Obrazy na stronie
PDF
ePub

sine petitione per solam narrationem voluntatis A prodest in oratione illa verba dicere, quibus inve

facta significatio. Haec quoque tribus modis fit, timore, fiducia, contemptu. Timore fit, quando vel causa magna est quam agimus, vel magna persona est quam rogamus, sicut est illud : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus (Joan. xi). Rogare enim voluit, ut fratrem suum mortuum Dominus suscitaret, sed quia propter magnitudinem eausae et reverentiam personae extimuit, insinuqre potius quam postulare elegit. D0mine, inquit, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus. Dixit unde voluntas intelligeretur, sed temeritas non reprehenderetur, ut vel non exaudita repulsæ non pateretur opprobrium, vel exaudita voluntatis suæ consequeretur effectum. Fiducia fit insinuatio, quando vel de facilitate causæ, vel de benevolentia personae confidimus, et ideo desiderium nostrum patenter exprimere negligimus, quia mos obstinere posse sola insinuatione speramus. Sicut est illud, quod in nuptiis deficiente vino Domino mater dicit. Vinum non habent (Joan. ii). Non dixit : Peto ut defectum poculi, vinum ereando aut commutando, suppleas, sed hoc maternæ reverentiæ privilegium deberi existimavit, ut quidquid velinnuendo se velle significaret, pati a Filio repulsam non debuisset. Et hoe quidem justum fuerat, si tale aliquid ab eo petivisset, quod ille facere posset secundum naturam, quam ab ea sumptam gerebat. Nunc autem quodammodo juste reprehenditur, quia ab ea matura, quam non dederat, obedientiam in miraculo exigebat. Et dicitur ei : Quid mihi et tibi est mulier ? (Ibi.) Miraculum enim facere Dei virtus est, non hominis, et ideo' cum a matre Christus homo de miraculo requiritur, idem non quasi homo, sed quasi Deus mulierem non matrem de præsumptione eausatur. Maria enim a Christo non quasi mater exigere Filio, sed quasi mulier (si neeesse fuisset) miraculum humiliter postulare, debebat a Deo. Contemptu fit insinuatio quando vel causa vilis est, vel persona quae rogatur humilis. Quæ omnino ab oratione divina excluditur, apud homines autem maxime superbos et potentes magno studio exercetur. Et sicut in supradictis ostendimus, ita quoque in his tribus differentiam invenimus. Insinuatio enim ex fiducia perfectis convenit, ex timore incipientibus, ex contemptu malis. Dehinc reliqua, quae de oratione tractare proposuimus, abneetenda sunt. CAP. IV. Cur orantes legimus interdum ea, in quibus nullae petitionis eaeprimuntur verba. Quosdam siquidem movere solet, quod in orationibus nostris cum Deum sive pro nostra sive pro aliorum salute petere volumus, illos etiam nonnunquam psalmos, qui vel petitionis verba non habent, vel ad nostram petitionem non pertinent, decantare solemus. Et de aliis etiam Scripturis, quas in orationibus frequentamus, similem absurditatem producunt, cum ejusmodi sunt, ut vel formam orandi non habeant, vel illi, quam nos agimus, causæ non concordant. Quid enim, aiunt,

mimur vel nihil, vel aliud quam necesse est a Deo postulare? Non orat sed subsannat potius, et ad iracundiam provocat Deum, qui eum ante conspectum ejus quasi postulaturus venerit, subito se ad alia (quæ nihil ad rem pertinere videntur) replicanda convertit. Ecce enim, inquiunt, Deum pro indulgentia peccatorum nostrorum deprecari volumus; quid nobis ad hoc prodest, si vel Quare fremuerunt gentes (Psal. 11), vel: Attendite popule meus (Psal. Lxxvii), vel alium hujuscemodi psalmum decantamus ? Nonne ridiculum est, ut talia canentes orare nos credamus ? Istud fortasse, aliqui dicant, et existiment nihil utilitatis esse quoties talia nostris orationibus admiseemus; sed quisquis supradictas

