Obrazy na stronie
PDF
ePub

d

cum triginta dierum essent cum hoste pactæ induciæ, noctu populabatur agros, quod dierum essent pactæ, non noctium, induciæ. Ne noster" quidem probandus, si verum est, Q. Fabium Labeonem, seu quem alium, (nihil enim præter auditum habeo) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ut ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent. Id cum utrique fecissent, aliquantum agri in medio relictum est. Itaque illorum fines, sicut ipsi " dixerant, terminavit in medio relictum quod erat, populo Romano adjudicavit. Decipere hoc quidem est, non judicare: " quocirca, in omni re, fugienda est talis solertia.

XI. Sunt autem quædam officia etiam adversus eos servanda,' a quibus injuriam acceperis. Est enim ulciscendi et puniendi modus. Atque haud scio, an satis sit, eum,* qui lacessierit, injuriæ suæ pœnitere; ut et ipse ne quid

Lamb. Petr. 1568.-11 Nec noster Bern. 5. Magnol. Manut. Græv. Peare. probandus est Basil. Magnol. Manut. Lamb. habeo præter auditum Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf, de finibus agri Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Statim, ut omittunt Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Erf. Victor. Magnol. Manut. Græv. Pearc. nec appetentur Bern. 5. nec appeterent Basil. Victor. Magnol. Manut. Facciol. neve appeterent Lamb. ne appeterent Gernh. atque omittit Bero. 2.-12 Petr. 1568. omittit ipsi ; cod. Pith. ut ipsi discesserant, probante Græv.-13 Manut. quidem, non judicare est; Bern. 5. quidem est, non judicare est. Deinde, est re fugienda Bern. 1. 4. solertia est Erf.

CAP. XI. 1 Basil. officia servanda etiam adversus eos.-2 Bern. 3 omittit eum. Mox, ut ipse, omisso et, Manut. posthac fuciat Bern. 3. cum gloss. su

NOTE

d Triginta dierum] Cleomenes, Lacedæmonius, ut refert Plut. in Apophth. Laconicis.

e Fabium Labeonem] Qui avum habuit Fabium Cunctatorem; patrem, Q. Fabium Maximum, cos. an. 540. Ipse Labeonis cognomine distingui se voluit a fratre juniore 11. Maximo, qui prætor fuit suo tempore. Labeonem doctrina insignem et poëtam fuisse testatur Donatus, in Vita Terentii Comici, ex Suetonio; oratorem, Cicero in Bruto; consulem an.

570. Fasti Capitolini. Alium ejus dolum refert Val. Max. vII. 3. superato enim Antiocho rege, ictoque fœ. dere de navium dimidia parte acci. pienda, medias omnes secuit, ut eum tota classe privaret.

f Populo Romano adjudicavit] Simile quid narrat Liv. 1. 111. de pop. Romano, qui judex ab Ardeatibus et Aricinis allectus de agro, illum sibi adjudicavit, suadente Scaptio quodam, trib. pleb. invitis autem coss. et patribus; quare mox restitutus est.

tale posthac, et ceteri sint ad injuriam tardiores. 34. Atque in republica maxime conservanda sunt 3 jura belli. Nam, cum sint duo genera decertandi; unum per disceptationem, alterum per vim; [p. 8.] cumque illud proprium sit hominis, hoc belluarum; confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore. 35. Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine injuria in pace vivatur: parta autem victoria, conservandi ii, qui non crudeles in bello, non immanes fuerunt; ut majores nostri Tusculanos, quos, Volscos, Sabinos, Hernicos,' in

perscr. 'committat;' posthac committat Basil. Magnol. Manut.-3 Basil. sunt observanda. Bern. 4. certandi. Mox, illud proprie Gud. 2. probante Heusing. confugiendum ad post. Bern. 2.-5 Bern. 4. 5. Basil. Victor. Magnol.

