Obrazy na stronie
PDF
ePub

adhibenda est: nullum enim officium referenda gratia magis necessarium est. 48. Quod si ea, quæ utenda acceperis, majore mensura (si modo possis) jubet reddere Hesiodus; quidnam, beneficio provocati, facere debemus? an non imitari agros fertiles, qui multo plus efferunt, quam acceperunt? Etenim, si in eos, quos speramus nobis profuturos, non dubitamus officia conferre ; quales in eos esse debemus, qui jam profuerunt? Nam, cum duo genera liberalitatis sint, unum dandi beneficii, alterum reddendi; demus, necne, in nostra potestate est: non reddere, viro bono non licet, modo id facere possit sine injuria. 49. Acceptorum autem beneficiorum sunt delectus habendi. Nec dubium, quin7 maximo cuique plurimum debeatur. In quo tamen, inprimis, quo quisque animi studio benevolentia fecerit, ponderandum est. Multi enim faciunt multa temeritate quadam, sine judicio vel modo; in omnes repentino quodam, quasi vento, impetu animi incitati: quæ beneficia æque magna non sunt habenda, atque ea, quæ judicio, considerate, constanterque delata sunt. Sed, in collocando beneficio, et in referenda gratia, si cetera paria sint, hoc maxime officii est, ut quisque maxime opis indigeat, ita ei potissimum opitulari: quod contra fit

1568. diligamur. Mox, referenda gratia sit Bern. 3. cura quædam Basil.-4 Bern. Magnol. Manut. Facciol. quæ acceperis utenda. Statim, si omittit Lamb. si m. possit Bern. 4. debemus facere Bern. 3. an imitari Bern. 1. 2. 3.4. Basil. Reg. alii codd. Victor. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Lall. Heusing. Gernh. plus afferunt Bern. 1. 5. Basil. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Græv. Facciol. plus offerunt Bern. 4.-5 Basil. beneficia. Statim, debemus esse Bern. 3. profuerint Bern. 5.-6 Num Victor. duo sint genera liberalitatis Bern. 3. bono viro Bern. 5. si modo id Basil. Erf. Magnol. Manut. Lamb. facere possis Basil.-7 Bern. 2. qui in; Bern. 4. est qui in.-8 Ita Bern. 4. alii codd. et Victor. animi studio et benev. Pearc. animo, studio ceteri.-9 Basil. Magnol. Manut. Lamb. multa faciunt. Mox, vel morbo Bern. 1. 2. Græv. Gernh. velut morbo conj. Beier. vel modo in omnes Bern. 3. vel repentino codd. et edd. ante Grut. item Heusing. Gernh. Beier. Orell. judicio extat tantum in marg. Goth. considerate delendum censet Heusing. habenda .... delata sunt desunt in Bern. 2. a m. pr.-10 Plurimi codd. et edd. sunt.

NOTE

b Reddere Hesiodus] Libro inscrip10 Εργα καὶ Ἡμέραι, Opera et Dies. Locus Hesiodi est, Αὐτῷ τῷ μέτρα,

καὶ λώϊον, εἴκε δύνηαι' Eadem mensura, et melius, si quidem possis.

[ocr errors]

a plerisque. A quo enim plurimum sperant, etiamsi ille his non eget," tamen ei potissimum inserviunt. XVI. 50. Optime autem societas hominum conjunctioque servabi.. tur, si, ut quisque erit conjunctissimus, ita in eum benignitatis plurimum conferetur. Sed, quæ natura2 principia sint communitatis et societatis humanæ, repetendum altius videtur. Est enim primum, quod cernitur in universi generis humani societate: ejus autem vinculum est ratio et oratio; [p. 11.] quæ, docendo, discendo, communicando, disceptando, judicando, conciliat inter se homines, conjungitque naturali quadam societate. Neque ulla re longius absumus a natura ferarum, in quibus inesse fortitudinem sæpe dicimus, ut in equis, in leonibus; justitiam, æquitatem, bonitatem, non dicimus. Sunt enim rationis et orationis expertes. 51. Ac latissime quidem patens hominibus inter ipsos, omnibus inter omnes, societas hæc est ; in qua omnium rerum, quas ad communem hominum usum natura genuit, est servanda communitas; ut, quæ descripta sunt legibus et jure civili, hæc ita teneantur, ut sit constitutum: e quibus ipsis cetera sic observentur, ut in Græcorum proverbio d est, 'Amicorum esse omnia communia.'s

