Obrazy na stronie
PDF
ePub

nisi aut ab iis qui solam, aut ab his qui maxime, honestatem propter se dicant expetendam. Itaque propria est ea præceptio Stoicorum, Academicorum, Peripateticorum : quoniam Aristonis, Pyrrhonis, Herilli, jampridem explosa sententia est; qui tamen haberent jus suum disputandi de officio, si rerum aliquem delectum reliquissent, ut ad officii inventionem aditus esset. Sequemur 10 igitur hoc quidem tempore, et hac in quæstione, potissimum Stoicos, non ut interpretes; sed (ut solemus) e fontibus eorum, judicio arbitrioque nostro, quantum quoque modo videbitur, hauriemus.

7. Placet igitur, quoniam omnis disputatio" de officio futura est, ante definire, quid sit officium; quod a Panatio prætermissum esse miror: omnis enim, quæ a ratione suscipitur de aliqua re, institutio, debet a definitione proficisci; ut intelligatur, quid sit id, de quo disputetur. 111. Omnis de officio duplex est quæstio. Unum genus est,* quod pertinet ad finem bonorum; alterum,' quod positum est in præceptis, quibus in omnes partes usus vitæ conformari

2.-9 Ita propria Bern. 2. Basil. Erf. Lamb. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. Orell. Mox, et Peripat. Bern. 5. Victor. et A. et Per. Mignol. Manut. Pearc. Colon. 1748. Facciol. et Herilli Bern. 4. 5. Basil. Mignol. Manut. Petr. 1568. explosa est sententia Victor.-10 Sequimur Bern. 1. 2. 4. Basil. Erf. Victor. Heusing. Gernh. Beier. Orell. et in hac Bern. 4. 5. Erf. Magnol. Manut. Lamb. Facciol. Paulo post, quoquo modo Bern. 5. Erf. Græv. quocumque modo Basil.-11 Victor. disputatio omnis. Statim, quæ ratione ed. Lips. 1513. Facciol. Beier. Billerb. a uncis inclusit Orell. de quo disputatur Victor. CAP. III. 1 Basil. alterum est. Mox, est positum in eodem cod. in omittit Bern. 2. partes omittit Bern. 3. confirmari possit Bern. 1. 4. 5. Basil.

NOTE

1 Explosa sententia] Eorum sententia fuit, in rebus iis, in quibus nihil aut honestum aut turpe sit, nullam esse causam cur aliud alii anteponatur, neque inter eas res quicquam omnino interesse. Cic. De Fin. 1. v. ubi de Aristone, Pyrrhone, et Herillo plura. Nos ex Laërtio.

Unum genus est] Ut medicinæ, ita officii duplex tractatio; altera

θεωρητική, πρακτική altera ; in medicina, altera causas morborum et remedia inquirit; altera præcepta tradit sanitatis in officio, altera finem bonorum μelodik@s investigat; altera bene vivendi præcepta continet. Θεωρητικὴν in libris De Finibus prosecutus est, πρακτικὴν hoc loco trac

tat.

possit. Superioris generis hujusmodi exempla sunt:" Omniane officia perfecta sint? num quod officium aliud alio majus sit? et quæ sunt generis ejusdem. Quorum autem officiorum præcepta traduntur, ea, quanquam pertinent ad finem bonorum, tamen id minus3 apparet, quia magis ad institutionem vitæ communis spectare videntur: de quibus est nobis his libris explicandum. 8. Atque etiam alia divisio est officii: nam et medium quoddam officium dicitur, et perfectum. Perfectum officium,' rectum, opinor, vocemus, quod Græci xaтópowμa, hoc autem commune xαйxov vocant. Atque ea sic definiunt, ut, rectum quod sit, id perfectum officium esse definiant; medium autem officium id esse dicant, quod cur factum sit, ratio probabilis reddi possit. 9. Triplex igitur est, ut Panatio videtur, consilii capiendi deliberatio: nam, honestumne factu sit an turpe, dubitant, id, quod in deliberationem cadit: in quo considerando sæpe animi in contrarias senten

