Obrazy na stronie
PDF
ePub

est animus, in iis pecuniæ cupiditas spectat ad opes, et ad gratificandi facultatem; [p. 6.] ut nuper M. Crassust negabat, ullam satis magnam pecuniam esse ei qui in republica princeps vellet esse, cujus fructibus exercitum alere non posset. Delectant etiam magnifici apparatus, vitæ que cultus cum elegantia et copia: quibus rebus effectum est, ut infinita pecuniæ cupiditas esset. Nec vero rei familiaris amplificatio, nemini nocens, vituperanda: 4 sed fugienda semper injuria est. 26. Maxime autem adducuntur plerique, ut eos justitiæ capiat oblivio, cum in imperiorum, honorum, gloriæ, cupiditatem inciderint. Quod enim est apud Ennium,6

Nulla sancta societas, nec fides, regni est,

id latius patet: nam, quicquid ejusmodi est, in quo non possint plures excellere, in eo fit plerumque tanta contentio, ut difficillimum sit sanctam servare societatem. Declaravit id modo temeritas C. Cæsaris," qui omnia jura divina atque humana pervertit, propter eum, quem sibi ipse opinionis errore finxerat, principatum. Est au

8

2 Bern. 1. 5. Magnol. Manut. in his. Paulo post, esse vellet Bern. 3. qui suis fructibus Manut.-3 Delectant enim Erf. Mox, sit cupiditas Bern. 3.— 4 Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Heusing. Gernh. Schutz. vituperanda est. Mox, est post injuria omittunt Manut. Lamb. Gernh. Schutz. Beier.-5 Victor. Magnol. Manut. Lamb. gloriæve. Statim, inciderunt Bern. 1. 2. 4. Erf. Petr. 1568. Græv. Heusing. Gernh. Beier. Orell. -6 Basil. apud Ennium est.-7 Victor. et Pearc. possunt. Mox, plerumque fit Bern. 5. Magnol. Manut. servare sanctam Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Petr. 1568. Gernh. Beier. Orell. servare societatem sanctam Basil.-8 Magnol. Manut. tempestas. Statim, divina et humana Bern. 1. 3. 4. Basil. Erf. Magnol. Ma.

NOTE

M. Crassus] E gente Licinia, Romanorum omnium ditissimus; hinc illi cognomentum Divitis. Duplici et oratione et consulatu ornatus, bellum Parthicum sortitus, exercitu filioque amissis, ab hoste per fraudem circumventus occisusque est. Priusquam in Parthos moveret, septem millium ac centum talentorum summam collegit, qui paterna hæreditate trecenta tantum acceperat.

Primus templum Hierosolymitanum expilavit. De ejus avaritia vide Plut. Dion. et Appianum in Parthicis.

u C. Cæsaris]' Divina pervertit,' cum templa Deorum donis referta expilavit, ingentemque vim auri e Capitolio furatus est; humana,' cum urbes ad deditionem paratas diripuit, societates et regna pretio ven. didit.

10

tem in hoc genere molestum, quod, in maximis animis, splendidissimisque ingeniis, plerumque existunt honoris, imperii, potentiæ, gloriæ cupiditates: quo magis cavendum est, ne quid in eo genere peccetur. 27. Sed in omni injustitia permultum interest, utrum perturbatione aliqua animi (quæ plerumque brevis est, et ad tempus), an consulto et cogitato, fiat injuria. Leviora enim sunt," quæ repentino aliquo motu accidunt, quam ea, quæ meditata et præparata inferuntur. Ac de inferenda quidem injuria satis dictum est. IX. 28. Prætermittendæ autem defensionis, deserendique officii, plures solent esse causæ.' Nam, aut inimicitias, aut laborem, aut sumtus suscipere nolunt; aut etiam negligentia, pigritia, inertia, aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur. Itaque videndum est,3 ne non satis sit id, quod apud Platonem est in philosophos dictum quod in veri investigatione versentur, quodque ea, quæ plerique vehementer expetant, de quibus inter se digladiari soleant, contemnant, et pro nihilo ducant, propterea justos esse. Nam alterum justitiæ genus assequun

