Obrazy na stronie
PDF

Nam de Sagra, Grœcorum etiam estJ vulgare proverbium ; i qui, quae affirmant, certiora esse dicunt, quam illa, quae apud Sagram. His igitur auctoribus 6 nonne debes nioveri 1 Tum Cotta, Rumoribus, inquit, roecum pugnas, Balbe; ego autem a te ratioues requiro. * # Desunt nonnulla. vi. 14. Sequuntur, quae futura sunt. Effugere enim nemo id potest, quod futurum est. Saepe autem ne utile quidem est1 scire, quid futurum sit. Miserum est enim, nihil proficientem angi, nec habere ne spei quidem extremum et tarnen* commune solatium;-^ praesertim cum vos iidem fato fieri dicatis omnia; quod autem semper ex omni aetemitate verum fuerit, id esse fatum. Quid igitur juvat, aut quid affert ad cavendum, scire aliquid futurum, cum id certe futurum sit? Unde porro ista divinatio? quis invenit fissum jecoris?* quis cornicis cantum notavit? quis sortes?3 quibus ego credo: nec possum Attii Navii, quern commemorabas, lituum contemnere. Sed, qui ista intellecta sint,* a philosophis debeo discere, praesertim cum

/ М'шта enim ret ett angi tinefructu, nec habere tpem, qua extremum quidem til tolatium miserorum, ted commune tomen miseria omnibui.

[ocr errors]

isti plurimis de rebus divini mentiantur. 15. At medici qnoque (ita enim dicebas) saspe falluntur. Quid simile medicina, cujus ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur, non intelligo ? * Tu autem etiam Dcciorum devotionibus placatos Deos esse censes. Quœ fuit eorum tanta5 iniquitas, ut placari populo Romano non possent, nisi viri tales occidissent? Consilium illud imperatorum6 fuit, quod Graeci а-тдатуугцла * appellant, sed eorum imperatorum, qui patriae consulerent, vitae non parcerent. Rebantur enim fore, ut exercitus imperatorcm, equo incitato se in bostes immittentem, persequeretur; id quod cvenit. Nam Fauni vocem equidem nunquam audivi: tibi, si audisse? te dicis, credam; etsi, Faunus omnino quid sit, nescio. vu. Non igitur adhuc, quantum quidem in te, Balbe, est," intelligo Deos esse; quos equidem credo esse; sed nibil docent Stoici. 16. Nam Cleanthes, ut dicebas, quatuor modis formatas 1 in animis bominum putat Deorum esse notiones. Unus is modus est, de quo satis dixi, qui est susceptus ex praesensione rerum futurarum: alter ex perturbationibus tempestatum, et reliquis motibus: [p. 63.] tertius ex commoditate rerum quas percipimus,5 et copia: quartus ex astrorum ordine, ccelique constantia. De

r Quid simile inter te habent, medicina, cujus ego teritatem intelligo; et dietnaiio,cujus originan nescio?

rebus ist i divini mentiantur de Walken conjectura Lall. Heindorf. Schutz. Moier. Nobb. Orell. cum plurimis de rebus divinis. Ice. margo Venet. 1507. Juni. Mannt. Lamb, cum isti plurimis de rebus divini, lec. Dav. cum pluribus de rebus dirinis isti mentiuntur Red. cum plurimis de rebus divin is isti mentiuntur А В С H I, Olid. 2.—S Qua fuit tanta eorum Victor. Quer fuit Deorum tanta Lamb.—6 Ita Giielf. Victor. Dav. imperatorium ABC, La, Paris. 2. 3. £ <|>. Turn, strategema А В С : stratagema Timan, qui, ut patria; codd. aliquot, etiam О log. item Heindorf, in hostem cum plerisque codd. Victor.—7 Ita В G I M N, La, Parii. 2. 3. Thuan. Heindorf, audivisse margo Venet. 1507. Junt. Victor. Mannt. Lamb. Dav.

