Obrazy na stronie
PDF
ePub

argumentis Deos esse docere voluisti. Mihi enim unum satis erat, ita nobis majores nostros tradidisse. Sed tu auctoritates contemnis, ratione pugnas. 10. Patere igitur, rationem meam cum tua ratione contendere. Affers hæc omnia argumenta, cur Dii sint: remque, mea sententia minime dubiam, argumentando dubiam facis. Mandavi enim memoriæ, non numerum solum, sed etiam ordinem argumentorum tuorum. Primum fuit, Cum cœlum suspexissemus, statim nos intelligere, esse aliquod numen, quo hæc regantur. Ex hoc illud etiam,

Aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Jovem.

11. Quasi vero quisquam nostrum istum potius, quam Capitolinum,' Jovem appellet; aut hoc perspicuum sit, constetque inter omnes, eos esse Deos, quos tibi Velleius, multique præterea, ne animantes quidem esse concedant. Grave etiam argumentum tibi videbatur, Quod opinio de Diis immortalibus et omnium esset, et quotidie cresceret. [p. 62.] Placet igitur, tantas res opinione stultorum judicari, vobis præsertim, qui illos insanos esse dicatis? v. At enim præsentes videmus' Deos, ut apud Regillum Postumius, in Salaria " Vatienus; nescio quid etiam de Lo

At, inquies, videmus nobis Deos adesse et auxiliari.

......

m

velis codd. et edd. ante Ernesti.-4 Glog. Eliens. Med. A B C GHIN, Paris. 1. 2. E, Victor. Dav. sat.-5 Sed tu auctoritates omnes cod. Uff. Manut. Lamb.-6 Glog. alii codd. Heindorf, regerentur.—7 Manut. vocant.-8 Heindorf. illum.

CAP. V. 1 Glog. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. videamus. Mox, Vatinius

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

crorum apud Sagram prælio. Quos igitur tu Tyndaridas appellabas, id est, homines homine natos, et quos Homerus, qui recens ab illorum ætate fuit, sepultos esse dicit * Lacedæmone, eos tu cantheris P albis, nullis calonibus," obviam Vatieno venisse existimas, et victoriam populi Romani Vatieno potius, homini rustico, quam M. Catoni, qui tum erat princeps, nuntiavisse? Ergo et illud in silice, quod hodie apparet apud Regillum, tanquam vestigium ungulæ, Castoris equi credis esse? 12. Nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos præclarorum hominum, quales isti Tyndaridæ fuerunt, divinos esse et æternos, quam eos, qui semel cremati essent, equitare, et in acie pugnare potuisse? Aut, si hoc fieri potuisse dicis, doceas oportet, quomodo, nec fabellas aniles proferas. 13. Tum Lucilius, An tibi, inquit, fabellæ videntur? Nonne ab A. Postumio + ædem Castori" et Polluci in foro dedicatam; nonne senatusconsultum de Vatieno * vides?

Heindorf. Moser. Nobb.-2 Glog. sepultos etiam dicit; unde Heindorf. conj. sepultos etiam esse dicit; Victor. sepultos dicit, omisso esse.-3 Glog. Heindorf. approbari. Paulo post in iisdem ne fabellas.-4 Victor. nonne A. Posthumio,

[blocks in formation]

Nam de Sagra, Græcorum etiam est vulgare proverbium; qui, quæ affirmant, certiora esse dicunt, quam illa, quæ apud Sagram. His igitur auctoribus nonne debes moveri? Tum Cotta, Rumoribus, inquit, mecum pugnas, Balbe; ego autem a te rationes requiro. **

2

Desunt nonnulla.

