Obrazy na stronie
PDF
ePub

ab illis; sic et octava alia ab illis, et nona, et A dici anima ad similitudinem Dei, quia immortalis, sic de aliis. Sed non sunt aliæ in distinctione rerum; similiter et septima alia non fuit in distinctione rerum ; quia non fuit in ea alicujus operis distinctio facta; sicut in illis sex; facere enim septimam diem, non fuit facere aliud genus rerum, quia jam præcesserat dies. Ad quod potest dici quod licet in septima die non fuerit aliquod opus factum, tamen fuit ibi aliquis status rerum scilicet consummatio omnium, et ideo usque ad eam procedimus, et post eam statim reincipimus. CAP. II De creatione hominis.

His excussis restat agere de creatione hominis, de lapsu ejus, et de reparatione. In Genesi dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. 1). Ad imaginem Dei B factus est homo secundum animam. Sicut enim imago rei cernitur in speculo, ita anima in sui ratione Deum cognoscere potest. Unde illud: Sig. natum est super nos lumen vultus tui, Domine (Psal. IV). Ut enim in facie cognoscitur homo, ita in ipsa ratione tanquam in sua imagine cognoscitur Deus, homo itaque imago Dei est per rationem. Unde Apostolus: vir est imagino dei et gloria (I Cor. xI), id est ad imagi. nem ejus; quia non est ei usquequaque similis. Filius autem imago est Patris et non ad imaginem; quia quidquid habet Pater, totum habet Filius per naturam. Homo vero est ita imago Dei quod ad imaginem ; quia non per naturam sed partici. Deitatis sunt. patione vel imitatione habet ea quæ Deus namque est ipsa sapientia, justitia, bonitas; sed homo non est ipsa sapientia, justitia bonitas, sed potest esse sapiens, justus, bonus, et similia. Augustinus in libro De Trinitate: Homo est imago Dei ad imaginem ; quia non est æqualis Patris, sed quadam simililudine accedit. Filius imago et non ad imaginem;quia æqualis est Patris.

C

Et est notandum quod non solum ad imaginem Patris, sed etiam totius Trinitatis factus est homo, cum scriptum sit : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Nostram dixit, id est totius Trinitatis. Et est notandum quod imago appellatur ipsa imago impressa in re aliqua, et res in qua imprimitur. Unde et ipsa ratio imago dicitur,quæ animæ est tanquam sigilum impressa;D

et homo imago dicitur. Augustinus in libro De Trinitate: Aliud est Trinitas res ipsa, aliud imago Trinitatis in re aliqua, propter quam imaginem similiter et illud in quo impressa est imago dicitur. Sicut imago Dei dicitur simul et tabula et quod in ea pictum est; sed propter picturam quæ in ea est. Ad similitudinem Dei factus est homo, quia innocens et sine vitio factus est.

De angelis solet quæri utrum ad imaginem Dei (cum nusquam legatur) sint facti. Sed licet non sit scriptum non est inde dubitandum. Quod enim de homine dicit, hoc et de angelis intelligi voluit. Dicitur et aliter homo ad imaginem Dei quia sic ut ex Deo omnia, ita ex Adam omnes homines. Sed hoc modo esse ad imaginem Dei; non competit nisi primo homini. In hoc etiam potest

indissolubilis. Augustinus in libro De quantitate animæ: Anima est facta similis Deo; quia immortalem, id est indissolubilem fecit eam Deus, sed ex nihilo. Augustinus: Quod de Deo est, necesse est ut ejusdem sit naturæ cujus et ipse est, ac per hoc etiam quod immutabile sit. Anima vero mutabilis est; non ergo est de ipso; si autem de nulla alia re facta est, procul dubio de nihilo facta est, sed ab ipso Deo. Corpus vero formavit de limo terræ, cui animam inspiravit. Unde in Genesi Insufflavit in faciem ejus spiraculum vitæ; id est ei animam inspiravit. Sed utrum in corpore an extra corpus creata sit, non multum ex auctoritate habemus certum. Augustinus tamen super Genesim de anima primi hominis videtur dicere quod extra corpus facta fuerit, et propria voluntate illud subintravit. Sed, sicut ipsemet dixit, magis quærendo super Genesim. quam asserendo locutus fuit. Sed quidquid de anima primi hominis dicatur, de aliis verisimilius est ut in corpore creentur. Si quæratur in qua ætate factus sit homo. Augustinus dicit; Adam continuo factus est sine ullo progressu membrorum in ætate virili, ut virga de manu Moysi continuo conversa est in draconem.

