Obrazy na stronie
PDF
ePub

n. 10 sedulo intra fines propositi argumenti tam in prooemio, quam in singulis capitibus sese cohibeant.>>

Inde Emus Praeses Antoninus De Luca subdidit:

« Cum Emus ac Rmus D. Caesarius Mathieu Arch. Bisuntinus (qui primus erat inter eos, quorum nomina hodie lecta fuerant) sibi reservaverit facultatem lequendi, cum ventum fuerit ad specialem discussionem capitis quarti, ascendat nunc ambonem Rmus D. Thaddaeus Amat Montereyensis. >>

[ocr errors]

Post eum locuti sunt: Aug. Verot S. Augustini Valentinus Wiery Gurcensis - Benedictus Thomas Rupellensis. Quibus successive accesserunt: Hyac. M. Martinez S. Christophori de Havana Richardus Whelan Weelingensis - Salvator Magnasco Bolinensis.

Declaratum est ab Emo Praeside: clausam esse discussionem prooemii, cum nemo alius veniam loquendi petierit. Nuntiatum item est, emendationes propositas, quamprimum typis impressas distribuendas esse, ut postea de is suffragia ferrentur; interim in proxima Congregatione gen. habenda die sequente faciendam esse discussionem de cap. primo, de quo unus veniam loquendi petierat, et de capite secundo, de quo veniam loquendi petierant duo Rmi Patres, et tum incipiendam discussionem capitis tertii.

Die 7 lunii, Feria III habita est Congregatio gen. 66, et locuti sunt de primo capite, Emus Card. Frid. Schwarzenberg Arch. Pragensis - Al. Moreno Ipporegiensis - Victor Dechamps Arch. Mechliniensis, ut responderet difficultatibus a duobus praecedentibus oratoribus propositis - Petrus M. Ferré Casalensis - Salvat. Magnasco Bolinensis.

Declarata est ab Emo Card. De Luca clausa discussio primi Capitis. Et tum locuti sunt de secundo capite Beneventus Monzon y Martins Arch. Granatensis - Al. Filippi Aquilanus - Theod. Amat Montereyensis et Angelorum.

Declarata est clausa discussio secundi capitis, et indicta est discussio capitis tertii pro Feria V sequente.

Die 9 lunii, Feria V, habita est Congregatio gen. 67; locuti sunt de capite tertio Emus Card. Ios. Othm. Rauscher Arch. Vindobonensis - Victor Aug. Dechamps Arch. Mechliniensis - Iulianus Desprez Arch. Tolosanus - Cyrillus Behnam Benni Arch. Mussuliensis Syrorum.

Distributae sunt emendationes propositae super prooemio schematis primae Constitutionis dogmaticae de Ecclesia.

Prosecuti sunt Patrum sermones et locuti sunt: Ioan. Franc. Landriot Arch. Rhemensis - (Felix Dupanloup Aurelianensis, qui veniam loquendi petierat, non aderat) - Thaddaeus Amat Montereyensis et Angelorum.

Die 10 lunii, Feria VI, habita est Congregatio gen. 68, sex alii Patres nomen ad loquendum dederunt.

Locuti sunt: Felix Dupanloup Aurelianensis - los. Hipp. Salas SSmae Conceptionis de Chile - (Nic. Pace Amerinus abstinuit) – loa. Petrus Sola Nicensis - Aug. Verot S. Augustini.

Distributae sunt emendationes propositae super capite primo et secundo.

Locuti deinde sunt: Aug. David Briocensis - Panthaleon Monserrat y Navarro Barcinonensis.

Die 11 lunii, Sabbato, habita est Congregatio gen. 69; lecta est relatio, quae sequitur, a ludicibus Excusationum exhibita:

« Aliquot Concilii Patres ex gravissimis causis veniam a Concilio discedendi petierunt, scilicet Rmi DD. Ioan. Marcellus Touvier Ep. Olenensis - Franc. Raynaud Epis. Aegensis; uterque ob praesentissima animarum eorum curae commissarum pericula extraordinaria novissime plurimum aucta.

» Iudices Excusationum etc.»><

Patres surgendo assensum manifestant.

