Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deum nihil attingit. 39. Nec ratione igitur utentem, nec virtute ulla præditum, Deum intelligere qui possumus ?

Nec vero vulgi atque imperitorum inscitiam 4 despicere possum, cum ea considero, quæ dicuntur a Stoicis: sunt enim illa imperitorum. Piscem Syri venerantur: omne fere genus bestiarum Ægyptii consecraverunt. Jam vero in Græcia multos habent ex hominibus Deos; Alabandum Alabandi; Tenedii Tenem; 5 Leucotheam, quæ fuit Ino, et ejus Palæmonem filium, cuncta Græcia; Herculem, Æsculapium, Tyndaridas: Romulum nostri, aliosque complures, quos, quasi novos et ascripticios" cives, in cœlum receptos putant. xvI. 40. Hæc igitur indocti.

S

Paris. 1. 2. 3. Glog. Red. et plurimæ edd. aut periculo M.-4 Lamb. inscientiam. Mox, sunt autem illa, &c. conj. Dav. piscem Syrii venerantur Victor.5 Alabandi, Tenedi Tenem codd. aliquot Junt. Victor. Manut. Lamb. Grut. Orell. Alabandei, Tenedii Tenem Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Tennem codd. aliquot et Junt. Statim, Herculem et Æsculapium margo Venet. 1507. Junt. unde Herculem etiam, Esculapium de Heindorfii conjectura Schutz. Moser. Romulum nostrum A B H I, Paris. 1. 2. E O: quos ante quasi uncis inclusit Orell. deest in M.

NOTE

9 Piscem Syri] Derce, seu Derceto, Dea Syriæ, in animal, superne fœminam, inferne piscem, conversa, Syriis religiose colitur; ob eamque piscium esu abstinent. Ovid. Met. IV. Seldenus de Diis Syris, et Gyrald.

Alabandum] Alabandus, Caris, vel, ut alii ferunt, Callirhoës, vel utriusque filius, ducta in Cariam, Asiæ regionem, colonia, urbem sibi cognominem condidit, ibique divinis honoribus ornatus est. 'Alabandi,' nomen est, non populi, sed urbis, adeoque in genitivo casu; ita et Tenedi.' Ea hodie Eblebanda Turcis vocatur, auctore Leunclav. De illa Juvenal. Sat. 1. Hic Andro, ille Samo, hic Trallibus, aut Alabandis.' Vide nonnihil infra de Alabando.

[ocr errors][merged small]

nomen Achillis in Tenis templo proferre nefas. Templum illud a Verre direptum est. Cic. Verr. III.

Leucotheam] Cadmi Thebarum regis filiam. Ea Athamantem conjugem, immisso divinitus furore correptum, fugiens, sese una cum filio Melicerta præcipitem dedit in mare. Ovid. Met. IV. Ipsa post mortem a Græcis Leucothea,' a Latinis' Matuta,' quæ prius Ino vocabatur: filius a Græcis Palæmon,' a Latinis 'Portunus,' sive Portumnus,' cœpit vocitari.

[ocr errors]

6

[ocr errors]

Ascripticios] Translatum a re senatoria qui enim sine magno delectu ad patres conscriptos adjecti fuerant senatores, ascriptitii dicti sunt. Inter Deos Romanorum recense Janum, Saturnum, Picum, Fannum, Latinum, &c. De quibus, de Nat. Deor. lib. I.

Quid vos philosophi?' qui meliora? Omitto illa: sunt enim præclara. Sit sane Deus ipse mundus. Hoc credo illud esse 2

Sublime candens, quem invocant omnes Jovem. Quare igitur plures adjungimus Deos? quanta autem est eorum multitudo? Mihi quidem sane multi videntur: singulas enim stellas numeras Deos; eosque' aut belluarum nomine appellas, ut Capram, ut Nepam, ut Taurum, ut Leonem; aut rerum inanimatarum, ut Argo, ut Aram,* ut Coronam. 41. Sed, ut hæc concedantur, reliqua qui tandem non modo concedi, sed omnino intelligi possunt? Cum fruges, Cererem;' vinum, 'Liberum' dicimus, genere nos quidem sermonis utimur usitato: sed ecquem tam amentem esse putas, qui illud, quo vescatur, Deum credat esse? Nam quos ab hominibus pervenisse dicis ad Deos, tu reddes rationem, quemadmodum idem fieri potuerit, aut cur fieri desierit; et ego discam libenter. Quomodo nunc quidem est, non video, quo pacto ille,"