CAP. III. De formatione mulieris.

Sicut legitur in Genesi: Misit Deus soporem in Adam et tulit unam de costis, et ex ea mu lierem formavit (Gen. 11).

Hic quæri potest quare non creavit Deus homines simul sicut angelos. Quia voluit ut unum esset principium generis humani ad retundandam superbiam diaboli. Ut enim ejus elatio confunderetur: hoc homo accepit quod diabolus per superbiam appetiit, scilicet principium esse. Ut sicut Deus omnibus rebus existit principium creationis, ita homnibus esset principium generationis. Est et alia causa quare ex uno voluit esse omnes, ut dum cognoscerent esse ab uno, se quasi unum diligerent. In quo facto mysterium Christi et Ecclesiæ figuratum est. Sicut enim mulier de latere viri dormientis facta est, sic Ecclesia de sacramentis quæ de latere Christi dormientis in

cruce profluxerunt, scilicet sanguis et aqua. Sanguine enim redemit fideles; aqua abluit peccata in baptismo.

Solet quæri utrum cum addittone rei extrinsecus sumptæ de costa illa facta sit mulier? Quod quidam solent dicere. Sed si ad perficiendum corpus mulieris de costa illa Deux extrinsecus augmentum addidit (cum istud quod addebatur majus fuerit quam costa ipsa) potius de illo mulierem factam Sciptura dicere debuit, unde scilicet plures substantiæ suæ partes acceperit. Restat ergo ut dicamus costam illam in semetipsam multiplicatam; et ex ea mulierem formatam nullo additiamento extrinsecus sumpto. Majus enim fuit de nihilo aliquid facere, quam illam parvam substantiam in seipsam multiplicare. Idem dicimus de illis quinque panibus evangelicis (Matth. xIv).

Quæritur utrum in natura illius costa esset A naturali motu. Habet ergo Deus, in semetipso abs.

