Obrazy na stronie
PDF
ePub

riolas" aureas, et pateras, coronasque, quæ simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, sine dubitatione tollebat; eaque se accipere, non auferre, dicebat; esse enim stultitiam, a quibus bona precaremur, ab iis porrigentibus et dantibus nolle sumere. Eundemque ferunt hæc, quæ dixi, sublata de fanis, in forum protulisse, et per præconem vendidisse; exactaque pecunia, edixisse, ut, quod quisque a sacris haberet, id ante diem certam in suum quodque fanum referret. Ita, ad impietatem in Deos, in homines adjunxit injuriam. xxxv. Hunc igitur nec Olympius Jupiter fulmine percussit, nec Esculapius misero diuturnoque morbo tabescentem' interemit: atque in suo lectulo mortuus, in Tympanidis rogum illatus est; eamque potestatem, quam ipse per scelus erat nactus, quasi justam et legitimam, hæreditatis loco filio tradidit. 85. Invita

X

Heindorf.-7 Glog. Nobb. et pateras et coronas; Red. paterasque coronas; Heindorf. conj. paterasque et coronas. Statim, quæ simulacra p. m. sustinebant Glog. et Monac.-8 Glog. Heindorf. Schutz. Nobb. hæc omnia. Mox, pecunia dixisse tres codd. Moseri et Lamb. quisque ex sacris Glog. Heindorf. Schutz. quisque sacri codex unus Moseri, Victor. probante Orell. Deinde, quidque fanum Junt. Victor. Manut. Lamb. Dav.-9 ̊ Ita adimpleta temeritate in Deos duo codd. Moseri : Ita ab impia temeritate in Deos Victor. injunxit injuriam duo codd. Moseri et Victor.

CAP. XXXV. 1 Duo codd. Moseri, Manut. Lamb. intabescentem. Statim in Tympanidiis rogo margo Venet. 1507. in tyrannidis rogum B H, Hervag. Junt. Victor. in typanidis rogum C G N. mortuus vi tympanitidis, rogo, &c.

NOTE

set ante Esculapium mensa, præbibit merum boni dæmonis Dionysius; et ubi præbibisset, mensam, ut in cœnis assolet, exportari jussit.

" Victoriolas] Exiguas Deæ Victoriæ statuas, quas victores consecrabant. Illarum formam describit Prudent. contra Symmach. lib. 11. et ex illo Turneb. Advers. XIII. 12. 'Puella,' inquit, 'formabatur pexo crine, pennigera, nudo pede suspensa, strophio revincta, sinu vestis fluitante,' &c.

* Tympanidis] Quod illius vocis nulla uspiam mentio sit, hinc locum plerique omnes mendosum esse aiunt,

leguntque alii in Tyrannidis rogum, sive in regium rogum; alii in tympani diis, in rogum. Tympanidia esse vo⚫ lunt tympana minora, adduntque, quo auctore nescio, ut Latinos tibiis, ita Græcos tympanis in funeribus uti solitos. Ego vocem ipsam omnino tolli velim, ac legi in rogum illatus est.

y Filio] Dionysio juniori, de quo nos alias sæpe. Is, cum varias fortunæ vices expertus esset, et quartum fuisset exul, in turpissimo exilio consenuit apud Corinthios. Ita Justin.

in hoc loco versatur oratio: videtur enim auctoritatem afferre peccandi. Recte videretur, nisi et virtutis et vitiorum, sine ulla divina ratione, grave ipsius conscientiæ pondus esset: qua sublata, jacent omnia. Ut enim 3 nec domus nec respublica ratione quadam et disciplina designata videatur, si in ea nec recte factis præmia extent ulla, nec supplicia peccatis; sic mundi divina in homines moderatio profecto nulla est, si in ea discrimen nullum est bonorum et malorum.