B orationis species diligenter prospexerit, qualiter

etiam ista in orationibus dicta valeant facile discernet. Nam hoc genus orandi sæpe ad impetramdum invenitur efficacius quam illud etiam, in quo manifeste petitionis modum orantes explicamus. Et licet hoc, ut diximus, ex his quæ superius memorata sunt, satis evidenter intelligi possit, si tamen hie specialiter demonstretur, quid nisi amplius veritas patescit ? Hoc interest quando oramus hominem, et quando oramus Deum, quod homo necessitatem nostram scire non potest, nisi ab alio doctus fuerit, Deus autem scit, etiam antequam petatur, quid nobis necesse sit. Homo igitur, qui rogatur, per narrationem nostram edocetur, ut sciat quid velimus; per supplicationem nostram

C. pulsatur, ut annuat quod petimus. Sed in illa, quæ

ad Deum fit, oratione narratio necessaria non est, nisi forte homo ad hoc narret, ut ipse suam petitionem melius intelligat, ut et per narrationem suam admonitus quid petat consideret, et per considerationem petitionis suæ excitatus devotius oret. Sane quantum ad Deum pertinet, sola supplicatio sufficit, quia, ut diximus, Deus non necesse habet doceri ut sciat, sed supplicandus est ut annuat. Sed nullo alio modo citius Deus ad annuendum flectitur, quam si precantis animus toto devotionis affectu ad ipsum convertatur. Quæcunque ergo sunt verba orantis, absurda non sunt, si tantummodo ad hoc competenter proferri possint, ut vel orantis affectum ad moram Dei excitent, vel

D (quod amplius est) si jam amore ejus flagrat, exci

tatum demonstrent. Demonstrent autem, non ut I)eum occulta nostra quasi nescientem doceant, sed ut nos dum internum nostrum desiderium foris loquimur, ex ipsis nostris verbis amplius ad amorem inflammemur. Sola ergo cordis devotio quantum ad Deum sufficere poterat, nisi ad hoc etiam in voce formaretur oratio, ut mentem orantis ad majorem devotionem accendat. Nam, sicut diximus, si petitioni inserta narratio est, non Deus docetur, sed orans admonetur considerare quid petat, ut devotius, oret. Si vero sola supplicatio est, quia devotionem intus in corde esse significat, ad majorem devotionem animum inflammat. Sed quia diversis modis humanus affectus ad amorem Dei provocatur, libet nunc ipsos sigillatim

modos distinguere, et distinctos per exempla de- A bitrio libenter relinquimus, quid est quod pro hac

monstrare.

CAP. V. Tribus potissimum modis orantium affectus in Deum eaccitari.

Sed sciendum primum, quod fere omne hoc genus orandi, quod quibusdam prorsus ab orationis usu excludendum videtur, ad captationem pertinet, quam videlicet captationem, quamvis superius quasi speciem supplicationis annumeravimus, secundum quamdam tamen largiorem consuetudinem non solum supplicando, sed etiam postulando et insinuando captare solemus. In captatione autem benevolentia auditoris comparatur. Quod tribus modis fit, sive quando aliquid in laudem ejus dicimus, sive quando aliquid de nostra miseria commemoramus, vel etiam quando aliquid, quod ad depressionem adversariorum nostrorum spectat, in medium adducimus. Dicamus igitur omnes illas Scripturas, quas quorumdam opinio ad orationis usum non esse assumendas existimat, idcirco utiliter debere, et convenienter posse inter vota precum nostrarum ab orantibus recitari, quia in nobis affectum piæ devotionis excitant, et cor nostrum vel narrando laudem Dei ad ejus amorem provocant, vel nostram miseriam commemorando, ante conspectum ejus nos humiliant, vel malitiam adversariorum nostrorum exaggerando, et utilem nobis sollicitudinem et fiduciam coram ipso ampliorem præstant. Laudem Dei in potentia et bonitate ejus cognoscimus. Miseriam nostram in hoc, quod fragiles et peccatores sumus. Malitiam adversariorum nostrorum quia et ad diripiendum sunt astuti, et ad opprimendum impii. Sive igitur laudem Dei bonitate ejus et potentia, sive miseriam nostram in infirmitate et culpa nostra, sive malitiam adversariorum nostrorum in tyrannide eorum et astutia, ad exercitationem mentis et augmentum bonæ devotionis orantes commemoremus, nihil ineptum facimus et per pium affectum quem ipsa nobis verba excitant, ubique orantes sumus. Ut enim breviter cuncta complectar, quotiescunque laudem Dei narramus, quæcunque sint verba quantumcunque prolixa, quid in his omnibus tamen intus cor nostrum nisi hoc unum loquitur, quod