ut inde fieret mulier. Ad hoc videndum est quod
omnium rerum quæ fiunt, causæ in Deo ab
æterno fuerunt. Ut enim homo sic fieret, et
equus, et similia, in Dei dispositione ab æterno
fuit. Et istæ dicuntur in Scriptura primordiales
causæ; quia istas aliæ non præcedunt. Et quam-
vis una sit causa omnium, divina scilicet dispo-
sitio, quæ non est aliud quam ipse Deus, tamen
propter effectus plures pluraliter dicit Augusti-
nus primordiales causas omnium rerum in Deo
esse. Unde etiam inducit similitudinem artificis
in cujus dispositione est qualis futura sit arca vel
quadrata vel oblonga. Ita etiam in Deo uniuscu-
jusque rei antequam fieret causa et dispositio
æternaliter præcessit. In naturis vero quarumdam B
rerum non omnes causæ præcedunt. Inservit
namque Deus, ut Augustinus ait, quasdam cau-
sas rebus secundum quas aliqua ex eis prove-
niunt, ut de hoc semine tale granum, de hac
arbore talis fructus, et ut qui juvenis modo est,
tali tempore senescat, et similia. Et hæ quoque
appellantur primordiales causæ, licet non mul-
tum proprie dicantur. Habent enim causas ante
se quæ in Deo æternaliter fuerunt; quæ et
increatæ sunt, et universaliter primæ sunt. Illæ
autem quæ in creaturis sunt, universaliter primæ
non sunt, sed tamen in suo genere primæ sunt,
ad posteriora enim primæ sunt. Sed ideo istæ
etiam primordiales dicuntur; quia in prima con-
ditione rerum quæ facta est in sex diebus eas C
Deus inseruit rebus et sicut creaturæ mutabiles
sunt; ita et hæ causæ mutabiles sunt. Cum enim
sit in juvenis natura ut aliquando senescat, mu-
tari tamen potest. Sed illæ quæ in Deo sunt, et
increatæ, et immutabiles sunt. Dispositio enim
Dei mutari non potest, quia Deus immutabilis
est. Apparet itaque ex his quod omnium rerum
causæ in Deo sunt. Quædam vero in naturis
rerum sicut ostendimus de semine, de arbore; et
hæc dicuntur fieri secundum naturam, id est se-
cundum usitatum cursum rerum. Aliorum vero
in solo Deo et non in naturis rerum causæ con-
sistunt, ut illud quod virga arida floruit (Num.
XVII); quod asina locuta fuit (Num. xxii), et
similia. Et hæc dicuntur fieri per miraculum;
quia contra naturam fiunt ipsarum rerum, id est
non secundum causas illis rebus a Deo insertas.
Inter hæc ponit Augustinus, quod de costa facta
est mulier. Non enim erat in costa causaliter ut de
ea fieret mulier, sed in Dei potentia qui non alli-
gavit naturis rerum potentiam suam. Augustinus
super Genesim: Alius est ergo modus quo illa
herba sic germinat; illa non sic germinat; sic illa
ætas parit, et illa vero non; homo loquitur, pecus
loqui non potest : horum et talium modorum ra-
tiones non tantum sunt in Deo, sed ab illo etiam
in rebus creatis. Ut autem lignum aridum floreat
fructum gignat; ut femina in juventute sterilis
in senectute pariat; ut asina loquatur, et similia,
dedit quidem Deus naturis quas creavit, ut ex
eis etiam hæc fieri possent, non ut haberent in

D

conditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit, easque implet non illo opere Providentiæ quo naturas substituit ut sint; sed illo quo illas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Quorum si hoc unum erat quod ita facta est mulier de latere viri dormientis, non habuit hoc rerum prima conditio ut femina omnino sic fieret; sed tamen hoc habuit quod sic fieri posset.

Sicut corpus mulieris de corpore viri traductum fuit, ita voluerunt quidam quod anima ipsius Evæ de anima viri propagata esset, et omnes animæ præter primam de traduce essent sicut et corpora. Sed Hieronymus hoc sub anathemate prohibet, inducens hanc auctoritatem Prophetæ : Qui finxit singillatim corda eorum (Psal. XXXII). Ubi satis innuit quod non de anima animam creat Deus; sed singillatim de nihilo eas fecit. Augustinus tanen nihil inde asserit, sed quærendo refert de anima diversorum sententias. Quorum quidam voluerunt quod simul omnes creatæ essent; quidam quod non simul, sed de traduce. Alii quod nec simul, nec ex traduce, quam sententiam Hieronymus asserit.

CAP. IV. De statu hominis ante peccatum Tulit Deus hominen, et posuit in paradisium voluptatis (Gen. 11). Quibus verbis plane ostendit Moyses quod extra paradisum creatus sit, et postmodum in paradisum positus. Quod ideo factum dicitur quia non erat in eo permansurus, vel ne beneficium Dei imputaret naturæ, sed gratiæ. Paradisus in parte orientali a sanctis fertur esse locus eminentissimus, ut nec aquæ diluvii illuc pertingere possent, in quo erant ligna diversi generis, lignum vitæ, lignum scientiæ boni et mali, et alia plura. Lignum vitæ appellatum est quod talis naturæ erant fructus ejus, ut defenderent a mortis accessu, et omnis infirmitatis molestia. Aliud erat, lignum scientiæ boni et mali; quod non a natura nomen habuit, sed ex occasione quam præstitit. Non enim hoc in natura sua habuit, ut conferret scientiam; sed hoc ex prohibitione inde secuturum fuerat; ut quam cito homo comederet de fructu ejus, tam cito sciret per experientiam mali, quod distaret inter bonum quod reliquerat et malum quod invenerat. Habuit namque prius scientiam boni et mali : boni per scientiam et experientiam; mali per scientiam tantum et non per experientiam.

