Obrazy na stronie
PDF
ePub

est appetitus carnis in satietate; Seir in valle est A appetitus carnis in voluptate. Quando ad vivendum tantum caro sustentamentum accipit, Seir in monte est. Quando vero ad robur nutrimentum quærit, Seir in campo est. Quando autem ad lasciviendum delicias poscit, Seir in valle est. Quare ergo in monte insuperabilis est? quia sustentamentum carnis in hac adhuc mortalitate degentibus necessarium est. Quare in campo fortis? quia et robur carnis aliquando profectibus animæ utile est. Quare in valle debilis, quia voluptas carnis semper superflua est. In valle prohibetur, in campo conceditur, in monte remuneratur. In valle servit, in campo pugnat, in monte regnat. In valle est luxuria, in campo est temperantia, in monte parcimonia. In valle adjuvante gratia facile calca- B tur, in campo cum difficultate vincitur, in monte ne superari valeat, ipse ei quotidianus noster defectus vires jugiter subministrat. Qui superflua resecat, Seir in valle conculcat. Qui vero de necessariis aliquid minuit, Seir in campo vincit. Qui autem ad sustentamentum tantum naturæ necessaria tribuit, quasi Seir in monte exactiori obsequium reddit. Sciendum tamen quod Seir iste ibi sine difficultate vincitur, ubi periculosissime dominatur: ubi vero prorsus insuperabilis est, ibi sine periculo tolerari potest. Si vero legatur Seir, quod interpretatur nocturna avis, vel fetor, ad eumdem carnalem motum congrue referri potest. Qui vel ideo nocturna avis dicitur, quia occultus venit, dum sub specie necessitatis irrepit volupta- c tis illecebra, vel quia per delectationem carnis nascitur excæcatio mentis. Nocturna ergo avis est occultus et improvisus motus carnis. Quare vero concupiscentia carnis fetor dicatur, hoc jam expositione non indiget. Et Hermon. Hermon interpretatur anathema ejus. Cujus ejus; ipsius anathematis. Ergo quasi anathema diceretur anathematis. Primum ergo nobis quærendum quid sit anathema, deinde quid sit anathema anathematis adjungendum. Anathema est separatio; anathema anathematis, separatio separationis. Et fortasse si separatum esse malum sit, tum separatum esse a separato bonum erit. Quis autem melius potest dici anathema quam apostata angelus? qui se primum per superbiam a societate supernæ illius civitatis separavit, ex demerito prævaricationis suæ, dum vero capitis membrum esse noluit ab unitate corporis illius præcisus, caput iniquorum omnium factus est. Constat autem quod omnis homo secundum primam generationem, qua in peccato concipitur, ef in peccato nascitur, hujus capitis membrum est, et ad illius societatem pertinet; sed quisquis, per sacramenta fidei regeneratus membrum Christi efficitur, ab unitate hujus corporis separatur. Quis est ergo anathema, nisi diabolus et membra ejus? ct qui sunt anathema anathematis, si qui separati a corpore diaboli, facti sunt membra Christi. Quid significet Hermon jam diximus; nunc quid significet mons Hermon videamus. Nam, quemadmodum supa de Seir di