Alter Pater nomen ad loquendum dedit; atque locuti sunt Ios. Papp-Szilagyi Magno Varadiensis rit. rum. - Carolus Place Massiliensis - Laur. Gastaldi Salutiarum - Io. Bapt. Callot Oranensis Amatus Guilbert Vapincensis - Sal. Magnasco Bolinensis - Leop. Zelli Abbas S. Pauli de Urbe.

Die 13 lunii, Feria II, habita est Congregatio gen. 70, facta est nomine deputationis relatio de emendationibus propositis circa prooemium, et exposita est sententia Deputationis quoad illas emendationes. Hanc relationem et expositionem fecit Rmus D. Patritius Leahy Arch. Casseliensis.

Tum Emus Card. De Angelis, postquam nuntiaverit, progrediendum esse ad suffragia ferenda, monitum quod sequitur legit.

« Monentur autem Rmi Patres, quo melius et securius ea res peragatur, ut singuli, quamdiu actus suffragia ferendi durat, lo

cum sibi assignatum in aula Concilii occupent, atque insuper, ut qui assensum vel dissensum suum surgendo manifestare voluerint, stantes maneant, donec satis de maiori vel minori suffragiorum numero constet. >>

lam ad propriam habitationem missum fuerat Patribus folium typis impressum continens emendationem propositam a Deputatione ex duabus primis emendationibus in Congregatione generali propositis: lata sunt suffragia, eaque saepe ab omnibus vel fere omnibus Patribus, semper a longe maiori parte, iuxta sensum a Deputatione expressum.

Lecta sunt nomina quinque Patrum qui de tertio capite adhuc veniam loquendi petierunt.

Locuti sunt: (Raphael Ricca Gen. Minimorum vocatus, abstinuit) - Emus Card. Io. Bapt. Pitra - Lud. Regnault Ep. Carnutensis - Car. Colet Ep. Lucionensis - (Henr. Maret Surensis abstinuit)– Ferd. Ramirez y Vasquez Pacensis - (los. Foulon Nanceyensis et Tullensis abstinuit) - (Ludov. Haynald Arch. Colocensis abstinuit) (Greg. Iussef Patr. Antioch. Melch. non aderat) - Petrus Dreux Bréxé Moulinensis - (lo. P. Bravard Constantiensis) – (Salv. Aug. De Martis Galtellinensis et Norensis) - (Phil. Krementz Varmiensis).

Quum praeter reliquos etiam isti postremi Oratores vel non adessent, vel non essent parati, Emus Praeses veniam loquendi dedit los. Caixal y Estrade Urgellensi.

Die 14 lunii, Feria 111, habita est Congregatio gen. 71, duo alii accesserunt oratores.

Locuti sunt: Lud. Haynald Archiep. Colocensis et Bacsiensis – Greg. lussef Patriarc. Antiochenus Melchitarum-lo. Petrus Bravard Constantiensis - Salv. Ang. De Martis Galtellinensis et Norensis - Philip. Krementz Varmiensis - Hi omnes die praecedente loqui debuissent. Tum locuti sunt alii Patres: Ioan. Vancsa Arch. Fogarasiensis et Albae Iuliensis rit. gr. rum. - Car. Freppel Andegavensis.

Declarata est ab Emo Praeside clausa discussio de tertio capite, et indicatum, quid agendum in proxima Congregatione gen. ac denique lectum est monitum quod sequitur.

« Cum in hesterna Congregatione plures e Rmis Patribus, qui veniam loquendi obtinuerant, quum in suo ordine vocarentur ad loquendum non essent praesentes, quod et per se parum con

veniens est et bonum ordinem perturbat; idcirco monentur Rmi Patres, quod si quis deinceps, impetrata loquendi venia, in suo ordine vocatus praesens non fuerit, is ipso facto veniae obtentae renuntiasse censebitur.»>

Die 15 Iunii, Feria IV, habita est Congregatio generalis 72, Rmus D. Bartholomaeus D'Avanzo Epis. Calvensis et Theanensis nomine Deputationis retulit de emendationibus propositis super primo et secundo capite, exponens quid ipsa Deputatio de his sentiret. Postea revocatum est in Patrum memoriam monitum alias factum de occupando loco unicuique assignato et de stando donec satis constet de suffragiorum numero; et deinde processum est ad suffragia ferenda; eaque lata sunt fere semper ab omnibus Patribus iuxta id quod Deputatio sentiret.

