ, quæ juvenum increparet socordiam

in ea urbe, in qua fœminæ equis donatæ sint, teste Senec. De Consolat. ad Marciam: Plut. in Publicola: Plin. XXXIV. 6. Val. Max. III. 2.

Et si quid ejusmodi:

Salmaci, da" spolia, sine sudore et sanguine. [p. 13.] Contraque in laudibus, quæ magno animo, et fortiter excellenterque gesta sunt, ea, nescio quomodo, quasi pleniore ore laudamus. Hinc rhetorum campus de Marathone, Salamine, Platæis,' Thermopylis, Leuctris: hinc noster Cocles," hinc Decii, hinc Cn. et P. Scipiones," hinc M. Marcellus, innumerabilesque alii: maximeque ipse populus Romanus animi magnitudine excellit. Declaratur autem studium bellicæ gloriæ, quod statuas quoque videmus ornatu fere militari. XIX. 62. Sed ea animi elatio,

......

Lamb.-11 Salmacidas codd. aliquot; Salmaci das Venet. 1493. sine sanguine et sudore Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568.-12 Bern. 1. 2. 4. Gernh. Beier. Orell. animo, fortiter; Bern. 5. edd. antiquiss. Heusing. Schutz. animo et elato fortiter; Bern. 3 omittit fortiter. Mox, pleno ore Bern. 5. Petr. 1568. -13 Leuctris stercoles Bern. 1. 2. Leuctris ttoches (sic) Bern. 4. stercode Bern. 5. Basil. hinc noster Cocles omittit Bern. 3. Leuctris, Stratocle; hinc n. C. Magnol. Manut. hinc Marcellus Facciol. innumerabiles alii Bern. 1. 2. 4. 5. Petr. 1568. Heusing. Beier. Orell. et innumerabiles alii Bern. 3. Victor.

NOTE

Salmaci, da [Salmacida] spolia] Locum mutilum lege ut libet: vel cum iis qui duas ex una voces efficiunt, sensumque esse volunt, O Salmaci, da spolia, &c. vel cum iis qui unam ex duabus vocem componunt adjectivam, Salmacida spolia. Utrique consentiunt notari fabulam Salmacis, de qua Ovid. cujus fons abluentes se e viris fœminas redderet: 'Quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde Semivir,' &c.

* De Marathone] Urbe Atticæ, ad quam reportata ab Atheniensibus insignis de Persis victoria. Justin. II. 9. Atque ea est Themistoclis victoria, qua, ut ad Marathonem ingentes Darii copiæ, tenui Græcorum manu, ita apud Salaminas ingens Xerxis classis, parvo navium numero a Themistocle devicta est.

1 Platais] Urbe Bootiæ, ad quam Mardonius, copiarum Xerxis præfectus, cujus etiam sororem duxerat

uxorem, victus est; Persæ omnes ad unum occisi. Post victoriam Pausanias coquis et pistoribus Persis jussit, ut cœnam sibi, sicut Mardonio, instruerent ; quod cum illi fecissent, ipse aureos lectos, mensas aureas, lautumque cœnæ apparatum miratus, ministris imperavit suis, ut Laconicam pararent cœnam, convocatisque Græcorum ducibus, ' Videte,' inquit, amentiam Medorum ducis, qui, cum talem vitam duceret, ad nos subigendos venit, qui tam misere victitamus.' Herod. Tunc primum Græcos, diviso inter se auro Persico, divitiarum luxuria cepit. Justin. De Thermopylarum pugna, et Leuctris, de Horatio Coclite, de Deciis, quam multa philologi.

m Cn. et P. Scipiones] Fratres; quorum ille Nasicæ, hic P. Africani et Lucii Asiatici pater fuit. De utroque vide Livium; uti et de M. Marcello.

quæ cernitur in periculis et laboribus, si justitia vacat, pugnatque, non pro salute communi, sed pro suis commodis, in vitio est. Non enim modo id virtutis non est, sed potius immanitatis, omnem humanitatem repellentis. Itaque probe definitur a Stoicis fortitudo, cum eam virtutem esse dicunt propugnantem pro æquitate. Quocirca nemo, qui fortitudinis gloriam consecutus est insidiis et malitia, laudem est adeptus: nihil enim honestum esse potest, quod justitia vacet. 63. Præclarum igitur Platonis illud: 4 Non solum,' inquit,'scientia, quæ est remota a justitia, calliditas potius quam sapientia est appellanda; verum etiam animus paratus ad periculum, si sua cupiditate, non utilitate communi impellitur, audaciæ potius nomen habeat, quam fortitudinis.' Itaque viros fortes, magnanimos, eosdem bonos et simplices, veritatis amicos, minimeque fallaces, esse volumus: quæ sunt ex media laude justitiæ. 64. Sed illud odiosum est, quod, in hac elatione et magnitudine animi, facillime pertinacia et nimia cupiditas principatus innascitur. Ut enim apud Platonem° est, omnem morem Lacedæmoniorum inflammatum esse cupiditate vincendi; sic, ut quisque animi magnitudine maxime excellit, ita maxime vult princeps omnium, vel potius so