C

ctum est, ita et nunc de Hermon dici potest, quod videlicet alii sunt mons Hermon, alii campus Hermon, alii vallis Hermon. Vallis Hermon dici possunt, qui per fidem quidem a diabolo jam separati sunt, sed adhuc per vitam carnalem in infimis desideriis prostrati jacent. Campus Hermon sunt hi fideles qui, medium quemdam statum tenentes, nec per voluptatem carnis in imo depressi sunt, neque per spiritualem conversationem ad superna erigi possunt. Mons vero Hermon sunt ii. qui non solum per fidem a diabolo sunt separati, sed etiam per eminentiam virtutis, et per constantiam mentis contra diabolum sunt erecti. Et hi profecto sunt, quibus antiquus hostis magis invidet, quos non solum a se divisos, sed etiam contra se crectos videt. Hi sunt ergo, quos jugiter persequendo opprimere nititur, quos et a se recessisse, et contra se stare conspicatur. Isti ergo tanto graviores tribulationes sæpe sustinent, quanto magis communem omnium hostem sibi singulariter infestum habent. Nihil ergo melius per montem Seir quam parcimoniam,nihil melius per montem Hermon quam patientiam sanctorum accipimus. Sequitur deinde: A cubilibus leonum (Cant. wv). Quid per cubilia leonum nisi (ut ita dicam) sopita crudelitas intelligitur ? Et quid est sopita crudelitas, nisi carnis voluptas, quæ imprudens quos nunc quidem delectat per experientiam, post vero cruciat, prius per conscientiam, deinde per pœnam. Attende quomodo nunc in delectatione carnalis voluptatis dormit venturæ damnationis pœna. Favus, inquit Salomon, distillans labia meretricis, et nitidius oleo gultur ejus, novissima autem illius amara quasi absynthium, et lingua ejus acuta quasi gladius biceps (Prov. v). Et rursum Si quis est parvulus, declinet ad me; et vecordi locuta est. Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Et ignoravit, quod gigantes ibi sunt, et in profundis inferni convivæ ejus (Prov. 1x). Et Dominus ad beatum Job de antiquo hoste loquens, ait: Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus (Job. XL). In illis enim mentibus diabolus pausat, quæ intus a calore divini amoris frigidæ foris natant in fluxu carnalium voluptatum, quæ oblectamenta nunc quidem mollia videntur per experientiam, post vero erudelia sentientur per poenam. Nunc siquidem leo cubat et dormit, quia mentibus carnalium nunc per delectationem peceati diabolus blandum se simulans nondum qualis futurus sit, ostendit. Sed tunc evigilare incipiet, quando eos, quos illicitis nunc delectationibus seducens spontaneos tenet in culpa, post aperte sæviens invios trahet ad tormenta. Sequitur: Amontibus leopardorum (Cant. IV) [de molibus pardorum]. Leopardus a leone et pardo procreatur. Leo crudelis est, et pardus maculosus. Sic ergo leo propter crudelitatem dæmones, pardus propter varietatem congrue hæreticos designat, qui cum unitatem fidei diversis et perversis dogmatibus scindunt, quasi quibusdam maculis corpus infectum gerunt. Qui sunt ergo

leopardi nisi superbi amatores hujus sæculi, quos A tem Seir, nisi de incontinentia ad castitatem, de

primum diabolus per doctrinam hæreticorum ad perfidiam generat, ac deinde per hujus mundi amorem ad vitia inflammat? Montes leopardorum divitiæ sunt et pompæ hujus sæculi, in quibus se pravi extollunt, et electorum vitam acrius insectantur,quando eos in hoc sæculo abjectos, et se sublimes aspiciunt. Bene ergo dicitur ad sponsam: Venies, et transibis ad montem Seir, et Hermon a cubilibus leonum, a montibus leopardorum. Sed quid est de cubilibus leonum ad mon

voluptate ad parcimoniam : Et quid est de montibus leopardorum ad montem Hermon, nisi de superbia ad humilitatem,et de crudelitate ad patientiam? Et nota quod dixit de cubilibus non de cubili, de montibus non de monte, et ad montem non ad montes. De cubilibus ergo ad montem, de montibus ad montem, hoc est de multis ad unum progredimur,quia quanto magis mundum fugiendo Deo appropinquare incipimus, tanto magis in unum congregamur. Quod nobis, etc. Amen.

DE MEDITANDO SEU MEDITANDI ARTIFICIO

OPUSCULUM AUREUM.

de cæteris si quid supererogatur redditur, si nihil non imputatur. Item meditatio in lectione est, quomodo sint quæ sciuntu quia sunt, te quomodo facienda sunt. Est enim meditatio excogitatio consilii quomodo implentur quæ sciuntur, quia inutiliter sciuntur nisi impleantur. Item, meditatio in lectione est triplicis considerationis. Secundum historiam, allegoriam, tropologiam. Secundum historiam est, quando eorum quæ facta sunt rationem vel quærimus, vel admiramur suis temporibus, et locis, et modo congruo perfectam. In hac consideratio judiciorum divinorum meditantem exercet, quæ nullis temporibus recta defuerunt et justa, quibus factum est quod oportuit, et redditum quod justum fuit. Secundum allegoriam meditatio operatur in dispositione præcedentium, futurorum significationem attendens mira ratione et providentia coaptatam sicut oportuit ad intelligentiam, et fidei formam fabricandam. In tropologia meditatio operatur quem fructum dicta afferant, exquirens quid faciendum insinuent, vel qui doceant esse vitandum; quid ad eruditionem, quid ad exhortationem, quid ad consolationem, quid ad terrorem scripturæ lectio proponat, quid ad intelligentiam virtutis illuminet, quid nutriat affectionem, quid formam vivendi ad iter virtutis edoceat.