Cap. vu. 1 А В G H I M, Pari». 1. Elien«. Med. Reg. Glog. Red. U, margo Venet. 1507. Jnnt. Viclor. Dav. Heindorf. Moser. Orell. est, Balbe, Actiitum, esse Deos Paria. 1. 2. M, Glog. Heindorf.—2 Lamb. conj. iii/urmaia». —3 А В С G H M N.Paris. 1.2.3. Gud. 2. Jnnt. Victor. Grut. percepimus.—

NOTiE

» Xrparfrvijua] Strategema est so- dum liostem. Ab &уеи/, ductre, arpalers ducisconsilium ad circumvenien- rby, exercitum.

prœsensione diximus. De pertarbationibus cœlestibus et maritimis et terrenis, non possumus dicere, cum ea fiant, non esse multos, qui illa4 metuant, et a Diis immortalibus fieri existiment. 17. Sed non id quaeritur, sintne aliqui, qui Deos esse putent: Dii utrum sint, necne,s quaeritur. Nam reliquat causœ, quas Cleanthes affert, (quarum una est de commodorum, quae capimus, copia; altera de temporum6 ordine, cœlique constantia) tum tractabuntur a nobis, cum disputabiinus de Providentia Deorum; de qua plurima a te, Balbe, dicta sunt. 18. Eodemque illa etiam difieremus, quod7 Cbrysippum dicere aiebas, quoniam esset aliquid in r er um natura, quod ab nomine effici non posset, esse nomine aliquid melius: quaeque in domo pulchra cum pulcbritudine mundi comparabas, et cum totius mundi convenientiam consensumque afferebas, Zenonisque breves et acutulas conclusiones, in earn partem sermonis quam modo dixi, differemus. Eodemque tempore ilia omnia, quae a te physice8 dicta sunt de vi ignea, deque eo calore ex quo omnia generari dicebas, loco suo quaerentur: omniaque, qu33 a te nudiustertiusb dicta sunt, cum docere velles, [Deos esse,] quare et mundus universus, et sol, et luna, et Stellas, sen.sum ас mentem haberent, in idem tempus reservabo. 19. A te autem idem illud 9 etiam atque etiam quaeram, quibus rationibus tibi persuadeas, Deos esse, vin. Tum Baibus, Equidem attulisse rationes mihi videor: scd eas tu ita rcfellis, ut, cum me intcrrogaturus

4 Codd. aliquot, margo Venet. 1507. Mannt. Lamb, qui ea.—5 DU vtrum tint, necne tint codd. et edd. ante Lamb.—6 Walker, conj. aslrorum. Mox, cum de Providentia Deorum disputabimus Mannt. Lamb.—7 Glog. Red. Paris. 2. 3. Heindorf. qua. Mox, quoniam li euet В G H I N, Paris. 1. aliquid homme melius Glog. Paris. 2 3. G I M, Victor, qua in domo Victor. Lall, et ante сит oniittit Lamb, et quam conj. Walker.—8 ' Pro adverbio male liabnit cum aliis Lamb, scribens physicé.' Orell. Mox, suo loeo Glog. Heindorf. Verba Deos esse uncia incluserunt Da», et Lall.—9 Л te autem illud Glog. codex units Oxon. margo Venet. 1507. Jiint. Manut. Lamb.

NOTiE

ь Nudiusterlius'] Id est, superior! sa sit, miror qnid sibi velit nudiutterlibro. Sed cum horum triiim libro- tius. Forte adjectitium est. rum disputatio in unam diem concia

esse videare, et ego me ad respondendum compararim, repente avertas orationem, nec des respondendi locum. Itaque maximae res tacitae prœterierunt, de divinatione, de fato: quibus de quasstionibus tu quidem strictim, nostri autem multa soient dicere; sed ab hac quœstione,' quae nunc in manibus est, separantur. Quare, si videtur, noli agere confuse; ut hoc1 explicemus hac disputatione, quod quaeritur.

20. Optime, inqnit Cotta. Itaque, quoniam quatuor in partes totam quaestionem divisisti, de primaque diximus ;1 considérenme secundam; quao mihi talis videtur fuisse, ut, cum ostendere velles, quales Dii essent, ostenderes nullos esse. A consuetudine enim oculorum animum abducere difficillimum dicebas: sed, cum Deo nihil pracstantius esset, non dubitabas, quin mundus esset Deus, quod nihil4 in rerum natura melius esset; modo possemus eum animantem cogitare, vel potius, at cetera oculis, sic animo hoc cerneré. 21. Sed, cum mundo' negas quicquam esse melius, quid dicis 'melius?' si pulchrius, assentior; si aptius ad militates nostras, id quoquc assentior; sin autem id dicis, nihil esse mundo sapientius, nullo modo prorsus assentior; non quod difficile sit mentem ab oculis sevocare: sed, quo magis sevoco, eo minus id, quod tu vis, possum mente comprehendere. ix. Nihil est mundo melius in rerum natura: ne in terris quidem urbe nostra.* Num igitur idcirco in urbe esse rationem, cogitationem,

* Nihil etiam in terril melius est urbe nostra.