eum admirans amat, et amando admiratur? Simi- D

liter quando de nostra miseria coram eo orantes agimus, quæcumque sint verba, quantumcunque prolixa, quid in his cor nostrum dicit nisi hoc unum, quod confitemur nos misericordiam ejus quærere, et in eo omnem fiduciam nostram collocare ? Quæ devotio quanto humilitati propinquior, tanto est Deo acceptabilior. Item cum adversariorum nostrorum malitiam in orationibus nostris coram Deo accusamus, qualiacunque sint verba quantumcunque prolixa, quid tamen aliud per haec omnia quam justum judicium Dei ad nostri liberationem exposcimus, ut eripiat nos ab iis, quorum tyrannide injuste opprimimur, et quorum malitiam juste aversamur ? Et quia ultionem de imimicis nostris, et judicium causae nostræ divino ar

B

humilitate et devotione juste a Deo impetrare non debeamus ? Unusquisque ergo cum in oratione vel psalmos vel alias quascunque scripturas decantat, diligenter consideret cui affectui serviant, et ad illum affectum toto nisu cor suum excitet, ad quem id quod loquitur magis pertinere videt, quia si verborum quae loquitur affectum habuerit, per affectum ipsum melius verborum virtutem cognoseet, et intelligentiam capiet, et per verborum intelligentiam in majorem devotionem affectum accendet. CAP. VI. Quantum gratus sit Deo fervens orantis affectus. Quantum autem affectus cordis bonus Deo placeat, humana nobis etiam consuetudo, quamvis vitiosa, quadam tamen virtutis imitatione demonstrat. Certe videmus adulatores qualiter se erga illos, a quibus aliquid expetunt, devotos simulant. Sæpe procedentibus obviam eunt, in turba constitutos pomposis salutationibus honorant, transire volentibus viam præparant, alios locum dare jubent, dominos adventare proclamant, cathedras in medio constituunt, pulvinaria sternunt, pedibus provolvuntur. Ex antiquis historiis magnalia patrum replicant, etsi in eis non inveniunt quid laudent, priorum facta ad eorum laudem retorquent, se devotos, se fidos non solum dicunt, sed jurant, et quod esse nolint, hoc omni studio videri laborant. Nunquid putatis juste reprehendi possent, si essent quod non sunt, sed esse se fingunt ? Si hoc malum esset ut tales essent, cur tantopere tales videri student ? Imo vero si tales essent quales se fingunt et non sunt, vere laudabiles essent. Nec ob aliam causam eorum petitio ab hominibus sæpe respuitur, nisi quia tales non esse, quales se fingunt esse, sciuntur. Si ergo illi juste in suis precibus repelluntur, quia sciuntur tales non esse quales se esse fingunt : ut nos mereamur quod petimus a Deo percipere, quales illi se simulant, tales studeamus in veritate Deo nos exhibere. 0stendamus foris verbis, habere nos intus erga Deum affectum devotionis. Et mon solum ostendamus, sed quod ostendimus habeamus. Ne, si solum ostendamus, non veri amatores sed adulatores simus, et quia Deum ostentatione decipere non possumus, nosmetipsos potius decipiamus. Præterea sicut adulatores simulatam devotionem priores offerunt, et per eam illorum, quos deprecantur, gratiam comparare volunt, sic et nos precibus nostris præveniamus faciem Domini, et ut mereamur obtinere quod petimus, non simulatam devotionem, sed veram charitatem offeramus. Beatificemus amicos Domini nostri, indignemur inimicis ejus, laudemus in eo potentiam, magnificemus pietatem, admiremur sapientiam,extollamus generositatem, approbemus aequitatem. Item narremus ei miseriam nostram, indicemus ei necessitatem nostram, in licemus et revelemus ei infirmitatem nostram, confiteamur ei culpam nostram, (lieamus et eredamus alium non esse, per quem

possimus eripi, per quem speremus liberari. Item A nequitiam illorum, indignatio contra injuriam, ze

ostendamus ei, adversariorum nostrorurfi dæmonum et perversorum hominum malitiam, crudelitatem, iniquitatem, tyrannidem, quod ei adversantur qui nos persequuntur, quod nobis hostes sunt, qui ei contradicunt, quod odimus quæ odit, quod diligimus quæ diligit. Malle nos propter eum odia inimicorum ejus perpeti, quam contra eum habere pacem eorum. 0mnes igitur Scripturæ ejusmodi, quæ ad captationem faciendam congruunt, sive ipsa eaptatio per supplicationem, sive per postulationem, sive per insinuationem fiat, alienæ ab orationis usu habendæ non sunt, quia licet aliquae illarum narrationes petitionem non habeant, habent tamen omnes affe

ctus virtutum, quos in nobis accendunt, per quos B

qui orant citius, quam per vocis petitionem im- . petrant.

