Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse videare, et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem, nec des respondendi locum. Itaque maximæ res tacitæ præterierunt, de divinatione, de fato: quibus de quæstionibus tu quidem strictim, nostri autem multa solent dicere; sed ab hac quæstione,' quæ nunc in manibus est, separantur. Quare, si videtur, noli agere confuse; ut hoc explicemus hac disputatione, quod quæritur.

20. Optime, inquit Cotta. Itaque, quoniam quatuor in partes totam quæstionem divisisti, de primaque diximus ;3 consideremus secundam; quæ mihi talis videtur fuisse, ut, cum ostendere velles, quales Dii essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine enim oculorum animum abducere difficillimum dicebas: sed, cum Deo nihil præstantius esset, non dubitabas, quin mundus esset Deus, quod nihil in rerum natura melius esset; modo possemus eum animantem cogitare, vel potius, ut cetera oculis, sic animo hoc cernere. 21. Sed, cum mundo negas quicquam esse melius, quid dicis 'melius?' si pulchrius, assentior; si aptius ad utilitates nostras, id quoque assentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus assentior; non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare: sed, quo magis sevoco, eo minus id, quod tu vis, possum mente comprehendere. IX. Nihil est mundo melius in rerum natura: ne in terris quidem urbe nostra." Num igitur idcirco in urbe esse rationem, cogitationem,

a Nihil etiam in terris melius est urbe nostra.

CAP. VIII. 1 BCG HI, Paris. 1. E O U , Guelf. Glog. Red. Venet. 1494. Mars, margo Venet. 1507. Dav. Moser. sed ab hac ea quæstione ; Schutz. et Nobb. de Heindorfii conjectura eœ.—2 Dav. in ed. pr. e codd. at hoc; et sic Lall. Actutum, explicemus hac ea quæstione Victor. Scil. inserere in præcedd. volebat ea; operæ errarunt.' Orell.-3 Glog. alii codd. margo Venet. 1507. Junt. Lamb. de prima quidem diximus. Statim, talis mihi Monac. Victor. Deinde, ut ostenderes codd. aliquot, Victor. tu ostenderes conj. Moser.-4 Ita Guelf. Red. G M, Gud. 2. 4, Dav. seqq. quo nihil edd. vett. qui nihil Thuan. esset mundo possemus Red. Hinc conj. Heindorf. esset mundo, modo possemus.-5 Sed cum item mundo Glog. Heindorf. Schutz. Sed cum mundo item La. Sed cum in mundo M, Paris. 2. 3. esse quicquam Gud. 2. quid dicis melius omittunt Med. Reg. U. Paulo post, ab oculis revocare G H IN, Gud. 2. ab oculis evocare 4, Hervag. si quo magis I. revoco G H I, Gud. 2. evoco Hervag.

mentem putas? aut, quoniam non sit, num idcirco existimas, formicam anteponendam esse huic pulcherrimæ urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus, sed etiam mens, ratio, memoria? Videre oportet, Balbe, quid tibi concedatur, non te ipsum, quod velis, sumere. 22. [p. 64.] Istum enim locum totum illa vetus Zenonis, brevis et (ut tibi videbatur) acuta, conclusio dilatavit. Zeno enim ita concludit: Quod ratione utitur, melius est, quam id quod ratione non utitur. Nihil autem mundo melius; ratione igitur mundus utitur.' 23. Hoc si placet, jam efficies, ut mundus optime librum legere videatur. Zenonis enim vestigiis, hoc modo rationem poteris concludere: Quod literatum est, id est melius, quam quod non est literatum: nihil autem mundo melius: literatus igitur est mundus. Isto modo etiam disertus, et quidem mathematicus, musicus, omni denique doctrina eruditus, postremo philosophus, erit mundus. Sæpe dixti, nihil fieri sine Deo, nec ullam vim esse naturæ, ut sui dissimilia posset effingere. Concedam, non modo animantem et sapientem esse mundum, sed fidicinem etiam et tibicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur. Nihil igitur affert pater iste Stoicorum, quare mundum ratione uti putemus, ne cur? animantem quidem esse. est igitur mundus Deus: et tamen nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius, nihil nobis salutarius, nihil ornatius aspectu, motuque constantius. Quod si mundus