NOTE

8 Tusculanos] Ii, cum frequentibus rebellionibus meruissent ut urbs everteretur, Furio Camillo, ad illam diruendam accedenti, veniunt omnes obviam supplices, commeatus offerunt, permittunt armatum intrare. Ipse, convocato eorum senatu, 'Soli,' inquit, 'arma invenistis, quibus muros ab ira Romanorum tutaremini.' Romam deinde deducti, pacem impræsentia, mox civitatem impetra runt. Val. Max. vII. 3.

Equos] Populi Latii, quorum urbes fuere Alba, Tibur, Præneste, Carseoli, aliæque. Equicolas' Livius vocat, apud quem continuata cum illis Romanorum prælia legnntur a lib. II. ad IX. Domiti præsertim, ac sub jugum missi sunt a L. Quintio Cincinnato, qui, nt Minuci um, ab Equis in castris obsessum, liberaret, ab altero consule dictator dictus, devictis illis, peractoque triumpho, dictaturam die 16. deposuit.

Volscos] Populi prope Circeios locati a Plin. 111. 5. a Mela prope Campanos cis et ultra Ufentem, mare versus, quos Latio quidem ex parte inclusos, sæpius antiqui inter

Latinos non numerarunt, sicut nec

quos nec Hernicos, quia in eadem cum priscis Latinis societate non erant; regionis tamen situ inter Latinos semper numerati. L. Florus pervicacissimos Latinorum appellat. Volscorum principes populi fuere Antiates, Artenates, Ægrites, Anxures, Veliterni, Signii. Oppida præ. cipua Circeii, Arpi, Corioli, Cenone, Suessa Pometia, Sora, Privernum, Longula, Fregellæ.

Sabinos] Qui Romulo, ob raptas virgines, grave bellum, T. Tatio rege duce, intulerunt, vario eventu. Fœdus tandem ictum est, uti potestate pari Romulus et Tatius in urbe regnarent; Sabinis jus civitatis esset; communicatisque utrimque sacris, in tribus et curias reciperentur; urbi a Romulo nomen maneret; populi, a Curibus, Tatii patria, Quirites appellarentur. Æquato igitur imperio, Roma duos reges annos quinque habuit, videlicet usque ad mortem Ta

tii.

Hernicos] Populi in Latio, medii inter Campanos, Latinos, et Volscos; metropolis Anagnia ; dicti ab Herno,

civitatem etiam acceperunt: at Carthaginem et Numantiam funditus sustulerunt: nollem Corinthum: sed credo aliquid secutos, opportunitatem loci maxime, ne posset aliquando ad bellum faciendum locus ipse adhortari. Mea quidem sententia, paci, quæ nihil habitura sit insidiarum, semper est consulendum. In quo si mihi esset obtemperatum;" si non optimam, at aliquam rempublicam (quæ nunc nulla est) haberemus. Et cum iis, quos vi deviceris, consulendum est; tum ii, qui, armis positis,7 ad imperatorum fidem confugient, quamvis murum aries percusserit, recipiendi sunt. In quo tantopere apud nostros justitia culta est, ut ii, qui civitates aut nationes devictas bello in fidem recepissent, earum patroni essent more majorum. 36. Ac belli quidem æquitas sanctissime feciali 9" populi Romani jure perscripta est. Ex quo intelligi potest, nullum bellum esse justum, nisi quod aut rebus repetitis" geratur, aut de

[ocr errors]

Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Facciol. conservandi sunt ii; Bern. 1. conservandi hi. Mox, nec immanes Victor. Magnol. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Hernicos etiam in civitate Petr. 1568. Hernicos etiam in civitatem Lamb. credo illos secutos Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. credo illos aliquid secutos Petr. 1568. ob opportunitatem Erf. Petr. 1568.-6 Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. obtemperatum esset. Actutum, etsi non Bern. 5. Pearc. at cum Gud. 2. delevit Heusing.-7 Basil. depositis. Mox, confugerint Gud. 3. Beda, probante Ernesti; confugiunt Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. sunt post recipiendi omittunt Bern. 1. 2. 3. Erf. Lamb. Petr. 1568. Facciol. Gernh, Beier. Orell.-8 Basil. apud nostros tantopere. Vocc. devictas bello omittit Bern. 3. in f. cepissent Bern. 5. Magnol.-9 Bern. 5. Basil. Erf. feciali.—

