Obrazy na stronie
PDF
ePub

summopere nitendum est, nequando vel in labore A'sapientia hujus mundi, quam idem Jacobus apominus patientes, vel in obedientia præceptorum minus alacres, vel in charitatis operibus exsequendis minus inveniamur ferventes, quatenus bona conversatio nostra eisdem præbeat incitamentum virtutis, a quibus formam et exemplum sumpsit boni operis. Ista, fratres, si assidue volueritis cogitare, scietis et cito intelligentis quæ sit via disciplinæ, quæ vos per exercitium boni operis ducat ad consummationem bonitatis. Sed et si forte ad hæc investiganda atque discernenda quantum expedit per vos minus sufficitis, habebitis Domino adjuvante doctrinam et exempla bonorum, ubi et facienda audietis et facta videbitis. Et ne in hac etiam parte vobis ministerium nostræ exhortationis desit, ostendam nunc breviter qua- B les vos vel ad percipiendam doctrinam, vel ad imitanda exempla bonorum exhibere debeatis.

CAP. VI. Quales se debeant exhibere qui per doctrinam proficere volunt.

Quoniam igitur ad scholam virtutum erudiendi acceditis, scire debetis contentiones verborum nullo modo deinceps ad vos pertinere, quia spiritualis doctrinæ studium non litigantes, sed auscultantes requirit, sicut per Moysen populo in lege Dei erudiendo dicitur: Audi Israel et observa ut facias (Deut. vi); non dixit: Et loquere sed potius tace. Et sicut apostolus Jacobus admonet dicens: Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram (Jac. 1). Et videte quam convenienter postquam multiloquium prohibuit, etiam de cavenda ira præceptum subjunxit, dicens: tardus ad loquendum, et tardus ad iram, ut patenter ostenderet quod qui linguam suam a multiloquio non vult compescere, non poterit diu animum suum a furore iracundiæ illæsum custodire. Multiloquium énim contentiones generat; contentiones vero ad jurgia et maledicta linguam excitant; maledicta autem ad iracundiam et (quod adhuc gravius est) ad fraternum odium animum inflammant. Propterea Scriptura dicit: In multiloquio peccatum non deerit et in multiloquio peccatum non effugies (Prov. x). Et Jacobus apostolus omne genus bestiarum domari posse asserit: Linguam, pestem esse indomabilem, quæ universam rotam nativitatis nostræ inflammat, et ob hoc perfectum esse virum qui in lingua sua non offendit (Jac. III). Nam quin rixæ et contentiones de pestifera semper radice oriantur, dubium non est, quoniam nisi cor prius intrinsecus per elationem intumesceret, nequaquam lingua foris a custodia humilitatis suæ in contumeliam verborum se relaxaret. Sed dum superbe præ aliis sapientes videri volumus, erubescimus vel nostram ignorantiam ab aliis argui, vel aliorum sapientiam quasi ad nostram depressionem approbari. Sicque nonnunquam contra conscientiam nostram, vel nostrum errorem impudenter defendimus, vel alterius veritatem malitiose impugnamus. Hæc est

[ocr errors]

