Obrazy na stronie
PDF
ePub

ciem, honesti vides; quæ si oculis cerneretur, mirabiles amores (ut ait Plato)' excitaret sui. Sed omne, quod honestum est, id quatuor partium oritur ex aliqua: aut enim in perspicientia veri solertiaque versatur; aut in hominum societate tuenda, tribuendoque suum cuique, et rerum contractarum fide; aut in animi excelsi atque invicti magnitudine ac robore; aut in omnium, quæ fiunt, quæque dicuntur, ordine et modo, in quo inest modestia et temperantia. 15. Quæ quatuor quanquam inter se colligata atque implicata sunt,° tamen ex singulis certa officiorum genera nascuntur: velut ex ea parte, quæ prima descripta est, in qua sapientiam et prudentiam ponimus, inest indagatio atque inventio veri: ejusque virtutis hoc munus est proprium. 16. Ut enim quisque maxime perspicit, quid in re quaque verissimum sit, quique acutissime et celerrime potest et videre et explicare rationem, is prudentissimus et sapientissimus rite haberi solet. Quocirca huic, quasi materia, quam tractet, et in qua versetur, subjecta est veritas. 17. Reliquis autem tribus virtutibus 5 necessitates propositæ sunt ad eas res parandas tuendasque, quibus actio vitæ continetur: ut et societas hominum conjunctioque servetur, et animi excellentia magnitudoque, cum in augendis opibus, utilitatibusque et sibi et suis comparandis, tum multo magis in his ipsis despiciendis, eluceat. Ordo autem, et constantia, et moderatio, et ea quæ

6

CAP. V. 1 Victor. ut ait Plato, mirabiles amores; Facciol. conj. m. a. ut ait Plato de sapientia. Pro sui, quod de Faërni conj. dederunt Facciol. Ernesti, Schutz. sapientiæ habent codd. et reliquæ edd. Hanc voc. uncis inclusit Gernh.-2 Bern. 1. 2. 3. Basil. Erf. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. est honestum. Mox, aut enim id in persp. Victor.3 Magnol. Manut. Græv. Pearc. implicita. Actutum, sint Basil. Paulo post, quæ primo descr. Bern. 5. Victor. Pro inest, quod delevit Beier. et uncis incluserat Nobb. codex unus Oxon. habet est. Deinde, virtutis munus Bern. 4.-4 Victor. Magnol. Manut. quique et acut. Ernesti conj. utque acut. Statim, possit videre Victor.-5 Codd. aliquot, Lamb. Petr. 1568. Facciol. omittunt virtutibus. Panlo post, ut societas Bern. 5. Erf. Magnol. Manut. tum in augendis Bern. 3. 5. Basil. Victor. Facciol. in ipsis hiis Basil.-6 Ordo

NOTE

• Colligala atque implicata sunt] Cum negant, Tusc. 1. 11. et III. Stoicis loquitur; id vero Peripatetici

sunt his similia, versantur in eo genere, ad quod adhibenda est actio quædam, non solum mentis agitatio. 18. His enim rebus, quæ tractantur in vita, modum quendam et ordinem adhibentes, honestatem et decus conservabimus.

VI. Ex quatuor autem locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam. Omnes enim trahimur et ducimur ad cognitionis et scientiæ cupiditatem; in qua excellere pulchrum putamus: labi autem, errare,' nescire, decipi, et malum et turpe ducimus. In hoc genere, et naturali et honesto, duo vitia vitanda sunt; unum, ne incognita pro cognitis habeamus, hisque temere assentiamus: quod vitium effugere qui volet, (omnes autem velle debent) adhibebit, ad considerandas res, et tempus et diligentiam. 19. Alterum est vitium, quod quidam nimis magnum studium multamque operam in res obscuras atque difficiles conferunt, easdemque non necessarias: quibus vitiis declinatis, quod, in rebus honestis et cognitione dignis, operæ curæque ponetur, id jure laudabitur; ut in astrologia C. Sulpicium P audivimus; in geometria Sex.