[ocr errors]

nut. Lamb. Petr. 1568.-9 Manut. splendidissimis; Bern. 3. et Petr. 1568. splendidisque. Paulo post, eo in genere Victor.-10 Codd. aliquot et Orell. cogitate; Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Erf. Magnol. Manut. Græv. Pearc. Facciol. Heusing, cogitata.-11 Leriora enim sunt ea Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. Gernh. L. enim ea sunt Beier. de conjectura et Nobb. Leviora sunt enim Facciol.

CAP. IX. 1 Bern. 3. causæ esse solent ; Basil, esse solent causa.-2 Aut enim Bern. 3. aut labores Bern. 4. aut etiam n. p. inertia suspecta sunt Facciolato. quibusdamve occupationibus Bern. 5. Magnol. Manut. tutari debebant conj. Gesner.-3 Atqui videndum est conj. Facciol. Itaque verendum est Petr. 1568. an non satis Bern. 3. in philosophis Gud. 2. veri vestigatione Bern. 5. de quibusque Lamb. Petr. 1568. expetant... soleant e codd. et edd. vett. recepit Ernesti; et sic etiam Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Erf. expetunt ... solent edd. plurimæ ante Ernesti; expetant... solent Basil. Schutz. Statim, et omittit Bern. 2. Pro ducant, Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Victor. Pearc. Hensing. Beier. putent: al. putant.-4 Nam dum alt. Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Pearc. Facciol. Nam cum alt. codd. aliquot ap. Orell. justicia omittunt cod. Lubec. Beier. Nobb. Orell. in inferenda Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Erf. Magnol. Lamb. Heusing. Gernh. Beier. Orell. non inferenda injuria ne cui noc. Petr. 1568. in alterum injustitiæ incidunt Lamb. Petr. 1568. in alterum inci

NOTE

* Apud Platonem] De Rep. 6. quem consule; eo enim non mediocriter

illustratur locus hic Ciceronis. Vide quoque Lactant. I. 16.

tur, inferenda ne cui noceant injuria; in alterum incidunt. Discendi enim studio impediti, quos tueri debent, deserunt. Itaque eos ad rempublicam ne accessuros quidem putant, nisi coactos: æquius autem erat id voluntate fieri: nam hoc ipsum ita justum est, quod recte fit, si est voluntarium. 29. Sunt etiam, qui, aut studio rei familiaris tuendæ, aut odio quodam hominum, suum se negotium agere dicant, ne facere cuiquam videantur injuriam ; qui altero injustitiæ genere vacant; in alterum incurrunt. Deserunt enim vitæ societatem, quia nihil conferunt in eam studii, nihil operæ,7 nihil facultatum.

8

Quoniam igitur, duobus generibus injustitiæ propositis, adjunximus causas utriusque generis, easque res ante constituimus, quibus justitia continetur; facile, quod cujusque temporis officium sit, poterimus (nisi nosmetipsos valde amabimus) judicare. 30. Est enim difficilis cura rerum alienarum; quanquam Terentianus ille Chremes humani nihil a se alienum' putat. Sed tamen, quia magis ea percipimus atque sentimus, quæ nobis ipsis aut prospera aut adversa eveniunt, quam illa, quæ ceteris [p. 7.] (quæ, quasi longo intervallo interjecto, videmus); aliter de illis, ac de nobis, judicamus. Quocirca bene præcipiunt, qui vetant quicquam agere, quod, dubites, æquum sit an ini

