Obrazy na stronie
PDF
ePub

provisionem, suprema est sedis apostolicæ sententia, donec universale concilium cogatur et pronuntiet. Et hæc sunt quæ apud Cisalpinos acriores pontificia infallibilitatis adversarios indubitata habentur. Itaque, etiamsi supponatur eorum sententia, citra omne dubium est aliquot episcopis, extra generale concilium positis in privato conventu, non licere ut de judicio a sede apostolica prolato ipsi judicent. Alterutrum ab ipsis fieri necessum est, vel assentiantur definitioni tanquam judices, vel, si dissentiant, tanquam partes concilium modestè appellent.

:

90 Nihilo tamen minùs certum est ea quæ a comitiis scripta sunt præsules nunquam esse actis erasuros. Jamdudum soluta sunt hæc comitia, neque præcipui antistites ita affecti sunt, ut ejusmodi locutiones emendare aut temperare velint. Præterea, ut jam dixi, æquivoca est locutio quæ sanctissimi Patris animum offendit in verum et optimum sensum facilè vergit. Quod autem maximam doctrinæ perniciem jamjam imminentem nobis demonstrat, hoc est omnes clari generis juvenes, qui episcopalibus infulis vel aliquâ aliâ ecclesiasticâ dignitate donandi sunt, venenatis criticorum et maximè Jansenistarum opinionibus ita passim imbuuntur, ut Ecclesiam matrem ac magistram, quasi invisam potestatem deprimere studeant. Hinc sanè metuendum est ne Franci, non solùm ab eadem locutione deinceps non temperent, sed etiam licentiùs eâ abutantur. Rex verò. Christianissimus, qui hanc sedem a puero impensissimè coluit, et etiamnum veneratur, quæstiones theologicas quæ hinc inde acerrimè disputantur eliquare non potest. Quamobrem, ubi de ea re disputatur,

continuò hoc unum expedire putat, scilicet ut præcipuos tum ecclesiastici ordinis præsules, tum administros regni, et magistratus supremos consulat, eorumque dicta sectetur. Si primates ecclesiastici ordinis, gravitate, ingenio, novarum opinionum. odio, et studio colendæ unitatis præpolleant, omnia rectè geruntur; sin minùs, laici togati deteriora quæque suadent.

§. III.

Quanquam hæc epistola jam limites multùm excessit, mihi tamen temperare nequeo, quin mentionem faciam meæ disputationis, quæ cum D. episcopo Sancti-Pontii nunc acerrima est. Ipse episcopus per epistolam demonstrandum susceperat, quatuor episcopos, et xix alios qui ipsis opem tulerant, ita appositè obsequiosum silentium olim propugnavisse, ut Clemens IX cum iis pacem occultam componere coactus fuerit id totum pernegavi. Id totum, ni fallor, confutatum est; quin etiam demonstravi causam hujus obsequiosi silentii in persona XL doctorum jam omnino profligatam esse a constitutione apostolica, necnon et ab universæ Ecclesiæ consensu. Jam verò episcopus alterâ recenti epistolâ me impetit, ita ut silentium obsequiosum nescio quâ arte fucatum purgare velit : quæ quidem cavillationes si tolerentur, aperto novatorum ludibrio vertetur recens constitutio. Hanc epistolam modestè quidem, ut decet, sed peremptoriâ argumentatione, ut mihi videtur, jamjam refello. Sed operæ pretium est animadvertere quàm mollior et imbecillior nunc jaceat in Francia ecclesiastica auctoritas,

quàm olim fuit, dum Alexandri VII constitutio de subscribenda Formula accepta est. Tum strenuè procedebant ordine canonico ut quatuor episcopi constitutioni inobedientes, et indulgentes obsequioso silentio, deponerentur. Nunc autem unus est episcopus, qui recentem constitutionem suo fucato silentio palam deludit et irridet. Imò iterum atque iterum Clementi IX impingit turpem hanc conniventiam, quam et ab ipso Clemente negatam, Clemens noster XI disertè abjicit et reprobat. Causam sedis apostolicæ contra indignam hanc exprobrationem pro virili tueor. Verùm nonne expediret, ut præterea duplex epistola, quæ tum doctrinæ, tum auctoritati tuendæ infensa est, gravi sedis apostolicæ censurâ notaretur? Si geminam hanc epistolam cum responsis meis conferre velis, luce clarius erit quanto cum dedecore et scandalo antistes SanctiPontii lectori, sibi, et toti Ecclesiæ illuserit, ne genuinum constitutionis sensum accipiat; factio autem Janseniana triumphum sibi decretura est, si duplex hæc epistola omnem sedis apostolicæ censuram effugiat.

Oro veniam de prolixiore epistola. Id sanè condonari potest quod rarissimè fit, maximè dum fit ex intimo purioris doctrinæ studio et singulari beneficentiæ et benevolentiæ vestræ existimatione. Absolutissima cum observantia et impensissimo animi cultu nunquam non ero, etc.

FINIS TOMI SECUNDI.

LETTRE II. Nécessité d'une autorité visible, pour réunir et fixer tous les esprits. Pag. 176 LETTRE III. Nécessité d'écouter l'Eglise : plus on travaille à se réformer soi-même, moins on veut réformer l'Eglise. 178 LETTRE IV. Exhortation à demeurer ferme parmi les combats à soutenir contre les anciens préjugés, et contre les affections de la nature: ces combats seront suivis du plus parfait repos. 180 LETTRE V. Nécessité d'écouter l'Eglise : selon la promesse de JésusChrist même, la véritable Eglise ne peut jamais tomber dans l'erreur tout quitter pour suivre Jésus-Christ. 181 PROFESSION DE foi dressée par M. l'archevêque de Cambrai, et signée par M *** à qui les cinq lettres précédentes avoient été adressées. 189 LETTRE VI. Qu'il faut chercher la vérité avec simplicité et défiance de soi-même. LETTRE VII. Nécessité de rendre au plus tôt à la véritable Eglise la soumission qui lui est due: avoir en horreur cette réforme séche et hautaine, qui rompt l'unité, sous prétexte de remédier aux abus: marcher dans la voie de la pure foi, qui porte à l'humilité et à la défiance de soi-même. 203 LETTRE VIII. Sur l'infaillibilité de l'Eglise et sa perpétuelle visibilité: combien le schisme est criminel devant Dieu: jusqu'à quel point un Protestant converti peut dissimuler ses sentimens, et s'abstenir des actes extérieurs qui sont en usage parmi les Catholiques. 212

201

ENTRETIENS DE FÉNÉLON ET DE M. DE RAMSAI SUR LA VÉRITÉ DE LA RELIGION, tirés de l'Histoire de la Vie et des Ouvrages de Fénelon, par M. de Ramsai.

DE SUMMI PONTIFICIS AUCTORITATE
DISSERTATIO.

225

CAPUT PRIMUM. Vera Transalpinorum sententia exponitur.
CAP. II. Personalis pontificum infallibilitas refellitur.
CAP. III. Vera ac sobria sanioris partis Cisalpinorum sententia expo-
nitur.

254

256

259

CAP. IV. Bellarmini assertio probatur ex ipsa promissione Christi. 261

CAP. V. Confirmatur hæc sententia ex ipsis promissionis vocibus. 204
CAP. VI. Hoc idem confirmatur multiplici comparatione.
CAP. VII. Super ea quæstione narratur controversia domini Bossueti,

267

« PoprzedniaDalej »