Victor. Magnol. Manut. Pearc.-2 Bern. 3. Basil. Erf. sunt exempla; Bern. 1. 2. Victor. omittunt sunt, probante Beier. uncis inclusit Orell. numquid officium Bern. 5. Victor. Magnol. Manut. Petr. 1568. Heusing. Schutz. Beier. Orell. sit post majus omittit Bern. 2. et quæ sint Bern. 1. 5. ejusdem generis Bern. 5. Victor.-3 Bern. 1. 4. Basil. Petr. 1568. Schutz. Beier. Orell. minus id; Erf. eminus id ; unde Wunder. suspic. eo minus id, improbante Beier. Mox, nobis expl. in his libris Bern. 3.-4 Atqui Bern. 5. Erf. est divisio Bern. 3.-5 P. quidem off. Bern. 4. P. autem off. Bern. 5. Basil. Magnol. Manut. Lamb. quoniam Græci Bern. 1. 2. 3. 4. Erf. Petr. 1568. commune_officium Kalĥкоν vocant Pearc. Gernh. Beier. Orell. commune officium vocant Bern. 1. 2. 4. 5. Basil. Erf. Victor. Magnol. Heusing. commune quod ii кaðñкov vocant Manut. Facciol. Perfectum... vocant suspecta erant Facciolato. commune officium, quod ii кaðĥкоν vоcant Petr. 1568. communе off. каðîкov μéσov vocant Hervag. probante Schutz. hoc autem medium, commune, quod ii кabĥkov vocant Lamb. officium delendum putant Nobb. et Órell.-6 Atque, omisso ea, Victor. id officium perfectum Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Orell. definiant uncis inclusit Pearc. pro quo velint conj. Facciol. id esse dicunt Bern. 1. 2. 3. 4. Basil. Erf. Victor. Magnol. Gernh. Schutz. Beier. Orell.-7 Triplex est igitur conj. Beier. nam aut honest. Bern. 1. 4. 5. Basil. factum Bern. 4. aut

NOTE

1 Κατόρθωμα] Κατόρθωμα genus est officii, quo, ut in dicendo perfectus orator, in canendo perfectus musicus, sic in agendo vir perfecte bonus existit; кalɔ̃кov, quo mediocriter boni sumus. Prioris generis, homines

aut pauci ant nulli; posterioris, ut humanæ conditioni accommodatioris, longe plures. Nota divisiones officii hic afferri a Cicerone, qui definitionem promiserat. Calcagnin. in Disquisitionibus in lib. Offic.

8

tias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt, aut consultant, ad vitæ commoditatem jucunditatemque, [p. 3.] ad facultates rerum atque copias, ad opes, ad potentiam, quibus et se possint juvare, et suos, conducat id, necne, de quo deliberant: quæ deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est, cum pugnare videtur cum honesto id, quod videtur esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad se videtur; fit, ut distrahatur deliberando 10 animus, afferatque ancipitem curam cogitandi. 10. Hac divisione," (cum præterire aliquid maximum vitium in dividendo sit) duo prætermissa sunt. Nec enim solum, utrum honestum an turpe sit, deliberari solet, sed etiam," duobus propositis honestis, utrum honestius; itemque, duobus præpositis utilibus, utrum utilius. Ita, quam ille triplicem putavit esse rationem, in quinque partes distribui debere reperitur. Primum igitur est "3 de honesto, sed dupliciter, tum pari ratione de utili, post de comparatione eorum, disserendum.

