Obrazy na stronie
PDF
ePub

DE LAUDE CHARITATIS.

B

rem, qui nihil aliud præter ipsius dilectionis munus sunt, per tormenta transierunt? Conveniamus a vobis postularem. Quod ergo potui feci, charita- nunc cor nostrum, et videamus si acquiescat notem quibus valui verbis commendavi, quatenus bis omnia quæ hujus mundi sunt, relinquere, non dum ejus laudem legitis, quam ardenter ego eam gloriam, non honorem, non divitias amare, non et in vobis diligo, et a vobis expeto, scire valeatis. arridere, prosperis non condelectari blandis, non Nec irasci ipsa vestra charitas mihi debet, si ejus congratulari lætis. Domine, imperfectum meum viigni jam fortiter ardenti exiguum verborum meo- derunt oculi tui (Psal. cxxxviii). Quam longe ab rum flatum tepidus ipse admoveo, non tam ut illa hac non dicam perfectione, sed perfectionis inmagis ardeat, quam ut mei erga se desiderii co- choatione me video! Et certe parum hoc erat aminanem agnoscat. Legite ergo atque diligite, et cis Dei, ut pro amore æternorum ista spernerent, quod propter dilectionem legitis, ad hoc legite ut ista calcarent, sed abjectis his omnibus alacriter ad diligatis totum ex dilectione fit, dilectio mittit, votum currentes, nec minis teneri poterant, nec dilectio suscipit, dilectio est quod tribuitur, dilec- tormentis. Trahebat eos charitas, et ideo nec retratio quod recompensatur. hebat cupiditas, nec terrebat adversitas. Currebant ergo, mundum post se reliquerant, Deum ante se habebant. Sed interposita sunt tormenta ut interrogarentur, vel quo desiderio hunc quærerent, vel qua constantia illum despexissent. Interrogata est veritas, probata charitas, confusa iniquitas. Accedunt illi ad pœnas intrepidi, et quantum mentem amor intus vulneraverat, tantum caro foris vulnera sua despeciebat. Accedunt, et transeunt, atque morientes confessi sunt, quo yiventes desiderio cucurrerunt. O charitas, quomodo illis sapiebas, quam dulcis eis fuisti, quas tanta propter te sustinere coegisti! Quibus illos ad te vinculis traxisti, quos mundo et per blandimenta retrahente, et per tormenta repellente, perdere tamen non potuisti. Concurrerunt, quia tu eos traxisti; transierunt, quia tu eos juvisti; pervenerunt, quia tu eos suscepisti. Quam inexstinguibiliter in præcordiis eorum arsisti, quia nec probris, nec præmiis, nec pœnis obrui potuisti. Ista quasi quædam flumina inundaverunt, sed multa flumina, et aquæ multæ charitatem exstinguere non potuerunt. O charitas quid dicam de te? quomodo laudabo te ? Si saperem te, appreciarem te; si scirem quanti vales, pretium appenderem pro te. Sed forte excedis augustias meas, nec invenire tuum pretium potero penes me. Dabo tamen quod habeo, et totum quod habeo dabo, totam domus meæ substantiam pro te commutabo. Totum quod est in habitaculo corporis mei, totum quod est in habitaculo cordis mei pro te dabo, cum totum dedero totum quasi nihilum reputabo. Omnes delectationes carnis meæ, omnes jucundidates cordis mei pro te libenter impendam, ut te solam habere, te solam possidere valeam. Tu sola mihi meis omnibus charior, tu sola mihi utilior, tu sola suavior, tn sola jucundior, amplius delectans, abundantius satians, tutius salvans, felicius conservans. Aliis etiam annuntiabo de te. Dic mihi, o cor humanum, utrum magis eligis, semper gaudere cum hoc sæculo, an esse semper cum Deo? Quod plus diligis, hoc potius eligis. Audi ergo, ut aut corrigas dilectionem, aut non differas electionem. Si mundus iste pulcher est, qualis putas est pulchritudo ubi Creator mundi est? Dilige ergo ut eligas, dilige melius ut eligas salubrius. Dilige Deum, ut eligas esse cum Deo, ergo per dilectionem eligis. Sed quo plus diligis, eo citius pervenire cupis, et festinas ut apprehendas, ergo

Tam multos jam laudatores charitas habuisse cognoscitur, ut si quid ego in laudem ejus dicere cœpero, præsumptio fortassis magis quam devotio videatur. Quis enim sanctorum a principio mundi exstitit, qui non charitatem nobis aut verbo, aut facto commendavit? Charitas Abel martyrem fecit, (Gen. Iv), charitas Abraham de terra sua eduxit (Gen. x), quia et ille per charitatem innocenter mortem pertulit, et iste per charitatem natale solum libenter deseruit, uterque per charitatem terra cœlum commutavit. Charitas sola est quæ ab initio servis Dei mundi hujus illecebras fugere, voluptates calcare, carnis concupiscentiam cohibere, desideria frangere, honores contemnere, postremo universa præsentis vitæ blandimenta respuere, ipsam quoque pro desiderio vitae perpetuæ mortem suadet non timere. Hanc vim dilectionis Paulus senserat, cum dicebat: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an perseculio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Spero autem, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro (Rom, viu). Hinc sponsus in Canticis canticorum sponsam de virtute dilectionis admonet, dicens: Pone me ut signaculum super cor tuum, pone me ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio (Cant. vin). Mors etenim viventes exstinguit, infernus autem nec mortuis parcit. Dilectio autem ut mors fortis est, quia sicut illa sensum carnis, sic ista affectum concupiscentiae carnalis perimit. Dura est sicut infernus æmulatio, quia eos, quos intus trahit desiderium æternorum, non solum foris blanda respuere, sed et adversa quæque et aspera pro eo quod diligunt adipiscendo, cogit tolerare. Consideremus quot jam martyres per tormenta ad regnum coelorum transierunt. Qualem ergo in eis vim amoris arsisse credimus, quos propter Deum nec sibi pepercisse videmus ! Consideremus quid dimiserint, quid secuti sint, qua transierint. Quid dimiserint videmus, quid secuti sint non videmus sed credimus, qua transierint audivimus. Bona ista temporalia dimiserunt, bona æterna secuti

C

D

973

net (I Joan. Iv). O bona charitas, per quam Deum

per dilectionem curris, et per dilectionem appre- A hendis. Item quo plus diligis, eo avidius amplexa-diligimus, Deum eligimus, ad Deum currimus, ad

ris, ergo per dilectionem frueris. Vide quomodo totum tibi est dilectio, ipsa est electio, ipsa est cursus, ipsa est perventio, ipsa est mansio, ipsa est beatitudo. Dilige ergo Deum, elige Deum, curre, apprehende, posside, fruere. Jam, inquis, elegi, qua via eurram ut perveniam? Per viam Dei curritur ad Deum. Non possum, inquis, viam inexpertam solus currere; da socios ne aberrem. Cum iis, qui in via Dei currunt, curre et tu viam Dei, meliores socios habere non potes in via quam illos, qui jam olim cucurrerunt in ea, et per longam currendi experientiam et usum laboris nec errare timent nec deficere. Quæ est ergo, ais, via Dei, et qui sunt currentes in ea? Rectæ sunt viæ Domini, et justi ambulabunt in eis. Justitia est ergo via, et justi sunt qui in via currunt. Et ne forte moveat te quod ambulantes nomino, et iterum currentes dico, velociter ambulare ipsum est currere. Sicut ille faciebat, qui dixit: Viam mandatorum tuorum cucurri (Psal. cxvi). Et alibi: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini (ibid.); ut idem intelligas ambulare et currere, ne beatiorem beatis se diceret, si illis ambulantibus ipse cucurisset. Habes ergo viam, habes socios in via, habes hæreditatem in patria, habes qua ́pergas, cum quibus pergas, ubi requiescas. Qua pergas, justitiam. Cum quibus pergas, amantes et sectantes justitiam. Quo pervenias, et in quo requiescas, et auctorem justitiæ, et fontem vitæ. Nulla via justitia rectior, nulla societas justorum societate melior, nulla requies Deo tranquillior. Perge securus, perge festinus, ut velociter pervenias, feliciter requiescas: cito pergere est ardenter amare. Vide ergo quomodo totum bonum tuum ex charitate pendet. Per charitatem viam eligis, per charitatem viam curris, per charitatem ad patriam pervenis. Vis scire, quod non nisi per charitatem viam justitiæ eligis? Si quis, inquit Dominus, diligit me, sermones meos servabit (Joan. xiv); de ipso autem sermone alibi dicitur: Sermo tuus veritas est (Joan. xvn); de qua iterum Psalmista: Viam, inquit, veritatis elegi, judicia tua non sum oblitus (Psal. cxvi). Si ergo sermo Domini veritas est, per illam utique charitatem via veritatis eligitur, per quam sermo Domini impletur. Ergo charitas eligit viam justitiæ. Sed nunquid sine charitate via justitiæ non eligitur, et sine charitate curritur? Audi idem ipsum Psalmista (quod superius commemoravi) testimonium, quo dicit: Viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum (ibid.). Quid est enim cor dilatatum, nisi cor amore fervens, cor a charitate impletum? Per charitatem igitur cor dilatatur, corde dilatato via justitiæ curritur. Per charitatem charitatem itaque eligis, per charitatem curris, per apprehendis et frueris. Deus, inquit Joannes apostolus, charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Qui igitur charitatem habet, Deum habet, Deum possidet, in Deo ma

B

C

Deum pervenimus, Deum possidemus. Quid am-
plius dicam de te, charitas ? ducem te dixi in via
Dei. Et quid si teipsam viam Dei dixerim? utique
sic charitas tu via es. Sed non sicut aliæ viæ tu via
es: Adhuc, inquit Paulus apostolus, excellentio-
rem viam vobis demonstrabo (I Cor. xii); de te
enim dixit, o charitas : Tu es namque via superex-
cellens, via supereminens, vias distortas dirigens,
vias rectas ostendens. Tu es caput viarum recta-
rum, omnes viæ recta a te exeunt et in te recur-
runt. Nam præcepta Dei viæ sunt ejus, quæ omnia
a te pendent et in te consistunt. Tu es plenitudo
justitiæ, perfectio legis, consummatio virtutis,
agnitio veritatis. Via igitur es, o charitas. Qualis
via? superexcellens, suscipiens, dirigens et perdu-
eens. Cujus via? via hominis ad Deum, et via Dei
ad homines. O beata via, quæ sola commercium
nostræ salutis agnoscis! Tu Deum ad hominem
deducis, tu hominem ad Deum dirigis. Ille descen-
dit quando ad nos venit; nos ascendimus, quando
ad illum imus. Nec ille tamen nec nos nisi per te
ad alterutrum transire possumus. Tu mediatrix es,
adversos concilians, disjunctos socians, et tantum
dispares, quodammodo coæquans. Deum humi-
lians, nos sublimans, illum ad ima trahens, nos
ad summa erigens. Sic tamen ut nec abjecta, sed
pia sit ejus descensio, nec superba, sed gloriosa
sit nostri exaltatio; magnam ergo vim habes,
charitas, tu sola Deum trahere potuisti de cœlo
ad terras. O quam forte est vinculum tuum,
quo et Deus ligari potuit, et homo ligatus vincula
iniquitatis disrupit! Nescio si quid majus in lau-
dem tui dicere possim, quam ut Deum de cœlo
traheres, et hominem de terra ad cœlum elevares.
Magna virtus tua, ut per te usque ad hoc humilia-
retur Deus, et usque ad hoc exaltaretur homo.
pan-
Considero Deum ex femina natum, infantem,
nis obsitum, vagientem in cunis, sugentem ubera.
Respicio postea comprehensum, ligatum, flagellis
cæsum, spinis coronatum, sputis illitum, lancea-
tum, clavis fixum, felle et aceto potatum, illic in-
digna, hic dira passum, et tamen cur vel illa di-
gnaretur, vel ista pateretur, si causam quærimus,
aliam præter solam charitatem non invenimus. O
charitas ! quantum potes? si tantum invaluisti er-
ga Deum, quanto magis erga homines! Si Deus
propter hominem tanta pertulit, quid homo pro-
pter Deum tolerare recusabit? Sed fortassis faci-
lius vicis Deum quam hominem, magis prævalere
potes Deo quam homini, quia quo magis beatum,
eo magis Deo est debitum a te superari. Hoc opti-
me tu noveras, quæ ut facilius vinceres, prius illum
superabas; adhuc nos rebelles habuisti, quando
illum tibi obedientem de sede paternæ majestatis
usque ad infirma nostræ mortalitatis suscipienda
descendere coegisti. Adduxisti illum vinculis tuis
alligatum, adduxisti illum sagittis tuis vulneratum.
Amplius ut puderet hominem tibi resistere, cum
te videret etiam in Deum triumphasse. Vulnerasti

D

impassibilem, ligasti insuperabilem, traxisti in- A Charitas omnem animæ languorem sanat, charicommutabilem, æternum fecisti mortalem. Hæc omnia fecisti, ut dura corda nostra emollires, et insensibiles affectus compungeres, et ut se a torpore suo resolverent, et facilius ea sagittæ tuæ penetrarent. Nec incassum hoc fecisti, multis, enim sic a te superati sunt, multi jam tibi manus dederunt. Multi jam in suis præcordiis sagittas tuas infixas portant, et altius adhuc eas infigi desiderant. Delectabiliter enim et suaviter vulnerati sunt, et plagas tuas se percepisse, nec dolent, nec erubescunt. O charitas! quanta est victoria tua! unum prius vulnerasti, et per illum omnes postmodum superasti. O charitas! laudavi te quantum potui, et multum cogito mecum si quid adhuc sit, quod in laudem tui excellentius possit dici. Nescio enim an forte majus sit te Deum dicere an Deum te superasse. Quod si majus est, etiam hoc libenter et fiducialiter de te dicam: Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo (I Joan. iv). Audi, homo, et ne amplius parum reputes si charitatem habes, audi quod Deus charitas est. Nunquid parum est Deum in se manentem habere? tantum est charitatem possidere, Deus enim charitas est. Hoc privilegium sola charitas habet ut Deus dicatur et sit, ita ut nulli alteri hoc convenire possit. Non enim dicitur: Deus humilitas est, aut Deus patientia est, sicut dicitur: Deus charitas est, quia cum omnis virtus Dei donum sit, nulla præter solam charitatem hoc habet, ut non solum donum Dei, sed etiam Deus dici possit. Charitas autem ideo donum Dei est, quia Spiritus sanctus a Deo datur fidelibus, ideo autem Deus est, quia idem Spiritus illi, a quo datur consubstantialis est in eadem Deitate, et coæternus. Reliqua igitur gratiarum dona largitur i eus etiam iis, quos reprobat, solam autem charitatem quasi seipsum iis tantum, quos diligit in præmium servat. Charitas igitur est fons proprius, de quo non communicat alienus, quia, sicut dictum est, reliqua dona gratiarum ii etiam, qui per vitam reprobam a Deo alieni sunt, nonnunquam percipiunt. Charitatem autem malus habere non potest, sed quicunque illam habet, non jam alienus est a Deo, sed ipse in Deo, et Deus in eo manet. Sic familiaris est Deo, charitas, ut ipse mansionem habere nolit, ubi charitas non fuerit. Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum et ad eum venimus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. xiv). Si ergo charitas tecum est, venit Deus ad te, et manet apud te; si tu recedis a charitate, recedit et ipse a te, et non permanet apud te. Si charitatem nunquam habuisti, nunquam venit Deus ad te, nec mansit apud te. Si charitatem cœptam deseruisti, recessit Deus a te. Si in charitate cœpta permansisti, Deus tecum est, et permanet apud te.

tas vitiorum omnium radices exstirpat, charitas omnium virtutum origo est. Charitas mentem illuminat, conscientiam mundat, animam lætificat, Deum demonstrat. Animam, in qua charitas habitat, superbia non inflat, invidia non devastat, ira non dissipat, tristitia mala non vexat, avaritia non excæcat, gula non inflammat, luxuria non inquinat; semper munda est, semper casta est, semper quieta, semper læta, semper pacifica, semper benigna, semper modesta, in adversis secura, in prosperis temperata, mundum contemnens, Deum diligens, omnium bona amando sua faciens, sua omnibus libenter impertiens, non timens inopiam, non magnopere expetens abundantiam. B In quo charitas Dei est, semper cogitat quando ad Deum perveniat, quando mundum relinquat, quando scandala evadat, quando veram pacem inveniat. Semper cor sursum habet, et desiderium in superna elevatum. Si quando ambulat, si quando sedet, si quando agit, si quando quiescit, quidquid egerit, cor a Deo non recedit. Tacens Deum cogitat, loquens nil præter Deum, et quod ad Dei amorem pertinet, loqui desiderat. Alios ad charitatem exhortando, seipsum inflammat, charitatem omnibus commendat: quam dulcis amor Dei, quam amarus et quam impurus sit amor hujus sæculi non solum voce, sed opere quoque omnibus demonstrat. Deridet hujus mundi gloriam, sollicitudinem arguit, et quam stultum sit in iis quæ transeunt fiduciam habere, ostendit. Miratur cæcitatem hominum, qui hæc diligunt, miratur quomodo jamdudum universa hæc transitoria et caduca omnes non contemnunt. Omnibus existimat dulce esse quod sibi sapit, omnibus placere quod diligit, omnibus manifestum quod cognoscit. Istis indiciis charitas se prodit, et eos, in quibus habitat, non solum intrinsecus voluntate, sed et foris conversatione discernit. Hoc jam tantum de charitate dictum est, et tamen adhuc de charitate dici potest, et tantum dicendum est, quantum dici non potest. Quid igitur, o bona charitas, o chara charitas, quid dignum dicam laudibus tuis? Certe post tanta priorum præconia nihil de te dicere mea parvitas præsumeret, si unquam de te dici satis potuisset. Illabere igitur nobis, o dulcis et suavis charitas, dilata cor nostrum, expande desiderium, distende mentis nostræ sinum, amplifica cordis nostri habitaculum, ut capere possit hospitem et mansorem Deum. Infundat et diffundat te in cordibus nostris per Spiritum sanctum suum Redemptor noster unicus et Salvator Jesus Christus Filius Dei, ut ipse cum Patre ad nos venire digentur, et mansionem in nobis facere. Qui cum eodem Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

C

D

DE MODO ORANDI.

PROLOGUS.

Domino et Patri charissimo H. Munusculum hoc dilectionis meæ ea vos precor benignitate suscipite, qua me illud scio devotione obtulisse. Dictatum brevem de virtute orationis inelimato licet sermone conscriptum misi charitati vestræ, in quo distinctum habetis quibus modis orantis animus inter precum verba per compunctionem accenditur; demonstratum etiam cur illæ a nobis Scripturæ, quæ petitionis formam non habent, pro nostra sive aliorum salute postulantibus inter orandum proferuntur. De oratione ergo orationem postulaturus scripsi, cujus dulcedinem quanto jam longo pietatis studio perfectius gustastis, tanto libentius donum accipere et donum impendere debetis. Valete.

CAP. I. Quod ex propriæ miseriæ et divinæ misericordiæ consideratione ad orandum Deum incitari debemus.

Quo studio et quo affectu a nobis orandus sit Deus, ex nostra miseria simul et ejus misericordia considerare possumus. Quid enim efficacius hominem ad orandi studium excitaret quam miseria et calamitas tantorum malorum, quibus addictus premitur? Et quid jucundius ad effectum orandi traheret quam misericordia Conditoris sui, quam inter mala sua toties experitur? Ne ergo mens humana et orandum pigra sit, hinc sua necessitate compellitur; ne autem trepida et diffidens oret, illine pietate Dei provocatur. Istis duabus alis, miseria scilicet hominis et misericordia Redemptoris, oratio sublevatur, quia dum mens alterna horum consideratione se ad devotionem incessanter excitat, quodam spiritualis desiderii impetu sursum levata volat. Sic ergo orationi sancta meditatio necessaria est, ut omnino perfecta esse oratio nequeat, si eam meditatio non comitetur aut præcedat. Nam et ii qui mala sua considerare negligunt, aut nihil petendo, aut aliud quam oportet petendo, facile per ignorantiam falluntur, aut certe minus quam oportet digne petendo per desidiam tepescunt. Primum igitur necesse est, ut si prudenter et utiliter Dominum orare volumus, jugi meditatione animum nostrum exerceamus, et in consideratione miseriæ nostræ dicamus, quid nobis necesse est petere, in consideratione autem misericordiæ Dei nostri, quo desiderio debeamus postulare. Cogitemus quam brevis sit vita nostra, quam lubrica, via quam mors incerta. Cogitemus quod lugentes in hanc vitam intravimus, cum dolore pertransimus, cum luctu exituri sumus. Cogitemus quantis amaritudinibus admistum sit, si quid etiam dulce aut jucundum in via hujus vitæ occursu suo nobis al

A ludit; quam fallax, quam suspectum, quam instabile, quam transitorium est quidquid hujus mundi amor parturit, quidquid species et pulchritudo temporalis promittit. Alia sunt mala, cum quibus nascimur, et processu temporis sive occulta Dei gratia, sive manifesta industria, liberamur. Alia vero in hanc vitam nobiscum veniunt, et a nobis ante mortem non recedunt. Alia item sunt mala quæ ex tempore nobis accrescunt, et rursum decursu temporis abeunt. Alia autem post nativitatem contrahimus, et ante mortem non evacuamus. Et quis omnia mala vitæ hujus enumerare possit? Ut enim prætermittamus ea mala, quæ omnes communiter homines opprimunt, qualia æstima

B

C

D

esse secreta pericula singulorum, quorum sibi quique consciti sunt? Si cogitare quisque voluerit quæ ab ineunte ætate mala fecerit, quæ sustinuerit, et constituat ante oculos suos præterita tempora et dies vitæ suæ, consideretque diligenter quot inanes labores tulerit quoties pro amore hujus vitæ frustra desudaverit, quoties in laboriosis conatibus fallaces exitus invenerit, et post longos discursus requiem necdum ullam adeptus sit, cognoscet quid de hac vita judicare possit. Cum autem vitæ hujus ærumnam considerat, etiam quæ sit patriæ cœlestis suavitas atque dulcedo attendat, et perpendat quid invenerit, quid perdiderit, ubi jaceat, unde ceciderit, ut ex utroque intelligat quantum sibi in hoc exsilio lugendum sit. Hinc enim Salomon dicit : Qui addit scientiam, addit et dolorem (Eccle. 1), quia quanto magis homo mala sua intelligit, tanto amplius suspirat et gemit. Postremo superest ut in memoria malorum nostrorum etiam misericordiæ Dei recordemur, quia fiducialius de futuro ejus miserationes requirimus, si quemadmodum in præterito nostri misertus sit, cogitemus. Revocemus ad memoriam bona, quæ tribuit, et quod in periculis sæpe constitutos clementer eripuit, nec unquam peccatis nostris quo mirus misereretur vinci potuit, oblitos sui de se admonuit, aversos a se revocavit, venientes ad se benigne suscepit, poenitentibus indulsit, perseverantes custodivit, stantes tenuit, lapsos exerit, malas delectationes in amaritudines commutavit, sed rursum salubriter amaricatis consolationes suas tribuit. Postremo autem tribulatione purgatis quietem et pacem perfectam restituit, qui nec peccantibus unquam defuit ut corrigeret, nec justis ut custodiret. Quisquis hujusmodi meditationibus ante. orationis tempus animum suum exercuit, nec improvidus fortassis nec tepidus ad orationem venit. Meditatio namque assidua scientiam parit, scientia vero parta ignorantiam pellit, et compunctionem parit, cumpunctio autem parta desidiam fugat, et

devotionem parit, devotio vero orationem perficit. A nem eloquimur. Exactio est id quod fieri solet post

Scientia est, quando homo ad agnitionem sui il-
luminatur. Compunctio est, quando ex considera-
tione malorum suorum cor interno dolore tangi-
tur. Devotio est pius et humilis affectus in Deum,
qui ex compunctione generatur. Territus enim
magnitudine malorum suorum animus, et diffidens
de propriis viribus, ad Deum se convertit. Et tanto
ardentius patrocinium illius expetit, quanto aper-
tius sibi nihil extra Deum relictum esse videt, in
quo confidere possit. Devotio igitur est conversio
in Deum pio et humili affectu. Humilis enim est ex
conscientia infirmitatis suæ, pius est ex conside-
ratione divinæ clementiæ. Hæc in se tres principa-
les virtutes habet, fidem, spem, charitatem. Neque
enim homo per devotionem se ad Deum conver- B
teret, nisi crederet se ab eo salvari posse, et spe-
raret eum misereri velle. Postremo nisi eam plus
quam mala sua diligeret, nequaquam, illa fu-
giens, refugium sibi in ipso eligeret. Credit ergo,
sperat et diligit. Credit potentiam, sperat miseri-
cordiam, amat custodiam. Nihil ergo aliud est ora-
tio quam mentis devotio, id est conversio in Deum
per pium et humilem affectum, fide, spe, charitate
subnixa. Sed quia multis modis mens per devo-
tionem accenditur, rursum quia ipsa devotio men-
tis variis modis voce promitur, debemus aliquas
sigillatim orationis species distinguere, ut apertius
valeamus ejus virtutem indicare.
CAP. II. De tribus speciebus orationis et generibus
supplicationis.

Tres sunt species orationis, supplicatio, postulatio, insinuatio. Supplicatio est sine determinatione petitionis humilis et devota precatio. Postulatio est determinatæ petitioni incerta narratio. Insinuatio est sine petitione per solam narrationem, voluntatis facta significatio. Tria sunt genera supplicationum, captatio, exactio, pura oratio. Captatio est id quod fit ante postulationem ad præparandum et inclinandum animum auditoris, quod tribus modis facimus. Primo cum aliquid dicimus, quod personam vel causam nostram commendat, sive meritum nostrum, sive infirmitatem, sive aliud aliquid enumerando, quod ad nostram causam vel personam commendandam valeat apud eum, cui nostram petitionem offerimns. Secundus modus captationis est, cum aliquid in laudem ejus proferimus, quem oramus, per quod apud animum nostrum charum eum et acceptabilem esse significamus, ut nostra charitate vicissim ejus dilectionem mereamur. Tertius modus captationis est, quando aliquid dicimus, per quod apud animum auditoris causa adversarii nostri sive persona deprimitur, ut odio potius quam amore digna videatur. Istis tribus modis fit captatio. Hoc autem genere supplicationis frequentissime divina Scriptura uti solet. Hoc enim agimus, ubicunque laudes Dei canimus, ubicunque infirmitatem nostram, ubicunque malitiam adversariorum nostrorum recitamus. Et omnino quidquid Dei auribus dignum, et nostræ necessitati congruum ante petitionis pronuntiatio

C

D

factam postulationem, quando auditorem (ne petitio nostra apud eum in oblivionem veniat) quadam (ut ita dicam) importunitate atque instantia frequenter memorem facimus. Quæ memoria tribus modis renovari videtur, videlicet quando aliquid vel de persona ejus, vel de persona nostra, vel de causa nostra iterato dicimus, unde vel nos vel causam nostram atque petitionem in ejus animo renovemus. Hoc genus supplicandi quam apud homines importunum videtur, tam apud Deum gratum atque laudabile est. Pura oratio est, quando ex abundantia devotionis mens ita accenditur, ut cum se ad Deum postulatura converterit, præ amoris ejus magnitudine etiam petitionis suæ obliviscatur; et dum amore ejus, quem videt, perfrui vehementer concupiscit totaque jam illi vacare desiderat, ejus etiam, pro quo venit, curam libenter postponat. Hoc genus orandi in forma est, et quam præ cæteris omnibus unicum, tam est apud Deum præ cæteris omnibus pretiosum. Sed inter hæc tria supplicationum genera infimum locum captatio, medium exactio, supremum et excellentissimum pura oratio obtinet. Quia captatio timorem, exac tio fiduciam,pura oratio perfectum habet amorem. Sciendum est etiam, quod supplicatio aliquando fit per sola nomina sicut est illud: Misericordia mea, refugium meum, susceptor meus, liberator meus, Deus meus, adjutor meus (Psal. CXLIII). Aliquando per sola verba sicut est respice, miserere, placare, attende et fac. Aliquando simul per nomina et verba sicut est illud: Verba mea auribus percipe, Domine, intellige clamorem meum. Intende voci orationis meæ rex meus, et Deus meus (Psal. v). Sed illud genus supplicationis, quod per sola nomina fit, quo magis est foris significatione imperfectum, tanto magis intus est abundantia dilectionis plenum. Affectus enim hoc proprium habet, quo quanto major et ferventior intus est, tanto minus foris per vocem explicari potest. Illud vero genus supplicationis, quod per sola verba exprimitur, minorem quidem isto devotionem indicat, majorem autem illo, quod nominibus simul et verbis, plena videlicet significatione pronuntiatur. Illud igitur, quod solis nominibus fit, ad puram orationem pertinere videtur, quod solis verbis ad exactionem; quod nominibus simul et verbis ad captationem. Ita ut pura oratio magis in jubilum convertatur, et appropinquet Deo, perveniat citius, et efficacius obtineat.

CAP. III. Quid postulatio et quid insinuatio. Postulatio est determinatæ petitioni incerta narratio, sicut est illud: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis (Psal. L).Hæc tribus modis fit, obsecrando, rogando, simpliciter postulando.Obsecratio est, quando vehementior necessitas devotius precibus insistere cogit. In mediocribus causis rogamus,in minimis simpliciter postulamus. Habent igitur hæc tria differentia suas, quia excellentissimum est obsecrare,medium rogare, minimum simpliciter postulare. Insinuatio est

« PoprzedniaDalej »