Obrazy na stronie
PDF
ePub

» debeant, non tamen tanquam de incertis conten» dere, sed ut certa atque immutabilia compen» diosâ definitione proferre. » Superiùs verò ita scriptum legimus (1): « In quantum eis duntaxat injunctum >> est, ut nihil profectò præsumant augere, minuere >> vel mutare; sed traditionem hujus apostolicæ se» dis, ut a prædecessoribus apostolicis pontificibus » instituta est, sinceriter enarrare. » Sic fuit ab initio; sic ad finem usque futura est hæc sedes. Unde sibi ipsi apertè illudit Meldensis, dum in eo ultimum Ecclesiæ præsidium ponit, nempe quòd si caput atque centrum in fide docenda pereat, brevi reviviscet; quòd si erret circa fidem, suos errores docili animo quamprimùm ejurabit. Hanc docilitatem, inferioribus congruentem et necessariam, quasi alienam a se mater ac magistra Ecclesia procul depellit.

Ea igitur domini Bossueti Meldensis episcopi opinio evidentissimè repugnat, tum vocibus promissionis a Christo facta; tum etiam universæ traditioni, ut infrà demonstrabitur; tum denique ipsi docilitatis animo quem sedi apostolicæ malè tribuit, et quem ipsa procul a se amandat.

hoc

Itaque de hoc commento rectè dici potest, ipsum quod Augustinus Juliano exprobravit (2) << Mira sunt quæ dicitis, nova sunt quæ dicitis, falsa >> sunt quæ dicitis: mira stupemus, nova cavemus, » falsa convincimus. >>

«

:

Sed hæc est quàm maxima utilitas hujus controversiæ, Tornacensem inter et Meldensem episcopos, quòd ex eorum propositionibus conflari possit

(1) Ep. 1, Conc. C. P. III Act. iv: tom. vi, p. 634. Jul. lib. 11, cap. 1, n. 9: tom. x.

2

(2) Cont

invictum pro sede apostolica argumentum. Major a Tornacensi stabilitur; minorem tuetur Meldensis; conclusio nostra est, neque potest declinari.

Indefectibilitas fidei in sede apostolica, (si sit vera et nunquam intermissa in docendo indefectibilitas) inquiebat Tornacensis, ipsissima est quam temperata Transalpinorum schola adstruere studet, sub alio minus mitigato infallibilitatis nomine. Atqui indefectibilitas fidei in hac sede, reponebat Meldensis, a nemine docto et catholico negari potest.

Ergo, inquimus, hoc donum a Deo promissum, quod Cisalpini indefectibilitatem vocant, Transalpini verò infallibilitatis nomine appellari volunt, a nemine docto et catholico negari potest.

www.wee

CAPUT IX.

Iterum refellitur Meldensis opinio.

TRIPLEX assignatur explicatio hujus oraculi: Rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua; et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos. Prima explicatio spectat solam Petri personam, ita ut Christus ei promiserit, post acceptum Spiritum sanctum, fidem nullo temporis intervallo defecturam. Eo sensu Augustinus hunc locum interpretatus est, dum dixit (1): « Quando rogavit ergo ne fides ejus » deficeret, quid aliud rogavit, nisi ut haberet in » fide liberrimam, invictissimam, perseverantissi» mam voluntatem? »

(1) De Correp. et Gral. cap. vIII, n. 17: tom. x.

Secunda explicatio spectat universalem Ecclesiam, quæ supra indeficientem Petri fidem, tanquam inconcussum fundamentum posita erat. Hunc sensum Patres passim amplexi sunt. Quid enim magis est consentaneum, quàm intelligere de arce superexstructa, hoc idem quod de arcis fundamento promissum est, quandoquidem promissio fundamento facta, fundamentum non spectat nisi in ordine ad arcem fundatam.