D

stolus carnalem vocat et diabolicam quæ versuta est et maligna (ibid.), illas solummodo astutiæ vias exquirens quibus possit errorem suum legere,. et alienam veritatem quamvis manifestam, in opinione stultorum et insipientium hominum depravare. Sed non talis est sapientia quæ desursum. venit, quæ nescit etiam semetipsam contra verita-tem diligere, semper parata vel bonum quod non habet ab habentibus libenter petere, vel malum quod sustinet cum aliis et coram aliis veraciter accusare. Propterea de ipsa idem Jacobus apostolus sic ait: Sapientia autem quæ desursum est primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, judicans sine simulatione (ibid.). Proinde, fratres charissimi, linguam. vestram a superfluitate non solum inanium verborum restringite, sed in ipsis etiam quæ recta. sunt mensuram et modum tenete, et in collatione sanctorum magis auditores quam doctores esse eligite. Os clausum et aures apertas habete, et quanto estis ad loquendum modestiores, tanto estote ad intelligendum sagaciores. Sufficiat vobis (si forte res sic exigat) quod sapitis petentibus humiliter insinuare, contra resistentes autem nunquam præsumatis pertinaciter dicta vestra defendere, quia sicut jam vobis prædiximus, multarum modestiarum causas jurgia ministrant, et mox ut lingua indiscrete ad multiloquium resolvitur, ad disturbandam pacem cordis vestri quasi janua hosti aperitur. Restat ergo, fratres, ut si vere discipuli veritatis esse cupitis, tales vos studeatis exhibere quibus veritas facile persuaderi possit, quia et ipsa doctrina veritatis tales auditores amat, qui eam et a sapientibus exhibitam humiliter suscipiunt, a simplicioribus quoque administratam arroganter non contemnunt, qui in scientia Dei, hoc in peritia bene agendi cunctos prudentiores et sapientiores quam se esse existimant, nec erubescunt magistros habere omnes, a quibus discere possunt quod ignorant, qui bene dicta omnium libenter approbant, errores vero alienos (quantum ad se pertinere cognoverunt) pro tempore student vel modeste corripere, vel prudenter dissimulare. Qui denique studium scientiæ, morum disciplina exornant, et mansuetudinem ac modestiam mentis suæ non solum in custodia oris, sed etiam in habitu et gestu corporis sui demonstrant. Sed et de bonorum exemplis quæ in præsenti vobis dicenda existimo, paucis nunc (si potero) verbis demonstrabo.

CAP. VII. De exemplis sanctorum imitandis. Quare putatis, fratres, vitam et conversationem bonorum imitari præcipimur, nisi ut per eorum imitationem ad novæ vitæ similitudinem reformemur? In ipsis siquidem similitudinis Dei forma expressa est, et idcirco cum eis per imitationem imprimimur, ad ejusdem similitudinis imaginem nos quoque figuramur. Sed sciendum est quod nisi prius cera emollita fuerit, formam non recipit, sic

et homo quidem per manum actionis alienæ ad A in vobis amorem Dei, quid ad contemptum sæculi,

formam virtutis non flectitur, nisi prius per humilitatem ab omni elationis et contradictionis rigore molliatur. Neque enim per exemplum alterius aliquando in melius reformari poterit, qui adhuc per elationis vitium et bona aliena oppugnat, et sua mala defendit. Necesse est ergo ut si veraciter bonos imitari volumus, prius per veram humilitatem ad obedientiam corda nostra temperemus, quatenus vita nostra tanto citius ad novitatem redeat, quanto promptius in omnem quam viderit virtutis speciem, per voluntariam obedientiam se inclinat, et tanto altius ei vestigium alienæ bonitatis incipiat inhærere, quanto arctius studet bona aliorum imitari potius quam carpere. Aliam nobis adhuc non contemnendam considerationem ad præsens negotium forma sigilli exhibet. Figura namque quæ in sigillo foris eminet, impressione ceræ introrsum signata apparet, et quæ in sigillo intrinsecus sculpta ostenditur, in cera exterius figurata demonstratur. Quid ergo aliud in isto nobis innuitur, nisi quia nos qui per exemplum bonorum, quasi per quoddam sigillum optime exsculptum reformari cupimus, quædam in eis sublimia et quasi eminentia, quædam vero abjecta et quasi depressa operum vestigia invenimus? Sanctorum quippe opera quæ quantum ad existimationem hominum non ad dignitatem, sed ad utilitatem pertinent, illa in conversatione eorum quasi deorsum pressa jacent. Quando vero talia operantur quæ humanas mentes in admirationem sui pertrahunt, quasi quasdam in se eminentes sculpturas ostendunt. Quod ergo in illis eminet, in nobis introrsum recondi debet, et quod in illis depressum est, in nobis est erigendum, quia nos cum facta eorum ad imitationem trahimus, sublimia quidem in abscondito et abjecta in manifesto facere debemus, ne vel illa si ostendantur per amorem accepti favoris inani gloriæ servire incipiant, vel ista si abscondantur per timorem vilitatis, præmium retributionis amittant. Nescio quam homo deinceps habeat excusationem ignorantiæ, cui tot jam via demonstrantur, quibus possit ad scientiam veritatis pervenire. Ecce post discretionem rationis propriæ per quam dirigitur, post doctrinam sapientium per quam eruditur, post exempla bonorum quibus instruitur, adduntur etiam præcepta Scripturarum, quibus ab omnem vivendi rationem informatur. Postremo adjunguntur tentationes, quibus exercitatus per quotidianam experientiam de veritate præceptorum certior effi

citur.