8

Non

CAP. IX. 1 Glog. Red. Heindorf. Moser. esse anteponendam.-2 Walker' conj. coarctavit; Bouh. conj. declaravit.-3 Eliens. Med. Reg. A B C G HI M N, Gud. 2. Paris. 2. 3. E O, Victor. Dav. Heindorf, id melius est.-4 Glog. HIM, Paris. 1. 2. 3. E, et Victor. omittunt erit mundus.—5 Ita B G M, 4, Paris. 2. Grut. Moser. Orell. Sæpe dixisti Red. Glog. margo Venet. 1507. Heindorf. Schutz. Nobb. Sæpe dixi alii codd. Junt. Victor. Manut. Sæpe dixit Lamb. Sæpe enim dixi Paris. 3. unde Sæpe etiam dixisti conj. Heindorf. Actutum, nihil fieri nisi ex eo conj. Heindorf. nihil fieri sine eo suspic. Schutz. probante Moser. nec illam de Walkeri conjectura Schutz.-6 Concedamne conj. Heindorf. Mox, et tubicinem A B C, E O, Gud. 2.—7 Ita H M, Lamb. Dav. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. nec cur alii codd. et edd. vett. item Orell. Mox, esse de Gœrenzii conjectura delevit Moser.-8 Ita H, Grut. Schutz. Moser. Nobb. Orell. nihil salutarius nobis, nihil ornatius B C I, Gud. 2. Paris. 1. Glog. Red. Heindorf. nihil salutarius, nihil nobis orn. codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Manut. nihil est sal. nihil nobis orn. Victor. nobis

universus non est Deus, ne stellæ quidem, quas tu innumerabiles in Deorum numero reponebas; quarum te cursus æquabiles æternique delectabant; nec, mehercule, injuria : sunt enim admirabili incredibilique constantia. 24. Sed non omnia, Balbe, quæ cursus certos et constantes habent,9 ea Deo potius tribuenda sunt, quam naturæ. x. Quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius? quid freto Siciliensi ? quid Oceani fervore illis in locis,

с

e

2

Europam Libyamque rapax ubi dividit unda? Quid? æstus maritimi, vel Hispanienses vel Britannici, eorumque certis temporibus vel accessus vel recessus, sine Deo fieri nonne' possunt? Vide, quæso, si omnis motus, omniaque, quæ certis temporibus ordinem suum conservant, divina dicimus, ne tertianas quidem febres, et quartanas, divinas esse dicendum sit, quarum reversione et motu quid potest esse constantius? Sed omnium talium rerum ratio reddenda est: 25. quod vos cum facere non potestis, tanquam in aram, confugitis3 ad Deum.

omittunt Manut. Lamb.-9 Codd. aliquot habent vel servant. Mox, potius, quam naturæ tribuenda sunt margo Venet. 1507. Manut. Lamb.

CAP. X. 1 Ernesti conj. non, quod placet Orellio; minime habet Red, nonne omittunt Glog. et Schutz.—2 Orell. et al. omnes. Statim, divina ducimus Lamb. Grut. Actutum, ne tertianas quoque febres Lamb. Schutz. Moser. Orell. ne t. item febres conj. Muret. quidem omittendum censet Heindorf.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine dubio versutus, et callidus: (versutos eos appello, quorum celeriter mens versatur; callidos autem, quorum, tanquam manus opere, sic animus usu concalluit.) Is igitur, 'Si aliquid est,' inquit,' quod homo efficere non possit, qui id efficit, melior est homine. Homo autem hæc, quæ in mundo sunt, efficere non potest: qui potuit igitur, is prestat homini. Homini autem præstare quis possit, nisi Deus? Est igitur Deus.' Hæc omnia in eodem, quo illa Zenonis, errore versantur. 26. Quid enim sit melius, quid præstabilius, quid inter naturam et rationem intersit, non distinguitur. Idemque, si Dei non sint, negat esse in omni natura quicquam homine melius. Id autem putare quenquam hominem, nihil homine esse melius, summæ arrogantiæ censet esse. Sit sane arrogantis, pluris se putare quam mundum. At illud non modo non arrogantis, sed potius prudentis, intelligere, se habere sensum et rationem; hæc eadem Orionem et Caniculam 7 non habere. [p. 65.] Et, 'Si domus pulchra sit, intelligamus eam dominis,' inquit, ædificatam esse, non muribus. Sic igitur mundum Deorum domum existimare debemus.' Ita prorsus existimarem, si illum ædificatum, non (quemadmodum docebo) a natura conformatum, putarem.