Meditatio est frequens cogitatio modum, et B Necessitatis sunt quæ sunt in præcepta et voto ; causam et rationem uniuscujusque rei investigans; modum quid sit, causam quare sit; rationem quomodo sit.Tria sunt genera meditationum, unum in creaturis, unum in scripturis, unum in moribus. Primum surgit ex admiratione, secundum ex lectione, tertium ex circumspectione. In primo admiratio quæstionem generat, quæstio investigationem, investigatio inventionem. Admiratio est dispositionis, quæstio causæ, investigatio rationis. Dispositio est in cœlo cuncta æqualia, in terra alta et depressa: pro hac admiratio. Causa, propter vitam terrenam terra, propter vitam cœlestem cœlum: pro hac quæstio. Ratio, qualis terra, talis vita terrena; quale cœlum, talis vita cœlestis pro hac investigatio. In lectione au- C tem sic considerandum. Primo lectio ad cognoscendam veritatem materiam ministrat, meditatio coaptat, oratio sublevat, operatio componit, contemplatio in ipsa exsultat. In Scripturis meditatio est, quomodo scire oporteat. Exemplum scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI). Accedit meditatio lectioni, quare dixit prius, declina a malo, et postea fac bonum. Causa quia nisi prius mala recedant non adveniunt bona. Ratio, sicut prius mala germina eradicantur, postea plantantur bona. Item quare dixit: Declina a malo? Quia in itinere occurrunt. Item declina, quia ubi fortitudine resistere non possumus,consilio et ratione declinando evadimus.Item declinamus mala vitando materiam peccati, ut p pro superbia, divitias, pro incontinentia abundantiam, pro concupiscentia speciem carnis, pro invidia et contentione vitanda amorem possessio nis. Hoc est declinare. Item, si quemadmodum omne malum declinandum præcipitur, sic omne bonum faciendum jubetur. Et sicut qui non omne malum declinat, sic qui non omne bonum facit, reus est. Sed si sic est quis non est reus? Ergo ab omni malo declinare jubemur. Bona autem quædam sunt necessitatis, quædam voluntatis.

Meditatio in moribus secundum affectus,et cogitationes, et opera. In affectibus considerandum est ut sint recti, sinceri, hoc est ad id ad quod debent esse, et quomodo debent esse.' Diligere enim quod non oportet malum est, et similiter quod diligere oportet, diligere quomodo non oportet,malum est. Itaque bonus affectus est,quando est ad id,ad quod debet et quomodo debet.Amnon sororem dilexit,et erat affectus ad quod debuit, sed quia male dilexit, non erat quomodo debuit (II Reg.x). Igitur affectus esse potest ad id, ad quod debet et non quomodo debet.Nunquam autem esse potest quomodo

debet, nisi ad id ad quod debet. In eo ad quod A gratia, nuper satiatus famem patiatur, paulo ante debet rectus, et quomodo debet sincerus. In cogitationibus considerandum, ut sint mundæ et ordinatæ. Mundæ sunt, quando neque de malis affectionibus generantur, neque malas generant affectiones. Ordinatæ sunt, quando rationabiliter, hoc est tempore suo adveniunt.Tempore enim non suo etiam bona cogitare sine vitio non est, ut in lectione de oratione, et in oratione de lectione. In operibus considerandum est primum, ut bona intentione fiat. Bona intentio est, quæ simplex est, et recta. Simplex sine malitia. Recta sine ignorantia. Quae enim sine malitia est, zelum habet. Sed quæ ignorantia est secundum scientiam, zelum non habet. Itaque intentionem oportet esse et rectam per discretionem, et simplicem per beni- B gnitatem. Secundo in operibus considerandum est, ut ex recta intentione inchoata cum perseveranti fervore ad finem perducantur, ut nec perseverantia torpeat, nec amor tepescat. Item meditatio in moribus duplici consideratione discurrit, intus et foris. Foris ad famam, intus ad conscientiam.Foris,quid deceat,et quid expediat: deceat ad exemplum, expediat ad meritum: nobis ad meritum, proximis ad exemplum. Intus ad conscientiam, ut sit munda conscientia, nec accusationem patiatur, vel pro torpore boni, vel pro præsumptione mali. Munda autem conscientia est, quæ nec de præterito juste accusatur, nec de præsenti injuste delectatur.