CAP. VIII. De iis quæ in sacris Scripturis sunt

attendenda.

Vos autem fratres, qui scholam disciplinæ jam intrastis, in lectione divina prius debetis quærere, quod mores instruat ad virtutem, quam quod sensum acuat ad subtilitatem, magisque velle informari præceptis Scripturarum, quam quæstionibus impediri. Cum igitur divinas Scripturas legitis, solerter perpendite quid ibi dictum sit ad excitandum

3

D

quid ad caven las insidias inimici, quid ad bonos affectus nutriendos et parva desideria exstinguenda valeat, et quid citius cor per compunctionis ardorem accendat. Quid disciplinam in opere, quid humilitatem in cogitatione, quid patientiam in adversis habere doceat, quid denique ad agenda bona securum, et ad mala cavenda doceat esse circumspectum. Hoc modo lecta scriptura intelligentiam confert salutarem, et hanc ipsam sapientiam (quam pro virtute libenter despicitis) melius postmodum per virtutem invenitis.

CAP. IX. Quomodo in omnibus operibus suis debeat homo esse circumspectus.

Restat hoc novissimum et maxime fortassis præ cæteris necessarium, ut videlicet homo in omnibus operibus suis sit circumspectus et providus, quotidiana discussione cogitationes, locutiones pariter et facta sua apud semetipsum examinet. Sapientes quippe semper agendo discunt, et per exercitium bonorum operum quotidianis profectibus in majorem virtutis agnitionem excrescunt. Per experientiam namque eorum quæ faciunt, ad ea quæ postmodum agenda erunt, cautiores fiunt. Videt enim quod sæpe opus quod bona intentione inchoari creditur, tanto citius hominem in deceptionis laqueum præcipitat, quanto de intentionis suæ principio securus finem actionis minus observat, et imprudens quasi via plana ad foveam currit, quia videt quid faciat, sed quid factum suum sequi debeat, non attendit. Item non considerat quod nonnunquam evenire solet, ut affectus animi ita ambignus sit, ut nisi ex fine operis discernere non possit homo qualitatem suæ intentionis. Si vero diligenter consideret ad quem finem tendat mentis affectio, tunc jam plane vitium esse dignoscitur, in quo prius sibi animus falso de virtute blandiebatur. Et rursum invenitur aliud adhuc esse propter quod circumspectio homini ubique necessaria est, quoniam ad id etiam quod bonum est, agendum tanto magis homo peritus efficitur, quanto diligentius facta sua circumspiciens, seipsum quotidie in proficiendo superare conatur, cum sollicite attendit quid agat, quid agere debeat, utrum id quod faciendum est, faciat; utrum quantum et qualiter faciendum est faciat; utrum bono operi malum aliquod non admisceat; utrum bonum, quod agit quanta oportet devotione impleat; utrum alterius ut suum bonum diligat; utrum suum ut alterius malum reprehendat. Per singulos dies vitam suam ad judicium vocat, mane quando surgere debet considerat quid egerit per noctem; in vespere quando cubitum vadit, considerat quid egerit per diem, quantum ad bona agenda solito alacrior, quantum ad mala vincenda solito constantior. Si quid ex iis quæ agenda non erant præsumpserit, si in aliquo opere suo insidiis inimici supplantatus sit, qualiter demum per indicium transacta deceptionis futuram illius fraudem cavere possit, quatenus eum nec superveniens