Mox, a plerisque desunt in Basil.-11 Ita Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Erf. et edd. ante Heusing. etiam si ille his non egeat Basil. etiam si is non egeat Facciol. etiam si is non eget codex unus Oxon. Goth. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Nobb. Orell.

CAP. XVI. 1 Et optime Bern. 2. est conj. ita in eum b. p. conferatur Basil. -2 Sed, quæ naturæ Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Sed naturæ quæ Bern. 2. videtur altius Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Petr. 1568. Heu. sing. Gernh. Schutz. Beier. Orell.-3 Est autem primum, quod ... societate, vinculum, ratio et oratio conj. Facciol. discendo omittit codex unus Oxon. Pro disceptando Basil. habet disputando. Petr. 1568. omittit judicando. Mox, et in leonibus Basil. sunt autem rationis Bern. 1. 2.-4. At Basil. inter ipsos, omnibus desunt in Petr. 1568. usum hominum Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. Pro ut Heusing. conj. at. Mox, ex quibus Bern. 3. 4. Basil. constitutum, e quibus ipsis: cetera distinguit Heusing. e quibus ipsis delenda videbantur Facciolato, probante Schutz. teneantur, ut sit constitutum, æque omnibus ipsis: cetera conj. Gernb. ut sit constitutum legibus ipsis conj. Gulielm. ut constitutum est civibus ipsis conj. Pearc.-5 Bern. 1. 2. 4. Basil. Erf. Vic

NOTE

A quo plurimum sperant] Scitum est illud Martialis, 'Pauper eris semper, si pauper es, Æmiliane; Dantur

opes nullis nunc, nisi divitibus.'

d Græcorum proverbio] Græce sic habet: Tà tŵv píλwv návтa кowά. Ejus

Omnia autem communia hominum videntur ea, quæ sunt generis ejus, quod, ab Ennio positum in una re, transferri in multas potest.

Homo qui erranti comiter monstrat viam,

Quasi lumen de suo lumine accendat, facit:

Nihilominus ipsi luceat, cum illi accenderit. Una ex re satis præcipitur, ut, quicquid sine detrimento possit commodari, id tribuatur vel ignoto. 52. Ex quo sunt illa communia, Non prohibere aqua profluente; " Pati ab igne ignem capere, si quis velit; Consilium fidele deliberanti dare: quæ sunt iis utilia qui accipiunt, danti non molesta. Quare et his utendum est, et semper aliquid ad communem utilitatem afferendum. Sed, quoniam copiæ parvæ singulorum sunt; eorum autem, qui his egeant,' infinita est multitudo; vulgaris liberalitas referenda est ad illum Ennii finem (Nihilominus ipsi luceat'), ut facultas sit, qua in nostros simus liberales. XVII. 53. Gradus autem plures sunt societatis hominum. Ut enim ab infinita illa discedatur, propior est ejusdem gentis, nationis, lin

