Obrazy na stronie
PDF
ePub

tantummodò cogitáre, et recusáre milítiam debeamus, quandò in ipsâ milítiâ primus ambulaverit Dóminus humilitátis et tolerántiæ et passiónis magister; ut quod fieri dócuit, prior fáceret; et quod pati hortátur, prior pro nobis ipse paterétur. Sit ante óculos, fratres dilectis

LECTIO ij.

DIE

simi, quòd qui omne judicium à Patre solus accépit, et qui venturus est et judicatúrus, jam judícii sui et cognitiónis futúræ sententiam protúlerit, prænuntians et contestans confessúrum se coram Patre suo confitentes, et negatúrum negantes.

OCTAVA.

Sermo sancti Augustíni Epíscopi. 283.

F ORTITUDINEM sanctórum Mártyrum sic in eórum passióne mirémur, ut grátiam Dómini prædicemus. Neque enim et illi in seipsis laudári voluérunt, sed in illo cui dí

citur: In Dómino laudabitur ánima mea. Hoc qui intélligunt non supérbiunt. Cum tremóre petunt, cum gáudio accipiunt. Perseve rant, jàm non amittunt. Quia enim non supérbiunt, mites sunt. Et ideò cùm dixisset : In Dómino laudábitur ánima mea; áddidit: Audiant mansuéti, et jucundentur. Quid caro infirma, quid vermis et putrédo esset, nisi quod cantavimus verum esset Deo subjiciétur ánima mea, quóniam ab ipso est patiéntia mea? Etenim, ut mala ómnia pro fide Mártyres tolerárent, virtus eórum patiéntia nominátur.

LECTIO iij.
Lectio sancti Evangélii se-

cundùm Matthæum.
Cap. 16.
IN illo témpore; Dixit Jesus
discípulis suis: Si quis vult

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

didissent. Quid enim prodes- 'tâ, et pérdere in futúrâ? set tenére ánimam in hâc vi

PRO PLURIBUS MARTYRIBUS.

DIE FESTO.

[blocks in formation]

Romános. Cap. 8.

FRATRES; Debitores sumus

non carni, ut secundùm carnem vivámus. Si enim se cundùm carnem vixéritis moriémini si autem spíritu facta carnis mortificavéritis, vivėtis. Quicunque enim Spíritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei. Non enim accepistis spíritum servitutis iterùm in timore; sed accepistis spiritum adoptionis filiórum, in quo clamamus: Abba, Pa ter. Ipse enim Spíritus tes timónium reddit spiritui nostro, quòd sumus filii Dei. Si autem filii, et hærédes : hærédes quidem Dei, cohærédes autem Christi; si ta

men compátimur, ut et conglorificémur. Existimo enim quòd non sunt condignæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam quæ revelábitur in nobis. Quis ergò nos separábit à caritáte Christi? Tribulátio, an angústia, an fames, an núditas, an periculum, an persecutio, an gládius?Sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur totâ die, æstimáti sumus sicut oves occisiónis. Sed in his óm nibus superámus propter eum qui dilexit nos.

LECTIO ij. Sermo sancti Augustíni Episcopi. 335.

Quo

UONIAM dies sanctórum Mártyrum est, undè potiùs áliquid delectet nos dicere, nisi de glóriâ ipsorum ? Adjuvet nos Dóminus Mártyrum. Audivimus paulò antè beátum Paulum Apóstolum prædicantem: Quis nos separábit à caritáte Christi ?

Ista vox est Mártyrum. ) Tribulátio, an angústia, an persecutio, an fames, an núditas, an periculum, an gládius? sicut scriptum est : Propter te morte aflícimur totâ die, deputáti sumus ut oves occisiónis : sed in his ómnibus superámus per eum qui dilexit nos. Hæc est vox Mártyrum, ómnia toleráre, et de se nihil præsúmere ; il

[blocks in formation]
[ocr errors]

maledícent hómines, et persequentur, et dicent omne malum adversùm vos propter justítiam; gaudéte et exultáte, quóniam merces vestra copiósa est in cœlo. Futúram, non præsentem, in coelo, non in terrâ, mercédem promísit esse reddendam. Quid álibi poscis quod alibi debétur ? Quid præproperè corónam éxigis, antequàm vincas? Quid detergere púlverem? quid requiescere cupis? Quid epulári gestis antequàm stádium solvátur? Adhuc pópulus spectat, adhuc athlétæ in scámmate sunt; et tu jàm ótium petis? Sed fortè dicas: Cur impii lætantur ? cur luxuriantur? cur étiam ipsi non mecum labórant? Quóniam qui non subscripserint ad coronam non tenentur ad laborem certaminis qui in stádium non descénderint, non se per fundunt óleo, non oblínunt púlvere. Quos manet glória, expectat injúria.

OCTAVA.