Hic videndum est de statu hominis ante peccatum. Sicut dicit Apostolus: Primus Adam factus est in animam viventem (I Cor. xv); id est, corpus sensificantem quod erat adhuc animale. Egebat enim alimonia ciborum. Mortale etiam habebat corpus. Poterat enim mori, poterat et non mori; poterat peccare, poterat non peccare; sed completo obedientiæ numero, transferretur ad illum statum in quo nec mori posset nec peccare. Erat igitur ante peccatum immortalis, scilicet potens non mori, non immortalis quod non posset mori. Et si non peccaset, ut Augusti

nus dicit, esset in paradiso torus immaculatus, A quod bomo per obedientiam illuc ascenderet unde conceptus sine libidine, partus sine dolore.

Quales vero si non peccassent nascerentur eorum filii utrum mox ambulare et loqui, et cætera facere possent: nobis de auctoritate certum non est. Augustinus tamen videtur velle quod at primum nati essent, hæc prædicata facere possent, sic dicens: Movet si primi homines non peccassent utrum filios tales habituri essent qui nec lingua nec manibus uterentur. Nam propter uteri necessitatem fortasse necesse fuerat parvulos nasci; quamvis enim exigua pars sit corporis costa, non tamen propter hoc parvulam viro conjugem Deus fecit. Unde et ejus filios poterat omnipotentia Creatoris mox editos grandes facere sed ut hoc omittam, poterat certe, quia hoc B multis animalibus præstitit ut eorum pulli quamvis sint parvuli, tamen mox ut nascuntur currant et matres sequantur. Contra homini nato nec ad incessum pedes idonei, nec manus saltem ad scalpendum habiles; et juxta se jacentibus mammis magis possunt esurientes flere quam sugere. Proinde infirmitati mentis congruit hæc infirmitas carnis. Sed cum Augustinus in hoc nihil asserendo dicat, non absurde videtur quibusdam quod tunc exspectaretur ætas in parvulis ad illa facienda et similia. Non quod ex vitio tunc non possent, sed ex conditione naturæ, sicut a cibo non penitus abstinere poterant; nec tamen illud ex vitio, sed ex natura conditionis. Hic potest sic opponi: Si non peccarent nunquam morerentur, et si non comederent non peccarent; igitur si non comederent nunquam morerentur poterant itaque sine alimonia vivere. Ad quod dicimus quod non solum peccarent si de ligno vetito comederent, sed etiam si concessis non uterentur cum naturaliter appeterent. In hoc enim facerent contra naturæ rationem, quæ ad hoc data erat ut licitis uterentur. Item opponitur: Cum fames sit poena peccati, nisi peccasent famem non paterentur; sed sine fame superfluum videtur comedere. Ad quod dicitur quod licet non peccassent, appetitum comedendi haberent, quo habito,ut famem prævenirent concessis uterentur. Et ille appetitus naturalis est et moderatus; fames vero immoderatus appetitus edendi est.

De hoc statu quem ostendimus erat transferendus homo cum omni prole sua sine mortis dolore ad illud summum bonum quod in cœlis eis paratum erat. Sicut enim duæ naturæ sunt in homine, corporalis et spiritualis; ita duo bona homini præparaverat Deus, temporale et æternum. Et quia prius quod animale, deinde quod spirituale; temporale prius datum fuit. Alterum, id est æternum, non tunc datum, sed propositum fuit. Ad illius quod dederat custodiam præceptum naturæ apposuit Deus. Præceptio naturalis fuit discretio per quam ei inspiratum est quæ naturæ suæ essent necessaria, et quæ noxia. Ad illud quod proposuerat promerendum præceptum dedit obedientiæ, dicens: De ligno scientiæ boni et mali ne comedas (Gen.11). Videns ergo diabolus