IV. 11. Principio generi animantium omni est a natura tributum, ut se, vitam, corpusque tueatur, declinetque ea, quæ nocitura videantur, quæque ad vivendum sint necessaria, anquirat et paret, ut pastum, ut latibula, ut alia ejusdem generis. Commune item animantium omnium

turpe Bern. 4. 5.-8 Tum aut anguirunt Petr. 1568. Pearc. Gernh. Schutz. Beier. Tum autem inquirunt Mignol. Manut. inquirunt etiam Bern. 1. 3. 4. 5. Basil. atque ad copias Beier. ad potentias Bern. 4. ac potentiam Facciol. de quo deliberatur Bern. 4.-9 Bern. 2 omittit est. Mox, esse omittunt codd. aliquot.-10 Bern. 3. 5. Basil. Erf. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Pearc. Heusing. seqq. in deliberando.-11 Hac in divisione Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568.-12 Bern. 3 omittit etiam.—13 Primum est igitur Bern. 5. Schutz. est delevit Beier. Mox, sed omittunt Bern. 5. Basil. disserendum est, retento priore est, Basil.

CAP. IV. 1 Edd. vett. et Lamb. attributum. Mox, declinet ea Bern. 1. Erf. Lamb. et declinet ea Bern. 4. quæ ei nocitura Bern. 5. Mignol. videntur tres codd. Oxon. Basil. Beier. omniaque, quæ sunt ad viv. necess. Bern. 3. Beier. omniaque quæ sint ad v. n. Bern. 1. 2. 4. Erf. Victor. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Pearc. Heusing. omniaque quæ ad v. sunt n. Gernh. Schutz. omnia quæcumque ad v. sint n. Grut. omnia quæcumque sint ad v. n. Basil. ad videndum Ernesti errore typogr. acquirat Bern. 4. 5. Basil. Erf. Facciol. inquirat Bern. 1. 5. Magnol. Manut. generis ejusdem Bern. 3. 4. Magnol. Orell.-2 Plurimi codd. et edd. autem. Mox, procreata sint Bern. Cicero.

Delph. et Var. Clas,

3 YYYY

m

est conjunctionis appetitus, procreandi causa, et cura quædam eorum quæ procreata sunt. Sed inter hominem et belluam hoc maxime interest, quod hæc tantum, quantum sensu movetur, ad id solum, quod adest, quodque præsens est, se accommodat, paululum admodum sentiens præteritum, aut futurum. Homo autem (quod + rationis est particeps, per quam consequentia cernit, causas rerum videt; earumque progressus, et quasi antecessiones, non ignorat; similitudines comparat, et rebus præsentibus adjungit atque annectit futuras) facile totius vitæ cursum videt, ad eamque degendam præparat res necessarias. 12. Eademque natura vi rationis hominem conciliat homini, et ad orationis et ad vitæ societatem: ingeneratque inprimis præcipuum quendam amorem in eos qui procreati sunt; impellitque, ut hominum coetus et celebrationes esse, et a se obiri, velit; ob easque causas studeat parare ea, quæ suppeditent et ad cultum et ad victum; nec sibi soli, sed conjugi, liberis, ceterisque, quos caros habeat, tuerique debeat. Quæ cura exsuscitat etiam animos, et majores ad rem gerendam facit. 13. Inprimisque hominis est propria7 veri inquisitio, atque investigatio. Itaque, cum sumus necessariis negotiis curisque vacui, tum avemus aliquid videre, audire, addiscere: cognitionemque

6

1. 2. Erf. procreantur Bern. 3.-3 Plerique codd. et edd. vett. paulum.— 4 Victor. Pearc. Facciol. quoniam; Bern. 5. Magnol. Manut. Lamb. qui; Beier. suspic. Homo autem rat. particeps, per, &c. Victor. omittit per quam. Bern. 4. consequentiam. Magnol. Manut. Lamb. principia et causas. Bern. 4. eorumque; Schutz. erentorumque ; Bern. 1. Lamb. Petr. 1568. Pearc. prægressus; codd. aliquot et edd. vett. rebusque præsentibus. Mannt. ad eam degendam ; Facciol. ad eumque regendum; Basil. ad eamque regendam.—5 Eadem natura Lamb. Petr. 1568. Pearc. rationis vi Basil. ad societatem vitæ Bern. 4. ut cœtus hominum Bern. 3. et celebrationes, et esse codd. et edd. ante Ernesti; ac celebritates esse conj. Facciolat. celebrari inter se et obediri Bern. 4. et celebrari inter se et sibi obedire Basil. Victor. Magnol. Manut. et sic Bern. 5. nisi quod habet obediri. Bern. 1. parare et quæ,&c. Facciol. suppetant. Actutúm Bern. 4. 5. Manut. Lamb. Facciol. omittunt et.—6 Erf. agendam; Gronov. conj. quærendam.-7 Bern. 3. propria est.-8 Basil. Magnol. Manut. Heusing, ac discere. Statim, aut mirabilem Bern. 5. ad bene beateque viv. codex unus Oxon. Magnol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Beier. sit post sincerumque