CAP. XVI. 1 Quis vero philosophi E. Quid philosophi? vos qui meliora G. num utiliora Glog. La, unde Heindorf. num meliora; Paris. 3. cum utiliora? A a m. pr. quid meliora.-2 Hic credo id esse Reg. Hoc credo id esse Glog. Hæc credo id esse Paris. 3. Hoc omne illud sublime, &c. M. Hoc credo illud sublime esse candens Paris. 1. quem vocant Manut. Jovem omnes M.-3 Glog. a m. pr. margo Venet. 1507. Junt. Manut. easque. Tum, numeratis . . . appellatis e tribus codd. Heindorf. Schutz. Moser. Pro ut Nepam, quod servant tres codd. Oxon. cod. Ursin. E O U, Dav. seqq. ut Lupam habent ABCGH IN, Paris. 1. 2. , Mars. Ascens. Thuan. Hervag. Junt. Victor. Manut. Lamb. ut Lupum Glog. Red. Paris. 3. La, Gud. 2. aut rerum animarum A. aut rerum inanimarum C H I, Paris. 1. Victor. Lamb. Haud displicet; attamen ' inanimata' sine hac varietate est in Gernhardi Lælio § 68. ' inanima' ibi dedit Beierus.' Orell. ut Argon C, margo Venet. 1507. Mannt. Lamb.4 Glog. Red. Heindorf. genere quidem sermonis nos; Schutz. genere quidem nos sermonis. Cod. Uff. et Venet. 1507. omittunt nos. Statim, esse putamus editurus erat Heindorf, e Glog. si operæ sapientiores paruissent.' Orell. -5 Codd. aliquot, Victor. Manut. Lamb. Grut. reddes; Grut. conj. redde, sis, non improbante Heindorf. quemadmodum id fieri Glog. Red. G HIM, Paris. 1.

NOTE

* Ut Argo, ut Aram] De omnibus illis stellis vide notas lib. 11.

Quo pacto ille] Hercules, unde tragœdia Senecæ, Hercules Etæns, quod occubuerit in Etæo Thessaliæ monte, in limite Phocidis, cujus ex

·

[merged small][ocr errors]

a

cui in monte Œtæo illatæ lampades fuerint,' ut ait Accius, in domum æternam patris' ex illo ardore pervenerit: quem tamen Homerus conveniri apud inferos facit ab Ulysse, sicut ceteros, qui excesserant vita. 42. Quanquam, quem potissimum Herculem colamus, scire sane velim plures enim tradunt nobis ii, qui interiores scrutantur et reconditas literas: antiquissimum, Jove natum, sed antiquissimo item Jove; nam Joves quoque plures in priscis Græcorum literis invenimus. Ex eo igitur et Lisyto est is Hercules, quem concertavisse b cum Apolline de tripode accepimus. Alter traditur Nilo natus, Ægyptius; quem aiunt Phrygias literas conscripsisse. Tertius est ex Idæis Digitis,8d cui inferias affe

bUt se res habet hoc tempore, non video quomodo Hercules ille, qui in monte Etao, injectis in rogum facibus, consumtus est, transierit ab illo igne in domum Jovis, qui pater Herculis fuit.