CAp. VIIl. De diversis affectuum modis, et quibus psalmis quisque adaptetur.

Quia igitur iu affectibus pietatis est omnis virtus orandi, enumeremus aliquot ex ipsis, et exemplis demonstremus, ut quia omnes enumerare non possumus (infiniti enim sunt affectus) quid tamen in omnibus laudabile sit, et Deo acceptum ; ex quibusdam conjiciamus. Est affectus dilectionis, cum forte mens vel videns, vel reminiscens id quod amat, subito amoris igne corripitur. Est affectus admirationis, cum aliquid novum et admirabile contemplans in stuporem excitatur. Est affectus congratulationis, cum acceptabile aliquid et beneplacitum videns, quadam hilaritate perfunditur. Est affectus humilitatis, quando ex comsideratione infirmitatis suæ ab elatione sua sponte comprimitur. Est affectus mœroris, quando ex consideratione malorum suorum quodammodo contabescens infirmatur. Est affectus timoris, quando ex consideratione imminentium pœnarum concutitur. Est affectus indignationis, quando in odium adversariorum ex ipsa iniquitatis eorum magnitudine inflammatur. Est affectus zeli quando ex amore justitiæ ad desiderium ultionis accenditur. Est affectus bonæ præsumptionis, quando ex nova aliqua et singulari fiducia ad vindicandum plus solito quidpiam animatur. De istis affectibus primi tres ad istud præcipue genus Scriptu

rarum pertinent, in quo fit laudatio. Quia scilicet D

ex commemoratione bonitatis, surgit affectus dilectionis, ex commemoratione potentiæ et fortitudinis surgit affectus admirationis, ex commemoratione autem alicujus prosperi eventus et facti felicis surgit affectus congratulationis. Tres sequentes ad illud genus pertinent, in quo fit commemoratio infelicitatis et miseriæ. Quia videlicet affectus humilitatis surgit ex commemoratione propriæ infirmitatis, affectus doloris surgit ex commemoratione malorum præsentium, vel ex recordatione præteritorum. Affectus timoris ex praevisione futurorum. Tres ultimi affectus illi magis Scripturarum generi congruunt, in quo fit invectio et accusatio in adversarios videlicet eontra PATRQL CLXXVI,

lus propter malitiam, major de Dei misericordia praesumptio. Exempla singulorum hæc sunt, ex affectu dilectionis canitur psalmus: Diligam te,Domine (Psal. xvii). Ex affectu admirationis canitur psalmus : Domine Dominus noster (Psal. vIII). Ex affectu congratulationis canitur psalmus : Omnes gentes (Psal. xLvi). Et in his omnibus est laudatio. Ex affectu humilitatis canitur psalmus : In te, domine speravi (Psal. xxx). Ex affectu doloris canitur psalmus : Usquequo, Domine, oblivisceris ? (Psal. xii). Ex affeetu timoris canitur psalmus: Domine, ne in furore (Psal. vi), et in his omnibus est mista quærelæ deprecatio. Ex aflectu indignationis canitur psalmus : Quid gloriaris in malitia (Psal. Ll). Ex affectu Zeli canitur psalmus : Deus ultionum Dominus (Psal. xciii). Ex affectu bonæ præsumptionis canitur psalmus : Judica me, Domine, quoniam (Psal. xxv), etc. CAP. VIII. Quod in eodem psalmo sæpius ab uno affectu in alium fiat transitus. Sciendum tamen est hanc proprietatem in omnibus psalmis non esse, ut per totam seriem unus affectus extendatur, sed sæpe de alio affectu fit transitus in alium, secundum quod mentes orantium diversis modis affici solent. Hoc autem qualiter per singulos cognosci possit explanare, prolixioris operis tractatum expetit. Volumus tamen hoc in aliquibus exempli causa demonstrare. Forte cogitare cœpi quanta sit felicitas esse cum Deo, quanta item sit miseria vivere in hoc sæculo, quanta demum calamitas semper cruciari in inferno, et ex hac meditatione mea subito amore cœlestis patriæ attractus, ipso affectu ducente in hæc verba decurro. Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum (Psal. 1), cujus psalmi totam seriem si secundum intimum compunctionis sensum inquirimus, quid aliud nisi hoc ubique dicentem invenimus : Felices qui nunquam a Deo recesserunt, felices qui semper cum eo permanserunt, felices qui in ejus obsequio fideles et devoti perstiterunt ? Nam infelices et miseri illi sunt, qui se ab illo elongaverunt, et cum illo perseverare noluerunt, vel qui post ad illum non redierunt. Gratias illi qui quantum perstiti, confusio mihi quantum discessi. Nunc autem quantum prope sum elongare nolo, quantum longe sum redire cupio, utinam ad illum perveniam, utinam ab illo nunquam recedam ; Adjuva me, Deus meus (Psal. cviii). Affectus igitur iste dilectionis est surgens ex laudatione. Item exemplum alterius. Cogitavi mecum quanta esset potentia Dei, ac deinde admirari cœpi vesaniam hominum, qui mortales sunt, et tamen voluntati ejus obviare minime pertimescunt. Ex hac itaque admiratione compulsus sum exclamare et dicere : Quare fremuerunt gentes (Psal. ii), Et est admiratio mista indignationi, quia vesaniam admiramur, præsumptioni indignamur, vel eerte in nobismetipsis dum foris assultus vitio, um crebros et importunos aspicimus, et intrinsecus de Dei adjutorio præsumimus 32

