Obrazy na stronie
PDF
ePub

caveat; ille vero cui multo opus est, magis ad ho- A ticulis coclearis vice olera sua piscantur, ita ut in

nestatem attendat, quia neque ille nisi temperan-
tiæ metas transierit, ad turpitudinem veniet, ne-
que iste nisi prius honestatis oblitus fuerit, in su-
perfluitatem impinget.
CAP. XXI. Tertio, quomodo comedendum.
Postremo est observatio in cibo, quomodo quis
cibum sumere debeat. Hoc est quam munde et
quam temperate. De immunditia comedendi pau-
ca exempla proferre sufficiat, ut dum in quibus-
dam suis partibus cernitur, facile per similitudi-
nem ubique eaveatur. Quidam inter comedendum
dum scutellas exonerare volunt, quadrata fercu-
lorum frusta adipem sive saginam superroratam
distillantia mensalidus involvunt aut super inji-
ciunt, donec iterum evisceratis interioribus ea quæ
remanserant, in pristinum locum reponant. Alii
bibentes, digitos mediotenus poeulis immergunt.
Alii unctas manus ad vestimenta sua detergentes,
rursus ad cibaria tractanda redeunt. Alii nudis ar-

eodem jure et manus ablutionem et venter refectionem quaerere videatur. Alii semicorrosas crustas et præmorsas collyridas cibariis iterando infigunt, et reliquias dentium suorum offas facturi in poculis demergunt. Hæc, sicut supra diximus, dicentibus erubescenda fuerant, si a facientibus præsumpta non fuissent. Nunc autem sustineat in audiendo verecundiam, qui noluit in faciendo habere disciplinam. Verumtamen hæc de immunditia indisciplinate manducantium ad exemplum dicta sufficiant. Temperantiam manducandi intelligimus in eo, si tractim homo et non cum nimia festinatione comedat ; ubi nos quidem quantum fieri potest modum et mensuram omnes tenere suade

B mus, legem tamen nullam dare præsumsimus,

quia, sicut jam supra diximus, alius sic et alius sie. Hæc vobis, fratres, de scientia et disciplina interim nos diximus : Bonitatem vero orate ut vobis det Deus. Amen.

SOLILOQUIUM DE ARRHA ANIMAE.

.- PROLOGUS

Dilecto fratri G. caeterisque servis Christi Hameris levæ degentibus H. qualiscunque vestræ sanctitatis servus, in una pace ambulare, et ad unam requiem pervenire. Soliloquium dilectionis, quod de Arrha animæ inscriptum est, nisi charitati vestræ, ut discatis ubi vos oporteat verum amorem quærere, et quemadmodum debeatis corda vestra spiritualium studio meditationum ad superna gaudia excitare. Hoc ergo, frater charissime, rogo, ut cum cæteris in memoriam mei suscipias, nec quod specialiter tibi mittitur, cæteros excludat, nec quod commmuniter omnibus datur, muneris prærogativam imminuat. Nolo vos hic provocare colore dictaminis, sed quia celare non potui meæ erga vos affectum devotionis. Salutate fratrem B. et fratrem A. et omnes alios, quorum nomina, etsi ego in præsenti sigillatim enumerare non valeo, omnia tamen in libro vitae conscribi exopto. Valete.

SOLILOQUIUM I)E ARRiMA ANIMAE.

lnterlocutores sunt homo et anima.

HoMo. Loquar secreto animæ meæ, et amiea con- C pulchras et illecebrosas invenies, quæ humanos

fabulatione exigam ab ea quod scire cupio. Nemo
alienus admittetur, sed aperta conseientia soli ver-
ba conferemus. Sic enim nec mihi timor erit oc-
culta quærere, nec illi pudor vera respondere.
Dic mihi, quæso, anima mea, quid est quod super
omnia diligis ? Ego scio, quod vita tua dilectio est
et scio quod sine dilectione esse non potes. Sed
velim mihi sine verecundia confitearis, quid inter
omnia diligendum elegeris ? Dicam adhuc, ut ma-
nifestius intelligas quid te interrogem. Aspice mun-
dum, et omnia quæ in eo sunt; multas ibi species

affectus illiciunt, et secundum varias utentium delectationes ad fluendum se desideria accendunt. Habet aurum, habent lapides pretiosi fulgorem suum, habet decor carnis speciem, picta tapeta et vestes fucatæ colorem, Infinita sunt talia. Sed hæc cur tibi enumerem? Ecce et tu novisti omnia, vidisti pene singula, experta plurima. Multa jam te vidisse recolis, et adhuc multa vides, in quibus quod dico experiri et comprobare possis. Dic ergo obsecro mihi, quid de his omnibus unicum tibi feceris, quod singulariter amplecti, quo semper perfrui velis?

[ocr errors]

Certus enim sum, quod aut horum quæ videntur A tem quisque diceret, qui ad pascendum amorem

aliquid amas, aut si jam postposuisti universa hæc, aliud habes quæ præ omnibus his diligas. ANiMA. Sicut amare non possum quod numquam

vidi, sic de his omnibus quæ videntur, nihil adhuc

amare mon potui, et tamen de his omnibus quid super omnia amandum sit nondum inveni. Multis enim jam experimentis didici fallacem esse, et fugacem amorem hujus saeculi, quem semper, vel cum perit id quod mihi elegeram perdere, vel cum aliud, quod magis placeat, supervenerit, cogor commutare ; sic adhuc desideriis incerta fluctuo, dum nec sine amore esse possum, nec verum amorem invenio. HoMo. Gaudeo quod saltem in amorem temporalium non figeris, sed doleo quod in amore æternorum nondum requiescis. Infelicior esses, si de exsilio patriam faceres ; nunc vero, quia in exsilio erras, ad viam revocanda es. De exsilio patriam faceres, si in ista vita transitoria æternum amorem habere velles. Nunc vero in exsilio erras, quia dum traheris per concupiscentiam tempora]ium, amorem non invenis æternorum. Sed magnum salutis principium tibi esse potest, quod amorem tuum didicisti mutare in melius, quia sic ab omni temporalium amore avelli poteris, si major tibi pulchritudo ostensa fuerit, quam gratius amplectaris. ANiMA. Quomodo potest demonstrari, quod videri non potest? quod autem videri non potest, quomodo potest diligi ? Certe si in rebus tempo

| ralibus, et quæ videri possunt, verus et perma' mens amor non est, amari autem non potest,

quod non potest videri, æterna miseria semper viventem sequitur, si semper permanens amor non invenitur. Nemo enim sine amore esse beatus potest, quia vel in hoc solo miserum esse constat, quod non diligit id quod est. Imo vero quis illum non dico beatum, sed vel hominem diceret, qui humanitatis oblitus, et societatis pacem respuens,

[ocr errors]

solitaria quadam et misera dilectione se solum ,

amaret? Necesse est igitur, ut aut eorum quæ videntur amorem approbes, aut si hunc tollis, alia quæ salubrius atque jucundius amentur, demonstres. HoMo. Si temporalia ista et visibilia idcirco amari debere existimas, quia illis quemdam sui generis decorem inesse conspicaris, cur teipsam potius non diligis, quae specie tua omnino visibilium deeorem et pulchritudinem vincis? 0 si teipsam aspiceres! 0 si faciem tuam videres, agnosceres certe quanta reprehensione digna fueras, cum aliquid extra te amore tuo dignum existimabas ! ANIMA. Oculus cuncta videt, seipsum non videt, et eo lumine, quo reliqua cernimus, ipsam, in qua positum est lumen, faciem nostram non videmus. Alienis indiciis discunt homines faciis suas, et speciem vultus sui audiendo sæpius quam videndo cognoscunt, nisi forte quoddam alterius generis speeulum afferas, in quo faciem cordis mei cognoscam et diligam, quasi et illum non rectissime insipienPATRoi.. CLXXVI

suum similitudinem vultus sui jugiter in speculo consideraret. Ego igitur quia faciem meam et speciem vultus mei qualis sit, contemplari nequeo, facilius in ea, quæ foris admiranda videntur, affectum dilectionis meæ extendo. Præsertim quia amor nunquam solitarius esse patitur, et in hoc ipso jam quodammodo amor esse, si desint in alterum parilitatis consortem vim delectionis non diffundit. Ho\io. Non est solitarius, cum quo est Deus, nec idcirco vis dilectionis exstinguitur, si a rebus abjectis et vilibus appetitus ejus cohibeatur. Hic magis sibi injuriam facit, qui vel inhonesta vel certe ea, quæ amore suo digna non sunt, in societatem dilectionis admittit. Primum igitur necesse est, ut quisque semetipsum consideret, et cum cognoverit dignitatem suam (ne injuriam faciam amori suo) abjectiora se non amet. Nam et ea, que per se considerata, pulchra sunt, pulchrioribus comparata vilescunt. Et sieut ineptum est deformia pulchris conjungere, sic omnino indecens est ea, quæ non habent nisi infinam quamdam et imaginariam pulchritudinem, pulchritudinis coæquare. Non vis habere anima amorem solitariam, noli tamen habere prostitutum. Quæris unicum, quære et unice electum. Scis quod amor ignis est, et ignis quidem fomentum quærit ut ardeat. Sed cave ne id injicias, quod fumum potius aut fetorem ministrat. Ea vis amoris est, ut talem esse necesse sit, quale illud est quod amas, et qui per affectum conjungeris, in ipsius similitudinem ipsa quodammodo dilectionis societate transformaris. Tuam igitur anima pulchritudinem attende, et intelliges qualem debeas pulchritudinem diligere. Non est tibi invisibilis facies tua. Oculus tuus mihil bene videt, si seipsum non videat. Nam cum ad seipsum contemplandum. bene perspicuus est, nulla eum foris peregrina similitudo, vel adumbrata veritatis imaginatio fallere potest. Quod si forte interna illa tua visio per megligentiam obscurata est, et temetipsam ut decet et expedit contemplari non sufficis, cur saltem quid de te existimare debeas, ex judicio alieno non perpendis ? Sponsum habes, sed nescis. Pulcherrimus est omnium, sed faciem ejus non vidisti. llle te vidit, quia nisi te vidisset, non te diligeret. Noluit adhuc seipsum tibi præsentare, sed munera misit, arrham dedit, pignus amoris, signum dilectionis. Si cognoscere illum posses, si speciem illius videres, non amplius de tua pulchritudine ambigeres. Scires enim quod tam pulcher, tam formosus, tam elegans, tam unicus in tuo aspectu captus non esset, si eum singularis decor et ultra cæteros admirandus non traheret. Quid igitur ages? Nunc videre illum non potes, quia absens est. Et ideo non times, neque erubescis illi injuriam facere, quod singularem ejus amorem contemnis, neque alienæ libidini turpiter et impudice prostituis. Noli sic facere. Si adhuc scire non potes qualis ille sit, qui te diligit, considera saltem arrham, quam dedit; 3M

fortassis in ipso munere ejus, quod penes te est, A data sunt ab illo. lllum tibi, et te jlli dilige, dona !

poteris agnoscere quo affectu illum diligere, quo studio et diligentia te illi debeas conservare. in signis et arrha ejus, nobile donum ejus, quia nec • magnum decuit ut parva daret, nec pro parvo sapiems magna dedisset. Magnum ergo est quod tibi dedit, sed majus est quod in te diligit. Magnum ergo est quod dedit. Quid dedit tibi anima sponsus tuus ? Exspectas fortassis, et nescis quid dicturus sim. Cogitas a quo quid magni acceperis, nec invenis te aliquid tale habere aut accepisse, unde gloriari possis. l)ieam igitur tibi, ut scias quid dedit sponsus tuus. Respice universum mundum istum, et considera si aliquid in eo sit, quod tibi nom serviat. Omnis matura ad humc finem cursum suum dirigit, ut obsequiis tuis famuletur, et utilitati deserviat, tuisque obleetamentis pariter et necessitatibus secundum affluentiam indeficientem occurrat. Hoc coelum, hoc terra, hoc aer, hoc maria, cum iis, quæ in eis sunt, universis, explere non cessant ; in hoe circuitus temporum annuis innovationibus, et redivivis partibus antiqua innovans, dilapsa reformans, consumpta restaurans, pastu perpetuo subministrat. Quis ergo putas hoc instituit ? quis istud naturæ præcepit ut sic uno consensu tibi serviat ? beneficium accipis, et auctorem ejus non agnoscis. Donum in manifesto est, largitor occultus. Et tamem ipsa te ratio dubitare non sinit hoc tuum non esse debitum, sed beneficium alienum. Quicunque ergo ille

est, multum tibi contulit, qui hoc totum et tantum c

tibi dedit multum diligendus est, qui tantum dare potuit et qui tantum dare voluit, multum dilexit. Tantum ergo diligens, et tantum diligendus dono suo demonstratur, ut quam stultum est amorem tam potentis non ultro concupiscere, tam impium sit atque perversum tam diligentem non redamare. Vide ergo, o anima imprudens et temeraria, vide quid agis, cum in hoc mundo amari et amare concupiscis. Totus tibi mundus subjectus est, et tu non dice totum mundum, sed nescio quid vix aliquam mundi portiunculam, quod nec speeie pulchra, nec utilitate necessaria, nec quantitate magna, nec bonitate optima antecedat, in societatem tui amoris admittere non aspernaris. Certe si haec diligis, ut subjecta dilige, ut famu

lantia dilige, ut dona dilige, ut arrham sponsi, ut

munera amici, ut beneficia Domini. Sic tamen, ut semper memineris quid illi debeat, nec ista pro illo, nec ista cum illo, sed ista propter illum, et per ista illum, et supra ista illum diligat. Cave, o anima, ne (quod absii!) non sponsa, sed meretrix dicaris, si munera dantis plus quam amantis affectum diligis. Majorem charitati ejus injuriam facis, si et dona illius accipis, et tamen vicissitudinem dilectionis non rependis. Aut dona illius (si potes) repue, vel si dona illius respuere non potes, vicissitudinem dilectionis repende. Dilige illnm, dilige te propter illum, dilige dona illius propter illum. Dilige illum ut fruaris illo, diligo to quod diligeris ab illo. Dilige in donis illius , quod

illius ab illo tibi, propter te. Haec pura et casta di- | lectio est, nihil habens sordidum, nihil amarum, nihil transitorium, decora castitate, jucunda duleedine, stabili æternitate. ANIMI A. Verba tua inflammaverunt me, coneepi ardorem, et æstuo intus. Quamvis enim nondum vtderim hune, quem tam amabilem esse asseris, ipsa me tamen (fateor) sermonis tui duleedine et, exhortationis suavitate ad amorem ejus accenlis, Cogor siquidem rationibus tuis illum super omnia diligere, a quo me video omnia in pignus dileetionis aeeepisse. Verumtamen adhuc unum superest, quod apud me valde felicitatem hujus amoris imminuat, nisi illud quoque (sicut cætera) manus tuæ consolationis eostergat. HoMo. Fiducialiter tibi promitto in hoc amore nihil esse, quod jure displicere debeat, et tamen ne magis videar eredulitatem tuam fallere, quam veritati testimonium perhibere, volo ut mihi quod te movet aperias, ut meis iterum rationibus confirmata amplius in ejus desiderio eonvalescas. AN1MA. Meminisse te volo, sed nec oblitum existimo, quod paulo ante (eum tu probabilem et honestum amorem commenlares) dixeris non solum unicum, sed et unice electum esse debere amorem, id est in solum dilecto et solum diligendo constitutum, eo quod perfeeto laudabilis amor non sit, si vel alter cum solo diligitur, vel qu.' summe diligendus non est, solus amatur. Ecce igitur ego unice electum et unice dileetum diligo. Sed hane hujus dilectionis meae injuriam patior. quod solum diligens sola non amor. Nam hanc dilectionis ejus arrham, quam mihi objieis, quot sint, vel certe quales, cum quibus haec mihi communis est, tu ipse agnoscis. Quo igitur de privilegio singularis amoris potero gloriari, quæ hoc, quod tam magnum asseris, non dicam eum hestialibus, sed et cum ipsis bestiis commune accepi ? Quid mihi lux solis amplius confert, quam replili

.})us et vermibus terræ ? Omnia similiter vivunt,

omnia spirant, idem pastus, idem potus omnium, quid hoc tam magnum ? quid hoc tam singulare ? vides certe quale est. Non itaque satis congrue singulariter diligendum probas, si non et ipsum quoque vel in aliquo singulariter dilexisse demonstras. Magna quidem fateor hæc et singulari amore digna forent, si singulariter data fuissent. HoMo. Non mihi displicere potest hæc diligentia tua, quia in hoc patet, quod perfecte amore desideras, quoniam causam perfecti amoris tam diligenter investigas. Gratanter igitur hoc tecum disserendum suscipio, ut et taln optimi amorem ab hac, pro qua causaris, injuria defendam, et siunul te. ne qua ab illius dilectione suspicione vacilles, gd integrum restituam. Tria quædam sunt, in quibus id quod te movet, invenias. Discerne quae dona A sponso tuo accepisti ; alia enim communiter, alia specialiter, alia singulariter data sunt. Commuuniter data sunt, quæ omnibus propter te teculu tamen omnibus propter te tecum sunt concessa. Singulariter data sunt, quæ tibi soli sunt data. Quid igitur, nunquid ideo minus te diligit, quia quædam dona sua tecum simul omnibus concessit? Nunquid feliciorem te fecisset, si tibi soli mumdum dedisset ? Ecce non sunt creati homines super terram, non sunt bestiæ, sola divitias mundi possides, ubi igitur illa grata et utilis societas humanæ conversationis ? ubi solatia, ubi oblectamenta, quibus mune frueris? vide igitur quia et in hoc multum tibi contulit, quod hæc ad solamen tuum tecum creavit. Si mundus iste, et hæc omnia tibi serviunt, quomodo etiam omnia ab obsequium tuum facta non sunt ? Nunquid paterfamilias solus panem suum comedit ? nunquid solus potum suum bibit ? numquid solus vestimentis suis induitur ? numquid solus calefit igne suo ? numquid solus habitat in domo sua ? Totum tamen non immerito ejus dicitur, quidquid habent ii, qui ei vel per dilectionem, vel per subjectionem famulantur. Sive igitur illa, quæ tibi serviunt, sive illa, quae tibi servientibus necessaria sunt, omnia tibi data sunt, omnia tibi obsequium impendunt. ANiMA. Quod me movebat, præcidisti potius quam eradicasti. Ego namque hoc querebar, quod unice diligens unice dilecta non sum, quia pignus amoris mei aliis aeque video esse concessum. Tuæ vero rationes hoc persuaserunt, ut illa quoque

serviunt. Specialiter data sunt, quæ multis nec v nieare vides. Nam sicut bestiæ non propter se, sed

[ocr errors]

singulariter mihi donata crederem, quae in usum C

servientium mihi communiter data viderem. In quo te convenienter satis, sed non sufficienter de hoc, quod me movebat, locutum esse confiteor ; hinc enim doceor omnia, quibus vita irrationalium fovetur, meæ potius ditioni esse assignanda, propterea quod illa quoque, quæ iis aluntur, in usum meum sunt deputata. Privilegium tamen singularis amoris exinde non astruitur, quia hæc non soli mihi, sed cunctis similiter hominibus, multis vero amplius subjecta esse noscuntur. In iis ergo omnibus, quæ communiter usui hominum concessa sunt, et si quidem non juste amplius aliquid tibi vindicent, errant qui suæ ditioni quidquam singulariter ascribunt. Est igitur specialis quidam amor Creatoris ad homines, in quo quidem ipsi homines aliis creaturis, non autem ad invicem, amplius gloriari habent. Nam quod in assertionem singularis amoris dicis, etiam mihi inter caetera donatam esse societatem hominum, cum tam mea illis, quam illorum mihi concessa sint, nihil ego in hoc singulare reperire possum. In qua societate non solum me lædit amissa gloria

[merged small][ocr errors][merged small]

propter hominem creatæ sunt, ita mali homines non propter se, sed propter bonos vivunt. Et sicut vifa eorum utilitati bonorum deservit, sic omne, quo vita illorum alitur, dubium non est quim additionem bonorum referendum sit. Idcirco autem mali inter bonos vivere permittuntur, ut societas illorum, bonorum vitam exerceat, quos et felicitate sua admonent potiora his, et quæ mali communicare non possunt, bona quærere, et iniquifate sua cogunt arctius virtutem amare. Postremo, ut dum illos divina gratia destitutos vident per quælibet abrupta vitiorum ruere, discant, quantas pro sua salute debeant Creatori gratias referre. Ratio siquidem divinæ dispensationis ad nostræ salutis augmentum et glorificationis documentum hoc exigebat, ut sicut in vita bestiarum dicimus summam felicitatem non esse his uti, ita quoque in vita malorum hominum discamus nec esse summam felicitatem istis dominari. Similiter igitur bonis ac malis ista concedit debuerunt, quia aliter boni potiora sibi servari non crederent, nisi ista tam bonis quam malis communia esse viderent. Nihil igitur amplius de societate felicitate malorum conqueraris, nec ideo im privilegium singularis amoris tecum ascribendos putes, quia eos in usu et dominio rerum transeuntium socios haloes, quia etiam in hoc, sicut jam diximus, saluti tuæ proficiunt, quod istis tecum non tantum uti, sed et dominari possunt. Quid autem de societate bonorum dicam ? Nam hoc solum, nunc restat, ut consideres utrumne idcirco de singulari amore sponse tui gloriari non possis, quod ab eo non sine societate bonorum diligeris. Quapropter reminisci te volo illius (quam superius in assertionem attuli) sententiæ, quam tunc quidem quasi minus congruam ad id, de quo illic agebatur atque igitur comprobandum, judicasti. Replico igitur nunc eam, ut diligentius coram te discutiam ; utrumme aliquid mobis ad id quod demonstrare nitimur confirmandum, ejus veritas astipuletur. Dixi enim etiam societatem hominum domo tibi Creatoris esse concessam, ut inde solamen vivendi capias, ne quadam solitaria et inerti vita destituta contabescas. Sicut igitur vita malorum tibi est exercitium, sic solamen est vita bonorum, qui certe tales $unt, quos mec felicitatis, tuæ participes, nec amoris tui aspernari debes habere consortes. Nam si vere bono diligis, quidquid illis beneficii impenditur, inde charitas, quae in te est, non quasi de alieno, sed quasi de proprio gratulatur. Licet igitur beatum esset, isto amore te vel solam perfrui, multo tamen beatius est in ipso cum multorum bonorum congratulatione delectari, quia cum in eos etiam, qui comparticipant, affectus dilectionis expanditur, charitatis gaudium et suavitatis ampliatur. Spiritualis namque amor tune melius cuique fit singularis, quando omnibus est communis. Nec participatione plurium minuitur, cujus fructus unus et idem totus in singulis reperitur, Nihil igitur praescribit, quia sponsus tuus in omnibus diligit te, quos diligit propter te, ac per hoc etiam singulariter diligit te, quia nihil diligit sine te. Non au

privilegio singularis amoris tui societas bonorum A bonis dilecta es, præ omnibus malis dilecta es. Et

tem timeas animum illius in amorem plurium

quasi per affectum distrahi, et idcirco minorem esse ad singulos, quod partitus quodammodo et divisus videatur in cunctos.Sic singulis adest quasi omnil)us, quia nec alium nec majorem dilectionis affectum singulis impenderet, si absque cunetorum participatione singulos amaret. Ergo omines unum unice diligant, ut omnes ab uno unice diligantur, quia nec alius præter unum unice ab omnil)us diligendus est, nec alius præter unum unice omnes diligere potest. Omnes autem in uno se quasi unum diligant,et unius dilectione unum fiant. Iste amor unicus est non tamen privatus, solus nec tamen solitarius, participatus nec divisus communis et singularis, cunctorum singulus et singulorum totus, nec participatione vleerescens, nec usit deficiens, nec tempore veterascens, antiquus et novus, affectu desideral)ilis, experientia dulcis, fructu æternus, judicunditate plenus, reficiens et satians, nec unquam fastidium generans.

ANIMI A. — Satis jucundae mibi sunt assertiones tuae, et fateor quoniam inde jam incipio ardentius hujus amorem appetere, unde prius coeperam eum amplius fastidere. Sane unum adhuc superest desiderio meo quod si per te adipisci potero, satis per omnia mihi factum esse non dubitabo. Hoe autem est, si quomodo demonstrari possit qualiter iste sponsus easitatis singulis quos diligit quasi omni])us affectu et effectu adsit. Et de affectu quidem du])itarc non potero, si hoc in effectn verum esse cognosco.

HoMo. O amima mea, si tantopere in incepto persistis, nec tibi satisfactum esse judicas, si non prorsus singulare beneficium sponsi tui impensum agnoscas, etiam in hoc tuæ petitioni libenter annuo, quoniam hanc tuam instantiam ex devotione potius nasci, quam ex importunitate cognosco. Nam in hoc quoque providit tibi optimus amator tuus, ne nihil esset in quo singulariter de ipso gloriari possis sed sicut communia et speciala dedit, sic et singularia tribuit. Communia quidem sunt ea, quæ in usum universorum veniunt, sicut est lux solis, spiramen aeris. Specialia vero, ut ea, quæ non omnii)iis, sed quasi quidam societati concessa sun!, sicut est fides, sapientia, disciplina. Singularia autem ut ea, quæ unicuique propria impertita sunt, sicut 1'etro principatus in apostolis, Paulo aposlo!atus in gentibus, Joanni privilegium amoris. Considera ergo anima mea, quæ communia cum omnibus, quæ specialia cuin aliquibus, quae singularia solla acceperis. In omnil)us iis te dilexit, quæ vel communiter tecum omnihus, vel speeialiter quibus jam, vel singulariter libi soli tribuit. Cum iis rursum omnibus te dilexit, quibus te participatione domi sui sociavit. Præ omnibus iis te dilexit, quibus te singularis grative dono pr;etulit. In omni creatura dilecta est,eum omnibus

[ocr errors]
[ocr errors]

ne parum tibi videatur, quod præ omnibus malis dilecta es, quanti boni sunt, qui minus te accepe

runt? Sed quia pro desiderio singularis amoris;

ad ea potius, quæ singulariter data sunt niti te video, quamvis multa adhuc dici possent de iis in quibus et cum quibus dilecta es, hoc quod jam dictum est sufficere volo. Nolo tamen, ut parum existimes vel in tantis, vel cum talibus te esse dilectam, ubi et bonos omnes habeas socios, malos vero, ut quæ condita sunt universa, subjectos. Vidisti igitur, o anima mea, quanta sunt in quibus dilecta es, vidisti quales sunt cum quibus dileeta es, nunc præ quibus dilecta sis considera, quantum potest. Tibi loquor, anima mea, tu nosti quid acceperis, et necesse habes adhuc melius nosse, ne incipias vel de iis quæ non accepisti præsumere, vel de iis quae accepisti gratias non referre. Utinam recolere possim ea quomodo tibi expedit, et quomodo illi placet, qui tibi hæc dedit ! Nam et ipse idcirco hæc tibi dedit, ut tu semper ea in memoria habeas, et nunquam ab ejus amore oblivione tepescas. Primum eogita anima mea, quod aliquando non fueris, et ut esse inciperes, hoc ejus dono acceperis. Donum ergo ejus erat, ut fieres. Sed nunquid tu ei aliquid dederas priusquam fieres, quod tibi hoc ab eo redderetur ut fieres? Nihil prorsus, nihil tu dederas,

nihil dedisse poteris priusquam fieres, sed gratis | 1

accepisti ab eo ut fieres. Cui ergo praelata est in eo quod facta es? Quis minus accipere potuit, quam qui ut fieret accepit ? Et tamen nisi hoc esset aliquid accipere ; non poterat qui non erat incipere, et nisi esse quam non esse melius esset, nihil ille qui est eo, qui non est, amplius accepisset. Quare ergo, Deus meus, fecisti me, nisi quia esse magis quam non esse voluisti me ? Et plus dilexisti me omni})us iis qui accipere non meruerunt illud a te. Cum ergo, Deus meus, esse mihi dedisti bonum et magnum, bonum et pulchrum bonum tuum mihi dedisti, et me (cum hoc mihi dares) prætulisti omnibus quibus hoc tantum bonum tuum dare noluisti. 0 anima mea, numquid aliquid dicimus, cum hoc Deo nostro dicimus ? Deo nostro a quo faeti sumus, faeti qui non fuimus, et ab omnibus qui facti non sunt amplius, accepimus. Sic prorsus, sic aliquid dicimus, et multum dicimus eum hoc dicimus, et hoc semper dicere debemus, ne unquam obliviscamur eum a quo tantum bonum accepimus. Qui utique si nihil amplius dedisset, pro eo ipso tamen semper a nobis laudandus et diligendus esset. Nunc autem amplius dedit , quia dedit non solum esse, sed pulchrum esse, formosum esse, quod tantum superat nihil per existentiam, tantum antecedit aliquid per formam, in quo multum placet id quod est, et amplius id quod tale est. In quo, anima mea, omnibus te prælatam aspiee, quos tale et tam excellens existendi l)onum vides non accepisse. Sed nec hic terminari potuit munificentia largitoris optimi. Adhue aliquid plus dedit, et magis nos ad similitudinem suam traxit; voluit ad se trahere per similitudinem:

[ocr errors][ocr errors]
[graphic]
« PoprzedniaDalej »