Obrazy na stronie
PDF
ePub

nominantur. 56. Mercurius unus Coelo patre, Die matre,3 natus; cujus obscœnius excitata natura traditur, quod aspectu Proserpinæ commotus sit; alter Valentis et Phoronidis filius, is, qui sub terris habetur idem Trophonius; tertius Jove tertio natus, et Maia, ex quo et Penelopa' Pana natum ferunt; quartus Nilo patre, quem Ægyptii nefas habent nominare; quintus, quem colunt Pheneatæ, qui et Argum dicitur interemisse, ob eamque causam Ægyptum profugisse, atque Ægyptiis leges et literas tradidisse. Hunc Ægyptii Thoth 58 appellant: eodema Sub terris esse putatur.

nominabantur plerique codd. et edd. ante Lamb.-3 Ita Glog. Paris. 1. 2. 3. ABCHIM N, Hervag. Ascens. Dia matre tres codd. Gruteri, Moser. Orell. cœlo patre natus, Dia matre G. Die matre natus dicitur Paris. 2. Mox, Valentis et Coronidis de Davisii conjectura Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. qui sub terris habet cum codd. aliquot Lamb. tertius tertio Jore Red. Heindorf.-4 Ita Victor. Dav. qui Argum ABCGHIN, Paris. 1. 2. 3. E, Red. margo Venet. 1507. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. qui argentum dicitur interemisse E M, Paris. 2. 3. qui argentum invenisse et Argum dicitur Junt. Mox, in Ægyptum e Lactant. Inst. 1. 6. Dav. Schutz. Moser. Egypto præfuisse margo Venet. 1507. Junt. Victor. Manut. Lamb.-5 Then Glog. Ten Red. Their G, E O U. Thoyt Mars. Thuan. Ald. Theyt A.

NOTE

e Valentis] Valentem Jovem esse aliqui suspicantur, qui Mercurium suscepit ex Io, Inachi Argivorum regis filia, et Phoronei sorore, unde Phoronis dicta.

d Trophonius] Quoniam de Trophonio jam iterum ac tertio habetur mentio (nam et de illo sermo erat supra, et fuit Tuscul. lib. 1.), de illo paulo prolixius dicendum hic est. Ejus historia varie narratur a Græ cis. Sunt qui dicant eum architec tum eximium fuisse, et fanum subterraneum exstruxisse in Lebadia, Bootiæ regione, quod Trophonii nomen acceperit; et qui sciscitarentur oracula, in aditu specus sedere solitos, atque inde flatu quodam abripi sub terras, ac deinde per alium hiatum e specu emitti. Alii tradunt eum post direptas patris facultates fugisse in Lebadiam, Bœotiæ regio

nem, ibique vitam in speen subterranea duxisse; eoque defuncto, vulgo creditum esse, certa illic reddi oracula, ac Trophonio sacrificari cœptum. Hæc nos de Trophonio, ex Aristophanis interprete. Plura si velis, vide Herodot. lib. 1. et Apollonium apud Philostrat. et Erasmum in illud, 'In antro Trophonii vatici. natus est.'

e Maia] Atlantis filia, quæ inter Pleiades stellas numeratur. Mercnrium in Cyllene monte Arcadia genuit, unde Cyllenius Pheneatæ, a Pheneo urbe et lacu in Arcadia, apud Cyllenen montem.

1 Penelopa ] Diversa hæc est ab uxore Ulyssis.

Thoth [Thoyth] Lactant. I. 6, tradit vocatum ab Ægyptiis non Thoyth, sed Theut. Is putatur fuisse Trismegistus.

h

que nomine anni primus mensis apud eos vocatur. 57. [p. 71.] Esculapiorum primus, Apollinis, quem Arcades colunt; qui specillum invenisse, primusque vulnus dicitur obligavisse; secundus, sccundi Mercurii frater: is, fulmine percussus,' dicitur humatus esse Cynosuris: m tertius, Arsippi" et Arsinoæ, qui primus purgationem alvi, dentisque evulsionem, ut ferunt, invenit; cujus, in Arcadia, non longe a Lusio flumine, sepulcrum et lucus ostenditur. XXIII. Apollinum antiquissimus is, quem paulo ante ex Vulcano natum esse dixi, custodem Athenarum; alter Corybantis filius, natus in Creta; cujus, de illa insula, cum Jove ipso certamen fuisse traditur; tertius Jove tertio natus et Latona; quem ex Hyperboreis Delphos ferunt