2. 3. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser. Orell. uti conj. Walker. potuerit aut cur fieri exciderunt e Schutz. errore typogr.-6 Glog. Red. margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. Nobb. Orell. fuerunt. Mox, ut ait Attius codd. et edd. vett. etiam Orell. Tum, apud inferos conveniri BCGIMN, Gud. 2. Paris. 1. apud inferos convenire Paris. 3. apud inferos omittit A. Ulixe A B M N, Dav. Ulixi I. Ulixe C. excesserant e vita codex unus Moseri et Lamb.-7 AB CIM N, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. Mars. Ascens. Thuan. Dav. Orell. ant. utrum Jove. Pro Lisyto, quod exhibent codd. fere omnes et edd. vett. Lysithoë dedit Orell. de conjectura Creuzii: Lisythoë Moser. errore typogr.-8 Margo Venet. 1507. Manut. 1555. indigenis. Mox, cui inf. ferunt Heindorf. Moser. In ipso v. afferunt latere videtur gentis nomen et v. ferunt.' Orell. efferunt cui quartus codd. multi, etiam A B C H M N, Gud. 2. Paris. 1. 2. 3. E O, unde Gronov. volebat afferunt Coi. Quartus, &c. Dav. afferunt Cretes. Quartus, &c. Orell. Quartus Jovis, omisso est; A B CI, Paris. 1. 2. E U, Heindorf. et Schutz. Quartus Jovis est; margo Venet.

NOTE

Homerus] Odyss. A. sub finem. a Plures enim] Varro quadraginta quatuor Hercules fuisse scribit. Ea nominum confusione evenit, ut uni ascriberentur quæ multorum facta fuerant.

b Quem concertavisse] Hercules ille, filius Lisytus nymphæ, sen, ut alii legunt, Licytus, aut Liscitus, cum oraculum Pythicum adiisset, responsum a sacerdote accepit, Deum nec domi tunc esse, nec edere oracula.

Indignatus Hercules, subverso tripode, sacerdotem occidit. Hinc or tum certamen Apollinem inter et Herculem. Pindarus et cum Apolline et cum Plutone certasse Hercolem canit.

e Egyptius] Qui et Canopins dictus est, ab Osiri de rege, ut alii fe. runt, natus. Orbe cum patre Osiride lustrato, columnam in Libya erexit, interfectis ibidem Busiride et Antæo. d Idæis Digitis [ Dactylis] Qui et Cu

runt. [p. 68.] Quartus est Jovis et Asteriæ, Latonæ sororis, qui Tyri maxime colitur; cujus Carthaginem filiam ferunt. Quintus in India, qui Belus dicitur. Sextus hic ex Alcumena,9 o quem Jupiter genuit, sed tertius Jupiter; quoniam, ut jam docebo, plures Joves etiam accepimus.

I

g

XVII. 43. Quando enim me in hunc locum deduxit oratio, docebo, meliora me didicisse de colendis Diis immortalibus jure pontificio, et majorum more, capedunculis, quas Numa nobis reliquit, (de quibus in illa aureola

1507. Junt. Victor. Manut. Lamb. Quartus Joris est Asteriæ. Tum, qui Tyrii m. colunt cod. Uff. margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb.-9 Alcmena A B CGHI, EO. Alcimena Paris. 1.

CAP. XVII. 1 Quoniam codex unus Moseri, Heindorf. Mox, jure pontificum Red. et more majorum Med. Reg. Vratisl. A B CIM N, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. U, et edd. vett. cap. his, quas codd. aliquot, Manut. Lamb. Heindorf. Schutz. cap. iis, quas alii codd. et edd. vett. ac cap. quas conj. Orell. ac vel cap. quas, et cap. etiam iis, quas, et immo cap. iis, quas suspic. Heindorf. et Moser.

NOTE

retes, sive Corybantes, Magnæ Matris ministri, primique æris, ferri, et fabrilium operum inventores. Horam de grege fuit Hercules ille tertins. Strabo lib. x. et Diodorus lib. vi.

