Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

40 Exemplum aliud proferre mihi liceat: Petrus apostolorum princeps in concilio Jerosolymitano sententiam dixit; postea verò Jacobus judicis officio pariter functus est. Apud omnes indubitatum est Petrum, afflante sancto Spiritu, fuisse tum temporis omnino infallibilem; neque tamen minùs cæteri apostoli tanquam judices unà cum Petro convenerant, ut de communi deposito definirent. Non dictum fuit a solo Petro: Visum est Spiritui sancto et mihi; sed ab omnibus: Visum est Spiritui sancto, et nobis. Ea vox, nobis, demonstrat communem omnibus apostolis esse definitionem : Jacobus itaque post Petrum infallibili auctoritate definientem, disserere, examinare et definire non est veritus. Ergo post latam a suprema auctoritate sententiam, singulis episcopis adhuc licet suam definitionem adjungere.

[ocr errors]

5o Veniam oro, si tertio exemplo hoc totum confirmari studeam. In multis generalibus conciliis hæc fuit solemnis decernendi forma, ut summus Pontifex sententiam pronuntiaret, sacro approbante concilio. Profectò non alia erat Pontificis auctoritas, dum concilio præesset et definiret, quàm dum constitutionem promulgat. Atqui Pontifex nihil sibi derogari existimavit, quando suæ definitioni adjecta est episcoporum omnium in concilio assidentium approbatio. Ergo pontificia auctoritati nullatenus derogatur, etiamsi ejus definitioni accesserit episcoporum in suis sedibus commorantium approbatio. Porrò hæc antistitum approbatio est definitio et judicium : sed necesse est ut ipsi ita approbent, definiant et judicent. Necessitas ita judicandi non tollit judicii vim et formam; siquidem necesse est ut judices quo

tidie

tidie juxta evidentissimam regiæ legis normam judicent, neque tamen minùs judicandi munere in hoc temporis puncto funguntur.

60 Quàm maximè verò sedis apostolicæ interest, ut ipsa neget hujusmodi approbationes vel confirmationes episcoporum supremam hujus sedis auctoritatem convellere; siquidem sæpissime contigit ut decreta sedis apostolicæ ab episcopis, sive in concilio sive extra concilium, approbata et confirmata fuerint. Sic legimus Chalcedonense concilium approbasse et confirmasse Magni Leonis ad Flavianum epistolam: sic legimus alia concilia confirmasse sedis apostolicæ definitiones. Aiunt complures Cisalpini hoc fuisse certissimum fallibilis in pontificibus auctoritatis signum, quod eorum definitiones indiguerint conciliorum confirmatione. Quid verò respondent Transalpini vestri? Respondent ejusmodi confirmationem aut approbationem nullatenus arguere insufficientiæ vel fallibilitatis pontificium decretum, sed eo tantùm fine hoc fieri, ut omnibus perspicacissimis novatoribus, summo cum triumpho catholicæ fidei, perspectum sit omnia omnino membra cum capite suo conspirare. Itaque, ne concilium in confirmandis pontificum decretis videatur ipsâ sede apostolicâ superius, omnes Transalpini vestri tenentur dicere hujusmodi approbationes sive confirmationes nullatenus arguere insufficientiæ vel fallibilitatis decreta sedis apostolicæ. His de causis minimè puto summum Pontificem ægrè tulisse quòd cleri Gallicani antistites in accipienda constitutione sibi tribuerint judicium, ut ita dicam, approbativum sive confirmativum pontificiæ definitionis.

FÉNÉLON. 11.

30

[ocr errors]

7༠

70 Attamen non diffiteor Gallicanos antistites, in recenti constitutione recipienda multò parciùs de auctoritate sedis apostolicæ fuisse locutos, quàm majores olim, dum Innocentii X constitutionem acceperant. In accipienda Innocentiana constitutione aiebant majores : « Perspectum enim habebat non >> solùm ex Christi Domini nostri pollicitatione Petro » facta, sed etiam ex actis priorum pontificum,...... judicia pro sancienda regula fidei a summis Ponti>>ficibus lata super episcoporum consultatione,..... » DIVINA ÆQUÈ AC SUMMA PER UNIVERSAM ECCLESIAM » AUCTORITATE NITI; CUI CHRISTIANI OMNES EX OFFI» CIO, 1PSIUS QUOQUE MENTIS OBSEQUIUM PRÆSTARE » TENEANTUR. EA NOS QUOQUE SENTENTIA Ac fide im» BUTI,.... CONSTITUTIONEM DIVINI NUMINIS INSTINCTU >> A BEATITUDINE VESTRA CONDITAM,...... PROMULGAN» DAM CURADIMUS. NOS INNOCENTIO DECIMO » ORE PETRUS LOCUTUS EST, » MAT QUARTA SYNODUS, etc., aiebant majores, cui >> refellendo revincendoque nihil opus sit multis ra» tionibus, nihil disquisitione etiam mediocri aut levi,