86. At enim minora Dii negligunt, neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur; nec, si uredo aut grando quippiam nocuit, id Jovi animadvertendum fuit. Ne in regnis quidem reges omnia minima curant. Sic enim dicitis; quasi ego paulo ante de fundo Formiano P. Rutillii sim questus, non de amissa salute. XXXVI. Atque1 hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta, segetes, oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitæ, a Diis se habere: virtutem autem nemo unquam acceptam Deo retulit. 87. Nimirum recte. Propter virtutem enim jure laudamur, et in virtute recte gloriamur : quod non contingeret, si id donum a Deo, non a nobis, haberemus. At vero aut honoribus aucti, aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni, aut depulimus

conj. Meyer. immortuus tyrannidi, in Temenite rogo, &c. conjecerunt Hemsterb. et Wyttenb.-2 Ita Victor. et Dav. et recte codd. aliquot, margo Junt. Manut. Lamb. Schutz. Nobb. recteque Glog. Red. Heindorf. Moser. Statim, ipsi conscientiæ conj. Dav.-3 Út autem conj. Dav. Paulo post, mundi uncis inclusit Dav. 'Assentimur Davisio delenti vocc. in homines.' Lall. in homines divina Glog. Red. Heindorf.-4 Lamb. neque. Mox, cuipiam nocuit Red. Victor. cuipiam quidpiam nocuit conj. Heindorf. id Jovi advertendum Pal. I. probante Grut. ideo in Deos anim. Glog. Paris. 3. La. in animo advertendum N.-5 Nec in regnis E K, Paris. 1. 2. 3. Nec in regnis quia nec reges Glog.

CAP. XXXVI. 1 Atqui conj. Dav. ut habet codex unus Moseri. Paulo post, autem post virtutem omittunt Red. et Manut. probante Heindorf. Deo acceptam retulit Red. Heindorf. Schutz. Nobb.-2 Lamb. et de virtute.-3 AI, NOTÆ

lum quod amiserit, non queritur Cotta, levis est enim jactura agelli; sed quod vitam amiserit, hoc queritur. Cicero. 3 X X X X

Formiano] Agrum quem habuit Ratillius prope Formias, urbem Campaniæ, damnatus exilio, amisit. IlDelph, et Var. Clas.

a

mali, cum Diis gratias agimus, tum nihil nostræ laudi assumtum arbitramur. Num quis, quod bonus vir esset, gratias Diis egit unquam? At quod dives, quod honoratus, quod incolumis. Jovemque Optimum, Maximum,+ ob eas res appellant, non quod nos justos, temperatos, sapientes efficiat, sed quod salvos, incolumes, opulentos, copiosos. 88. Neque Herculi quisquam decumam vovit unquam, si sapiens factus esset. Quanquam Pythagoras, cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolasse 5 dicitur. Sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Delio hostiam immolare voluit, ne aram sanguine aspergeret. Ad rem autem ut redeam, judicium hoc omnium mortalium est, fortunam a Deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. Quamvis licet Menti delubra, et Virtuti, et Fidei, consecremus; tamen hæc in

[ocr errors]

Gud. 2. fortuitu, quod non displicet Mosero. Mox, tum Diis Glog. Red. AB CEG HK, Paris. 2. 3. Venet. 1507. Junt. Victor. Heindorf. Moser. Sane contra veram loci sententiam, quæ est: At tum nihil... arbitramur, cum honoribus aucti, &c. uti facere solemus, Diis gratias agimus.' Orell.-4 Med. Reg. G N, La, Gud. 2. E O U 4, Victor. Dav. optimum et maximum. Actutum, ob eas res suspecta sunt Ernestio; Heindorfio et Mosero non item. Pro temperatos Lamb. legit temperantes.-5 Victor. et Dav. immolavisse. Paulo post, sanguine respergeret e duobus codd. Dav.-6 Ita Pall. 1. 2. Buslid. Vossian. Gronov. Dav. Heindorf. Moser. Orell. Quamvis enim Reg. Quamvis enim licet conj. Heindorf. licet omittunt G K, Gud. 2. E O U, Bonon. 1494. Mars. Ascens. Hervag. Pro Menti Paris. 3 habet nostra; La nostro. Tum, et Fidei, et Spei consecremus de Pearcii conjectura Lall. improbantibus Moser. et Orell. consecramus Gud. 2. ipsis ita videmus A B G H I K M, Paris. 1. 2. 3. E U, Junt. Victor.