[ocr errors]

enim suspic. Facciol. Ordo item conj. Pearc. probante Lall. Mox, est adhibenda Bern. 1. 3. 4. Basil. Erf. Petr. 1568. Heusing. est omittit Bern. 2. quædam actio Bern. 5. Magnol. actio non solum quædam Bern. 4.-7 Iis enim rebus Basil. Orell. His rebus enim Bern. 4. rebus omittit Bern. 3. adhibentes et ordinem Bern. 4. Magnol. Manut. Facciol.

CAP. VI. 1 Bern. 5. et errare. Mox, et decipi Magnol. Manut. Pro ducimus Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. et Erf. habent dicimus.-2 In hoc genere naturali Bern. 5. Magnol. sunt vitanda Victor. iisque temere Basil. Petr. 1568. assentiamur codd. aliquot, edd. ante Manut. al. et Oreil. Tum, omnes a. v. debebunt Bern. 3. omnis a. v. debet Erf.-3 Erf. laudatur. Mox, audimus Basil. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Pompeium ipsum Græv. in dialectica Manut. Græv. Pearc. Colon. 1748. in investigatione veri Bern. 3. 4. in veri vestigatione Bern. 5. Lamb. Petr. 1568. Cf. Oudend. ad Apul. tom. 1. p. 382. a rebus agendis Bern. 2. 5. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. Cf. de Divin. 1. § 102.

NOTE

P Sulpicium] C. Sulpicins Gallus, qui de Liguribus triumphavit, avo consulari, patre prætorio natus, vir omni genere scientiarum insignis; orator, poëta, ut ejus opera usum esse feliciter in scribendis comœdiis Terentium, referat Suetonius. Astronomiæ vero peritia plurimum reip.

profuit; cum enim an. U. C. 595. L. Pauli legatus esset, vel, ut Livio placet, tribunus militum; prædicta eclipsi lunæ futura ante prælium cum Perse, expositisque ejus causis, fecit ne miles eo portento terreretur. Liv. l. XLIV. Plut. in Vita L. Pauli; Val. Max. vIII. 11.

Pompeium ipsi cognovimus; multos in dialecticis, plures in jure civili: quæ omnes artes in veri investigatione versantur; [p. 5.] cujus studio a rebus gerendis abduci, contra officium est. Virtutis enim laus omnis in actione consistit a qua tamen sæpe fit intermissio,4 multique dantur ad studia reditus: tum agitatio mentis, quæ nunquam acquiescit, potest nos in studiis cogitationis, etiam sine opera nostra, continere. Omnis autem cogitatio, motusque animi, aut in consiliis capiendis de rebus honestis, et pertinentibus ad bene beateque vivendum, aut in studiis scientiæ cognitionisque versatur. Ac de primo quidem officii fonte diximus.

2

VII. 20. De tribus autem reliquis latissime patet ea ratio, qua societas hominum inter ipsos,' et vitæ quasi communitas, continetur: cujus partes duæ sunt; justitia, in qua virtutis splendor est maximus; ex qua boni viri nominantur; et huic conjuncta beneficentia, quam eandem vel benignitatem vel liberalitatem appellari licet. Sed justitia primum munus est, ut ne cui quis noceat, nisi lacessitus