ipsam tentationum nostrarum molestiam cum qua- A affeetu in affectum transit, verbi gratia: In angu

dam indignatione arguimus dicentes : Quare fremuerunt gentes? Et est summa totius psalmi ad hoc tendens, ut per Dei potentiam confirmati insolentes adversitates contemnamus, et tanto nos adversariis nostris fortiores, quanto Deo viciniores sumus, præsumamus. lllorum`interitum festinum attendamus. I)ei magnificentiam contra eorum superbiam frangendam opponamus, cum omni reverentia animum nostrum ad obsequium illius subjiciamus semper supra nos admirantes ejus potentiam,infra nos despicientes eorum insolentiam. Hic est affectus admirationis indignationi mistus ex laudatione surgens.Sequentis psalmi series non secundum unum affectum texitur, sed sæpe de

stiis constitutus (Psal. iii); quantum semper in Dei misericordia confidebam cogitare incipio, quia tamen quodammodo me ab eo derelictum video, ex affectu doloris in hæc verba prorumpo. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? multi insurgunt adversum me (ibid). Rursumque ex affectu doIoris in affectum bonæ præsumptionis recurrens aio: Tu autem, Domine, susceptor meus es (ibid.) Ut et mœrorem per fiduciam relevem, et fiduciam per moerorem castigem. Et quis omnes virtutes psalmorum, quis illas ignitas compunctiones sanctorum affectuum enumerare loquendo potest ? quibus mens in oratione accenditur, et gratissimum Deo sacrificium in ara cordis adoletur.

I)E AMORE SPONSI AI) SPONSAM.

Ibo mihi ad montem Myrrhæ et ad colles Libani, B pertatis frangat. Arrha est pauperi paupertas sua,

et loquar sponsae meae (Cant. iv). Sponsus quidam hic loquitur, qui sponsam habet, et spondet se visitaturum eam.Nota ergo quod non semper domi est sponsus iste, cavet enim forte ne vilescat amor suus, et qnia citius in taedium veniret si semper

praesens esset, ideo aliquando se subtrahit, ali

quando ad tempus recedit, ut dum requiratur absens, strictius teneatur præsens. Et tunc forte aberat, quando haec dicebat. Sed ne rursum longior mora aliquatenus oblivionem gigneret, redire disponebat, et ait : Ibo mihi. Secum loquitur quod facturus est, quia ad dicendum dulce est quod dulce est ad faciendum, et nescio quo pacto quod multum cupimus, nunquam loqui fastidimus. Ibo, inquit, mihi. Sibi vadit,quia singularis amor participem seereti non recipit. Sibi vadit, quia non vult sodalem itineris,qui non patitur consortem amoris. Sed quæris quisnam sit iste talis sponsus, et quæ sponsa ejus? Sponsus est Deus; sponsa est anima. Tunc autem sponsus domi est, quando per internum gaudium mentem replet; tunc recedit, quando dulcedinem contemplationis subtrahit. Sed qua similitudine anima sponsa Dei dicitur? Ideo sponsa, quia donis, gratiarum subarrhata. Ideo sponsa, quia casto amore illi sociata. Ideo sponsa, quia per aspirationem Spiritus sancti prole virtutum fecundanda. Nulla est anima, quæ hujus sponsi arrham non acceperit. Sed est quaedam arrha communis, quædam specialis. Communis arrha est quod nati