I

Theyn B C N, 4, Victor. Thetum Paris. 1. Thern H. Thernum I. Theutatem Hervag. Thent Junt. Thoyth Venet. 1507. Manut. Lamb. Thot alii ap. Moser. Pro eodemque, quod servant A B C G HIM, Glog. Paris. 1. 2. 3. ,eodem exhibent Red. Reg. Med. Guelf. Eliens. Dav.-6 Æsc. primus, primi Apollinis conj. Crenz. Mox, qui speculum Glog. Red, margo Venet. 1507. Junt. Heindorf. dicitur obligasse Glog. Red. Heindorf. obligavisse dicitur Lamb. dicitur obligavisse Venet. 1507. Deinde, percussus et humatus esse Cynos. dicitur Red. Heindorf. Schutz.

CAP. XXIII. 1 Glog. cum ipso Jove; alii codd. cum Jove tertio; unde Heindorf. conj. cum ipso Jove tertio, improbante Schutz. Pro Delphos Ernesti conj. Delon. Tum, Arcades Nóμov appellant de Huetii conjectura Heindorf.

NOTE

h Primus mensis] Primus apud E- chirurgicum (non speculum, ut perpegyptios mensis est September. ram Calepinus, et alii volunt) quo vulnerum et fistularum altitudo exploratur; la sonde.

i Esculapiorum] Nominis etymon deducunt alii a σkéλλw, contabesco, ποιέω, facio ; quasi ἀσκελοποιός, quod morbis homines contabescere non sineret. Alii ab àσкeλn, aspera, et ha, levia, qnod aspera mitigaret. Qui ex Apolline natus est, matrem ha. buit Coronidem, patriam Arcadiam; hine Arcadibus in honore fuit; illa, Phlegia patre comitante, dum Peloponnesum peragrat, in Epidauri monte Esculapium exponit, qui ab Aresthana quodam repertus facie splendida, pro numine habitus est. Hinc Epidaurus tota illi consecrata. Vide Pausan.

k Specillum] Instrumentum

est

1 Fulmine percussus] Accusatus apud Jovem quod mortuos ab inferis excitaret. Ea Esculapii morte Apollo indignatus, Cyclopas fulminis fabricatores interemit, cujus in pœ. nam Jupiter Apollinem homini servire jussit. Ita Diodor.

m Cynosuris] Quæ urbs est Arcadia. Vide Steph.

n Arsippi] Quis ille fuerit, obsenrum est. Boccacius Asipum legit; Stephanus Esapum, qui filius Bucolionis fuit, maximi filiorum Laomedontis. Vid. Iliad. I.

• Ex Hyperboreis] Populi ad Sep

2.

advenisse; quartus in Arcadia, quem Arcades Nomionem P appellant, quod ab eo se leges ferunt accepisse. 58. Dianæ item plures: prima Jovis et Proserpinæ, quæ pinnatum 29 Cupidinem genuisse dicitur; secunda notior, quam Jove tertio et Latona natam accepimus; tertiæ pater Upis traditur, Glauce mater: eam Græci sæpe Upim paterno nomine appellant. Dionysos multos habemus: primum e Jove' et Proserpina natum; secundum Nilo, qui Nysam dicitur interemisse; tertium, Caprio patre, eumque regem Asiæ præfuisse dicunt; cui Sabazia sunt instituta; quar

t

[ocr errors]

Schutz, Moser. Orell. Arcades Nomion appellant Nobb.-2 Lall. de Bonhierii conjectura primum. Statim, tertia patre Upi traditur, Glauca matre Red. Victor. eam sæpe Græci I M, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. margo Venet. Junt. Victor. -3 Dionysios edd. ante Grut. Statim, primum Jove G HIN, Paris. 2. 3. Glog. Red. Victor. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. Pro interemisse Heindorf. Schutz. Nobb. habent condidisse. Crenz. conj. qui Nyssam (sive Nysam) dicitur interemisse eique tumulum condidisse. Tum, Cabiro patre de Gronovii conjectura Heindorf. Lall. Moser, probante Ernesti; e Apio patre Glog. Capro patre codd. aliquot; Capyro patre Reg. cui Cabiria sunt instituta de Crenzii conj. Orell. cui Sabazea, &c. Lamb. cui Abazea, &c. Manut.