inebriatus siti æstuet, post longam dormitionem consurgens somno pergravetur. In hoc ergo opera diaboli discernuntur,quoniam extranea sunt ab homine,et aliena ab humana ratione. Opera autem carnis, et suggestiones ejus sæpius præcedentem habent causam necessitatem. Sed quia modum et mensuram transeunt, excrescunt in superfluitatem. Ut verbi gratia cum post famem cibus sumendus immoderate appetitur,et post abstinentiam in sumendo edulio mensura non tenetur. Item meditatio morum triplici judicio exercetur.Primo quod judicat inter diem et noctem.Secundo quod judicat inter diem et diem. Tertio quod judicat omnem diem. Inter noctem et diem judicare,est mala a bonis dividere. Inter diem et diem judicare,est inter bonum et melius discretionem habere. Omnem diem judicare, est singula bona pro merito suo æstimare. Item meditatio morum finem et directionem in omni conversatione considerat. Finis est, ad quod tenditur. Directio, qua facilius pervenitur. Omnis enim, qui ad aliquid tendit, secundum aliquid cursum suum dirigit, et qui directius pergit, citius pervenit. Sunt enim quædam bona,in quibus etiam multum moveri parum est.promoveri. Alia compendioso labore fructum magnum adducunt. Et hæc ergo discernenda sunt, et eligenda magis,quæ magis prosunt. Quæcunque enim magis prosunt, meliora sunt, et omne opus secundum fructum suum judicari oportet. Multi hanc discretionem C non habentes, plurimum laboraverunt, et parum profecerunt,quoniam oculum habuerunt foris tantum ad speciem operis, et non intus ad fructum virtutis. Gavisi sunt enim magna se facere, magis quam utilia exercere, et dilexerunt potius illa, in quibus videri possent, quam emendari. Item meditatio in moribus primum considerat quæ debita sunt, sive ex præcepto sive ex voto, et ea primum agenda judicat, quæ sic facta habent meritum, ut non facta generent reatum. Hæc ergo primum facienda sunt, quæ sine culpa dimitti non possunt. Post hæc si quid voluntaria exercitatione superadditur, sic faciendum est, ut debitum non impediatur.Alii volunt quod non debent, qui non valent id quod debent. Alii, et si valent quod debent, voluntaria impedimenta adducunt, volendo quod non debent. Item meditatio morum duo mala in bona actione præcipue cavenda considerat, hoc est afflictionem et occupationem. Afflictio est ad amaritudinem. Occupatio ad dissipationem. Per afflictionem. dulcedo mentis amaricatur. Per occupationem tranquillitas dissipatur. Afflictio est, quando pro his, quæ non valet per impatientiam uritur. Occupatio est, quando in his (quæ valet) agendis per impatientiam agitatur. Ne igitur male amaricetur animus, suam impossibilitatem patienter sustineat: ne autem male occupetur, possibilitatem suam extra mensuram suam non extendat. Item meditatio morum alia consideratione formam vivendi dijudicat probans nec bonum esse ca,quæ non fiunt,impatienter appe