• Asteria] Quæ et Ortygia appellabatur. Hujus nomine Delos insula et Asteria et Ortygia nuncupata. De Asteria plura Callimachus, Diodorus Siculus, Arrianus, Q. Curtius, Boccacius. Necnon de Hercule Tyrio, et Carthagine ejus filia.

f Qui Belus] Belum patrem cum Semiramis consecrasset, cultum ejus, toto subacto Oriente, sparsit; inde in Indiam. Apnd Sibas, Indiæ populos, præcipuum honorem sortitus est. Hinc Beli nomen ad omnes ferme Deos translatum: hinc Bel Hebræis, Beel, Baal, Baalim, commune falsis Diis nomen: hinc Beelphegor, Deus Moabitarum, Beelsebuth, Deus muscarum, &c. Vide Cornel. a Lapide in Numeror. cap. 25. et Ariam

[blocks in formation]

k

m

oratiuncula dicit Lælius) quam rationibus Stoicorum. Si enim vos sequar, dic, quid ei respondeam, qui me sic roget; Si Dii sunt, suntne etiam Nymphæ Dea? si Nymphæ, Panisci etiam, et Satyri? Hi autem non sunt: ne Nymphæ quidem Dea igitur. At earum templa sunt publice vota et dedicata. Quid igitur? ne ceteri quidem ergo Dii, quorum templa sunt dedicata. Age porro, Jovem et Neptunum Deum numeras. Ergo etiam Orcus, frater eorum, Deus; et illi, qui fluere apud inferos dicuntur, Acheron, Cocytus, Pyriphlegethon, tum Charon, tum Cerberus, Dii putandi. 44. At id quidem repudiandum. Ne Orcus quidem igitur. Quid dicitis ergo de fratribus? Hæc Carneades aiebat, non ut Deos tolleret, (quid enim philosopho minus conveniens?) sed ut Stoicos nihil de Diis explicare convinceret. Itaque insequebatur. Quid

e Dicam me didicisse melius cultum Deorum immortalium præceptis frugalitatis, quæ nobis Numa reliquit, cum jus pontificium et morem majorum ad nos transmisit, quam rationibus Stoicorum; vel, Dicam me melius didicisse cultum Deorum jure pontificio, majorum more, et vasis fictilibus, quæ nobis Numa reliquit, in exemplum frugalitatis, quam rationibus Stoicorum.

-2 Si Dii sunt, sunt etiam N. Lamb. Nymph. etiam Red. Heindorf. Paniscine codex unus Oxon. Heindorf. Schutz. Paniscine et S. cod. Ursini.— 3 Deæ quidem A B C I, margo Venet. 1507. Victor. Dav. igitur omittunt dno codd. Moseri, Venet. 1507. Junt.-4 Quid igitur omittunt Glog. Pall. 1. 2. HIMO, Paris. 1. 3. Reg. Lall. Igitur ne ceteri quidem Dii cod. Uff. uti conj. Walker.-5 Deos codd. aliquot, Victor. Dav. Heindorf. Schutz. Moser. Mox, Cocytus, Styx, Phlegethon Glog. Ascens. Junt. Manut. Lamb. Orell. Cocytus, Styx, Pyriphlegethon margo Venet. 1507. Heindorf. Schutz. Orell.6 Ne Orcus quidem Deus igitur de Davisii sententia Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Ne Orcus quidem Deus codd. aliquot ap. Orell.-7 Junt. Manut. Lamb. agebat; Glog. Hic C. agebat; Schutz. Sic C. agebat de Heindorfii

NOTE

i Oratiuncula] Cujus iterum in superioribus meminit: ejus forte fragmenta sunt Læliana quæ Augustin. refert de Civit. Dei, Iv. 27.

Panisci] Parvi Panes: sic parvi Satyri, Satyrisci vocati sunt. Inter Panes autem et Satyros nihil ferme est discriminis.

1 Sunt publice vota] Edes illis in urbe exstructa, ad arcenda quibus

urbs conflagrare consueverat incendia. Hanc a Clodio incensam Tullius non semel conqueritur.

m Orcus, frater] Hoc interdum nomine vocatum reperies Plutonem. Sic actione sexta contra Verrem Cic.

Hic dolor erat tantus, ut Verres, alter Orcus, venisse Ennam, et non Proserpinam, sed ipsam abripuisse Cererem, videretur.'

« PoprzedniaDalej »