a rebus gerendis vel agendis Basil.-4 Ita Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Græv. Pearc. Colon. 1748. Facciol. Heindorf. a qua tamen fit intermissione sæpe Bern. 1. 2. a qua tamen fit intermissio sæpe Bern. 3. 5. Basil. Erf. Petr. 1568. Gernb. Schutz. Beier. Orell. Mox, quæ nunquam requiescit Bern. 4. quæ nunquam quiescit Bern. 3. Facciol. Pro cogitationis, quod gloss. videbatur Schutzio, cognitionis exhibent Basil. aliique codd. Facciol. et Orell. Pro etiam Basil. 5. Magnol. Manut. habent et. Tum, sine nostra opera Bern. 4.—5 Erf. animique motus. Mox, cogn. versabitur Bern. 1. 3. 4. 5. Erf. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Beier. Orell. CAP. VII. 1 Facciol. delevit inter ipsos.-2 Bern. 1. 2. Erf. omittunt sunt. Statim, est splendor Bern. 1. 2. Petr. 1568. est omittit Basil. viri boni Bern. 1. 2. 3. Basil. Erf, Victor. Petr. 1568. Pearc. Gernh. Schutz. Beier. Orell. est conjuncta Bern. 5. beneficientia Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Græv. Pearc. Heusing. Schutz. hoc loco et alibi. appellare licet Magnol. Manut. Lamb.3 Bern. 5 omittit ut. Mox, ut communibus pro communibus utatur Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Petr. Gernh. Beier. Orell. privatis autem

NOTE

¶ Sext. Pompeium] Frater Cn. Pompeii Strabonis consularis ac triumphalis, patruus Cn. Pompeii Magni, eruditione et sapientia celebrior quam magistratibus gestis. Cic. in Bruto illum commendat propter sum mam juris civilis, geometriæ, rerum.

que Stoicarum scientiam. Pulchrum est quod P. Vettio Catoni, Marsorum duci, respondit, ut habetur apud Cic. Philipp. x11. ‘Quem te appel. lem?' inquit Cato: Voluntate hospitem,' respondit, 'necessitate hostem."

[ocr errors]

injuria; deinde, ut communibus utatur pro communibus, privatis ut suis. 21. Sunt autem privata nulla natura;+ sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt; aut victoria, ut qui bello potiti sunt; aut lege, pactione, conditione, sorte: ex quo fit, ut ager Arpinas Arpinatum dicatur, Tusculanus Tusculanorum; similisque est privatarum possessionum descriptio: ex quo, quia suum cujusque fit;s eorum, quæ natura fuerant communia, quod cuique obtigit, id quisque teneat: eo si qui sibi plus appetet, violabit jus humanæ societatis. 22. Sed quoniam (ut præclare scriptum est a Platone) non nobis solis nati sumus, ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici; atque, ut placet Stoicis, quæ in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generatos, ut ipsi inter se, aliis alii prodesse possent; in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre, mutatione officio

Bern. 5. Magnol. Manut.-4 Bern. 5. Victor. natura nulla. Statim, vetere Bern. 1. 2. 4. Basil. Victor. Heusing. Gernh. Beier. Orell. ut qui in v. v. quondam Basil. aut bello, ut qui victoria potiti sunt Lamb. aut lege, aut pactione Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. Arpinatium Bern. 1. 2. 3. 4. Victor. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. Tusculanum Tusc. Gernh. errore typogr.-5 Codex unus sit, probante Gærenz. ad Fin. p. 44. improbante vero Orell. cuique obtingit Bern. 3. 4. eo, quod de Gœrenzii sententia ad Fin. p. 367. delevit Beier. habent Bern. 5. alii codd. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Facciol. Heusing. Schutz. Orell. e quo si, &c. Bern. 1. 2. 3. 4. Grut. ex quo si, &c. Basil. Erf. Græv. quis sibi codd. et edd. vett. plus si quis sibi Basil. eo si quis plus sibi, &c. Bern. 5. plus omittunt Bern. 2. 3. Erf. Græv. appetat exhibet Bern. 3.-6 Ita conj. Er. nesti; solum codd. et reliquæ edd. sed ortus nostri Magnol. Manut. ortus quoque nostri Bern. 5. partem patria, partem parentes vendicant Magnol. Manut. partem patria vendicat, partem parentes, partem amici codd. Balduini, Lamb. Petr. 1568. Gernh. Schutz. Beier. Orell. Verba partem parentes desunt in Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Erf. Victor. Grut. Græv. Pearc. Heusing. Nobb. Orell. atque ita placet codex unus Oxon. atque placet Bern. 4. Facciol. quæ in terra e duobus codd. Gernh. et Schutz. gignuntur Bern. 4. 5. et edd. vett. ad usus Petr. 1568. esse genitos Facciol. inter sese Bern. 3. alii aliis Bern. 5. Lamb. Beier. alii alius Magnol. Manut. alius alii Basil. Gud. 3. Facciol. probante Oudend. ad Sueton. Cæs. 89. prod. possint Basil. Victor. ducem debemus Victor. et communes Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Græv. Pearc. Facciol. in medium conferre Basil. mutuatione Lamb. accipiendoque