Item in moribus meditatio considerationem suam exercet,ut omnes motus qui oriuntur in corde deprehendat, unde veniant et quo tendant. Unde veniant secundum originem, quo tendant secundum finem. Omnis enim motus de aliquo est, et ad aliquid. Motus igitur cordis aliquando manifestam habent originem, aliquando occultam, et quæ manifesta est aliquando manifeste bona est, aliquando manifeste mala. Quæ manifeste bona est a Deo est; quæ autem manifeste mala,sive a diabolo est, sive a carne. Isti enim tres auctores sunt omnium suggestionum, et omnes apirationes, quæ invisibiliter cordi ad veniunt, ab istis procedunt. Item quæ occulta sunt, aliquando bona sunt et occulta, aliquando mala, et dubia. Et quæ bona sunt, a Deo sunt; quæ autem mala sunt, vel a diabolo, D vel a carne sunt. Quæ igitur manifesta sunt, sive bona, sive mala, a prima sua origine judicantur. Quæ autem dubia sunt in origine, probantur a fine. Exitus enim manifestat quod a principio celabatur, et propterea qui motus suos a principio judicare non potest, finem investiget et consummationem. Quæ enim dubia sunt vel incerta, bona sunt vel mala occulta. Et quæ mala sunt, sicut dictum est, vel a diabolo, vel a carne sunt. Et sunt mala utraque, nec differunt in eo quod mala sunt, sed differunt,quoniam quæ a carne sunt,frequentius surgunt propter necessitatem,quæ vero a diabolo sunt, sæpius oriuntur præter rationem. Quod enim a diabolo suggeritur, sicut alienum est ab homine, ita requenter alienum est ab humana ratione,ut, verbi

tere, nec bonum esse ea, quæ fiunt, insipienter fas- A tutis, multum diversa currunt via, qui pro novis tidire. Qui enim semper quod non facit appetit, et quod facit fastidivit, nec præsentibus fruitur, nec futuris satiatur. Inchoata enim ante consummationem deserit, et inchoanda ante tempus apprehendit. Propterea bonum est bono suo esse contentum, et præsentia bona supervenientibus bonis augere, non pro futuris abjicere. Levitas enim est bonorum commutatio, exercitatio autem vir

vetera abjiciunt, et qui ab inferioribus ad superiora conscendunt. Qui enim mutationem quærit, fastidiosus est sicut qui profectum appetit, studiosus est. Rectissime ergo incedit, qui sic est fervens ad melius, ut in bono non sit fastidiosus, sed sustineat prius, donec posterius tempore suo apprehendat.

DE FRUCTIBUS CARNIS

ET SPIRITUS.

CAP. I. De tribus virtutibus theologicis, et quatuor cardinalibus ex humilitate nascentibus.-CAP. II. De parium inter se et cum imparibus collatione, ut virtutum cum virtutibus, vitiorum cum vitiis, ac virtutum cum vitiis CAP. III. De superbia, et ejus comitibus. CAP. IV. De vana gloria, et ejus comitibus. CAP. V. De invidia, et comitibus ejus. CAP. VI. De ira, et comitatu ejus. De tristitia, seu acedia, et comitatu ejus. CAP. VIII. De avaritia, et comitatu ejus. ingluvie ventris, seu gula, et de comitatu ejus. CAP. X. De luxuria, et comitatu ejus. De humilitate, et ejus comitibus. CAP. XII. De prudentia, et comitatu ejus. justitia, et comitatu ejus. CAP. XIV. De fortitudine, et comitibus ipsius.

-

[ocr errors]

CAP. VII. CAP. IX. De CAP. XI. CAP. XIII. De CAP. XV. De tempe

rantia, et ejus comitibus. CAP. XVI. De fide, et ejus comitibus. CAP. XVII. De spe, et ejus CAP. XVIII. De charitate, et comitatu ejus. CAP. XIX. De dilectione, et ejus ratione

comitibus.

duplici.

PROLOGUS.