C

D

iste per superbiam ceciderat, invidit ei. Et qui prius per superbiam factus fuerat diabolus, id est deorsum fluens; per invidiam factus est Satan, id est adversarius. Unde et mulierem tentavit in qua minus quam in viro rationem vigere sciebat. Et ne illa tentatio nimis occulta foret et ideo caveri non posset; non nisi per serpentem tentari fuit permissus, ut per indumentum quod foris erat versutiam tentanis advertere posset. Augustinus super Genesim: Cum accedere ad tentandum diabolus non posset nisi permissus; non per aliud potuit, nisi perquod permittebatur. CAP. V. Quare non horruit mulier serpentem.

Quæritur quare non horruit mulier serpentem. Quia cum noviter creatus esset, officium loquendi a Deo accepisse putavit. Hoc modo tentatio facta est. Primum interrogatione aggressus est, ut ex responsione ejus colligeret qualiter eam de cætero alloqui debuisset. Cur non comeditis de ligno scientiæ boni et mali? (Gen. 1.) Ad quem mulier Ne forte moriamur (ibid.). In quo verbo dedit locum tentati cum dixit: Ne forte. Unde diabolus mox inquit: Comedite et eritis sicut dii (ibid.). Per tria tentavit; per gulam cum dixit: Comedite; per vanam gloriam, cum dixit: Eritis sicut dii; per avaritiam, cum dixit: Scientes bonum et malum (ibid.). Gula est immoderatus appetitus edendi; vana gloria amor propriæ laudis; avaritia immoderatus appetitus habendi. Cum tentatio alia sit interior, alia exterior; exteriori tentatione homo est tentatus. Tentatio exterior foris fit signo vel verbo, ut ille cui fit ad consensum peccati inclinetur. Tentatio interior est motus pravæ delectationis per quam animus ad peccatum impellitur; et multo difficilius vincitur. Homo igitur qui exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius puniendus, quanto leviori impulsu fuerat prostratus.

CAP. VI. De peccato primi hominis. In hoc loco videtur inquirendum quæ fuit origo et radix illius peccati. Augustinus super Genesim: Non esset hominem dejecturus tentator, nisi in animo ejus elatio præcessisset comprimenda. Unde quidam volunt quod antequam cederet tentationi, habuit illam elationem. Sed cum elatio vitium sit, inde sequitur quod ante peccaverit quam tentationi cederet. Non igitur suggestione prius peccasset, cum auctoritas dicat quod ideo peccatum diaboli sit incurabile; quia non suggestione sed propria cecidit superbia. Homo vero quia per se non cecidit sed per alium, surgere potuit per mediatorem. Et ideo illa auctoritas sic potest exponi Non erat tentator hominem dejecturus scilicet in has miserias, nisi elatio in animo ejus præcessisset. Non dico præcessisset suggestionem, sed post suggestionem præcessit in animo ejus finem et completionem peccati ipsius. Alioquin, et si diabolus suggessisset, ad suggestionis tamen effectum non pervenisset. Sic enim diceremus: non erat hominem dejecturus in peccatum ubi elatio præcessisset tunc antequam peccasset elationem

habuisset. Potest etiam dici quod non erat homi- A quod auditis verbis illis: Eritis sicut dii, adeo

nem dejecturus in actum illius peccati, ut scilicet
pomum vetitum comederet, nisi elatio præcessis-
set. Est enim superbia radix omnis peccati. Audiens
enim mulier: Eritis sicut dii, elata est in super-
biam; quæ superbia erat comprimenda per pœnas
illad peccatum secuturas. Sed cum natura homi-
nis sine vitio esset, solet quæri unde ille consen-
sus mali processerit? Ad quod videndum est
quod Deus in primo homine duos posuit appeti-
tus; videlicet appetitum justi et appetitum com-
modi. Appetitum justi secundum voluntatem; ut
in eo homo promereri posset, sive bene retinendo
cum posset deserere, sive male deserendo cum
posset retinere. Appetitum commodi secundum
necessitatem; non enim potest homo non appetere B
commodum suum, et ideo istum cum necessitate
posuit Deus in homine ut in eo remuneratur
homo. Unde in inferno hæc maxima erat pœna
impiorum; quod semper appetent commodum et
nunquam assequi poterunt, sicut augmentum
gloriæ bonis quod ab amore habiti commodi te-
pescere non poterunt. Et in hoc appetitu commodi
mensuram posuit Deus, ut quæ appetenda essent,
et quando, et quomodo homo appeteret. Sed quia
ultra modum commodum appetiit, scilicet esse
sicut dii, justi protinus appetitum deseruit. Et in
hoc peccavit quia justitiam deseruit; non enim
ideo peccavit quia commodum suum appetiit; sed
quia illud appetendo justitiam deseruit, quod fuit
appetere commodum ultra mensuram. Justitia C
namque est mensura in appetitu commodi. Fuit
igitur peccatum primi hominis desertio justitiæ,
quod Apostolus vocat inobedientiam.

Quæritur utrum voluntas peccatum illud præ-
cessit? Sed non videtur quod voluisset aut deli-
berasset justitiam deserere; voluit tamen illud
appetere, propter quod justitiam deseruit. Potest
itaque dici quod volens deseruit justitiam, quia
voluit illud propter quod deseruit; nec tamen vo-
lebat ut justitiam desereret, sed voluit illud prop-
ter quod justitiam deserebat. Voluntate itaque
justitiam deseruit, non quod voluntas illud in
tempore præcederet; non enim verum est quod
omne peccatum voluntas tempore præcedat, cum
et ipsa voluntas peccatum sit, sed de actu illud D
dicitur quod omne malum ex voluntate procedit;
sicut ille actus scilicet comestio pomi, quod a
quibusdam dicitur primum peccatum in homine,
quod satis potest concedi. In uno enim peccato
et reatus est et actus; nec dicuntur duo peccata
sed unum. Ut qui habet voluntatem homicidii
perpetrandi, et postea perpetrat ; non tunc aliud
peccatum facit, sed quod habebat prius in vo-
luntate, tunc facit in opere.

Quæritur uter eorum plus peccaverit, an mulier an Adam. Sed sicut Apostolus dicit: Adam non est seductus, imo mulier (I Tim. 11). Mulier interrogata inquit :Serpens seduxit me, ut in Genesi (cap. III). Vir autem interrogatus non ait Mulier seduxit me, sed dedit mihi et manducavi (ibid.). Mulier in hoc dicitur seducta,

intumuit ut crederet verum esse, quod dicebatur. Adam vero non est seductus; quia non, ut ait Augustinus, credidit illud verum esse, sed putavit utrumque fieri posse ut et uxori morem gereret, et per poenitentiam Deo satisfaceret. Minus ergo peccavit qui de venia cogitavit. Ex quibus apparet quod major fuerit in muliere superbia quam in viro igitur et majus peccatum. Mulier quoque peccavit in Deum et proximum; vir in Deum tantum. Item mulier magis punita fuit, cui dictum est: In dolore paries filios (ibid.), etc., unde apparet quod plus peccavit.

Opponitur de hoc quod dicit Isidorus: Tribus modis peccatum geritur ignorantia, infirmitate, industria. Ignorantia peccavit Eva; quia, ut ait Apostolus, seducta fuit (I Tim. II). Adam industria peccavit; quia non seductus (ibid.), sed sciens et prudens peccavit. Petrus infirmitate deliquit. Gravius est infirmitate quam ignorantia peccare; gravius quoque industria quam infirmitate. Industria peccat qui studio et deliberatione malum perpetrat; infirmitate qui casu vel perturbatione delinquit. Ex his verbis videtur asseri quod plus peccavit vir quam femina. Ad quod potest dici quod secundum aliquid plus peccaverit; in hoc scilicet quod major deliberatio videtur fuisse in viro quam in muliere et quod majoris scientiæ erat; et cui plus committitur, plus abeo exigitur. Nec tamen dicemus absolute quod plus peccaverit; sicuti de aliquo presbytero et de aliquo laico diceremus, si committant homicidium, laicus ex longo odio, pres byter ex subita ira: non posset absolute dici quod ille ordinatus plus peccaverit, et tamen secundum aliquid plus peccavit, in hoc scilicet quod fecit contra ordinem suum. Solet quæri, cur Deus hominem tentari permisit quem tentanti cessurum esse sciebat? Augustinus sic solvit istam quæstionem : Non mihi videtur magnæ laudis futurum fuisse hominem, si propterea posset bene vivere quia nemo male vivere suaderet : cum et in natura posse, et in potestate haberet velle non consentire suadenti Deo adjuvante. Illud quoque solet quæri: quare creavit Deus hominem quem sciebat esse casurum, cum sit summe pius. Eadem quæstio de angelis qui ceciderunt. Augustinus super Genesim: Cum per injustos justi,per impios pii proficiant; frustra dicitur ut non crearet Deus quos præsciebat malos futuros. Cur enim non crearet bonis profuturos? Quia sicut prævidit quod mali essent futuri; sic etiam prævidit de malefactis eorum quid boni esset ipse facturus. CAP. VII. De gratia habita ante peccatum. Nunc restat inquirere quam gratiam homo ante peccatum habuit, et utrum per eam potuit stare an non. Ad quod videndum est quod sine apposita gratia proficere non poterat, sicut et de angelis diximus; sed non declinare ab eo quod acceperat per gratiam sibi in creatione collatam poterat. Aliud enim est facere bonum, aliud declinare a malo. Per illud adjutorium gratiæ quod

acceperat in creatione poterat declinare a malo ; A Prius fit ferramentum ut per illud homo aliquid

faciat, quod non per se incidit, sed ducente manu artificis. Ita voluntas prius erigitur operante gratia, quæ erecta ad bonum operandum juvatur et ducitur per cooperantem gratiam. Unde Apostolus: Velle adjacet mihi, perficere autem bonum non invenio (Rom. VII). Sed gratia operatur velle et perficere (Philip. 11). Operatur velle hoc spectat ad operantem; perficere ad cooperantem. Solet quæri utrum homo ante lapsum habuerit virtutes. Quidam dicunt quod non habuit, quod sic volunt ostendere. Fortitudinem non habuit, quia cessit pravæ suggestioni; nec justitiam, quia contempsit præceptum Dei ; prudentiam non habuit, quia sibi non cavit; tem

ed sine super apposita gratia non poterat ipse acere bonum. Augustinus in libro De correptione et gratia: Si hoc adjutorium vel angelo, vel homini cum primum facti sunt defuisset (quoniam non talis natura facta erat ut sine divino adjutorio posset manere si vellet) non utique sua culpa cecidisset. Adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non posset. In eodem : Dederat Deus homini bonam voluntatem ; in illa quippe eum fecerat rectum dedit adjutorium sine quo in ea non posset permanere si vellet, et per quod posset ; ut autem vellet reliquit in ejus arbitrio. In eodem: Acceperat si vellet posse; sed non habuit velle quod posset. Nam si habuisse, utique perseverasset. Istis auctoritatibus B perantiam non habuit, quia aliena appetiit. Sed patet quod homo poterat per id quod acceperat in creatione non cedere tentationi. Nisi enim talis fuisset factus quod posset non cadere et tentanti resistere, sicut dicit Augustinus, non sua cecidisset culpa.

illud satis concedimus quod non tunc habuit quando peccavit; sed quod prius non habuerit non est concedendum, cum Augustinus dicat in quadam homilia: Adam, perdita charitate, malus inventus est. Item Princeps vitiorum dum vidit Adam de limo terræ ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, charitate splendidum, primos parentes illis donis ac tantis bonis spoliavit, pariterque peremit. Ambrosius ad Sabinum : Quando Adam solus erat non est prævaricatus; quia. mens ejus adhærebat Deo. Quidam vero asserentes dicunt quod ex quo aliquis habet charitatem non potest eam amittere. Opponitur sic ad illud quod diximus