[ocr errors]

g

XI. 27. At enim quærit apud Xenophontem Socrates,

3 Codd. aliquot et Victor. confugistis.-4 Red. Junt. Crat. Heindorf. Moser. quicquid id efficit melius est; Glog. quod id efficit, melius est; Manut. effecit. -5 E tribus codd. Moser. distinguit, uti volebat Ernesti.-6 Idemque si Dii Heindorf. Schutz. Mox, verba, nihil homine esse melius, suspecta sunt Davisio. 7 Ita Pall. Med. Glog. La, Paris. 3. Gud. 2. E U y, Lamb. Dav. seqq. et rationem et orationem, hæc eadem et Caniculam margo Venet. 1507. Junt. Manut. Orionem omittunt codd. aliquot et Victor. orationem et niculam A. orationem pro Orionem B CHIN, Paris. 1. 2.-8 Glog. Red. Heindorf. Schutz. inquit, dominis.-9 Ita G, Paris. 2. 3. ædificatum esse Glog. aliique codd. Heindorf. Schutz. Moser. Statim, docebo, natura, &c. A M E, Paris. 2. confirmatum A BCGEOIM, Paris. 1. 3. Thuan.

NOTE

Usu concalluit] Deductum a 'callo,' quæ cutis est usu facta durior. Notum est illud Anacharsidis, de quo Tullins, Tuscul. lib. v. Mihi calceaDelph. et Var. Clas.

mentum est solorum callum.'

8 Apud Xenophontem] Commenta. riorum primo.

Cicero.

3 SSSS

b

unde animum arripuerimus, si nullus fuerit in mundo. Et ego quæro, unde orationem, unde numeros, unde cantus : nisi vero loqui solem cum luna putamus, cum propius accesserit, aut ad harmoniam canere mundum, ut Pythagoras existimat. Naturæ ista sunt,' Balbe, naturæ, non artificiose ambulantis, ut ait Zeno, (quod quidem quale sit, jam videbimus) sed omnia cientis et agitantis motibus et mutationibus suis. 28. Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturæ, quam quasi cognatione continuatam 3 conspirare dicebas. Illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse, nisi ea uno divino spiritu contineretur. Illa vero cohæret et permanet naturæ viribus, non Deorum: estque in ea iste quasi consensus, quam σvμzábav Græci vocant: sed ea, quo sua sponte major est, eo minus divina ratione fieri existimanda est.

XII. 29. Illa autem, quæ Carneades afferebat, quemadmodum dissolvitis? Si nullum corpus immortale sit, nullum esse corpus sempiternum: corpus autem immortale nullum esse, ne individuum quidem, nec quod dirimi distrahive non possit. Cumque omne animal patibilem naturam habeat, nullum est eorum, quod effugiat accipiendi aliquid extrinsecus, id est, quasi ferendi et patiendi, necessitatem. [Et, si omne animal mortale est, immortale nullum

CAP. XI. 1 Ita Reg. Dav. seqq. animam a. si nullus codd. plerique, Junt. Victor. animam a. si nulla margo Venet. 1507. Manut. Lamb. Grut.-2 Nature ita sunt E. Natura ista sunt Paris. 2. Mox, pro cientis G H M, Paris. 1. 2. 3. EOU habent scientis.-3 Codex unus Moseri, margo Venet. 1507. Lamb. Heindorf. Schutz. Moser, cognationem continuatam; Dav. conj. cognatione continuata, probante Ernesti.—4_Illam non probabam Paris. 3. Illud non probem N, E O U. quod negabam M, Paris. 2. 3. illud accidere G. non potuisse codd. aliquot et Ascens. nisi ea una Heindorf. errore typogr. Deinde contineretur G M, Junt. Victor. Heindorf. Moser.-5 Illa v. cohærent et permanent Red. Heindorf. Moser. Mox, iste quasi quidam consensus Glog. Red, Heindorf. 1 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Manut. Lamb.distrahique. NOTE

CAP. XII.

Ad harmoniam] De Pythagorica agitur moveturque, Græce avτóμaтov mundi harmonia, vide notas in Som- vocant. Hinc Epicurei docebant nium Scipionis. mundi partes inter se coagmentatas

Sponte major est] Quod sponte avтoμáтws.

« PoprzedniaDalej »