6

VI. 14. Sequuntur, quæ futura sunt. Effugere enim nemo id potest, quod futurum est. Sæpe autem ne utile quidem est scire, quid futurum sit. Miserum est enim, nihil proficientem angi, nec habere ne spei quidem extremum et tamen commune solatium; præsertim cum vos iidem fato fieri dicatis omnia; quod autem semper ex omni æternitate verum fuerit, id esse fatum. Quid igitur juvat, aut quid affert ad cavendum, scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista divinatio? quis invenit fissum jecoris? quis cornicis cantum notavit? quis sortes? quibus ego credo: nec possum Attii Navii, quem commemorabas, lituum contemnere. Sed, qui ista intellecta sint, a philosophis debeo discere, præsertim cum

f Misera enim res est angi sine fructu, nec habere spem, quæ extremum quidem est solatium miserorum, sed commune tamen miseris omnibus.

omisso ab.—5 Glog. Heindorf. est etiam.-6 His igitur auctoritatibus maluit Dav. ut habet Reg. auctore Lall. idem malebat Heindorf

CAP. VI. 1 Red. margo Venet. 1507. Junt. Manut. est quidem.—2 B I, Paris. 2. et tam. Statim, cum vos idem A CGI, E. fieri fato Glog. Red. Paris. 3. ex omni æternitate semper Red.-3 Glog. soricis, non improbante Moser. quis sonum soricis conj. Heindorf. quis sortis B C, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. Dav. possum attinuavi I. atti navi A B C H, O. Acti Navi N.-4 Sed qui ista intelligenda sint Red. G, E O U y, Junt. Sed qui ista intelligenda sunt Victor. Manut. sunt habent etiam HIM N, Gud. 2. Mox, cum plurimis de

NOTE

ratus est; et agro, necnon vacatione, sive immunitate ab omni publico munere, donatus est. Val. Max. 1. 8.

Vulgare proverbium] Græce sic habet ἀληθέστερα τῶν ἐπὶ Σάγρα. Dictum in incredulos, qui nonnisi magno malo docti credant.

Fissum jecoris] Vide notas in lib. 1. de Divin. ad locum illum, 'Quid fissum in extis, quid fibra valeat, ac

cipio.' A'fisso' dictum fissicula-
re,' pro exta rimari. Ita Voss. Hanc
artem Tages, Genii filius, Jovis ne-
pos, invenit, auctore Festo. Corni-
cis cantum, sive disciplinam augura-
lem, Cares, vel, ut aliis placet, Tire-
sias, ut aliis, Apollo, ut aliis, Telego-
nus, ut aliis, Phryges; divinationem
per sortes, Minerva.
De sortibus
erudite Bulengerus.

isti plurimis de rebus divini mentiantur. 15. At medici quoque (ita enim dicebas) sæpe falluntur. Quid simile medicina, cujus ego rationem video, et divinatio, quæ unde oriatur, non intelligo? Tu autem etiam Deciorum devotionibus placatos Deos esse censes. Quæ fuit eorum tanta iniquitas, ut placari populo Romano non possent, nisi viri tales occidissent? Consilium illud imperatorum 6 fuit, quod Græci orgaτhyna appellant, sed eorum imperatorum, qui patriæ consulerent, vitæ non parcerent. Rebantur enim fore, ut exercitus imperatorem, equo incitato se in hostes immittentem, persequeretur; id quod evenit. Nam Fauni vocem equidem nunquam audivi: tibi, si audisse te dicis, credam; etsi, Faunus omnino quid sit, nescio. VII. Non igitur adhuc, quantum quidem in te, Balbe, est,' intelligo Deos esse; quos equidem credo esse; sed nihil docent Stoici. 16. Nam Cleanthes, ut dicebas, quatuor modis formatas in animis hominum putat Deorum esse notiones. Unus is modus est, de quo satis dixi, qui est susceptus ex præsensione rerum futurarum: alter ex perturbationibus tempestatum, et reliquis motibus: [p. 63.] tertius ex commoditate rerum quas percipimus,3 et copia: quartus ex astrorum ordine, cœlique constantia. De

Quid simile inter se habent, medicina, cujus ego veritatem intelligo; et divinatio, cujus originem nescio?