dunt injustitiæ Facciol. Gernh. in alterum incidunt justitiæ genus Schutz. in altero delinquunt Bern. 3. discendique studio Basil. tueri debeant Gud. 2. Lubec. Petr. 1568. Pearc. Gernh. Beier. Orell.-5 Itaque nos Bern. 2. ne ad remp. quidem accessuros Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Gernh. Beier. Orell. ad remp. nec quidem acc. Bern. 5. ad remp. non accessuros quidam conj. Facciol. putat codd. aliquot, Magnol. Manut. Lamb. Heindorf. Gernh. Beier. Nobb. Orell.-6 Bern. 2. suum sibi. Statim, nec facere Bern. 1. qui dum altero Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. genere injustitiæ Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Heusing. Gernh. Beier. Orell.-7 Bern. 5. Basil. operum.-8 Quando igitur Bern. 1. 2. Basil. Erf. Petr. 1568. Quo magis Bern. 5. præpositis Ernesti errore typogr. justitia contineretur Bern. 1. 2. 3. Basil. Victor. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. amabimus valde Bern. 5.-9 Est quidem conj. Pearc. Mox, putet Bern. 5. Basil. Paulo post, quasi quodam longo Gud. 3. Beier. videmus inter

NOTE

▾ Terentianus ille Chremes] In Heautontimorumeno. Sententia illa Chremetis cum in theatro audita est, in

gens plausus, teste Augustino, factus

est.

[ocr errors]

10

[ocr errors]

quum. Equitas enim lucet ipsa per se: " dubitatio cogitationem significat injuriæ. x. 31. Sed incidunt sæpe tempora, cum ea, quæ maxime videntur digna esse justo homine, eoque quem virum bonum dicimus, commutantur, fiuntque contraria: ut reddere depositum, promissum facere, quæque pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum, et non servare, sit justum. Referri enim decet ad ea, quæ proposui in principio, fundamenta justitiæ primum, ut ne cui noceatur; deinde, ut communi utilitati serviatur. Ea cum tempore commutantur, commutatur officium, et non semper est idem. 32. Potest enim + accidere promissum aliquod et conventum, ut id effici sit inutile vel ei cui promissum sit, vel ei qui promiserit. Nam si (ut in fabulis est) Neptunus, quod Theseo promiserat, non fecisset, Theseus filio Hippolytos non esset orbatus. Ex tribus enim optatis, (ut scribitur 6) hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu iratus optavit:

jecto Gud. 1. Beier. aliter de aliis Bern. 4.-10 Bern. duo an æq, aut iniquum. -11 Bern. 3. per sese. Beda omittit ipsa; Basil. habet ipsa lucet. Magnol. et Manut. dubitando autem. Bern. 4. significat injuriæ cognitionem; Basil. significat cognitionem injuriæ.

CAP. X. 1 Petr. 1568. videantur. Mox, ut r. d. facere promissum, &c. Petr. 1568. Facciol. alii, et Orell. ut r. d. etiam ne furioso facere prom. Bern. 1. 2. 4. Erf. ut r. d. et non furioso facere prom. Bern. 3. ut non r. d. etiam ne furioso prom. fac. Magnol. Manut. ut non r. d. furioso, nec fac. prom. Lamb. 1566. ut non r. d. etiam prom. non fac. Reg. Lamb. in marg. 1584. Lall. et ad virtutem Victor. ea negare Bern. 3. Magnol. Manut. fit justum Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Lamb. Pearc. Heusing. Gernh. Beier. Orell. fit virtus Bern.-2 Basil. ad ea decet. Mox, quæ posui Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Victor. Lamb. Petr. 1568. Facciol. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. in omittunt Bern. 1. 2. 3. 4. Lamb. Heusing. in principio cum Gud. 3. et Basil. delevit Beier.-3 Ea cum tempora Bern. 4. Græv. Pearc. Cum tempora Facciol. semper idem est Bern. 4. ne semper sit idem Bern. 5. ut non semper sit idem Basil. Magnol. Manut. Petr. 1568. et sic Bern. 2. nisi quod habet et pro ut.-4 Potest etiam Victor. ut effici, omisso id, Gud. 1. conv. esse tale, ut id effici Basil.-5_Hippolyto filio Beru. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Victor. Orell. filio Hippolyto suo Facciol. Hip

NOTE

Migrare] Antiqua vox pro 'mu. tare.' Sic De Fin. lib. 111. 'qui id conservaret, eum justum ; qui migraret, injustum fore: 'et De Leg. III. 'quod quis earum rerum migrassit, noxiæ pœnæ par esto:' et De Divin.