NOTE

temtrionem siti, dicti vel a loco quem incolunt, vel a vitæ diuturni tate, ultra centesimum enim annum vivunt; adeoque sæculi humani &πepBaívoviv pov, superant terminum. Ita Festus. De illis mira Diodorus et Mela.

P Nomionem] Nóμos enim lex est, forte etiam Nomio dictas a voμn, pascuum, quod Apollo, cœlo pulsas, Admeti Thessaliæ regis armenta paverit.

↑ Pinnatum] Seu pennatum, ut distinguatur ab aliis, de quibus infra. Secunda Diana notior, quia huic vnlgo tribuuntur quæcumque de Diana circumferuntur. Tertia a patre Upi, quæ vox, ovnis, humidum quid sonat, nam ords, humor est. Ipsa Opis interdum dicta.

E Jove] Inferno, videlicet Platone; Pluto enim sæpe Jupiter vocatur: reperitur apud Strabonem, et alios.

Qui Nysam] De Nysa illa nihil uspiam comperi. Varias conjecturas affert Boccac. VII. 33. Ab ea forte dictus Dionysus Bacchus. De Caprio item nihil. Quare pro Caprio alii supplent Cabrum, Phaselitarum Deum; Cabirum alii. Jupiter enim infernus, qui fuit unus ex quatuor Cabiris ex Proserpina Dionysum suscepit. Vide Suid. in voce Zaypeús.

t Sabazia] Festa in quibus Bacchum lætis clamoribus, ac præsertim hac voce Evoë, quasi ei &, Bacchantes prosequebantur: a σaßášew, vociferari. Hinc Bacchus, apnd Aristoph. in Avibus, Zaßários appellatus. Sacra vero Orphica, quæ quarto Dionyso celebrabantur, erant ipsa Bacchi orgia, de quibus nos sæpe alibi. Bacchus Tharoco cuidam, a quo Thraciæ imperium accepit, modum tradidit celebrandi orgia: quibus cum nonnulla Orpheus addidisset, Orphica

tum Jove et Luna, cui sacra Orphica putantur confici; quintum Niso natum et Thyone, a quo Trieterides constitutæ putantur. 59. Venus prima" Coelo et Die nata; cujus Elide delubrum videmus: altera, spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus; tertia, Jove nata et Diona; quæ nupsit Vulcano (sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur); quarta, Syria, Tyroque 5 concepta, quæ Astarte vocatur; quam Adonidi nupsisse proditum est. Minerva prima, quam

cujus Abazea, &c. Junt. Victor. Pro Luna Moser. conj. Semela.-4 Eli margo Venet. 1507. del. vidimus multi codd. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. Mox, Jove nata et Dione Glog. Junt. Manut. Lamb.-5 Syria Cyproque ex Ampelio cap. 9. et Jo. Lydo p. 214. Roth, de Creuzii conj. Moser. et Orell. S. Cyroque Venet. 1507. S. Cyrroque Junt. Mox, nups. traditum est

[ocr errors]

NOTE

dici cœpere. Vid. Diodor. Thyone, ex qua quintus extitit, Semeles cognomen est, a qua Thyades' dictæ mulieres Bacchæ, et' Thyonens' Bacchus. Thyone ipsa dicta, a Oów, libo, quia prima sacrificiorum inventrix. Trieterides, sive Trieterica orgia, appellata sunt sacra quæ instituit, quia tertio quoque anno agitari solita, propter triennalem Bacchi in Indiam expeditionem; a тpeîs, tres, ĕros, an

nus.

"Venus prima] Prima a patre Cœlo Urania dicta, estque illa forte 'virgo Venus' quam populi Orientis colue. re, cujus cultus ab Assyriis et Arabibus ad Græcos manavit; ejusque delubrum esse crediderim illud de quo hic Tullius.

* Elide] Urbs est primaria totius Elidis, quæ regio est Peloponnesi.

* Diona] Dione filia fuit Oceani et Tethyos; et ab ea Venus interdum Dionæa, interdum et Dione appellatur. Ovid. Fast. v. "Velles novisse Dionem.'