Tertia explicatio spectat sedem apostolicam, in qua Petrus æternùm sedet, et in fide docenda nunquam deficit. Porrò hic sensus tantâ testium nube inculcatur, ut singulæ traditionis paginæ quæ sedis hujus primatum asserunt, illud Christi oraculum sic interpretentur. Neque certè quisquam verè catholicus, si fortè abnormes quosdam criticos exceperis, hanc textus sacri interpretationem respuere ausus est. Ipse Meldensis ultro fatebatur hunc esse germanum hujus loci sensum, quem tota traditio ratum habuit. Quinetiam patet hunc sensum præ cæteris duobus litteræ accomodari. Enimvero petitio Christi angustos vitæ Petri fines excedebat; siquidem in confesso est apud omnes, Christum hìc orasse pro tuenda in persecutionum procellis Ecclesia. Quod si petivisset solummodo Ecclesiæ incolumitatem quamdiu Petri persona viveret, vana fuisset hæc petitio igitur constat hanc petitionem spectare perpetuam Ecclesiæ formam, fratresque a Petro confirmandos ad finem usque sæculi, ne portæ inferi prævaleant. Interpretatio autem quæ universalem Ecclesiam spectat, eo sensu verissima est, ut jam dixi, quòd ea quæ de soliditate fundamenti dicuntur, procul dubio

dicta censentur in ordine ad firmandam arcem, quæ hoc fundamento nititur. Sed aliud est quòd Christus loquatur de fundamento in ordine ad arcem fundatam; aliud est quòd loquatur de arce fundata, non de fundamento. Verum quidem est Christum loqui de fundamento in ordine ad arcem fundatam : sed falsissimum est Christum non loqui directè, expressè, et immediatè de fundamento, cujus firmitas arcem ipsam firmam faciet. Itaque hæc Christi verba directè et formaliter exprimunt futuram fundamenti firmitatem; arcis verò fundatæ firmitas est tantùm finis, propter quem firmitas fundamenti promittitur: unde patet sensum, qui sedem apostolicam spectat, esse præ aliis textui proprium et accommodatum.

Quibus positis, brevis erit et expedita nostra contra Meldensem argumentatio.

Ex confesso ultimus hic sensus litteræ congruit; imò, ut jam demonstratum, congruit præ utroque alio, et a tota traditione confirmatur.

Atqui, ex confesso, uterque alius ille sensus, juxta vocum tenorem, enuntiat fidem quæ nullo temporis puncto defectura est.

Ergo a pari ultimus ille sensus, juxta vocum tenorem, enuntiat fidem quæ nullo temporis puncto defectura est.

Quando hæc verba interpretantur de persona Petri, non hæc ita intelligunt, ut dicant Petri personam post acceptum Spiritum sanctum non defecturam in fide, quin protinus resipiscat; sed planè et absolutè pronuntiant Petrum ne minutissimo quidem temporis puncto a recta fide esse exorbitaturum. Pari ratione, quando hæc verba interpretantur

de universali Ecclesia, non dicunt eam brevissimè resurrecturam, si aliquando circa fidem docendam ceciderit. Quare igitur hoc de sede apostolica dictum fuisse contendunt? nonne sunt hæc eadem Christi verba quæ hunc simplicem sensum exprimunt? Hæc verba, ut non deficiat fides tua, excludunt pariter, ex triplici sensu, omnem omnino defectum. Ex his Christi verbis optimè infertur sedem Petri, ne minimo quidem temporis puncto in docenda fide esse defecturam, quemadmodum infertur Petrum post illapsum Spiritus sancti nunquam fore in fide nutantem, et universalem Ecclesiam nunquam erraturam esse in fide docenda. Eadem vox deficiat, idem significat pro universali Ecclesia, et pro apostolica sede; unde inferendum est hanc vocem pro utraque negare ipsissimos eosdem defectus.

www

CAPUT X.

Profertur S. Irenæi testimonium.

MEUM non est hic recensere singula infinitæ traditionis testimonia: sat erit si in hoc opusculo pauca ex pluribus ad exemplum selegero.

Primo in limine occurrit antiquissimus ille, et apostolorum collegio fere coæqualis noster Irenæus, Galliarum doctor atque pater. « Ad hanc enim Ec» clesiam, ait (1), propter potentiorem principalita» tem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc » est, eos qui sunt undique fideles, in qua semper (1) Adv. Hæres. lib. 1, cap. I, n. 2.

« PoprzedniaDalej »