Obrazy na stronie
PDF
ePub

2

[ocr errors]

spes, ut virtus, ut concordia; aut optandæ nobis sunt, ut honos, ut salus, ut victoria: quarum rerum utilitate video etiam consecrata simulacra. Quare autem 3 in his vis Deorum insit, tum intelligam, cum cognovero. Quo in genere vel maxime est Fortuna numeranda, quam nemo ab inconstantia et temeritate sejunget; quæ digna certe non sunt Deo. 62. Jam vero quid vos 4 illa delectat explicatio fabularum, et enodatio nominum? exsectum a filio Coelum, vinctum itidem a filio Saturnum. [p. 72.] Hæc, et alia generis ejusdem, ita defenditis, ut ii qui ista finxerunt, non modo non insani, sed etiam fuisse sapientes videantur. In enodandis autem nominibus, quod miserandum sit, laboratis. Saturnus, quia se saturat annis; Mavors, quia magna vertit; Minerva, quia minuit, aut quia minatur; Venus, quia venit ad omnia; Ceres, a gerendo. Quam periculosa consuetudo! in multis enim nominibus hærebitis. Quid Vejovi facies? quid Vulcano? quanquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen, quod non possis una litera explicare, unde ductum sit. In quo

d

sunt M.-2 Ita Manut. Moser. Nobb. ut spes, ut fides B C H N, Paris. 1. Junt. Victor. Hervag. Lamb. Orell. ut spes omittunt codd. aliquot, unde Dav. uncis inclusit; Heindorf. et Schutz. ut spes posuerunt ante ut honos. Mox, aut optanda Red. Heindorf. utilitatem video; video etiam ABCHIN, La, EOU, tres Pall. Buslid. Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb.3 Quæ autem conj. Walker. Statim, cum ex te cognovero conj. Bouh.— 4 Jam siquidem vos Glog. Nobb. Jam vero si quidem vos de Heindorfii conjectura Schutz. mox distinguens, Saturnum, hæc, &c.—5 Glog. Heindorf. Schutz. ros ita. Statim, ut hi Dav. sapientes fuisse Manut.-6 Qui periculosa multitudo Glog. Paris. 3.-7 Quidre Jovi A C H, Paris. 1. 2. Quidnam Jovi

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

quidem magis tu mihi natare visus es, quam ipse Neptunus. 63. Magnam molestiam suscepit, et minime necessariam, primus Zeno, post Cleanthes, deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem; vocabulorum, cur quique ita appellati sint, causas explicare. Quod cum facitis, illud profecto confitemini, longe aliter rem se habere, atque hominum opinio sit: eos enim, qui Dii appellentur, rerum naturas esse, non figuras Deorum. XXV. Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non modo nomen Deorum' tribueretur, sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio, et Orbonæ ad ædem Larum, et aram malæ Fortunæ Esquiliis consecratam videmus. 64. Omnis igitur talis a philosophia pellatur 3 error, ut, cum de Diis immortalibus disputemus, dicamus digna Diis immortalibus; de quibus habeo ipse, quod sentiam; non habeo autem, quod tibi assentiar. Neptunum esse dicis animum cum intelligentia per mare perti

2

[ocr errors]

La. Quid ne Jovi G.-8 Codex unus Moseri vocabulorum quoque ; unde Heindorf. conj. vocabulorumque; receperunt Schutz. et Moser. Actutum, cur quidque ita appellatum sit B HIN, Paris. 1. E, Victor. Lamb. Orell. cur quique appellati sint Venet. 1507. cur quisque ita sit appellatus Glog. M, Paris. 3. Heindorf. Schutz. Moser. cur quicque ita appellatur unde sit GU 4-9 A B CIN, Paris. 1. Reg. Med. Victor. Dav. Orell. se rem habere; Glog. Heindorf. Moser, se aliter rem. Mox, appellentur est de conjectura Ernestii; appellantur babent codd. et edd. vett. non Deorum figuras Red.