NOTE

Arpinas] De Arpino, et agro Ar

pinate, multa geographi.

• Scriptum est a Platone] Epist. 9. ad Archytam Tarentinum.

rum, dando, accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus, devincire hominum inter homines societatem. 23. Fundamentum est autem justitiæ fides; id est, dictorum conventorumque constantia et veritas. Ex quo, quanquam hoc videbitur fortasse cuipiam durius, tamen audeamus imitari Stoicos, qui studiose exquirunt, unde verba sint ducta, credamusque, quia ' fiat,' quod dictum est, appellatam fidem.'

8

Sed injustitiæ genera duo sunt; unum eorum, qui inferunt; alterum eorum, qui ab iis quibus infertur, si possint, non propulsant injuriam. Nam qui injuste impetum in quempiam facit, aut ira aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus afferre videtur 10 socio: qui autem non defendit, nec obsistit, si potest, injuriæ, tam est in vitio, quam si parentes, aut patriam, aut socios deserat. 24. Atque illæ quidem injuriæ, quæ nocendi causa de industria inferuntur, sæpe a metu" proficiscuntur; cum is, qui nocere alteri cogitat, timet, ne, nisi id fecerit, ipse aliquo afficiatur incommodo. Maximam autem partem" ad injuriam faciendam aggrediuntur, ut adipiscantur ea, quæ concupiverunt: in quo vitio latissime patet avaritia. VIII. Expetuntur autem divitiæ cum ad usus vitæ necessarios, tum ad perfruendas voluptates. 25. In quibus autem major

I

Bern. 3. tum artibus, opera, facultatibus Facciol.-7 F. autem j. est fides Bern. 3. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Gernh. Beier. Orell. F. autem est j. fides Bern. 1. 2. Erf. Victor. est delendum putavit Orell. constantia veritasque Basil.-8 Bern. 3. cuipiam fortasse. Mox, qui s. inquirunt Bern. 3. Victor. sunt ducta codd. aliquot, Basil. Gernh. Beier. credamus, quia Basil. Victor. Pearc. Pro fiat, Bern. 5. Basil. Pearc. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. habent fit.--9 Magnol. Manut. Facciol. duo genera. Mox, qui ab his Bern. 1. 2. 5. si possunt Bern. 1. 2. 4. 5. Erf. Victor. Heusing. Beier. Orell.10 Codd. aliquot, Victor. Facciol. Beier. videtur afferre; Bern. 5. Magnol. Manut. violenter videtur afferre. Statim, nec defendit Victor. quam si parentes, aut amicos, aut patriam deserat Bern. 1. 3. 4. 5. Magnol. Manut. Lamb. 1566. Petr. 1568. Græv. Pearc. Gernh. Beier. Orell. quam si parentes, aut patriam, aut amicos Basil. Facciol, aut amicos omittit Victor. uncis inclusit Heusing.11 Manut. sæpe e metu. Mox, alteri nocere Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. timet, nisi, onisso ne, Bern. 2. Basil. id alteri fecerit Magnol. Manut. afficiatur aliquo incommodo Bern. 3. Basil.-12 Maxima autem parte Bern. 3. Ex maxima autem parte Basil. aggrediuntur nonnulli Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. concupierunt Bern. 3. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut.

CAP. VIII. 1 Expetuntur enim conj. Facciol. tum ad usus Bern. 4. 5. Basil. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Schutz. Beier. tum ad fruendas Basil.

« PoprzedniaDalej »