NOTE

a Herculi quisquam] Solenne fuit apud Romanos bonorum decimam Herculi consecrare. Ita Plaut. passim. Moris originem investigat Plut. in Quæstionibus Romanis.

b Musis bovem] Hecatomben immolasse refert Laërt. Ferunt alii Pytha goram nec Herculi, nec Apollini, nec ulli Deorum hostias unquam immolasse, vel quod negaret mortua mortuis expianda, vel ne animas, quas e corporibus in corpora transfundi do

cebat, cædibus pollueret: quare fertur aram solius Apollinis veneratus esse, quod in ea non victimæ, sed hordeum et placentæ offerrentur. Aristot. apud Laërt. Bovem igitur fictilem ab eo oblatum aliqui tradiderunt, cum propositionis, quæ apud Euclidem est 47. lib. 1. demonstrationem invenit; videlicet, In triangulo rectangulo quadratum hypothenusæ æquale esse quadratis laterum.'

с

nobis ipsis sita videmus : [p. 78.] Spei, Salutis, Opis, Victoriæ, facultas a Diis expetenda est. Improborum igitur prosperitates secundæque res redarguunt (ut Diogenes dicebat) vim omnem Deorum ac potestatem. XXXVII. 89. At nonnunquam bonos exitus habent boni. Eos quidem arripimus,' attribuimusque sine ulla ratione Diis immortalibus. At Diagoras, cum Samothraciam venisset, Atheos ille qui dicitur, atque ei quidam amicus, ' Tu, qui Deos putas humana negligere, nonne animadvertis, ex tot tabulis 3 pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint, in portumque salvi pervenerint?' 'Ita fit,' inquit: 'illi enim nusquam picti sunt, qui naufragia fecerunt, in marique perierunt.' Idemque, cum ei naviganti vectores, adversa tempestate timidi et perterriti, dicerent, non injuria sibi illud accidere, qui illum in eandem navem recepissent; ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantes ; quæsivitque, num etiam in iis navibus Diagoram vehi crederent. Sic enim res se habet, ut ad prosperam adversamve fortunam, qualis sis, aut quemadmodum vixeris, nihil intersit. 90. Non animadvertunt, inquit, omnia Dii:

d

CAP. XXXVII. 1 Red. C G, Gud. 2. Ascens. Thuan. Hervag. Junt. Manut. Lamb. ascribimus. Actutum attribuimus sine, &c. Thuan.-2 Atque Diagoras Gud. 2. Ac Diagoras N. Samothracam tres codd. Leidd. A H, probante Schradero. Atheus Glog. Red. A B C GIN, E, Mars. Ascens. Thuan. atteus K. 60eos Manut. Schutz. amicus omittit codex unus Moseri, uti volebat Heindorf.-3 Junt. Manut. Lamb. tabellis.-4 Ita sit Ernesti, errore ty. pogr. Statim, illi autem Reg. a m. pr. et margo Venet. 1507. probante Dav. qui naufragium codex unus Öxon. margo Venet. 1507. Junt. Victor. Manut. Lamb.-5 Glog. illud sibi. Mox, navim Glog. Red. Heindorf. Schutz.-6 Sic enim se res Red. Heindorf. Schutz, Nobb. Sic enim sese res Manut. Lamb.