B miliat exaltabitur (Luc. XIV). Et pauperibus spi-
ritu regnum cælorum aperitur (Matth. v). Prima
autem virtutum humilitati fides accedit, quia im-
possibile est sine fide placere Deo; el justus ex!
fide vivit (Hebr. x1). Sed fide quid profecis s
spe non quæris quod fide complecteris? Quod
enim nondum videmus speramus et spes non con-
fundit. (Rom. v). Quia vero sperando amamus
quod jam fide tenemus, spei charitas succedit et
sic fides, quæ per dilectionem operatur, recte pro-
cedit. Qualiter autem istæ tres virtutes, id est spes,
fides, charitas distinguendæ, tenendæque sint pru-
dentia docet et informat. Justitia ornat et consum-
mat. Fortitudo retinet et roborat, et ne excurrant
in nimia et ne incompetenter intra suos terminos
coarctentur, temperantia moderatur et discernit.
Si ergo has quatuor virtutes addas tribus superio-
ribus, septenarius iste virtutum numerus plenitudi-
nem septiformis gratiæ suis exsecutoribus addu-
cit, per quam vitiorum compago dissolvitur, cor-
pus diaboli superatur, et per semitam justitiæ
fons et origo virtutum omnium aditur.
CAP. II. De parium inter se et cum imparibus col-
latione, ut virtutum cum virtutibus, vitiorum
cum vitiis ac virtutum cum vitiis.

Cum omnis divinæ paginæ sermo id intendat, ut homini bonum humilitatis persuadeat, et superbiæ malum declinandum attentius suadeat, præsertim cum in altero salutis et vitæ, in altero ruina principium sit, necessarium videtur ipsius humilitatis et superbiæ fructum et efficaciam quasi formam quamdam visibilem virtutum cultori facie tenus ostendere, quatenus alterutrius speciei, superbiæ, vel humilitatis imitator cognoscat ex fructuum qualitate, quid mercedis assequatur ex utriuslibet exsecutione. Duas itaque arbusculas fructu et ascensu dissimiles, et rudi, et novello cuilibet converso, adjunctis vitiorum sive virtutum paucis diffinitiunculis proponimus, ex quarum radice fructuum proventus pateat, et quæ arbor ex duabus c eligenda sit allectus fructu discernat. Et quidem superbia fructus carnis radix est, fructus spiritus humilitas. Quæ diversitas inspecta radicum, fructum earum moderabiliter quærentis appetitum ostendit. Denique vetus Adam se collocat in arce vitiosæ arboris. Novus Adam principatum obtinet proventus spiritualis. Si ergo præstantius deteriori, id est bonum malo altrinsecus conjunxeris, quod in his emineat, quod præponderet valenter intellexeris. Collatis enim qualitatibus contrariorum cito meliorum æstimatio patebit. Perspectis igitur radicibus ramis et fructibus nostris arbitrii tui sit eligere quod volueris.

CAP. I. De tribus virtutibus theologicis, et quatuor cardinalibus ex humilitate nascentibus. Cunctarum enim, ut prædictum est, virtutum fundamentum est humilitas, quia omnis qui se hu

B

Si adjunxeris similia similibus, partium æqualitas utriusque partis excellentiam perhibet. Si vero dissimilia contuleris, magis patet diversitas alterius. Sicque conjunctio parium differentiam arcet partium singularum, et diversa qualitas utriusque crescere videtur ex utroque. Confer album nigro,sapientem stulto, superburn humili, malum bono, et ex ipsis contrariis distantibus argumentum propriæ

naturæ videtur accedere singulis, speciebus. Sic A de fructibus præmissarum arborum considera. Quantæ enim sit amaritudinis cum germine suo radix superbiæ facile pervidetur ex sanctæ humilitatis uberi dulcedine. Itaque qui vitiorum furias, virtutum oppositione debellare proposuit, ad rem esse noverit naturas eorum vel qualitates subtili examine considerare, quibus inspectis tota vis eorum considerabitur in triumphis humilitas. Igitur quæ ex virtutum principatu altissimum obtinet locum septiformi virtutum theologicarum, et cardinalium corona cingitur. Ex quibus aliæ virtutes quasi de fonte quodam derivata suis exsecutionibus perfectionem quamdam inducunt, et bravium ostendunt quod pugnantibus quidem promittitur, exhibetur autem vincentibus. Cui humilitati summa vitiorum occurrens superbia; in phalange sua mortis ostendit materiam, et sequacibus ruinam certam. Utriusque igitur comitatus, natura vel affectu distantes non pigeat considerare, ut, reprobatis per rationem vitiis, per virtutem possit triumphare.

CAP. III. De superbia, et ejus comitibus. Superbia et singularis excellentiæ, tumentisque animi super omnes cœtus quædam gloriæ et supereminentiæ appetitio. Cujus comitatus principales isti sunt :

Luxuria, ventris ingluvies, avaritia, tristitia, ira, invidia, vana gloria.