Cap. VIH. 1 В С G H I, Paris. I. Б О U +, Giielf. Glog. Red. Venet. 1494. Mar», margo Venet. 1507. Dav. Moser, sed ab hac ea quœstione ; Schutt, et Nobb. de Heindorfii conjectura ea.—2 Da», in ed. pr. e codd. at hoc; et aie Lall. Actntnm, explicemus hac ea quastione Victor. 'Seil, insérer* in precedd. volebat ea; operœ errariint.' Orell.—S Glog. alii codd. margo Venet. 1507. Jnnt. Lainti. de prima quidem diximus. Statim, íaíi» mihi Monac. Victor. Deinde, ut ostenderes codd. aliquot, Victor, (в ostenderes conj. Moler.—4 Ita Guelf. Red. G M, Gud. 2. Dav. seqq. quo nihil edd. vett. qui nihil Tbnan. esset mundo possemus Red. Hinc conj. Heindorf, esset mundo, modo possemus.—5 Sed cum item mundo Glog. Heindorf. Schute. Sed eum mundo item La. Sed eum in mundo M, Paris. 2. 3. eue quicqwarn Gud. 2. quid dicis melius omittunt Med. Reg. U. Paulo post, ab oculis revocare G H I N, Gud. 2. ab oculis evocare ty, Hervag. si quo mugis I. revoco G H I, Gud. 2. evoco Hervag.

[graphic]

mentcm putas? aut, quoniam non sit, num idcirco existimas, formicam anteponendam esse1 huic pulcherrimae urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus, sed etiam mens, ratio, memoria? Videre oportet, Balbe, quid tibi concedatur, non te ipsum, quod velis, sumere. 22. [p. 64.] Istum enim locum totura ilia vetus Zcnonis, brevis et (ut tibi videbatur) acuta, conclusio dilatavit.1 Zeno enim ita concludit: 'Quod ratione utitur, melius est,' quam id quod ratione non utitur. Nihil autem mundo melius; ratione igitur mundus utitur.' 23. Hoc si placet, jam efficies, ut mundus optime librura legere videatur. Zenonis enim vestigiis, boc modo rationem poteris concludere: Quod literatum est, id est melius, quam quod non est literatum: nihil autem mundo melius: Iiteratus igitur est mundus. Isto modo etiam disertus, et quidem matberaaticus, musicus, omni denique doctrina cruditus, postremo philosopbus, erit mundus.4 Sœpe dixti,1 nihil fieri sine Deo, nec ullara vim esse naturae, ut sui dissimilia posset effingere. Goncedam,6 non modo animantem et sapientem esse mundum, sed fidicinem etiam et tibicinem, quoniam earum quoque artium homines ex eo procreantur. Nihil igitur affert pater iste Stoicorum, quare mundum ratione uti putemus, ne cur7 animantem quidem esse. Non est igitur mundus Deus: et tarnen nihil est eo melius: nihil est enim eo pulchrius, nihil nobis salutarius, nihil ornatius8 aspectu, motuque constantius. Quod si mundus

'* * * *•* ******

Cap. Ix. I Glog. Red. Hriodorf. Moser, esse anteponendam.—2 Welker cooj. coarctatit; Boub. conj. declarant.—3 Eliens. Med. Reg. А В С О H I

M N, Giid. 2. Paria. 2. S. E O, Victor. Dav. Heindorf, id melius eel 4 Glog.

HIM, Paris. 1. 2. 3. E, et Victor, omitlunt erit mundus.—5 Ita В G M, iff, Paris. 2. Griit. Moser. Orell. Sape dixisti Red. Glog. margo Vrnet. 1507. Heindorf. Schulz. Nobb. Sape dixi alii codd. Junt. Victor. Mannt. Sepe dixií Lamb. Sape enim dixi Paris. 3. nnde Sœpe etiam dixisti conj. Heindorf. Actutiim, nihil fieri nisi ex eo conj. Heindorf, nihil fieri eineeo snspic. Schutz, probante Moser, пес Шат de Walken conjectura Schutz.—6 Concedamne conj. Heindorf. Мох, et tubicinem A В С, E О, God. 2.-7 Ita H M, Lamb. Dav. Heindorf. Schutz. Moser. Nobb. nec cur alii codd. et edd. veil, item Orell. Mox, eue de Gœrenzii conjectura delevit Moser.—8 Ita H, Grut. Schutz. Moser. Nobb. Orell. nihil salutarius nobis, nihil ornatius В С I, Gild. 2. Paris. I. Glog. Red. Heindorf, niait salutarius, nihil nobis orn. codd. aliquot, margo Venet. 1507. Junt. Manut. nihil est sal. nihil nobis orn. Victor, nobis

« PoprzedniaDalej »