NOTE

c Samothraciam] Triplex Samos apnd veteres: 1. Samus Ciceroni, Parthenia Straboni, a Parthenio fluvio; insula maris Icarii, Ioniæ adjacens, a qua vasa Samia nomen habuere: 2. insula maris Ægæi, propter Thraciæ viciniam Samothracia appellata; hinc Sibylla Samia: 3. oppidum Magnæ Græciæ, in ora Calabriæ ulterioris, nunc Crepacuore,

teste Barrio, apud Locros, seu Hieracium urbem, ubi Pythagoram habitasse ferunt.

d Illi enim nusquam] Paulo aliter dictum refert Laërt. Multo plura,' inquit, 'essent, si qui naufragium fecerunt, sua quoque donaria obtulissent.' Sunt qui dictum illud Diagoræ Melio tribuant.

e Non animadvertunt, inquit] Stoi

ne reges quidem. Quid est 7 simile? Reges enim si scientes prætermittunt, magna culpa est. At Deo ne excusatio quidem est inscientiæ. XXXVIII. Quem vos præclare defenditis, cum dicitis, eam vim Deorum esse, ut, etiam si quis morte poenas sceleris effugerit, expetantur eæ pœnæ a liberis, a nepotibus, a posteris. O miram æquitatem Deorum! Ferretne ulla civitas latorem istiusmodi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset?

I

Quinam Tantalidarum f internecioni modus

Paretur? aut quænam unquam, ob mortem Myrtili,

Pœnis luendis 4 dabitur satias supplicii? •

h

91. Utrum poëtæ Stoicos depravarint, an Stoici poëtis

Quis erit finis internecionis Tantalidarum, et quando satiati erunt Dii suppliciis pænisque repetendis ob mortem Myrtili?

7 Qui id est conj. Heindorf.

CAP. XXXVIII. 1 Glog. Red. G K, E U, margo Venet. 1507. Junt. Heindorf. Moser. hæ pœnæ. Mox, ac nepotibus ac posteris duo codd. Moseri, Ve net. 1507. Victor. Junt.-2 Ferretne civitas ulla A B C I M, Paris. 1. Junt. Victor. Dav.-3 Manut. conj. sit? aut. Mox, Mircoli Paris. 1. Myrtoli I. Mystili E. Mystibili U.-4 Pœnis luendi H. satietas Red. Glog. A GIK MN, La, Paris. 1. 2. 3. Junt. Victor. satias est e cod. Maff. supplici Manut. Lamb. Heindorf. Moser.-5 Manut. Lamb. depravaverunt. Mox, portenta autem conj. Dav. ab utrisque et flagitia codd. aliquot, Junt. Victor. Dav.

NOTE

cus, qui paulo supra sic excusavit appositus fuerat, Deorum beneficio Deos.

Tantalidarum] Tantalidæ dicuntur posteri Tantali, quorum plurimi pœnas paterni flagitii tulerunt continuatis cædibus: 1. Pelops patre Tantalo puer obtruncatus est; 2. Atreus et Thyestes mutuis certarunt odiis, quæ diras demum in cædes et Thracias epulas eruperunt; 3. Æ. gisthus, Thyestæ filius, incitante patre, Atreum; Agamemnonem, Atrei filium, uxor Clytemnæstra; Clytemnæstram Orestes filius sustulit. Tribuuntur hi versus Accio poëtæ.

8 Myrtili] Pelops, qui, a patre Tantalo occisus, Diisque hospitibus

revocatus ad vitam, ad Enomaum regem Elidos se contulit: qui cum Hippodamiam filiam suam in uxorem deposcentibus, certamen curule proposuisset ea lege, ut victor Hippodamia potiretur, victus plecteretur capite; Pelops Myrtilum, Œnomai aurigam, pecunia corrupit, ut fragiles rotas regio currui adjungeret. Victor Pelops, rogante Enomao, Myrtilum, in pœnam perfidiæ, in mare præcipitem dedit.

Poëta Stoicos] Extat apud Plut. fragmentum commentarii, de poëta. rum et Stoicorum comparatione, utri absurdiora dicant. Vide quoque ejus

« PoprzedniaDalej »