Sermo sancti Gregórii Nazianzéni Epíscopi. Or. 6.

QUID

UID hoc festo atque hâc hóminum frequéntiâ dignum proferémus? Purificémus nosmetipsos Martyribus, fratres, vel ei pótiùs cui ipsi quoque cruóris veritátisque confessióne purificáti et expiáti sunt. Mundémur ab omni inquinamento carnis et spíritûs. La

vémur, mundi efficiámur; exhibeamus nos, étiam córpora nostra, hóstiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabilem, nostram precatiónem. Neque enim púrius tanto in prétio quidquam habet, quàm puritátem aut purgationem. Certémus prop ter athlétas, vincámus propter victóres, testimónium dicámus veritáti propter Mártyres. Hoc illórum certamí

[blocks in formation]

LECTIO ij.

studiósè, verùm étiam sapienter audire, cui nos oportet humiliter ac delectabiliter obedíre, moderatiónis suæ tenens ubiquè tempériem, ut nec óvibus desint pábula, nec pastóribus alimenta; quædam speciáliter solis præcipit nobis, quædam verò generáliter et nobis et vobis. Nobis namque (id est, servis, quos Pater ille famílias, rerum ómnium Dóminus, ad hoc in suâ ma

gnâ domo constituit, ut pópulo ejus verbum grátiæ ministrémus) speciáliter injúngitur sanctæ prædicatiónis of ficium; generáliter verò et nobis et vobis salutáris indicitur observántia mandatórum.

DIE OCTAVA.

Sermo sancti Bernardi Abbátis. Tract. de Offic. Episc. N ómnibus actis vel dictis suis nihil suum quærat Epíscopus, sed tantùm aut Dei honórem, aut salútem proximórum, aut utrumque. Hoc enim agens implébit, non solum Pontificis officium, sed et etymologiam nóminis; pontem útique seipsum fáciens inter Deum et próximum. Pertingit pons is te usquè ad Deum eâ fidúciâ, quâ non suam, sed illíus glóriam quærit. Pertingit usquè ad próximum illâ pietate quâ et ipsi, non sibi prodesse desiderat. Offert Deo bo

nus mediátor preces et vota populorum, reportans illis à Deo benedictionem et grátiam. Súpplicat majestáti pro excéssibus delinquéntium vindicat in peccantes injúriam Dei. Ingrátis improperat beneficia pietátis, contemnéntibus potentiæ severitátem insinuat; utrisque tamen nihilominùs placáre studet indignantis furorem nunc quidem hóminum obtendens infirmitátem, nunc divinæ magnitúdinem pietatis. Déniquè, sive excédat Deo, sive sóbrius sit nobis, aut Deo semper, quantum in ipso est, placére gestit, aut præstáre nobis, non quod sibi omninò útile est quærens,

sed

sed quod multis. LECTIO iij.

Léctio sancti Evangélii secundùm Matthæum.

11

Alterum verò est impérium, quod in se gerit quisquis mente ac prudéntiâ præditus est; quod ipsum quoque Paulus his verbis declarávit :

Quòd si vis non timère potestátem, bonum fac. Quo loco de eo loquitur qui sibi ipse imperat. Ac verò hìc áliud quoque impérii genus

Cap. 20. IN illo témpore; Dixit Jesus discípulis suis: Scitis quia príncipes géntium dominantur eórum ; et qui majóres sunt, potestatem exercent in eos. Non ità erit interest, ac civíli quidem impévos; sed quicunque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister. Et réliqua. Homília sancti Joannis Chry

[ocr errors]

sóstomi.

15. in Ep. 2. ad Cor. UPLEX impérii genus est. Alterum cujus óperâ hómines et pópulis et úrbibus imperant, ac civílem hanc vitam moderantur; (id quod Paulus indicábat, cùm díceret: Omnis ánima potestátibus sublimióribus súbdita sit; non est enim potestas nisi à Deo. Ac pósteà, quantum hinc cómmodi caperétur ostendens, hæc verba subjungit Magistrátus Dei minister est in bonum. Ac rursùs: Dei minister est vindex in iram ei qui malè agit. )

[ocr errors]

rio sublímius. Quodnam igitur hoc est? Illud nimirùm quod in Ecclésiâ viget; cujus ctiam ipsíus mentiónem Paulus facit, cùm ait : Obedíte præpositis vestris, et subjacéte eis. Ipsi enim pervigilant, tanquàm ratiónem pro animábus vestris redditúri. Hoc enim impérium tantò civíli excellentius est, quantò cœlum terrâ ; imò étiam multò præstántius. Primum namque non hoc præcipuo stúdio spectat, ut scélera perpetráta víndicet, sed ut ne omninò quidem perpetrentur. Deindè si

sint, non ut ægrotantem de perpetráta médio tollat; sed ut ipsa deleantur.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »