Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

quos ad se trahebat per dilectionem. Dedit ergo \ retrix facta es, et præ nimiis fornicationibus tuis

nobis esse, et pulchrum esse ; dedit et vivere, ut praecellamus et iis quae non sunt per essentiam, et iis quæ inordinata aut incomposita sunt, per formam, et quae inanimata, per vitam. Magno debito obligata es anima mea, multum accepisti, et nihil a te habuisti. Et pro iis omnibus non habes quid retribuas, nisi tantum ut diligas. Nam quod per dilectionem datum est, nec melius nec decentius quam per dilectionem rependi potest. Accepisti autem hoc totum per dilectionem. Poterat enim

* Deus etiam aliis creaturis suis dedisse vitam, sed

amplius in hoc dono dilexit te. Nec ideo plus dilexit te, quoniam plus diligendum invenit in te, sed quia gratuito plus dilexit te, talem fecit te ut jam nunc merito plus diligat te. ANiMA. Quanto plus audio, tanto plus audire concupisco, perge, quæso, et quæ sequuntur narrato. HoMo. Post esse, et post pulchrum esse, post vivere , datum est et sentire , datum est et discernere, et per eamdem dilectionem datum est, quæ nisi præcessisset, nihil a largiente datum, nihil ab indigente acceptum fuisset. Quam sublimis, et quam decora facta es, anima mea. Quid sibi iste ornatus tantus ac talis voluit, nisi quia idem ipse, qui te induit, sponsam suo thalamo

. præparavit? Novit ad quod opus te conderet, no* vit qualis ornatus illud opus deceret, et ideo dedit

quod decuit, et quod tantum decuit, ut et ipse liligeret hoc, qui dedit. Sensibus foris decoravit, intus sapientia illustravit. Sensus dans quasi exteriorem, sapientiam quasi interiorem habitum. Sensus quasi quasdam gemmas fulgentes appendens exterius, sapientiam quasi naturali pulchritudine faciem vultus tui decorans intus. Ecce ornatns tuus, omnium gemmarum vincit pulchritudinem, ecce facies tua omnium formarum superat decorem. Talem omnino esse decebat, quae ad eoelestis

... regis thalamum introducenda fuerat. Quantum

[ocr errors]

dilecta es, et prae quantis dilecta es, quando talis facta es ! Quam singulare donum, quam non omnibus concessum, non nisi dilectis et diligendis concedendum ! Multum gloriari poteras,et multum custodiri debueras, ne tale donum perderes, ne tale ornamentum fœdares, ne tantum decorem corrumperes, ne eo amisso vel immunito amplius misera fieres, quam eo non accepto vel non perfecto misera fuisses, ne te cum damno amissae pulchritudinis simul torqueret confusio foeditatis, et abjecta vilior fieres quam si recepta non fuisses. Istud ergo custodiendum et illud cavendum fuerat, ut istud custoditum persisteret, et illud cautum non eveniret. Sed vide quid fecisti, anima mea; dereliquisti sponsum tuum, et cum alienis prostituisti amorem tuum. Corrupisti integritatem tuam, foedasti pulchritudinem tuam, dispersisti ornatum tuum. Tam vilis, et tam turpis, et tam immunda facta es, quasi talis sponsi amplexibus amplius digna non esses. 0blita es ergo sponsi tui, et pro tantis beneficiis condignas gratias non egisti. Me

`laxata sunt ubera tua. Rugosa effecta est frons

tua, genæ marcidæ, languentes et stupentes oculi, labia pallore obducta, exsiccata cutis, virtus infraeta ipsis quoque amatoribus tuis odiosa. ANxiA. Sperabam tanta illa praeconia ad alium finem tendere, sed ut video ad majorem confusionem mei hæc dixisti, ut eo magis odio dignam ostenderes, quo tantis beneficiis acceptis, et non custoditis magis ingratam comprobasses. Wellem ergo aut factum non esse quod dictum est, aut saltem dictum non esse quod factum est, ut vel oblivio confusionem tegeret, si præsumptio reatum non vitasset. HoMo. Non ad confusionem tui, sed ad eruditio

p nem dicta sunt, ut magis illi fias obnoxia, qui te

et fecit cum non eras, et redemit cum perieras. Nam illud quoque in assertionem amoris illius commemoravi, ut inde occasione sumpta jam munc tibi narrare incipiam, quantum iste sponsus tuus (qui tam excelsus apparuit cum te conderet) humiliari dignatus est cum te repararet. lllic tam sublimis, hic tam humilis, non tamen hic quam illic minus amabilis, quia nec hic quam illic mimus admirabilis. Illic potenter magna tibi contulit, hie misericorditer pro te dira sustinuit. Ut enim te relevaret illuc unde cecideras, ipse descendere dignatus est huc ubi jacebas, et ut tibi juste redderetur quod perdideras, ipse dignatus est pie pati quod tolerabas. Descendit ergo, suscepit, sustinuit, vicit, restauravit, descendit ad mortalem, suscepit mortalitatem, sustinuit passionem, vicit mortem, restauravit hominem ; ecce, anima mea, obstupesce tanta mirabilia, tanta beneficia propter te exhibita. Cogita quantum diligat te, qui tanta facere dignatus est propter te. Pulchra facta fueras ejus munere, foeda facta es tua iniquitate. Sed iterum mundata es et formosa facta ejus pietate, operante tamen utrobique charitate.0lim cum non esses, dilexit te ut conderet. Postea cum foeda esses, dilexit te ut pulchram faceret, et ut ostenderet tibi quantum te diligeret, non nisi moriendo a morte te liberare voluit, ut non tantum pietatis impenderet beneficium, verum et charitatis monstraret affectum. Nunc autem tam sincera charitate te diligit, ac si semper cum eo perstitisses, nec ex

I) probat tibi reatum, nec improperat tibi benefi

cium. Et si deinceps fideliter cum eo perseverare, ipsumque ut decet amare, ac tuum illi amorem incontaminatum conservare volueris, majora prioribus se daturum promittit. ANiM A. Jam quodam modo amare incipio culpam meam, quia, ut video, non parum mihi malefecisse profuit, quanto ex eo mihi, id quod votis omnibus seire desiderabam luce, clarius innotescit. 0 felix culpa mea, ad quam diluendam dum ille charitate trahitur, ipsa quoque ejus charitas mihi desideranti, et totis eam præcordiis concupiscenti aperitur. Nunquam tam bene dilectionem ejus agnoscerem, si in tantis periculis eam experta non fuissem. 0 quam feliciter cecidi, qu;e post nullus amor sincerior, nulla charitas sanctio, nullus affectus ardentior ; mortuus et pro me innocens, nihil in me, quod amaret inveniens. Quid ergo, Domine, dilexisti in me, et tantum dilexisti ut morereris pro me ? Quid tale in me invenisti, pro quo tanta et tam dura sustinere voluisti ? HoMo. 0 anima mea, argne temetipsam coram Domino, quod hucusque tantis beneficiis ejus ingrata fuisti, et miserationes ejus plurimas cognoscere noluisti. Sed ut adhuc melius intelligere possis quantum illi debeas, me reliquia ejus beneficia secundum cœptum ordinem prosequente, volo ut diligenter intendas. ANlMA. Hoc semper audire desidero, quod mihi tam dulce est, ut idem te incessanter iterare cuperem, non ad alia quoque quæ restant audienda, festinarem. HoMo. Abieras ergo et perieras, et quia in peecatis tuis venundata eras, venit ille post te ut redimeret te, et tantum dilexit te, ut sanguinis sui pretium appenderet pro te, talique pacto et reduxit te de exsilio, et redemit de servitio. ANIMA. Nescivi quod tantum me diligeret Deus, amplius mihi vilis esse non debeo, quæ tantum Deo placui, ut et mori eligeret pro me, ne perderet me. HoMo. Et quid si cogitare cœperis quot et quales in comparatione tui abjecti sunt, qui hanc, quæ tibi data est, gratiam consequi non potuerunt ?

lapsum felicior resurrexi. Nulla dilectio major, A da prius fuisti, quam polluta, quam deformis et

Certe audisti ab initio usque ad hanc diem, quam C.

multæ generationes hominum pertransierunt, quæ omnes sine cognitione Dei, et pretio suæ redemptionis in interitum sempiternum dilapsæ sunt. Omnibus illis te redemptor et amator tuus prætulit, quando tibi hane gratiam largitus est, quam nullus horum percipere meruit. Et quid dices ? Quare putas prælata es illis omnibus ? Numquid tu fortior, nunquid sapientior, nunquid nobilior, nunquid ditior illis omnibus fuisti, quia hanc præ illis omnibus specialem gratiam sortire meruisti? Quot fortes, quot sapientes, quot nobiles, quot divites ibi fuerunt ? et tamen universi relicti et abjecti perierunt. Tu sola præ omnibus illis assumpta es, et quare in te hoc factum sit, nullam præter gratuitam Salvatoris tui charitatem, causam invenire potest. Elegit ergo et præelegit, te sponsus tuus, amator tuus, Redemptor tuus, Deus tuus. Elegit te in omnibus, et assumpsit te ex omnibus, et amavit te præ omnibus. Nomine suo vocavit te, ut memoriale ejus semper esset apud te, voluit te participem esse in nomine, participem in nominis veritate, quoniam unxit te illo (quo et ipse unctus erat) oleo lætitiæ, ut ab uncto sit unctus, qui a Christo dicitur Christianus. ANIMA. Multum, fateor, collatum est mihi, sed quæso te, si ut (asseris) ego jam assumpta sum, quid adhuc differor, quoniam ad amplexus sponsi necdum venire possum ? HoMo. Nescis ergo, anima mea, nescis quam foe

squalida, discissa et dissipata, omni horrore et enormitate plena. Et quomodo tam cito in illum pudoris et castitatis thalamum introduci expetis, nisi prius saltem eura aliqua et studio exculta ad pristimum decorem repareris ? Nam hoc est: quod nunc exspeetaris, hoc est quod iste tuus sponsus adhuc praesentiam suam tibi subtrahit, et necdum in mutuos amplexus et dulcia oscula te admittit quia videlicet nec polluta debet mundum tangere, nec turpem decet pulchrum videre. Cum autem praeparata et decenter ornata fueris, tunc demum in illum cœlestis sponsi thalamum sine eonfusione permansura introibis. Nec te pudebit tunc priscæ turpitudinis, cum nihil turpe, nihil pudore dignum

B habebis. Prius ergo stude formam tuam excolere, ritate Deo serviunt, quasi in libertatem bonorum A sponsæ Dei ad futuras nuptias præparantur. Cœrandi nulla data est? tamen voluntas bona ipso A dentius sequi te. Tu dedisti mihi sensum capacem,

faciem ornare, habitum componere, maculas tergere, munditiam reparare, mores corrigere, disciplinam servare, et omnibus tandem in melius commutatis digno sponso dignam sponsam reddere. Aliquid dicere volo, unde te magis cautam efficiam, ne pro eo quod electam te audis, aut elatio tumidam, aut negligentia reddat dissolutam. Nunquam audisti quid rex Assuerus fecit, quando Vasthi reginam propter insolentiam illius repudiavit ? factum insigne, exemplum utile, periculum grave. Abjecta est ergo illa propter superbiam suam, et factum est regis praeceptum, ut de omni regno suo congregarentur puellæ speciosae virgines, et adduceremtur ad civitatem Susan, et traderentur in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui erat praepositus et custos mulierum regiarum, ubique acciperent mundum muliebrem, et caetera ad usum necessaria. Sicque omnibus abundanter secundum regiam ambitionem suppletu eaccolerentur, et ornarentur. Per sear menses oleo myrtino ungerentur, per alios ser quibusdam pigmentis uterentur, et sie compositæ et ormatæ, de triclinio feminarum ad regis cubiculum transiremt, ut quae eae omnibus magis placuasset, vlla pro Vasthi in solio regni sederet (Esther. 11). Vide quam multæ electae sunt, ut una eligeretur, illa scilicet quæ oculis regis formosior et ornatior cæteris videretur. Ministri regis multas eligant ad cultum. Rex ipse unam eligit ad thalamum. Prima electio multarum facta est, secundum regis præceptionem, secunda electio unius facta est, secundum regis voluntatem. Consideremus ergo si forte exemplum hoc praesenti (de quo agimus) negotio valeat adaptari. Rex, summi regis Filius, venit in hunc mundum (quem ipse creaverat) desponsare sibi uxorem electam, uxorem unicam, uxorem nuptiis regalibus dignam. Sed quia hunc Judæa humilitatis forma apparentem recipere contempsit, abjecta est. Et missi sunt ministri regis, apostoli videlicet, per totum mundum congregare animas, et adducere ad civitatem regis, id est ad sanctam Ecclesiam, in qua domus est et mansio mulierum regiarum, id est sanctarum animarum, quæ fecundantur et generant non ad servitutem, sed ad regnum filios. Quæ, quia non ex timore, sed chaoperum partus edunt. Multi ergo voeati intrant per fidem Ecclesiam, et ibi saeramenta Christi quasi quædam unguenta et antidota ad reparationem, et ad ornatum animarum præparata, accipiunt. Sed quia ore veritatis dicitur : Multi sunt vocali, pauci vero electi (Matth. xx), non omnes, qui ad hunc eultum sunt almissi, ad regnum sunt eligendi, nisi tantum ii qui sie student se per ista mundare et exeolere, ut cum ad regis praesentiam introducti fuerint, tales inveniantur, quos ipse |magis velit eligere quam reprobare. Vide ergo ubi posita es, et intelliges quid facere debes. Posuit enim te sponsus tuus in trielinlo, ubi mulieres ornantur, varia pigmenta et diversas species dedit, cibosque regios, de mensa sua ministrari tibi praecepit, quidquid ad sanitatem, quidquid ad refectionem, quidquid ad reparandam speciem, quidquid ad augendum decorem valere potest, tribuit. Cave ergo, ne ad colentlam teipsam negligens sis, ne in novissimo tuo, cum in conspectu sponsi hujus repræsentata fueris, indigna (quod absit!) ejus consortio inveniaris. Praepara te sicut decet sposam Regis, et sponsam Regis cœlestis, sponsam Sponsi immortalis. ANIM A. Amarieasti iterum me, et pereulisti pavore non modico. Nam quantum ex verbis tuis intelligi datur, mutavi propositum, sed non evasi periculum. Mutavi propositum, quia ab illo, qui me olim distrahebat vago instabilique amore, ad unicam dilectionem conversa sum. Non evasi periculum, quia, sicut asseris, nisi me omnibus modis dignam exhibere studiero, ad fruetum hujus dilectionis non pertingo. Superest ergo ut nunc mihi diligentius edisseras de hoc trielinio in quo mulieres regiæ aluntur, et de cibo regio qui eis datur, et de ipsis quoque unguentis quibus unguntur, et de eaeteris omnibus quæ ad eultum sive decorem exhibentur. Ipsius enim dilectione provocor, iis deineeps studium impendere, sine quibus me video ad dilectionis affectum non posse pervenire. Atque utinam ego illa una esse merear, cujus decorem atque ornatum rex laudabit. Quam felix illa et quanto eleetis eleetior, quæ ad hunc finem studium suum perducet? Quam exiguum

[ocr errors][merged small]

jam omnem laborem reputarem, si ad hune finem ,

studium meum perducere possem. Quæso igitur ut non pigriteris per singula mihi ediscere, quæ sint illa remedia quibus faciem meam debeam ad hunc decorem reformare, quia vehementer illi – placere cupio, cujus charitatem erga me tam benignam et amorem tam jucundum agnoseo. HoMo. Sic vere necesse est ut facias. Precorque, utipse, qui tibi jam voluntatem hoc faciendi tribuit, vires etiam perficiendi tribuere velit. Quæris quod sit triclinium, quaere etiam quod sit regis cubilum. Istas duas mansiones propone tibi, quia harum tibi consideratione opus est. Est ergo triclinium, est regis cubiculum. In triclinio sponsæ ad nuptias præparantur, in cubilo autem nuptiæ celebrantur. Præsens Ecclesia quasi triclinium est, in qua nunc

lestis Jerusalem quasi Regis cubiculum est, in qua nuptiæ ips;e celebrantur. Post tempora autem opnandi, de trielinio transeunt ad Regis cubiculum, quia post tempora bene operandi veniunt, ut boni operis sui percipant fructum. Præsens vero Ecclesia triclinium dicitur propter tres ordines fidelium, conjugatorum, continentium, rectorum vel virginum. Videamus deinceps quæ sunt unguenta, et pigmentorum genera, qui cibi, quæ vestimenta ad cultum sponsarum præparata. Neque hoe prætermittendum est, quod ipse sponsus sicut gratuito primum quodammodo foedas ac turpes diligit, ita et gratuito eis ad ornatum adminiculum omne impendit. Nec quidquam ex se habent, nisi ab illo accipiant unde illi placeant, ut etiam hoc ad dilectionem pertinere scias, quod habes unde ornare te possis, quæ utique ex te nihil habes, nisi ab illo acceperis. Primum est fons baptismi hic positus, et lavacrum regenerationis, in quo sordes præteritorum criminum abluis. Deinde chrisma et oleum, in cujus unctione Spiritu sancto liniris. Post hæc delibuta et unctione lætitiæ perfusa ab mensam venis, et percipis ibi alimentum corporis et sanguinis Christi, quo interius saginata atque refecta noxiam illam præteritorum jejuniorum maciem depellis, et pristina plenitudine atque fortitudine reparata rursus quodammodo juvenescis. Deinde vestimenta bonorum operum induis, et fructu eleemosynarum, cum jejuniis et orationibus, cum sacris vigiliis, aliisque operibus, pietatis, quasi quodam vario ornatu decoraris. Ad ultimum sequuntur aromata virtutum, quarum odor suave spirans omnem illum antiquarum sordium fetorem fugat, ita ut tibi quodammodo tota mutari, et in aliam transformari videaris, et magis læta, magis alacris, magis sospes efficiaris. Datur etiam tibi speculum sancta Scriptura, ut ibi videas faciem tuam, ne quid minus aut aliter quam decet habeat compositio ornatus tui. Quid ergo dicis anima mea ? Scis utrumne adhuc aliquid horum perceperis? Certe in fonte abluta fuisti, certe de mensa Regis eumdem cibum comedisti, et eumdem potum bibisti. Sed forte iterum polluta es, habes lacrymas, quibus iterum te abluas. Iterum unctio emarcuit in te, per bonam et piam devofionem iterum te ungas. Iterum jejunio diuturno confecta es : iterum lacrymis abluta, et piæ devotionis unctione renovata ad refectionem tuam redeas. Vide quam pia dispensatione tibi ubique concurritur. Non habuisti et datum est tibi, perdidisti

* et restauratur tibi, nusquam derelinqueris, ut scias

quantum ille te diligat, a quo amarris; non vult te perdere, et ideo tanta patientia exspectat, et concedit pie, negligenter toties amissa iterum atque iterum si tu volueris reparare. 0 quot jam perierunt, qui ista tecum acceperant, sed amissa iterum tecum recipere non meruerunt. Plus ergo omnibus illis dilecta es, quia tibi tam benigne amissum sedditur, quod illis perditum tam districte negabatur. Numquid tidi gratia bene opelargiente negata non est. Si magna opera facis ; misericorditer sublimaris. Si non facis magna opera, fortassis salubriter humiliaris. Melius novit ille quid tibi expediat quam tu, et ob hoc si vis bene de illo sentire, totum, quod ab illo tibi fit, bene fieri intellige. Forte gratiam virtutum r.on habes, sed dum vitiorum impulsu concuteris, melius in humilitate solidaris. Suavius rer/olet Deo humilitas infirma, quam virtus elata. Nihil ergo dispositioni illius præjudieare audeas, sed semper cum timore et reverentia ora eum, ut quemadmodum ipse novit tibi subveniat. Si qua adhuc in te mala permanserunt, pie diluat, si qua inchoata sunt bona benigne perficiat, et ea te (qua ipse voluerit) via ad se perducat. Quid tibi amplius dieam ? estne aliquid adhuc quod dieere possumus ad ostendendam dilectionem ? Tibi loquor, anima mea, estne aliquid? Quid dicis ? Si tua dicis, aliena non - poteris. Si aliena et tua, non tamen omnia. Quis enim omnia dicere potest? et tamen scimus quod omnium origo charitas est. Ecee duo nati sunt, eadem utrisque nobilitas generis, eadem hora nativitatis. Alter in paupertate relinquitur, alter divitiis sublimatur, et utrumque charitas operatur, quia et hunc paupertate humiliat, et illum abundantia consolatur. Iste debilis est, et ille fortis. Ille tenetur ne malum perficiat, iste roboratur, ut ad bonum opus convaleseat ; utrumque charitas probat, non reprobat. Alter per sapientiam illuminatur, alter in simplicitate sui sensus relinquitur. Iste ut seipsum despicere, ille ut studeat Creatorem suum agnoscere, utrique tamen voluit charitas adesse. Talis est amor Dei erga nos, nec quidquam omnino humana infirmitas tolerat, quod ipse (quantum in sua bonitate est) ad bonum nostrum non disponat. C0NFESSiO. Confiteor tibi miserationes tuas, Domine Deus meus, quid non dereliquisti me, dulcedo vitæ meæ, et lumen oculorum meorum. Quid retribuam tibi pro omnibus quae tribuisti mihi ? (Psal. cxv.) vis ut diligam te, et quomodo diligam ie? quantum diligam te ? quis sum ego ut diligam te ? et tamen diligam te, Domine, fortitudo mea, firmamentum meum, refugium meum, liberator meus, Deus

meus, adjutor meus, protector meus, cornu salutis I)

meæ, et susceptor meus, et quantum adhuc dicam ? Tu es Dominus Deus meus (Psal. xvii). O anima mea, quid faciemus Domino Deo nostro, a quo tot et tanta bona accepimus? Neque enim contentus fuit eadem (quæ et cæteris) bona nobis tribuere, sed in malis quoque nostris eum singularem dilectorem agnoscimus, ut eum tam de bomis quam de malis nostris omnibus singulariter diligamus. Tu dedisti mihi, Domine, ut te agnoscam, et præ cæteris multis de tuis secretis revelata intelligam. Alios coætaneos meos in tenebris ignorantiæ dereliquisti, et mihi præ illis lumen sapientiæ tuæ infudisti. Tu dedisti mihi verius cognoscere te, Purius diligere te, sincerius gredere in te, ar