Opponitur quod homo sine gratia cooperante poterat proficere, hoc modo. Poterat homo per illud adjutorium creatricis gratiæ non consentire suadenti, sed hoc meritum esset, et omne meritum profectus est: igitur per eam proficere poterat. Ad quod dicimus quod ipsum non consentire malo non est meritum, sed hoc quod malo non consentiendo diligitur bonum. Non enim est meritum in hoc quod declinatur a malo; sed in hoc quod declinando a malo fit bonum. Nec ta- C Augustinus ad Julianum comitem : Charitas quæ men unum sine altero esse potest. Ita dicimus quod si homo vel angelus declinasset a malo, haberet utique meritum et proficeret; sed non in hoc quod a malo declinasset, sed in hoc quod a malo declinando bonum diligeret, ad quod egebat gratia cooperante. Ad illud vero primum sufficiebat adjutorium creatricis gratiæ. Habebat enim homo ante peccatum ex libero arbitrio et ex illo adjutorio gratiæ, posse non peccare, id est vitare malum; sed, ut diximus, egebat gratia cooperante ad bonum perficiendum. Post lapsum vero non solum cooperante, sed etiam gratia operante eget. Operans gratia facit a peccatis surgere; facit etiam velle bonum. Cooperans gratia volenti cooperatur ut bonum faciat. Sed ante D lapsum non egebat nisi cooperante; nondum enim ceciderat, et ideo non egebat gratia per quam surgeret, sed ea sola per quam proficeret. Post lapsum vero operans præcedit quæ movet et excitat cor. De qua dicit Propheta: Et gratia ejus præveniet me (Psal. LVIII). Hæc inspirando prævenit, hæc adjuvando prosequitur. Primo enim gratia operatur sine nobis et ibi nihil meretur homo quia tunc accepit bonum velle; sed post utitur accepta voluntate et cooperatur gratia, in quo meritum hominis est. Non enim est meritum hominis in hoc quod accipit bonam voluntatem, quia ibi nihil facit; sed in hoc quod accepta utitur. Unde Apostolus: Gratia Dei sum id quod sum ; et gratia ejus in me vacua non fuit (I Cor. xv). Et hoc in simili potest videri.

deseri potest non vera fuit. Ad quod dicimus quod vera dicitur duobus modis, et quantum ad permanentiam et quantum ad substantiam. Non fuit vera,id est permamens et constans.Item sit tibi fons proprius cui non communicet alienus. Sed non citur qui futurus est alienus, id est malus ; sed qui tunc est alienus. Dum enim malus est non potest habere charitatem ; tamen qui futurus est alienus potest modo habere, vel qui modo est malus potest alio tempore habere. Stultum namque videtur dicere quod in hac vita aliquis ita confirmatus sit quod non possit malus fieri ; quod in alia vita tantum promittitur. Fatemur itaque eum charitatem habuisse, et postea perdidisse. Nec tamen aliquis putet nos dicere quod in ipso exordio creationis habuit, sicut supra de angelis diximus; sed post creationem. Non enim statim cecidit sicut Angelus ; sed per aliquam moram in paradiso fuit, cum Scriptura dicat soporatum eum fuisse, animalia etiam ante eum ducta quibus nomina imposuit. Quæritur utrum præscius fuerit sui casus. Ad quod dicimus quod sui casus præscius non fuit, sicut, et de angelo diximus. Et hoc illa eadem ratione probatur quam ibi diximus. Augustinus quoque super Genesim idem dicit: In poenam hujus peccati ejectus est homo de paradiso in locum istum miseriarum. Sicut dicitur ibi: Ejecit eum Deus de paradiso ne forte comederet de ligno vitæ et vivat in aternum (Gen. 1). Hæc verba videntur velle quod si postea comedisset nunquam more

« PoprzedniaDalej »