6

CAP. XIX. 1 Non modo enim Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Lamb. Gernh. Beier. sed potius Bern. 3. Basil. Erf. Heusing. Gernh. Beier.-2 Lamb. et Petr. 1568. dicunt esse. Actutum, pugnantem Bern. 5. Facciol.-3 Basil. est laudem. Mox, nihil honestum Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Victor. Heusing. Gernh. Beier. Orell. vacat codd. et edd. ante Ernesti.-4 Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Victor. Lamb. Petr. 1568. Hensing. Beier. Orell. illud Platonis. Mox, Non, inquit, solum Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. inquit delendum putat Beier. ab justitia Bern. 1. 2. 4. Erf. Heusing. Gernh. Beier. communi utilitate Basil.5 Codd. aliquot, et edd. ante Græv. fortes et magn. Mox, eosdemque bonos Basil. Maguol. Lamb.—6 Gronov. conj. moram L. inflammatam; Erf. et Lips. ut enim apud Platonem cum omnem morem, &c. unde Wunder. conj. ut ... est, communem morem, probante Beier. omnem vim... inflammatam cod. Ursin. maxime excellet Bern. 2. 3. 4. Petr. 1568. Heusing. ita vult princeps omnium maxime, &c. Petr. 1568. omnium esse, vel potius solus esse Basil. Mag

NOTE

n Platonis illud] In Epitaphio, seu in Menexen. πᾶσα τε ἐπιστήμη χωριζο μένη δικαιοσύνης καὶ τῆς ἄλλης ἀρετῆς,

πανουργία, οὐ σοφία φαίνεται.

• Apud Platonem] In Lachete, sive De Fortitudine ; et De Leg. lib. 1.

lus, esse. Difficile autem est, cum præstare omnibus concupieris, servare æquitatem, quæ est justitiæ maxime propria. Ex quo fit, ut neque disceptatione vinci se, nec ullo publico ac legitimo jure, patiantur: existuntque in republica plerumque largitores et factiosi, ut opes quam maximas consequantur, et sint vi potius superiores, quam justitia pares. Sed, quo difficilius, hoc præclarius: nullum est enim tempus, quod justitia vacare debeat. 65. Fortes igitur et magnanimi sunt habendi, non, qui faciunt, sed qui propulsant, injuriam. Vera autem et sapiens animi magnitudo honestum illud, quod maxime natura 10 sequitur, in factis positum, non in gloria, judicat: principemque se esse mavult, quam videri. Etenim, qui ex errore I imperitæ multitudinis pendet, hic in magnis viris non est habendus. Facillime autem ad res injustas impellitur, ut quisque est altissimo animo, et gloriæ cupido. Qui locus est sane lubricus, quod vix invenitur, qui, laboribus susceptis, periculisque aditis, non, quasi mercedem rerum gestarum, desideret gloriam.

xx. 66. Omnino fortis animus, et magnus, duabus rebus maxime cernitur; quarum una in rerum externarum despicientia ponitur, cum persuasum sit, nihil hominem, nisi quod honestum decorumque sit, aut admirari, aut optare, aut expetere oportere; nullique neque homini, neque perturbationi animi, nec fortunæ, succumbere. Altera est res, ut, cum ita sis affectus animo, ut supra dixi, res

nol. Manut. Lamb. Facciol. vel omittit Bern. 2.-7 Difficile est enim Gud. 3. Beier. est omittit Bern. 2. concupiveris Bern. 5. Facciol. Beier. -8 Lamb. neque ullo. Mox, existantque Facciol. potius vi Basil. Victor. Petr. 1568. ut potius Bern. 2. Erf. sint potius sup. vi Bern. 5. sint utcumque potius sup. Bern. 3. vi omittit Bern. 4.-9 Sed quo hoc est diff. Victor. tanto est hoc Bern. 4. nullum enim est Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol.-10 Victor. et Pearc. naturam. -11 Etenim qui errore Bern. 2.-12 Gud. 1. Reg. Lall. Heusing. Gernb. Beier. Nobb. Orell. ut quisque alt. a. est, gloriæ cupiditate, uti conj. Pearc. ut quisque alt. a. et g. cupiditate Bern. 2. 4. ut q. alt. a. et g. cupidus est Bern. 1. ut q.est all. a. et g. cupiditate Bern. 5. Basil. Græv. Pearc. ut q. est a. a. et gloria el cupiditate Bern. 3. ut q. est alt. a. et gloriæ maxime cupido Petr. 1568. sana est Erf. quoniam vix, &c. Bern. 1. Pro quasi Gud. 1 habet sibi, probantibus Heusing. et Gernh. desiderat Græv.

CAP. XX. 1 Omnis Bern. 3. Paulo post, aut expetere oportere desunt in Bern. 1. 2. nulli neque, &c. Bern. 5. neque fortunæ Lamb.-2 Bern. 5. Basil.

Delph. et Var. Clas.

Cicero.

4 AAAA

« PoprzedniaDalej »