[blocks in formation]

quae castigatur, ne abundans per incontinentiam diffluat.Arrha est forti fortitudo sua, qua roboratur, ut ad bonum opus convalescat. Arrha est debili debilitas sua,qua frangitur,ne malum perficiat.Arrha est insipienti simplicitas sua, qua humiliatur, ne superbiat. Et omnino quidquid in hac vita humana fragilitas tolerat, hoc pius Conditor quantum in sua I)omitate est, vel ad correctionem pravitatis, vel ad profectum virtutis dispensat. ldeo in omnibus gratias agere debemus,ut dum ubique ipsius misericordiamagnoscimus semperin ejus amore proficiamus.

Ibo, inquit, mihi ad montem Myrrhae,etc. Myrrha, quæ amara est ad gustandum, et corpora mortuorum a putredine servat significat mortificationem

> carnis. Libanus, quod nomen interpretatur decan

didatio, significat munditiam carnis. Haec ergo est via, per quam Sponsus ad sponsam venit, mons Myrrhæ, et colles Libani, quia primum per abstinentiam concupiscentiam carnis occidit,deinde per munditiam cordisignorantiam mentis abstergit.Pos

• tremo quasi tertio die ad colloquium sponsus veSponsi accipimus eharitatem contra malevolentiam A est, cui nihil deest pulchritudinis. Totus speciosus

[merged small][ocr errors]

et cordis obdurationem. Potentia ad Patrem, sa-
pientia ad Filium, charitas appropriatur ad Spiri-
tum sanctum. Quando enim ex fragilitate pecca-
mus, peccamus in Patrem, quasi contra potentiam.
Quando ex ignorantia peccamus, peccamus in Fi-
lium, quasi contra sapientiam. Quando vero ex
malevolentia peceamus, peceamus in Spiritum
sanctum, quasi contra dilectionem. Ideo peccare
in Patrem et Filium hic, sive in futuro remittitur,
quia qui ex fragilitate vel ex ignorantia peccat,
sicut aliquam excusationem habet in culpa, ita
etiam aliquam remissionem habere debetim pœna,
sive in hoc sæculo si pœnituerit, ut facilius conse-
quatur indulgentiam, sive in futuro sæculo, si in
malo perseveraverit, ut tolerabiliorem sentiat pæ-
nam. Qui vero ex malitia peccant, eorum pecca-
tum nullam habet excusationem, et ideo poena
eorum remissionem habere non debet, quia, sive
poenituerint in hoc sæculo, plena satisfactione
mulctandi sunt, sive non poenituerint plena dam-
natione in futuro saeculo puniendi, et ideo hi
tales nec hic, nec in futuro sæculo remissionem
accipiunt, non quia pœnitentibus venia denege-
tur, sed quia pleno peccato plena retributio de-
beatur.
Loquar, inquit, sponsae meae. Duobus modis
loquitur Deus ad animam. Aliter ad fornicariam,
et aliter ad sponsam. Aliter ad foedam, aliter ad
pulchram. Aliter ad peccatricem, aliter ad justifi-
catam. Illius fæditatem increpat, hujus pulchritu-
dinem laudat. lllam increpando timore concutit.
Istam laudando ad amorem accendit. llli loquitur,
quando ei maculas suas ostendit : isti loquitur,
quando dona quæ contulit ei ad memoriam redu-
cit. Illius tenebras illuminat, ut agnoscat quid sit,
et defleat quod fecit ; istam affectu dulcedinis in-
ternae tangit, ut recolat quid accepit et non obli-
viscatur eum qui dedit. Loquar, inquit, sponsae
meap. Si ego Sponsus sum, si ad sponsam locutus
sum, scitote quod praeter amorem nihil loqui
possum. Postquam igitur hæc secum dixerat spon-
sus, continuo iter arripuit : veniensque et videns
sponsam mox quasi ex ejus specie in admiratio-
nem tractus in hæc verba prorupit. Tota speciosa
es, proæima mea (ibid.) [tota pulchra es, amica
mea, etc.], etc, vel cum praecedenti hoc conjungi-
tur: Loquar sponsae meae, sic scilicet, tota speciosa
es, pro rima mea, etc. Sed illud gratius accipitur :
tota speciosa es, proxima mea ; ideo tota speciosa,
quia proxima ; si non esses proxima, non esses tota
speciosa. Videte quid dixerit; Tota, inquit, specio-
sa es, proæima mea. Omnis anima vel aversa est
a Deo, vel conversa ad Deum. Aversarum autem
alia est remota, alia remotissima. Conversarum
vero alia propinqua, alia proxima. Quae remota
est, turpis quidem est, sed non tota. Quæ remotis-
sima est, tota turpis est. Item quae propinqua est,
speciosa est, sed adhuc non tota ; quae proxima est,
tota speciosa est. Tota speciosa es, proæima mea.
et macula non est in te (ibid.). Totus speciosus