Novitatum præsumptionis est contra qualitatem sui ordinis, aut virium singulari tumore novi ali, quid attentare.

Arrogantia est venditare quæ non habes, et gloriari ex eo quod non acceperis placendi hominibus cupiditate.

Loquacitas est per quam levitas interior stulta verborum effusione monstratur.

Pertinacia est ex irrationabili, et inflexibili mentis obstinatione meliori nolle cedere.

CAP. V. De invidia, et comitibus ejus. Invidia est, quæ fervidum in dolore reddit animum ob alterius bonum et honorem, ea videre nolentem. In cujus comitatu sunt odium, afflictio, exsultatio, malitia, detractio, amaritudo, susurB ratio.

Quæ quidem septem vitia principalia (ut aliquid de sæculari scientia loquamur) subalterna genera (juxta quemdam modum) dicere possumus, id est ut sint species ad superiora, id est ad superbiam unde procedunt; genera vero ad inferiora, id est ad vitia ex ipsis prodeuntia. Verbi gratia, dicimus superbiæ malum quoddam genus substantivum esse; et vitia de superbia manantia, species quasdam substantivas, ut sunt animal et homo, equus, etc., sed juxta aliquid. Sicut dicimus noctem tenebras multiplicare, et silentium malitiam tegere, cum in altero lux, in altero vox intermisssa sit, et multa his similia. Neminem autem hic fucus et externus color offendat, quem idcirco posui ut fontem et rivum, id est superbiam cum suis appendicibus eo melius ostendam. Nunc itaque annexis definitiunculis, de superbiæ malitiæ procinctu et D comitatu videamus.

CAP. IV. De vana gloria, et comitibus ejus. Vana gloria est placendi desiderio mota utriusque hominis incompetens agitatio. In ejus comitatu sunt hypocrisis, inobedientia, jactantia, novitatum præsumptio, arrogantia, loquacitas, pe tinacia.

Hypocrisis est virtutum simulatione clausum vitium ex arte palliare.

Inobedientia est, ex duritia mentis obstinatæ, ei, cui parere debeas, justa imperanti, nolle obtem

perare.

Jactantia est fastu mentis id agente, majora quam sint de te inaniter prædicare et promittere,

Odium est, quod motum irati animi morosius et tenacius spe vindictæ mordaciter abscondit, et hominem ipsum, non tantum vitia ejus, malevolentia persequitur.

Afflictio in prosperis est odientis animi eruciatus ex profectu minus sibi placentis descendens.

Exsultatio in adversis est ex casu alterius ob conceptum semel odium immodicæ lætitiæ ostentatio.

Malitia est alieni damni sine spe boni ex eo obtinendi desiderium.

Detractio est alienæ gloriæ et famæ mordax et invida per verba, aut diminutio.

Amaritudo est spiritalis expers gaudii quædam distractæ mentis solitudo, et ex alieno bono ægrotatio.

Susurratio est per quam vel odiosæ adulationis vel derogationis sibilo quodam alter in odium alterius excitatur.

CAP. VI. De ira, et comitatu ejus,

Ira est strictus concitati animi furor ulciscendi libidine fervens. Ejus comites sunt clamor, blasphemia, contumelia, luctus, temeritas, furor, indignatio.

Clamor est perpetrati facinoris sonora, et inverecunda exprobratio.

Blasphemia est cum quadam probrosa irreligiositate convitiosorum jaculata in alium malidictio; aut est divini vel humani nominis diminutio jurando vel exprobrando facta.

Contumelia est cum mororis livore, et amaritudinis imperio alienæ infamiæ manifestatio.

Luctus est, qui exacerbato animo, quod minus in superiorem potest ultionis in se fletibus satisfacit.

Temeritas est rationis expers procacis animi indisciplinatus excursus.

Furor est effrenata conceptis intrinsecus adversis animi impatientis, et impotentis ra

bies.

Indignatio est turbida quædam ex insolenti malevolentia in inferiorem despectio.

CAP. VII. De tristitia seu acedia et comitatu ejus. Tristitia est ex frustrato rebus contrariis vot

« PoprzedniaDalej »