1. 'Ne communia jura migrare videatur.'

a Theseus] Theseum Hippolyti filii sui mortem a Diis postulasse, fraudibus Phædræ circumventum, dictum est De Nat. Deor. lib. 11,

quo impetrato, in maximos luctus incidit. Nec promissa igitur servanda sunt ea, quæ sint 7 iis, quibus promiseris, inutilia: nec, si plus tibi noceant, quam illi prosint, cui promiseris, contra officium est, majus anteponi minori: ut, si constitueris te cuipiam advocatum in rem præsentem b esse venturum, atque interim graviter ægrotare filius cœperit, non sit contra officium, non facere, quod dixeris; magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se destitutum queratur. Jam illis promissis standum non esse, quis non videt, quæ coactus quis metu, quæ deceptus dolo, promiserit? 33. quæ quidem pleraque jure prætorio liberantur, nonnulla legibus. Existunt etiam sæpe injuriæ 9 calumnia quadam, et nimis callida, sed malitiosa juris interpretatione. Ex quo illud, Summum jus, summa injuria,' factum est jam tritum sermone proverbium. Quo in genere etiam in republica 10 multa peccantur: ut ille, qui,

[ocr errors]

8

C

polyto suspectum Beiero.-6 Victor. et Facciol. ut dicitur.-7 Erf. Gernh. Beier. sunt. Actutum, his Bern. 1. 3. 4. 5. tibi ea noc. Bern. 1. 2. 3. 4. ea tibi noc. Basil. illi omittit Bern. 4. cui quid promiseris Bern. 2. 4. cui quidem promiseris Magnol. Manut. damnum majus Basil. majus damnum Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. cui promiseris. Contra o. est, majus non anteponi codd. aliquot, Grut. Græv. Pearc. cuipiam te adv. Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz, Beier. Orell. cuipiam const. te adv. Basil. filius tuus cœperit in eodem cod. non fit Basil. Petr. 1568.—8 Jam in illis Bern. 5. non standum Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol. quis metu aut deceptus Basil. Magnol. Manut. Lamb. Facciol.-9 Existunt e. injuriæ sæpe Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. sæpe suspectum est Heusingero. et n. c. et malitiosa Gud. 1. Magnol. Manut. Lamb. Gernh. Schutz. et n. c. seu malitiosa Facciol. et n. c. sed etiam malitiosa Bern. 3.10 Quo in genere et in rep. Petr. 1568. multa peccant ibid. centum triginta Bern. 5. induciæ factæ Bern. 1. 3. 4. Heusing. induciæ pacte Bern. 1. Basil.

NOTE

In rem præsentem] Vox juris : 'advocatus in rem præsentem' erat qui locum aliquem (puta prædium, de cujus limitibus finibusque lis esset) vel oculo vel digito definiebat, certosque loci fines describebat. Budæus, in Annot. in Pandect. Alii negant esse vocem juris, et præsen tem' ad advocatum, non ad 'rem' referunt, ut sensus sit: Si constitueris te cuipiam advocatum præsentem futurum; hoc est, adfuturum, in

rem, seu in cansa et negotio, illius.

c Jure prætorio] Jus prætorium erant tabulæ, quibus servabantur decreta a prætoribus lata: prætoris enim fuit jus dicere, ut meminimus, De Fin. 11. De Leg. 111. ejusque tanta fuit auctoritas, ut et jus vetus abrogare, et novum condere posset; tantus honos, ut jus prætorum 'jus honorarium' vocaretur. Hinc Ovidio 'prætor honoratus' dictus est.

« PoprzedniaDalej »