NOTE

m Cura quædam] De prolis educatione insignis est oratio Favorini

apud Gell. XII. 1. Vide quoque Pla. tonem, Plut. Macrob. v. 11.

10

rerum aut occultarum aut admirabilium ad beate vivendum necessariam ducimus: ex quo intelligitur, quod verum, simplex, sincerumque sit, id esse naturæ hominis aptissimum. Huic veri videndi cupiditati adjuncta est appetitio quædam principatus, ut nemini parere animus bene a natura informatus velit, nisi præcipienti, aut docenti, aut, utilitatis causa, juste et legitime imperanti:" ex quo animi magnitudo existit, humanarumque rerum contemtio. 14. Nec vero illa parva vis naturæ est rationisque, quod unum hoc animal sentit, quid sit ordo; 1° quid sit, quod deceat; in factis dictisque qui modus. Itaque eorum ipsorum, quæ aspectu sentiuntur, nullum aliud animal" pulchritudinem, venustatem, convenientiam partium sentit : quam similitudinem natura ratioque ab oculis ad animum transferens, multo etiam magis pulchritudinem, constantiam, ordinem in consiliis factisque conservandum putat: [p. 4] cavetque, ne quid indecore effoeminateve faciat tum, in omnibus et opinionibus et factis, ne quid libidinose aut faciat aut cogitet. Quibus ex rebus conflatur et efficitur id, quod quærimus, honestum ; quod, etiam si nobilitatum non sit, tamen honestum sit; quodque vere dicimus, etiam si a nullo laudetur, natura esse laudabile.

12

13

v. Formam quidem ipsam, Marce fili, et tanquam fa

omittit Bern. 5.-9 Bern. 1. 2. 3. 4. 5. Basil. Erf. Magnol. Manut. Orell. bene informatus a natura. Mox, animi magnitudo Bern. 1. 3. 4. Basil. Petr. 1568. Heusing. Gernh. Schutz. Beier. consistit Bern. 3.-10 Petr. 1568. qui sit ordo; hæc verba desunt in Bern. 4. Actutum, quid sit omittit Facciol. qui sit modus Bern. 5. Facciol.-11 Basil. animal aliud.-12 Idem cod. omittit ratioque. Paulo post, conservandam Bern. 1. 4. Basil. Erf. conservanda Bern. 5. Heusing. Gernh. faciat suspectum est Heusingero et Beier. faciat: t. in o. et o, et factis delevit Schutz. tum. . .faciat pro gloss. habuit Facciol. et dictis... aut dicat conj. Gernh.-13 Gernh. Beier. Orell. honestum est. Statim, quodque vere dicatur codex unus Oxon. natura laudabile esse Victor. laudabile esse natura Bern. 5. Mignol. Manut. Lamb. Petr. 1568. Facciol.

NOTE

■ Legitime imperanti] Septem legitimi imperii formas recenset Plato, De Leg. 11. 1. parentum in filios; 2. nobilium in ignobiles; 3. seniorum in

juvenes ; 4. dominorum in servos; 5. potentiorum in debiliores; 6. prudentum in imperitos; 7. sortis.

« PoprzedniaDalej »