rebus isti divini mentiantur de Walkeri conjectura Lall. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. Orell. cum plurimis de rebus divinis, &c. margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb. cum isti plurimis de rebus divini, &c. Dav. cum pluribus de rebus divinis isti mentiuntur Red. cum plurimis de rebus divinis isti mentiun. tur A B C H I, Gud. 2.-5 Quæ fuit tanta eorum Victor. Quæ fuit Deorum tanta Lamb.-6 Ita Guelf. Victor. Dav. imperatorium A B C, La, Paris. 2. 3. E. Tum, strategema A B C : stratagema Thuan. qui, ut patriæ codd. aliquot, etiam Glog. item Heindorf. in hostem cum plerisque codd. Victor.-7 Ita BGIM N, La, Paris. 2. 3. Thuan. Heindorf. audivisse margo Venet. 1507. Junt. Victor. Manut. Lamb. Dav.

CAP. VII. 1 ABG HIM, Paris. 1. Eliens. Med. Reg. Glog. Red. U, margo Venet. 1507. Junt. Victor. Dav. Heindorf. Moser. Orell. est, Balbe. Actutum, esse Deos Paris. 1. 2. M, Glog. Heindorf.-2 Lamb. conj. informatas. -3 A B C G H M N, Paris. 1. 2. 3. Gud. 2. Junt. Victor. Grut. percepimus.—

NOTE

• Eтpaтhynuа] Strategema est solers ducis consilium ad circumvenien

dum hostem. Ab ¿yew, ducere, σтpаTov, exercitum.

6

præsensione diximus. De perturbationibus cœlestibus et maritimis et terrenis, non possumus dicere, cum ea fiant, non esse multos, qui illa metuant, et a Diis immortalibus fieri existiment. 17. Sed non id quæritur, sintne aliqui, qui Deos esse putent: Dii utrum sint, necne, quæritur. Nam reliquæ causæ, quas Cleanthes affert, (quarum una est de commodorum, quæ capimus, copia; altera de temporum ordine, coelique constantia) tum tractabuntur a nobis, cum disputabimus de providentia Deorum; de qua plurima a te, Balbe, dicta sunt. 18. Eodemque illa etiam differemus, quod 7 Chrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in rerum natura, quod ab homine effici non posset, esse homine aliquid melius: quæque in domo pulchra cum pulchritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam consensumque afferebas, Zenonisque breves et acutulas conclusiones, in eam partem sermonis quam modo dixi, differemus. Eodemque tempore illa omnia, quæ a te physice dicta sunt de vi ignea, deque eo calore ex quo omnia generari dicebas, loco suo quærentur: omniaque, quæ a te nudiustertius dicta sunt, cum docere velles, [Deos esse,] quare et mundus universus, et sol, et luna, et stellæ, sensum ac mentem haberent, in idem tempus reservabo. 19. A te autem idem illud etiam atque etiam quæram, quibus rationibus tibi persuadeas, Deos esse. VIII. Tum Balbus, Equidem attulisse rationes mihi videor: sed eas tu ita refellis, ut, cum me interrogaturus

b

4 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Manut. Lamb. qui ea.—5 Dii utrum sint, necne sint codd. et edd. ante Lamb.-6 Walker. conj. astrorum. Mox, cum de providentia Deorum disputabimus Manut. Lamb.-7 Glog. Red. Paris. 2. 3. Heindorf. quæ. Mox, quoniam si esset B G HIN, Paris. 1. aliquid homine melius Glog. Paris. 2. 3. GI M, Victor. quæ in domo Victor. Lall. et ante cum omittit Lamb. et quam conj. Walker.-8 Pro adverbio male habuit cum aliis Lamb. scribens physicé.' Orell. Mox, suo loco Glog. Heindorf. Verba Deos esse uncis incluserunt Dav. et Lall.-9 A te autem illud Glog. codex unus Oxon. margo Venet. 1507. Junt. Manut. Lamb.

NOTE

b Nudiustertius] Id est, superiori libro. Sed cum horum trium librorum disputatio in unam diem concla

sa sit, miror quid sibi velit nudiustertius. Forte adjectitium est.

« PoprzedniaDalej »