CAP. XXV. 1 Red. non modo Deorum nomen; A B CHIN, Paris. 2. 3. E O U, aliquot Pall. Hervag. Ascens. Junt. Victor. omittunt modo; Paris. 1, non nomen solum Deorum.-2 Febris fanum Glog. Paris. 3. Febris per phanum G. Verba Orbonæ ad desunt in Glog. Red. A B C G H I, La, MN, E O U , et edd. vett.-3 B H I, Paris. 1. talis philosophia appellatur. Pro ut Moser. conj. atque. Tum, disputamus, dicali usu loquamur codd. aliquot, Venet. 1507. Heindorf. digna iis loquamur conj. Ursin. error, ne... disputemus, Diis dicamus indigna conj. Schutz. Lectionem nostram servant B C I, Gud. 2. Paris. 1. O U, Junt. Victor. Manut. Lamb. Dav. Moser. Orell. quid sentiam; n. h. a. quid cum codd. Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Schutz. Moser. quid. quod Heindorf. quod... quod est de conj. Ernestii; recepit

...

NOTE

f In Palatio] Sive Palatino monte, uno ex septem Romæ collibus. Multa de illo Flavius Blondus, Pomponius Lætus, aliique, qui de Roma antiqua scripserunt. Item de Esquiliis, seu monte Esquilino.

Orbona] De eadem Orbonæ Deæ

ara, ad ædem Larium sita, mentionem facit Plin. 11. 7. Orbona Dea fuit, non in cujus tutela essent orbati liberis parentes, ut male Arnob. lib. IV. sed quæ placaretur (quippe Dea malefica) ne rerum carissimarum orbitatem inferret.

5

nentem: idem de Cerere. Istam autem intelligentiam aut maris aut terræ, non modo comprehendere animo, sed ne suspicione quidem possum attingere. Itaque aliunde mihi quærendum est, ut et esse Deos, et quales sint Dii, discere possim; quam quales tu eos esse vis."

65. Videamus ea, quæ sequuntur: primum, Deorumne h providentia mundus regatur: deinde, consulantne 7 rebus humanis. Hæc enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus, si vobis videtur, accuratius disserendum puto. Mihi vero, inquit Velleius, valde videtur: nam et majora expecto; et his, quæ dicta sunt, vehementer assentior. Tum Balbus, Interpellare tu, inquit, Cotta, nolo: sed sumemus tempus aliud. Efficiam profecto, ut fateare. Sed **

Multa desunt.

Nequaquam istuci istac ibit: magna inest certatio :

8

Nam ut ego illis supplicarem tanta blandiloquentia ? " XXVI. 66. [p. 73.] Niobe parumne ratiocinari videtur, et sibi ipsa nefariam pestem machinari? Illud vero quam callida ratione !

a Nequaquam res eo modo abibit. Magnum mihi cum Latona, ejusque liberis, Apolline ac Diana, dissidium est. Egone illis me submittam, et supplex veniam verbis officiosis?

Nobb.-4 Red. Venet. 1507. Mannt. Lamb. pergentem.-5 Dav. comprendere. 6 A quærendum miki et ut esse Deos et quales sunt Dii dicere possim quales tu eos esse vis; B CHI N, Paris. 1. 2. habent et ut pro ut et; voc. quam omittunt CHI M, Paris. 1. 2. ita aliud mihi q. est, ut et esse Deos et quales sint Dii discere cognoscere possim, quales tu eos esse vis Paris. 3. Dii omittunt Red. Manut. Lamb. Pro vis Junt. Victor. Manut. Lamb. habent velis.7 Guelf. consulaturne, probante Ernesti.-8 Egone ut suspic. Heindorf.

CAP. XXVI. 1 An Niobe parum margo Venet. 1507. Niobe falsum est supplementum pro Medea, quod ipsum hic reponi volebat Kindervater, probante Osann. Anal. p. 117. Sed personæ tragicæ nomen antecedentibus nunc deperditis insertum fuisse probabilius est.' Orell. Niobe uncis inclu

NOTE

h Primum Deorumne] Tertia hæc libri tertii pars, vitio temporum, periit tota; ac ne quarta quidem integra est.

i Nequaquam istuc] Verba forte

Niobes, apud aliquem tragicum de-
trectantis divinos tribuere honores
Latona. Nota est fabula apud Ovid.
Met. VI. De carmine trochaico vide
Julium Scaligerum Poët. lib. 11.