Anteros] Ita dictus, vel quod amorem aversaretur; vel quod riva les in amore haberet. Rivales enim

Græce, àvтepaσtal, ab ĕpws, amor.

a Astarte] De illa copiose Lucian. et Sacræ Literæ, Reg. 1. 11. Nihil illa apud Syros augustius. Hinc creditur non alia fuisse, quam Semiramis, propter simillima quæ de utraque circumferuntur commenta. Ferunt enim Semiramidem a columbis nutritam; Deam vero Syriam ex ovo cui columba incubuerat, exortam; utramque ad Euphraten fluvium, ad quem sita Babylon, regia Semiramidis.

b Minerva prima] Prima Apollinem ex Vulcano suscepit. Secundam qui colunt Saitæ, incolæ sunt Saidis, quæ urbs est Ægypti intra Deltam, unde regio Sahid, vulgo Sibnit, teste Guilandino; sed hæc Sebennytus est ve teribus. Quartæ matrem Coryphen, Suidas Polyphen, alii Coresiam appellant. Quintæ pater Pallas, unus e quatuor filiis Pandionis, Athenarum regis, fuit. Ita Strabo. Ab eo forte Pallas et ipsa Minerva dicta est. Alii volunt nomen illud sor. titam, vel a Pallante gigante, quem ipsa interfecit, vel a Pallantiade, palude Africæ, ad quam primum vi

Apollinis matrem supra diximus; secunda orta Nilo, quam Ægyptii Saitæ colunt; tertia illa, quam Jove' generatam supra diximus; quarta Jove nata et Coryphe, Oceani filia; quam Arcades Coriam nominant, et quadrigarum inventricem ferunt; quinta Pallantis, quæ patrem dicitur interemisse, virginitatem suam violare conantem; cui pinnarum talaria affigunt. 60. Cupido primus, Mercurio et Diana prima natus dicitur; secundus, Mercurio et Venere secunda; tertius quidem est Anteros, Marte et Venere tertia. Atque hæc quidem, ejusmodi, ex vetere Græciæ fama collecta sunt; quibus intelligis resistendum esse, ne perturbentur religiones. Vestri autem non modo hæc non refellunt, verum etiam confirmant, interpretando, quorsum quidque pertineat. Sed eo jam, unde huc digressi 10 sumus,

revertamur.

8

XXIV. 61. Num censes igitur subtiliore ratione opus esse ad hæc refellenda? nam mentem, fidem, spem, virtutem, honorem, victoriam, salutem, concordiam, ceteraque ejusmodi,' rerum vim habere videmus, non Deorum. Aut enim in nobismet insunt ipsis, ut mens, ut fides, ut

Manut. Lamb.-6 Victor. a Jove. Actutum, generatum esse diximus ex uno cod. Moser. generatum supra esse diximus cod. Uff. generatum diximus malit Orell.-7 Corian Dav. Coryphasiam de Victorii sententia Lamb. Cf. Arnob. IV. 14. Mox, quæ patrem suum dicitur Glog. Red. Heindorf. talaria affingunt R. Steph.-8 Ita plurimi codd. et edd. vett. tertius qui idem est Reg. Lall. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. uti conj. Dav.-9 Ita Grut. et Dav. Atque hæc quidem et ejusmodi Glog. Red. H I, E O, Paris. 1. Victor. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. Atque hæc quidem atque ejusmodi U, margo Venet. 1507. Junt. Hervag. Manut. Lamb.-10 Lamb. Schutz. Nobb. Orell. degressi.

CAP. XXIV. 1 Ita plurimi codd. Junt. Manut. Lamb. Dav. ceteraque hujusmodi Glog. Red. G'I U, Gud. 2. Paris. 1. 3. Statim, non Deorum autem : enim, &c. Paris. 2. in nobismet ipsis insunt G H I, Paris. 3. in nobismet ipsis

NOTE

sa Pallas; vel a máλλew, vibrare, quod hastam vibrans pingatur.

e Cupido primus] Ortum Cupidinis aliter alii referunt: Theocritus ex Chao et Terra natum fabulatur; Or. pheus ex Chao solo; Simonides ex

Venere et Marte; Acusilaus ex
Nocte et Æthere; Alcæus ex Lite et
Zephyro; Sappho ex Venere et Cœlo.
Infinita id genus commenta si amas,
vide apud Gyrald.

« PoprzedniaDalej »