[ocr errors]

NOTE

Pelasgo, eorum duce, ut Macrobio placet; vel, ut aliis, ab agro saxoso, quem incolunt; saxa enim Hernias' vocabant. Virg. Æneid. lib. vII. 'et roscida rivis Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit.' De iis a Sp. Cassio et Q. Marcio Tremulo variis temporibus triumphatum.

m Feciali] Feciale jus fuit septima pars legum sacrarum, complexa leges quibus suberant feciales, sive qui fidei publicæ inter populos præerant : ab his bella et fœdera pendebant; a Numa instituti. Eorum munus (ex

Dion. I. II.) fuit, dare operam ne bellum injuste inferretur, illatas injurias cognoscere, pacem conficere, male confectam reficere, &c. Vide plura apud Plut. in Numa, et Rosi

num, 111. 21.

n Rebus repetitis] Rerum ab hoste repetendarum is mos erat. Verbenam ex arce evellebat fecialis qui ad hostes mittebatur clarigatum, seu clare repetiturus res raptas. Hinc fecialis verbenarius' vocatus; et herba summo apud Romanos in honore. Plin. xxu. 2.

12

11° imperator

nuntiatum ante sit, et indictum. 10 Pompilius tenebat provinciam in cujus exercitu Catonis filius tiro militabat. Cum autem Pompilio videretur unam dimittere legionem; Catonis quoque filium, qui 12 in eadem legione militabat, dimisit. Sed cum, amore pugnandi, in exercitu remansisset, Cato ad Pompilium scripsit, ut, si eum pateretur in exercitu remanere, secundo eum obligaret militiæ sacramento; quia, priore amisso, jure cum hostibus pugnare non poterat. 37. Adeo summa erat observatio in bello movendo.14 M. quidem Catonis senis epistola est '5 ad M. filium, in qua scripsit, se audisse, eum missum factum esse a consule, cum in Macedonia Persico bello miles esset. Monet igitur, ut caveat, ne prælium ineat: negat enim jus esse, qui miles non sit, pugnare cum hoste.16 XII. Equidem illud etiam animadverto, quod, qui proprio nomine perduellis esset, is hostis vocaretur, lenitate verbi

10 Facciol. conj. nisi quod et rebus r. g. et d. a. sit atque indictum.-11 M. Popillius Lamb. Hostilius de Gronovii et Perizonii conjectura Lall.-12 Catonis quoque, qui Petr. 1568. Catonis filium, qui Bern. 4.-13 Bern. 1. 2. 4. et Victor. patitur; Bern. 3. patiatur. Mox, secundo obliget codex unus Oxon. Beier. Nobb. secundo eum obliget Bern. 1. 3. 4. 5. Erf. Petr. 1568. Heusing. Beier. pugnare cum hostibus Magnol. Manut. Lamb.-14 Hæc, Adeo... morendo, de Bongarsii et Facciolati sententia uncis inclusit Gernh. delevit Schutz-15 Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Victor. Magnol. Manut. Gernh. Orell. est epistola; Bern. 5. Basil. omittunt est. Statim, in qua scribit Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Petr. 1566. Pearc. Facciol. Heusing. Gernh. Beier. Orell. factum a consule esse Bern. 3. factum esse ad consulem Bern. 4. bello Persico Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Beier. Hæc, cum in M. P. b. m. esset, uncis incluserunt Gernh. Nobb. delevit Schutz.--16 Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Nobb. cum hoste pugnare. Hæc omuia, M. quidem Catonis... pugnare cum hoste, uncis inclusit Beier. 1 Equidem etiam illud Bern. 1. 2. 4. Basil. Erf. Equidem etiam

CAP. XII.

NOTE

Pompilius [P. Æmilius] Mendosam putavimus lectionem vulgatam, tum quia nullus Popilius in bello Macedonico, (de quo hic mentio est) imperator fuit, temporibus M. Catonis; tum quia in vetustioribus codicibus (qualem Romæ vidi cum notis manuscriptis Mureti) legitur Pompilius, mendose et illud quidem, sed tamen minus remote a P. Æmilio; tum quia Delph. et Var. Clas.