B

intellectum facilem, memoriam tenacem, linguam disertam, sermonem gratum, doctrinam suasibilem, efficaciam in opere, gratiam in conversatione, provectum in studiis, effectum in cœptis, solamen in adversis, cautelam in prosperis, et quocunque vertebam me, ubique gratia tua et misericordia præcessit me. Et sæpe cum mihi eonsumptus videbar, subito liberasti me ; quando errabam, reduxisti me ; quando ignorabam, docuisti me; quando peccabam, corripuisti me, quando tristabar consolatus es me, quando desperabam confortasti me, quando cecidi erexisti me; quando steti, tenuisti me, quando ivi duxisti me ; quando veni, suscepisti me. Haec omnia mihi fecisti, Domine I)eus meus, et alia multa de quibus mihi dulce erit sempor cogitare, semper lequi, semper gratias agere, ut te laudem et amem pro omnibus beneficiis tuis, Domine Deus meus. Ecce habes, anima mea, arrham tuam, et in arrha tua cognoscis sponsum tuum ; serva te illi intactam, serva impollutam, serva integram, serva incontaminatam. Si olim meretrix fuisti, jam virgo facta es, quemadmodum amor illius consuevit corruptis integritatem reddere, et integris castitatem conservare. Semper autem cogita quantam tecum misericordiam fecerit, et in hoc perpende quantum ab ipso diligeris, quod ejus beneficium nunquam tibi defuisse cognoscis. ANIMA. Vere fateor merito amor iste singularis

C dicitur qui, cum se in multos diffundat, ita tamen

unice singulos amplexatur. Vere pulchrum et mirifieum bonum, quod commune est omnium, et totum singulorum. Cunctis præsidens, singulos implens, ubique præsens, omnium curam agens, et tamen singulis quasi omnibus providens. Sic certe mihi videtur cum ejus miserationes circa me attendo, quod (si fas est dicere) quodammodo nihil aliud agat Deus, nisi ut meæ saluti provideat, et ita totum ad custodiam mei occupatum video, quasi omnium oblitus sit, et mihi soli vacare velit. Semper præsentem se exhibet, semper paratum se offert, quocunque vertero me, non me deserit, ubicunque fuero non iecedit, quidquid egero pariter assistit; et quod tandem cunctis actionibus sive cogitationibus meis perpetuus inspector, et quantum ad bonitatem suam pertinet, individuus cooperator adsit, ipso operis suis effeetu patenter ostendit. Ex quo constat quod licet facies ejus adhuc a nobis non possit videri, nunquam tamen possit præsentia ejus evitari. Ego autem fateor, diligentius hoc considerans timore pariter et pudore ingenti confundor, quod illum, cui tam vehementer placere cupio, ubique mihi præsentem et omnia mea occulta videntem intueor. 0 quam multa sunt in me de quibus coram oculis ejus erubesco, et pro quibus jam magis illi desplicere timeo, quam pro iis quæ laudanda in me sunt (si qua sunt) placere posse in me confido? Outinam ad modicum ab oculis ejus possem abscondi, donec maculas istas omnes detergerem,et sic demum ante rem ! Nam quomodo in hac deformitate placere illi potero, quæ et mihi quoque in illa vehementer displiceo ? 0 maculæ veteres, o maculæ fœdæ et turpes, quid tandiu hæretis ? Abite, diseedite, et me præsumatis amplius oculos dilecti mei offendere. Nolite fallere vosmetipsas, non semper mecum (ipso adjuvante) manebitis, quamvis me adhuc pigritante exterminari non potuistis. Ego juravi super vobis quod nec tenebo, nec diligam vos amplius, quia omnino detestor et prorsus abominor turpitudinem vestram. Jamque deinceps, etiamsi possem a Sponso meo mon videri, nollem tamen a vobis infici. Quanto magis nunc quia palam ipso sum, et quia plus certe me contristat ejus offensio, quam mea etiam turpitudo. Recedite ergo, in vanum amplius mihi adhæretis, quia, etiam mecum manentes, meæ non estis. Alienas vos a sorte mea judico, et vobiscum deinceps nnllam communionem habere volo. Habeo aliud exemplar cui conformari cupio, et ad aliud jugiter respicio, ac quantum possum magis semper ac magis exinde similitudinem traho. Ex quo hoc etiam didici, quod vos exterminare debeo, et qualiter hoc faciam jam agnosco. HoMo. Mira res nobiscum agitur, quam ideo fortassis non minaris, quia necdum quid dicere velim intelligis. Considero namque qualiter a principio nostri sermonis multa quæ adversari videbantur dilectioni in medium adduxeris, et quod ex eis semper non infirmata, sed amplius probata sit virtus dilectionis. Dixisti dilectionem singularem pariter et communem esse non posse, sed inde eomprobata est amplius mirabilis, quod demonstrata est communis esse et singularis. Dixisti rursum te perfecte non diligi, eo quod ad cultum electam audieras, et adhuc ad thalamum assumptam non vidisti. Sed tamen iterum: ostenditur tanto major erga te dilectio, quanto major per ejus patientiam tua exspectatur perfectio. Ad extremum modo dubitare cœpisti, an, in hac deformitate tua quam (licet invita) pateris, ab illo posses diligi. Sed quando hoc dubitasti, olim te totam fœdam et tamen dilectam fuisse jam non meministi. Si ergo te nunc diligere dignatus est, quando tota turpis, et nihil adhuc decoris habens fuisti, quanto magis nunc diliget te, quando decorari, et priscam turpitudinem deponere jam coepisti? Nam et hoc quoque ad laudem dilectionis ejus pertinet, quod imperfectam diligere dignatur. Et quamvis quae