est, cui nihil inest turpitudinis. Ego totus speciosus sum, quia omne quod pulchrum est in me est. Tu tota speciosa es, quia nihil quod turpe est in te est. Macula non est in te. Veni ad Libanum [de Libano], speciosa. Invitat eam et vocat, quia et ideo ad eam venit, non ut cum illa permaneret, sed ut illam ad se traheret. Vemi ad Libanum veni ad Li0anum, venies [veni, coronaberis (ibid.). Bis invitando dicit : Veni ; tertio affirmando subjungit : Venies. Sed haec quid est affirmatio nisi congratulatio, qua bono proposito nostro congaudet ? Ac si diceret : Obedientiam laudo, propositam Deo devotionem non ignoro. Voco et respondes, invito et parata es. Ergo venies. Sed quare B dicit bis, Veni? Ut qui extra se est primum ad se redeat, qui in se est supra se ascendat. Primum in nobis est, et prævaricatores ad cor redire monet, deinde supra nos est, ut justificatos ad se invitet. Veni, inquit, veni. Veni foris intro ad te. Veni intus, interius, et plane intrinsecus supra te ad me. Veni ad Libanum, sponsa, veni ad Libanum. Veni de Libano, veni ad Libanum. Veni de Libano decandidato ad Libanum non decandidatum, sed candidum. Veni de corde mundato ad mundatorem cordium, non mundatum, sed mundum. Non pervenis ad me si remanes in te, ascende supra te et invenies me. Venies, et tram sibis ad montem Seir, vel Savir (ibid.). Seir interpretatur hispidus vel pilosus. Savir vero nocturna avis vel fetor, et Seir idem qui et Edom, id est Esau. Esau et Jacob duo erant fratres, Esau prior matus, sed postea mato Jacob supplantatus. Esau venator et studiis agrestibus deditus fuerat; Jacob, vir simplex, domi haBitabat. Quid autem hi duo fratres nisi duos motus, qui in homine sunt, designant, hoc est concupiscentiam carnis et spiritus? Scimus autem quod dicit Apostolus. Non priusquod spirituale, sed quod carnale est, prius est. Hoc est Esau prius nascitur. Cum vero concupiseentia spiritus roboratur, tunc concupiscentia carnis marcescit. Hoc est Esau a postgenito Jacob supplantatur. Item concupiscentia carnis quasi Esau venator foris pascitur, concupiscentia vero spiritus quasi Jacob vir simplex intus delectatur. Est ergo Seir pulosus carnis motus turpis et indecorus. Et bene pilosus, quia, sicut pilus in carne radicem figit, sed excrescendo carnem excedit, ita carnis motus de necessitate oritur, sed excrescendo in voluptatem usque profluit. Et quemadmodum pilus praecidi sine dolore potest, evelli sine dolore non potest, sic appetitus carnis, quantum, ad super fluitatem pertinet quasi extra sensum carnis, sine detrimento præciditur, sed quantum ad necessitatem spectat, quasi intra carnem sit, non sine detrimento exstirpatur. Ecce diximus quid sit Seir; nunc quid sit mons Seir videamus. Habet enim Seir iste montem, habet et vallem ; et (ut plus dicam) habet montem, habet eampum, habet vallem; sed in valle est debilis; in campo est fortis, in monte insuperabilis. Seir in monte est appetitus carnis in necessitate ; Seir in campo

« PoprzedniaDalej »