[ocr errors]

CUJUS

UT LEONI PRIMO ACCLA

» SED SOLA PONTIFICIE CONSTITUTIONIS, QUÆ PER SEIPSAM » REM TOTAM APERTÈ DIRIMIT, LECTIONE (*). » Aiebant majores de quæstione quam facti vocant Jansenistæ : « Iis verò ex ipsa constitutionis lectione, atque insu» per ex opere Janseniano quod etiam quantùm ad quinque illas propositiones attinet studiosè legerunt expenderuntque, QUANQUAM SOLA PER SE AD ID » SUFFICIAT CONSTITUTIO, manifestum et perspectum » fuit illas quinque propositiones verè esse Janse

[ocr errors]

>>

(*) Vide d'ArgentrÉ, Coll. Judic. etc. tom. 111, part. 11, pag. 276

et seq.

[ocr errors]

» nii, etc. » Itaque existimabant nihil disquisitione opus esse, neque esse quærendam textûs damnati evidentiam, sed, positâ solius constitutionis auctoritate, nemini licere ut suæ privatæ rationi tantillùm auscultet vel indulgeat; sed, abdicatâ quâlibet naturali evidentiâ et convictione animi ex intima, docilitate credendum esse id ipsum quod constitutio definivit.. Sic quadraginta circiter antistites anno 1653; sic totidem postea anno 1654 conclamabant. At verò tum temporis majores alacri animo sanctissimum Patrem sic alloquebantur (*): « Ut a capitibus suis fulminis apostolici amoliantur ictum, (licèt obfirmato animo » quinque propositiones Jansenio iterum abjudicent) » AD FACTI QUÆSTIONEM, IN QUA ECCLESIAM FALLI POSSE >> DOCENT, Controversiam deducere nituntur. Quas in-. >> geniorum versutias verâ prudentique verborum com» plexione infregit Breve apostolicum, quod tricis illis syllabarum adumbratiles scholarum disputationes relegatis, DECISIONISQUE AUCTORITATE AD JURIS QUÆ, >> STIONEM RESTRICTA, doctrinam Jansenii quam opere » suo illo explicuit, in propositionum confixarum ma»teria, pontificiâ constitutione damnatam fuisse de>> clarat. >> Tum certè prompti erant antistites in dicendo Breve apostolicum, ut captiosa hæc facti quæstio succideretur, et tota controversia restringeretur ad juris quæstionem de hæreticitate doctrinæ, quam Jansenius opere illo explicuit. Hinc est quòd majores huic doctrinæ Jansenianæ infensi, tum constitutioni, tum Brevi apostolico, tanto mentis obsequio applauserint. At verò jam nonnulli vulgò existimantur velle majorum fundamenta sensim et clam convellere; ut autem (*) Anno 1656. Vide D'ARGENTRÉ, loco cit. pag. 280.

>>

mitiùs loquar, molliores sunt et novitatis minùs impatientes: scilicet, volunt constitutionem non sufficere per se ad hæreticitatem Janseniani textûs definiendam; contendunt verò id pendere ab evidentia, quæ quidem si evidentiæ vim habeat, lectoris mentem primo intuitu convincit; nolunt autem hoc totum a sola auctoritate definientis pendere. Id certè in comitiis fusè explicari, actis solemnibus inseri, eâque addititiâ interpretatione constitutionis promulgationem restringi satagebant: at verò Rex id fieri vetuit. Itaque nihil est mirum, si, intuitu tam optatæ restrictionis, voluerint aliquid alienissimo tempore dici de jure episcoporum, ad quos pertinet, post latam sedis apostolicæ sententiam de dogmate fidei, suum suffragium pontificia definitioni adjungere. Hinc est quòd in laudanda constitutione et auctoritate apostolica, tam sicca, tam jejuna, tam parca fuit comitiorum oratio. Quod ægro et reluctanti animo dicitur, pronum est parcè dicere.

80 Verùm quidquid de fallibilitate pontificia asserant, nihilo tamen minùs æquè certum est, ad episcopos, etiamsi veri judices sint in dogmate definiendo, minimè pertinere ut sedis apostolicæ judicium suo privato examine reforment, et judicio posteriore convellant. Juxta Gersonii sententiam, quam acriores nostri Cisalpini sectantur, privati episcopi possunt quidem a Papa ad generale concilium appellare: tum verò procederent ut partes quæ de gravamine sibi illato conquererentur. At verò minimè licet ut tanquam judices de re a superiore judice jam judicata ipsi denuo judicent, ac superioris potestatis judicium annullare præsumant. Saltem, quantùm ad

« PoprzedniaDalej »