conspectum ejus sine macula immaculata appare- A dam adhuc in te videat, quæ sibi non placent, di

ligit tamen hoc ipsum, quod tu quoque ea in temetipsa jam odisse cœpisti quæ illi displicent. Non enim tam statum quam propositum respicit, nec quid sis, sed quid esse velis, attendit, si tamen tu quantum potes satagis, ut quod adhuc esse non ccepisti, esse merearis. ANIMA. IIoc ultimum interrogationis meæ benigne, ut suspicias, quaeso, quid est illud dulce, quod in ejus recordatione aliquando me tangere solet, et tam vehementer atque suaviter afficere, ut jam tota quodammodo a memetipsa abalienari, et nescio quo al)strahi incipiam. Subito enim innovor et tota immutor, et bene mihi esse incipit ultra quam dicere sufficiam. Exhilaratur conscien

B tia, in oblivionem venit omnis præteritorum dolo

rum miseria, exsultat animus, clarescit intellectus, cor illuminatur, desideria jucundantur, jamque alibi (nescio ubi) me esse video, et quasi quiddam amplexibus amoris intus teneo, et nescio quid illud sit, et tamen illud semper retinere, et numquam perdere toto adnisu laboro. Luctatur quodammodo delectabiliter animus, ne recedat ab eo, quod semper amplecti desiderat, et quasi in illo omnium desideriorum finem invenerit summe et ineffabiliter exsultat, mihil amplius quærens, nihil ultra appetens, semper sic esse volens. Nunquid ille est dilectus meus? Quaeso, dic mihi, ut sciam an ille est, ut si denuo ad me venerit, obsecrem eum ne recedat, sed semper permaneat.

HoMo. Vere ille est dilectus tuus qui visitat te, sed venit invisibilis, venit occultus, venit incomprehensibilis. Venit ut tangat te, non ut videatur a te ; venit ut admoneat ve, non ut comprehendatur a te ; venit non ut totum infundat se, sed ut gustandum præbeat se; non ut impleat desiderium, sed ut trahat affectum ; primitias quasdam porrigit suæ dilectionis, non plenitudinem exhibet perfectae sapietatis. Et hoc est quod maxime ad arrham desponsationis tuæ pertinet, quod ille, qui in futuro se tibi videndum, et perpetuo possidendum dabit, nunc aliquando (utquam dulcis sit agnoscas) se tibi ad gustandum praebet. Simul etiam interim de absentia ejus consoleris, quando ejus visitatione ne deficias incessanter reficeris. Quæso, anima mea, multa jam diximus, post hæc omnia unum agnosce, unum dilige, unum sequere, unum apprehende, unum posside.

ANIM A. Hoc opto, hoc desidero, hoc totis praecordiis concupisco.

[ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »