ACTA SANCTAE SEDIS IN COMPENDIUM OPPORTUNE REDACTA ET ILLUSTRATA STUDIO ET CURA PETRI AVANZINI ROMANI PRESBYTERI PHILOSOPHIAB, THEOLOGIAE ET IURIS UTRIUSQUE DOCTORIS SEU Acta iuridica et solemniora ex Supremo Romano Pontifice immediate dimanantia : acta sedulo adlaborant. Volumen VI. ROMAE MDCCCLXX ANIMADVERSIO. Nostra ephemerides, ideo ab initio edidimus sub ea cir cumlocutione, Acta ex iis decerpta, quae apud Sanctam Sedem geruntur, ne Lectores, si simplici uteremur titulo Acta Sanctae Sedis, officiales, ut aiunt, ephemerides esse existimarent. Sed quum Lectores quinque annorum experientia noscant, quid in his ephemeridibus contineatur, idest, praecipua Sanctae Sedis Acta, quae publici iuris commode fieri possint; quumque pluries viderimus easdem ephemerides ab aliis allegari simplici titulo, Acta Sanctae Sedis; ideo initio huius sexti voluminis, omissa ea incommoda circumlocutione, utemur deinceps breviori titulo, idem significante, Acta Sanctae Sedis. 3 g.11-37 34492 EX ACTIS OECUMENICI VATICANI CONCILII. Auspicantes Volumen sextum nostrarum ephemeridum a percelebri Sessione IV Vaticani Concilii (cuius causa quasi diceres Concilium ipsum, tanta Episcoporum frequentia, fuisse convocatum fas est nobis faustissima ominari, quamquam infausta quaedam illico in rebus publicis successisse videantur. Novum enim splendorem illum externum, quo, ex singulari divina dispositione, Romani Pontificis auctoritas munita est, atque per universum terrarum orbem tanta solemnitate patefacta ex orta contentione, non sterilem et inanem, sed immo validissimum, ex ope divina quae sic disposuit, fidenter existimamus. Ea enim erit lucidissima pharus portum salutis indicans, in quam fluctus quoque agitatissimi maris frangi necesse sit. Vae autem illi, qui Angelo Vaticani sancienti resistat ! EA QUAE A TERTIA SESSIONE PRAECESSERUNT SESSIONI QUARTAE. In his omnibus, quae intra aulam Concilii contigisse narraturi sumus, plenam fidem Lectoribus nostris damus, ea sic contigisse prout narramus: atque historicum procedendi ordinem ideo plenius exponemus, ut tot tantaeque calumniae de hac praecipua Vaticana Sessione licentiose evulgatae evanescere videantur. Acta enim Sanctae Sedis defensione aliunde petita ab impactis calumniarum telis plerumque non indigent; sed eorum potentissima defensio est ipsa rerum genuina expositio. Post publicam Sessionem III habitam die 24 Aprilis Dominica in Albis, ad Patres missum est Schema reformatum de Parvo Ca |