Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

CURSUS COMPLETUS

SIVE

BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM

QUI

AB EVO APOSTOLICO AD INNOCENTII III TEMPORA

FLORUERUNT;

RECUSIO CHRONOLOGICA

OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER DUODECIM PRIORA ECCLESIÆ SÆCULA,

JUXTA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS,
PERQUAM DILIGENTER CASTIGATA;

DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIS LECTIONIBUSQUE VARIANTIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA;
OMNIBUS OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUE TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS
DETECTIS, AUCTA;

INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS, SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI
SUBSEQUENTIBUS, DONATA;

CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE Dispositis, neCNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINARUM MARGINEM SUPERIOREM
DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ACORNATA;

OPERIBUS CUM DUBIIS TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE AÐ TRADITIONEM
ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA;

BUOBUS INDICIBUS GENERALIBUS LOCUPLETATA: ALTERO SCILICET RERUM, quo consulto, QUIDQUID
UNUSQUISQUE PATRUM IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERFI UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO
SCRIPTURÆ SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPER.RE SIT ORVIUM QUINAM PATRES

IT IN QUIBUS OPERUM SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM
SCRIPTURE TEXIUS COMMENTATI SINT.

EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR : CHARACTERUM NITIDITAS,
CHARTE QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS
TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO OPERIS DECURSU CONSTANTER
SIMILIS, PRETII EXIGUITAS, PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA,
SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM "
PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS AD OMNES ÆTATES,
LOCOS, LINGUAS FORMASQUE PERTINENTIBUS, COADUNATCRUM

SERIES SECUNDA,

IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A GREGORIO MAGNO AD INNOCENTIUM III.
ACCURANTE J.-P. MIGNE.

BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSE,
SIVE

[ocr errors]

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ

PATROLOGIA BINA EDITIONE TYPIS MANDATA EST, ALIA NEMPE LATINA, ALIA GRÆCO-LATINA. ·
VENEUNT MILLE FRANCIS DUCENTA VOLUMINA EDITIONIS LATINÆ; OCTINGENTIS ET
MILLE TRECENTA GRÆCO-LATINÆ. MERE LATINA UNIVERSOS AUCTORES TUM OCCIDENTALES, TUM
ORIENTALES EQUIDEM AMPLECTITUR; HI AUTEM, IN EA, SOLA VERSIONE LATINA DONANTUR.

ECCLESIASTICE RAMOS EDitore.

PATROLOGIE TOMUS CIX.

B. RABANI MAURI

TOMUS TERTIUS

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM.

SEU PETIT-MONTROUGE.

1852

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

B. RABANI MAURI

JUXTA

FULDENSIS ABBATIS ET MOGUNTINI ARCHIEPISCOPI

OPERA OMNIA

EDITIONEM GEORGII COLVENERII ANNO 1617 COLONIE AGRIPPINE DATAM, MENDIS
QUIBUS SCATEBAT INNUMERIS CURA QUA PAR ERAT EXPURGATAM,
NOVISSIME AD PRELUM REVOCATA ET NOVO ORDINE, CHRONOLOGICO SCILICET, DIGESTA;

VARIIS PRÆTEREA MONUMENTIS

QUE SUPPEDITARUNT

MABILLONII, MARTENII ET DACHERII COLLECTIONES MEMORATISSIME,

AUCTA ET ILLUSTRATA.

ACCURANTE J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECE CLERI UNIVERSE,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICE RAMOS EDITORE.

TOMUS TERTIUS.

Veneunt 6 VOLUMINA 42 FRANCIS GALLICIS.

EXCUDEBATUR ET VENIT APUD J.-P. MIGNE EDITOREM,

IN VIA DICTA D'AMBOISE, PROPE PORTAM LUTETIÆ PARISIORUM VULGO D'ENFER NOMINATAM,
SEU PETIT-MONTROUGE.

[ocr errors][merged small]

BEATI RABANI MAURI

FULDENSIS ABBATIS ET MOGUNTINI ARCHIEPISCOPI

COMMENTARIA IN LIBROS IV
IV REGUM.

(ANNO 834.)

PRÆFATIO.

Domino reverendissimo et in membris Christi A breviando explanavi. Prænotavique in marginibus plurimum venerando atque colendo, Patri HILCUINO abbati, et sacri palatii archicapellano, RABANUS, exiguus servorum Dei servus, in Domino æterno perpetuam salutem.

Cum venerationem tuam, sancte Pater, ubique excellentem sentiamus, et pluribus profectuosam esse compertum habeamus, id ipsum ut divina clementia diutius fieri permittat, et novissime æterna mercede remuneret, assiduis precibus instanter deposcimus. De cætero quoque quia vestra sanctitas per quemdam fratrem nostrum, quem ad palatium præterito anno direximus nostræ parvitati suggerere dignata est quatenus aliquod volumen vobis utile mitteremus nos hæc suggestio non parum sollicitos reddidit, quod vobis, qui divites estis in omnibus, in B nota nominis ejus inserui, non quasi ingerens alicui

paginarum aliquorum eorum nomina, ubi sua propria verba sunt (a) ; ubi vero eorum sensum meis verbis expressi, aut ubi juxta sensus eorum similitudinem, prout divina gratia mihi concedere dignata est, de novo dictavi, M litteram MAURI nomen exprimentem, quod magister meus beatæ memoriæ Albinus mihi indidit, prænotare curavi. ut diligens lector sciat quid quisque de suo proferat, quidve in singulis sentiendum sit, decernat. Præterea Hebræi cujusdam modernis temporibus in legis scientia capitulis traditionem Hebræorum habere non paucis locis [Præterea ex capitulis Hebræi cujusdam, modernis temporibus in legis scientia periti, traditionem Hebræorum non paucis locis, etc.], simul cum

omni scientia et doctrina, et apud quem librorum maxima copia est, placitum et condignum accom

auctoritatem ipsius, sed simpliciter potius, quod scriptum reperi, ejus probationem lectoris judicio derelinquo. Ante omnia autem deprecor ut præsumptioni meæ veniam tribuas, quod tam imperitus, non solum sermone, sed etiam scientia, tantum opus subire præsumpsi. Non enim de mea, sed de divina confidebam potentia, de qua scriptum est :

odare possemus. Et quia vos aliquem librum quem vobis mitterem nominatim non expressistis, cogitavi mecum in expositionem librorum Regum quoddam opusculum conficere, et nomini vestro illud consecrare, vestræque prudentiæ approbandum humiliter hoc dirigere. Quod deprecor eo animo suscipiatis, quo vobis illud transmisi. Non enim arbitror illud esse vobis condignum, sed ex devoto corde, qualecunque sit, tamen prolatum. Estimo enim, si illud relegere volueritis, per omnia vobis non displicere, cum cognoveritis me ad hoc laborare velle ut sanctorum Patrum dicta, quæ de prædicto libro exposita in pluribus exemplaribus dispersa sunt, in unum ob commoditatem legentis colligerem, quatenus quid quisque eorum in sententiis diversis historiæ Regum per singula loca senserit, pariter et secundum ordinem a nobis dispositum reperiret. Ibi enim inveniet quid Pater Augustinus, quidve insignis interpres divinorum librorum Hieronymus senserint : quid papa beatus ac suavissimus doctor Gregorius, quidve Isidorus Hispalensis episcopus, et quid Beda, magister nobilis, ac cæteri Patres, quorum longum est nomina recensere, rite intellexerint. Quo- D rum omnium sententias, aut sicuti ab ipsis conscriptæ sunt posui, aut sensum eorum meis verbis

Quia sapientia aperit os mutorum, et linguas infantium facit disertas (Sap. x). › Qui et humanam fecit linguam pecudis resonare loquelam (Num. XXII). Legebam enim eum per Prophetam dixisse :

с

Aperi os tuum, et ego adimplebo illud (Psal. LXXX)., Et alibi: Quoniam, inquit, in me speravit, liberabo eum, et protegam eum, quoniam cognovit nomen meum (Psal. xcx). › Nec enim diffido aliquos esse qui suam volentes ostentare peritiam, nostram reprehensuri sint inertiam. Quibus non meis, sed beati Hieronymi respondebo sermonibus: Legant qui volunt; qui autem nolunt, abjiciant, et ventilent apices, litteras calumnientur. Magis vestra charitate provocabor ad studium, quam illorum detractione et odio deterrebor. Si enim hæc parva a vestra grate suscepta fuerint pietate, Domino opitulante, adhuc aliquod utile elaborare et vestræ sanctitati præsentare conabor. Beatitudinem vestram majestas divina felici successu pollentem perpetualiter conservare dignetur.

(a) Nomina hæc nos parenthesi distincta in textu inseruimus. EDIT. PATROL. CIX.

1

« PoprzedniaDalej »