Qui volt esse, quod volt; ita dat se res, ut operam dabit.'

Qui est versus omnium seminator malorum.'

Ille transversa 3 m mente mihi hodie tradidit repagula ; Quibus ego iram omnem recludam, atque illi perniciem dabo;

Mihi moerores, illi luctum; exitium illi, exilium mihi.

Hanc videlicet rationem, quam vos divino beneficio homini solum tributam dicitis, bestiæ non habent. 67. Videsne igitur, quanto munere Deorum simus affecti? Atque eadem Medea, patrem patriamque fugiens,

postquam pater

Appropinquat, jamque, pæne ut comprehendatur, parat,

Puerum interea" obtruncat, membraque articulatim
dividit ;

Perque agros passim dispergit corpus: id ea gratia,
Ut, dum nati dissipatos artus captaret parens,

Ipsa interea effugeret; illum ut moeror tardaret se-
qui;

Qui vult enixe, quod vult; tantum consequetur, quantum operæ dabit.

c Ille (Æeta), alieno a me animo, meis consiliis se opponit, quasi e transverso, et moras, seu repagula, objicit. Ego, contra, iram omnem effundam.

[ocr errors]

scrunt Heindorf. et Moser.-2 Ita cod. Uff. Dav. seqq. esse omittunt edd. vett.-3 Ille traversa codex unus Moseri, Victor. Manut.-4 Lall. e cod.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Sibi salutem ut familiari pareret parricidio.

68. Huic ut scelus, sic ne ratio 5 quidem defuit.

Quid?

ille, funestas epulas fratri comparans, nonne versat huc et illuc cogitatione rationem?"

Major mihi moles, majus miscendum est malum,

Qui illius acerbum cor contundam, et comprimam.

XXVII. Nec tamen ille ipse P est prætereundus, qui non sat habuit conjugem illexisse in stuprum ; de quo recte et verissime loquitur Atreus:

Quod re in summa summum esse arbitror
Periclum, matres coinquinari regias ;

Contaminari stirpem; admisceri genus.

At id ipsum quam callide, qui regnum adulterio quæreret !

[ocr errors]

Addo (inquit) huc, quod mihi portento Cœlestum
Pater

d Matres stupro violari, regiam stirpem commaculari, prolem confundi, ita ut incerti sint liberi.

Reg. soli. Videtur tamen accommodatio facta ad v. homini.' Orell.-5 Margo Venet. 1507. Junt. Dav. sic nec ratio.-6 Reg. cogitationem ratione, non improbante Lall.

CAP. XXVII. 1 Hæc, qui non sat habuit conjugem illexe in stuprum, ut versiculum edidere Moser. et Orell. sicque volebat etiam Beier. ad Offic. tom. 1. p. 216.-2 Hos versus Dav. Heindorf. Moser. Nobb. Orell. ita constituerunt:

Quod in re summa summum esse periclum arbitror,

Matres coinquinari regum, regiam

Contaminari, &c.

Et sic Schutz. nisi quod hic, Quod re in s. e. periculum. Codd. habent in re.

NOTE

• Quid ille] Atreus, qui Thyestæ fratris sui filios ipsi Thyestæ epulandos dedit.

P Ille ipse] Thyestes, qui Atrei conjugem Eropen illexit in stuprum, Hæ voces, qui non sat habuit, &c. conjungendæ sunt cum istis quæ sequuntur, at id ipsum quam callide, &c. ut sensus sit, Thyesten non solum induxisse Æropen in stuprum, sed id ipsum callide fecisse; ut regnum ad

ulterio acquireret.

9 Addo, inquit] Atreus cum vovisset Dianæ pecudem e suis gregibus pulcherrimam, nata est illi agna au

rea.

Atreum pœnituit voti, agnamque servavit ; cumque multa ad populum de agna aurea jactaret, Thyestes invidus, corrupta Atrei uxore, agnam clepsit, id est, clam surripuit. Vid. Didym. in Iliad. ☺.

« PoprzedniaDalej »