tor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. esse communia omnia; Bern. 3. communia esse omnia; Magnol. Manut. omnia esse communia.-6 Bern. 3. omnium. Mox, generis ejusdem Magnol. Manut. Lamb. transferri per multas Erf. Magnol. Manut. Facciol. transferri in permultas Bern. 4. 5. Basil. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. in multas potest transferri Bern. 3.-7 Ut homo Basil. Magnol. Manut. comiti Bern. 4. Basil. Erf. Victor. Magnol.-8 Quasi de suo lumine lumen Bern. 5. Lamb. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. faciat Petr. 1568.-9 Ut nihilominus Basil. Victor. Magnol. Manut. ipsi lucet codd. aliquot, edd. vett. et al. post Manut. ipsi ut luceat Bern. 1. ut ipsi luceat Reg. Lall.-10 Una enim ex re Magnol. Manut. Lamb. Facciol. Qua ex re Basil. satis præcipit Bern. 1. 3. Basil. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Facciol. Heusing. Schutz. commodari possit Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. tribuatur cuique Magnol. Manut.-11 Bern. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Grev. Pearc. aquam profluentem. Mox, si qui velit plurimi codd. et edd. vett. item Heusing. Gernh. Beier. Orell. utilia iis Lamb. his utilia Bern. 1. is omittunt Bern. 4. Facciol.-12 Quare et iis Bern. 3. 5. Basil. Victor.-13 Basil. Victor. Orell. qui iis egeant; Gud. 5. Facciol. Gernh. omittunt üs. Mox, ad illum ref. est E. Bern. 3. ipsi lucet plurimi codd. et edd. vett. ut ipsi luceat Bern. 5. Magnol. Manut.

CAP. XVII. 1 Basil. societatis hominum plures sunt.-2 Ut enim ab illa infi

NOTE

auctorem ferunt fuisse Pythagoram Samium. Brevius Aristot. Pol. 2. κοινὰ τὰ φίλων.

e Quod ab Ennio] Ex quo Ennii opere excerptum illud sit, obscurum

est.

guæ, qua maxime homines conjunguntur: interius etiam est, ejusdem esse civitatis. Multa enim sunt civibus inter se communia: forum, fana, porticus, viæ, leges, jura, judicia, suffragia, consuetudines, præterea, et familiaritates, multisque cum multis res rationesque contractæ. Arctior vero colligatio est societatis propinquorum ab illa enim immensa societate humani generis in exiguum angustumque concluditur. 54. Nam, cum sit hoc natura commune animantium, ut habeant libidinem procreandi, prima societas in ipso conjugio est; proxima in liberis; deinde una domus, communia omnia. Id autem est principium urbis, et quasi seminarium reipublicæ. Sequuntur fratrum conjunctiones; post, consobrinorum, sobrinorumque; qui cum una domo jam capi non possint," in alias domos, tanquam in colonias, exeunt. Sequuntur connubia, et affinitates; ex quibus etiam plures propinqui: quæ propagatio et soboles origo est rerum publicarum. Sanguinis autem conjunctio benevolentia devincit homines et caritate.9

nita disc. Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Lamb. Petr. 1568. Gernh. Ut e. illa ab inf. disc. Basil. Ut e. ab illa disc. inf. Victor. Manut. Beier. Nobb. Ut e. ab illa disc. infinitate Bern. 5. Magnol. interius est etiam Basil. alii codd. et Beier. civitatis esse Bern. 4.-3 Multa sunt enim Magnol. Manut. Schutz. Beier. civitatibus inter se Grut. judicia omittit Bern. 5. multaque cum multis Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol.-4 Basil. Magnol. Manut. societas. Mox, generis humani Petr. 1568.-5 Nam cum hoc natura sit Bern. 3. Nam cum hoc sit naturæ Bern. 4. Erf. commune omnium animantium Magnol. Manut. Lamb. Facciol. in ipso est conjugio Magnol. Manut. Facciol. omnia communia Bern. 5. cui omnia communia Facciol. cui sunt communia omnia Bern. 1. et communia omnia Basil.-6 Hæc, Id autem... reipub. suspecta Facciolato, uncis inclusit Schutz. principium est Basil.-7 Bern. 3. Goth. Lamb. non possunt, probante Hensing. quasi in colonias Bern. 5.-8 Bern. 3. rerum est. Verba, Quae prop.... publicarum, suspecta Facciolato, uncis inclusit Schutz. -9 Facciol, et caritate homines, probante Heusing. et benev. devincit hoNOTE

Consobrinorum, sobrinorumque] Consobrinorum sobrinorumque, qui interdum confunduntur, discrimen hoc est. Duarum sororum liberi proprie ' consobrini' dicuntur, quasi consorini auctore Nonio, sicut fratrum duorum liberi, patrueles ;' fratris sororisque,

amitini.' 'Sobrini' vocantur qui ex fratribus patruelibus, aut consobrinis, aut amitinis, undique propagati sunt.

Est itaque sobrinorum gradus, graduum cognationis ultimus; unde sobrinorum liberi se mutuo sobrinos appellant de proximo nomine, quia proprium non habent. Donatus in Hecyr. ait 'sobrinos' vocari, quos consobrinos' vocandos ex Nonio diximus. Consobrinum' late usurpat Cic. pro Ligar. ubi sic vocat natum ex matris fratre.

55. Magnum est enim, eadem habere monumenta 10 majorum, iisdem uti sacris, sepulcra habere communia. Sed omnium societatum nulla præstantior est," nulla firmior, quam cum viri boni, moribus similes, sunt familiaritate conjuncti. Illud enim honestum, (quod sæpe dicimus 12) etiam si in alio cernimus, tamen nos movet; atque illi, in quo id inesse videtur, amicos facit. 56. [p. 12.] Et, quanquam omnis virtus nos ad se allicit, facitque ut eos diligamus, in quibus ipsa inesse videatur; tamen justitia et liberalitas id maxime efficit. Nihil autem est 14 amabilius nec copulatius, quam morum similitudo bonorum. In quibus enim eadem studia sunt,' eædemque voluptates, in his fit, ut æque quisque altero delectetur, ac seipso; efficiturque id, quod Pythagoras ultimum in amicitia putavit, ut unus fiat ex pluribus. Magna etiam illa communitas est, quæ conficitur ex beneficiis ultro citro datis, acceptis: 16 quæ et mutua et grata dum sunt, inter quos ea sunt, firma devinciuntur societate. 57. Sed, cum omnia 17 ratione animoque lustraris, omnium societatum nulla est gravior, nulla carior, quam ea quæ cum republica est unicuique nostrum. Cari sunt parentes, cari liberi, pro

mines et caritate Græv. et benev. dev. homines caritate Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Lamb. Petr. 1568. et benev. dev. caritate homines Bern. 5. Victor. Magnol. Manut.-10 Magnum enim est habere eadem monumenta Basil. eisdem Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Manut. Lamb. Heindorf. Beier. eis. demque Magnol.-11 Basil. est præstantior. Actutum, nulla firmior est Bern. 4. familiaritate conjuncti sunt Victor. similes sunt moribus, fam. conj. Basil. -12 Bern. 2. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. diximus; Bern. 3. prædicimus. Mox, cernamus Lamb. id adesse Bern. 1. id omittit Victor.' videatur Lamb.-13 Bern. 4. 5. Basil. Græv. Pearc. alliciat faciat que. Statim, eos omittunt Magnol. Manut. ipsa omittit Victor.-14 Nihil enim est Basil. est omittunt Bern. 5. et Beier. copulantius Manut. Pearc.-15 Basil. sunt studia; verb. sunt deest in Bern. 2. a m. pr. eadem vol. Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Victor. Lamb. Petr. 1568. Facciol. Heusing. Beier. Orell. in iis Bern. 1. 2. 4. Basil. Lamb. Orell. ut quisque altero æque Facciol. Pyth. ultimum in amicitia putavit est e Nonio; codd. vero omnes et edd. ante Lamb. habent Pyth. vult in amicitia, ut, &c.-16 Ita codex unus Gulielm. Lang. Græv. Hensing. Schutz. Beier. Orell. ultro et citro datis exceptis Bern. 2. ultro et citro datis acceptisque Bern. 1. 3. 4. 5. Lamb. Petr. 1568. Pearc. ultro citro datis acceptisque Gernh. ultro citroque datis acceptisque Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol. quæ mutua Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. quæ et mutua gratia Bern. 4. firma ii Lamb. devinciunt conj. Perizon.― 17 Sed cum omni Bern. 1. lustraveris Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol. est gratior Bern. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol, nulla

« PoprzedniaDalej »