P. Æmilius bellum Macedonicum contra Persen gessit, et sub eo tunc militavit Cato, teste Plut. in Catone. P Catonis filius] M. Cato Licinianus, quem ex Licinia, prima sua uxore, juvenis suscepit. Is ante patrem decessit, designatus prætor.

9 Missum factum] De missione militum, et de bello Macedonico, pleraque obvia.

Cicero,

3 ZZZ Z

Hostis enim, apud majores nosnunc peregrinum dicimus.

Indi

tristitiam rei mitigatam. tros, is dicebatur, quem cant duodecim tabulæ que, adversus hostem æterna auctoritas.' Quid ad hanc mansuetudinem addi potest? eum quicum bellum geras, tam molli nomine appellari? Quanquam id nomen durius 5 jam effecit vetustas: a peregrino enim recessit, et proprie in eo, qui arma contra ferret, remansit. 38. Cum vero de imperio decertatur, belloque quæritur gloria, causas omnino subesse tamen oportet easdem, quas dixi paulo ante justas causas esse bellorum. Sed ea bella, quibus imperii gloria proposita est,7 minus acerbe gerenda sunt. Ut enim, cum civiliter contendimus, aliter, si est inimicus, aliter, si competitor; cum altero, certamen honoris et dignitatis est; cum altero, capitis et famæ; sic cum Celtiberis, cum Cimbris, bellum, ut cum inimicis, gerebatur, uter esset, non

aut status dies cum hoste.' Item

animadverto illud Bern. 3. rei tristitiam Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Hensing. Gernh. Schutz. Beier. mitigante Bern. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Pearc. Facciol. Gernh. Schutz.-2 Goth. et Heusing, omittunt tabulæ. Actutum, ut status Bern. 2. Hensing. Gernh. Beier. Nobb. Orell. aut statutus Bern. 3. 4. 5. Basil.-3 Item, omisso que, Bern. 3. Facciol.-4 Bern. 1. eo quocum; Bern. 2. eum quocum; Bern. 5. eum cum quo. Actutum, bella geras Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing, appellare quinque Bern. Basil. Erf. al. ap. Heusing. Magnol. Manut. Lamb. Beier. Nobb. Orell.-5 Quanquam id durius Bern. 3. effecit jam codd. aliquot, Magnol. efficit jam Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Manut. enim jum recessit Bern. 3. Græv. Facciol. contra feret arma Bern. 5. Magnol. Manut. contra fert arma Basil. ferret arma contra Lamb. Petr. 1568. Facciol.-6 Victor, gloria quæritur. Mox, quas diximus Basil. causas omittit Victor. bellorum esse Bern. 3.-7 Bern. 1. 2. Basil. Gernh. Beier. Orell. proposita gloria est; Bern. 3. 4. proposita est gloria.-8 Ut enim cum civi aliter Bern. 4. a m. pr. Bern. 5. codex unus Manutii, Græv. Facciol. Heusing. Gernh. Beier. Nobb. Orell. Ut e. cum cive aliter Schutz. aliter ante si reti. nuit Nobb. cum codd. Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Erf. id vero delerunt Græv.

NOTE

Peregrinum dicimus] Quia peregrini in urbe accepti æquales erant civibus; inde hostire pro æquare; et hostimentum apud Plautum, in Asinar. pro compensatione; et hostorium, instrumentum quo mensura, ne quid desit aut supersit, æquatur.

• Celtiberis] Populi Hispaniæ Tarraconensis, in quibus magna pars Arragoniæ, trans Iberum fluvium,

cum parte Castellæ, est. Cum iis bellum 20. annis duravit, teste Strabone, nec nisi Numantiæ excidio finitum est. Vide historiam apud Appianum in Ibericis, qui belli originem eventumque latins enarrat.

Cimbris] Cimbri, antiqua Celtarum lingua, Latrones sonant, teste Plut. in Mario, et Sex. Pompeio. Septentrionales interioris Germaniæ

« PoprzedniaDalej »