Lecta sunt Patrum nomina, qui de capite quarto veniam loquendi petierunt. Hi autem fuerunt septuaginta quinque, ex quibus quum unus praetermissus fuisset, Rmus D. Secretarius post absolutam a Subsecretario nominum lectionem, ipsi hoc monitum tradidit legendum.

«

Archiepiscopus ladrensis reclamavit, durante ipsa nominum lectione, quod ipse nomen dederit suo tempore: quod verum est. Cum ex errore eius nomen fuit praetermissum, in suo ordine in

seretur.»

Locuti sunt de quarto capite Emus Card. Caesareus Mathieu Arch. Bisuntinus - Emus Card. los. O. Rauscher Archiep. Vindobonensis.

Die 18 lunii, Sabbato, habita est Congregatio gen. 73, atque lecta sunt nomina duorum et triginta Patrum, qui de capite quarto adhuc veniam loquendi petierunt.

Locuti sunt Emus Card. Io. Bapt. Pitra per Petrum Geraud de Langalerie Epis. Bellicensem, qui eius sermonem legit - Eñus Card. Philippus M. Guidi Arch. Bononiensis - Emus Card. Henr. M. de Bonnechose Arch. Rothomagensis - Emus Card. Paulus Cullen Arch. Dublinensis.

Die 20 Iunii, Feria 11, habita est Congregatio gen. 74, lecta sunt nomina septem Patrum, qui de quarto capite adhuc veniam loquendi petierunt.

Locuti sunt Barth. D'Avanzo Epis. Calvensis et Theanensis, e Deputatione, ut responderet aliquibus observationibus ac praecipue

ut conceptum infallibilitatis pontificiae explicaret – Paulus Ballerini Patriarcha Alexandrinus rit. lat. - los. Valerga Patriarcha Hierosolymitanus rit. lat. loannes Mac Hale Arch. Tuamensis - los. Alemany Arch. S. Francisci. Lectum est hoc quod sequitur

MONITUM

<«< Necessarium visum est, Rmos Patres, qui in speciali discussione capitis quarti veniam loquendi petierunt, monere, ne redeant ad generalem discussionem loquendo iterum de opportunitate vel necessitate huius definitionis, sive de iis quae ad capita priora huius schematis pertinent. Praeterea sedulo curent, ut argumento huius capitis quarti presse inhaereant, caventes, ne ullo modo extra rem vagentur, omnesque brevitati, adeo ab omnibus desideratae, studeant. >>

Die 22 Iunii, Feria IV, habita est Congregatio gen. 75, lecta sunt nomina duorum Patrum, qui de capite quarto adhuc veniam loquendi petierunt, et lectum est hoc quod sequitur monitum:

Repetitur monitum iam lectum in fine ultimae Congregationis generalis, eo quod plures Patres ex eadem iam discesserant. (Lectum est monitum modo allatum).

» Renovamus quoque monitum alias factum, ut Rmi Patres abstineant a quibusvis signis vel adprobationis vel improbationis eorum, quae a singulis oratoribus proferuntur.»

Locuti sunt Patres Franc. Apuzzo Archiep. Surrentinus - Vinc. Spaccapietra Arch. Smyrnensis - Georgius Errington Arch. Trapezuntinus - Salv. Nobili Vitelleschi Arch. Ep. Auximanus et Cingulanus -Th. Connoly Arch. Alifaxiensis - Car. De la Tour d'Auvergne Arch. Bituricensis - Benventus Monzon y Martins Archiep. Granatensis.

Die 23 lunii, Feria V, habita est Congregatio gen. 76, novus orator nuntiatus est.

Locuti sunt Petrus Domnius Maupas Archiep. ladrensis - Ioa. Franc. Landriot Arch. Rhemensis - Anast. Rodrigo Yusto Archiep. Burgensis - loa. Lynch Arch. Torontinus - Ioannes Losanna Episc. Bugellensis.

« PoprzedniaDalej »