tentatio improvidum ad malum opus dejiciat, ne- A CAP. XI. De disciplina servanda in habitu. que indiscretum in bono opere præsens negligen- In habitu quinque modis disciplina custoditur, tia fallat. Quisquis cor suum in ejusmodi studio in genere et qualitate, in colore et formatione et exercet, existimo quod cito ad illam bonam et sa- coaptatione vestimentorum. In genere, scilicet ne lubrem scientiam perveniat, quam, sicut supra di- sint vestimenta nostra nimis pretiosa. In qualitaximus, ad servandam disciplinam et bonitatem te, ne nimis sint subtilia vel mollia. In colore, psalmista dari sibi postulabat. Restat igitur nunc ne nimis sint nitida, sive quolibet alio modo suut ea quoque, quæ de disciplina nobis demon- pra quam proposito religiosa conversationis stranda sunt, proferamus. Docebimus ergo vos expetit fuscata. In formatione, ut sint decenprimum quid sit disciplina, deinde quid valeat, ter et religiose composita, et humilitatis signum postremo quomodo observari debeat. habentia, id est non nimis magna aut dependentia, aut fluxa, nec nimis stricta, sive quolibet alio modo secundum sæculi vanitatem detorta. Coaptatio ad modum portandi pertinet, nam sunt quidam stulti qui stultis placere cupientes, quodam artificio vestimenta sua circa se componunt. Alii vero majori scurrilitate ridiculose transvertunt, alii autem ut pompam de se faciant, explicant ea, et quantum possunt, latius distendunt. Alii temere corrugata in unum colligunt, alii contorquentes et complectentes involvunt. Alii toto conanime stringentes et findentes ea, omnia corporis sui lineamenta, inverecundissima quadam turpitudine aspicientibus numeranda exponunt. Alii jactando et ventilando pannos suos, levitatem mentis suæ ex ipsa habitus sui mobilitate ostendunt. Alii incedentes sinuoso syrmate terram verrunt et limbis dependentibus, imo retro consequentibus caudis in similitudinem vulpium vestigia sua obducunt. Bene profecto, ut postquam pertransierint, pereat memoria illorum, ne sint amplius in recordatione in terra viventium. Qui ut ostendant de numero illorum se esse, de quibus Psalmista dicit: Non sic impii non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ (Psal. 1), quacunque perrexerint, quasi turbo tempestatis pulverem concitant, et ipsi filii tenebrarum illud lumen foris oculis hominum subtrahunt, quod intus cæcata mente perdiderunt. Est tamen in quo de eis etiam in præsenti vita vindictam capimus, quia iisdem suis pannis quibus nebulam pulveris luminibus nostris injiciunt, ad complanandam viam pedibus nostris, lutum platearum abstergunt. Quid amplius dicam? Tædet. me omnia vanitatis ostentamenta numerare, in quibus stulti et vecordes, mulieribus, imo meretricibus studia sua auferunt, et tanto dedecore quanta superstitione cum habitu pene sexum mutaverunt. Alii sunt mille modi quibus homines vanissimi et superstitiosissimi spectaculum de se intuentibus præbere concupiscunt. Sed hæc omnia servus Dei magna debet constantia despicere, cum videat nullos nisi stultos et irrisione dignissimos studiis talibus deservire. Hæc enim omnia veræ religioni contrariæ sunt et omnes qui studium et curam his adhibeant, quantum a religione alieni sint, patenter ostendunt. Sed gratia Dei omnes qui modo in religione constituti talibus student, et per hæc hominibus placere cupiunt, omnibus hominibus magis viles et contemptibiles fiunt. Et econverso qui hæc propter Deum despiciunt,

C

CAP. X. Quid sit disciplina, et quantum valeat. Disciplina est conversatio bona et honesta, cui parum est mala non facere, sed studet etiam in iis quæ bene agit per cuncta irreprehensibilis appa- в rere. Item disciplina est membrorum omnium motus ordinatus, et dispositio decens in omni habituet actione. Audistis quid sit disciplina, nunc attendite quam utilis et quam necessaria sit. Disciplina est compes cupiditatis, malorum desideriorum carcer, frenum lasciviæ, elationis jugum, vinculum iracundiæ, quæ domat intemperantiam, levitatem ligat, et omnes inordinatos motus mentis atque illicitos appetitus suffocat. Sicut enim de inconstantia mentis nascitur inordinata motio corporis, ita quo. que dum corpus per disciplinam stringitur, animus ad constantiam solidatur. Et paulatim intrinsecus mens ad quietem componitur, cum per disciplinæ custodiam mali motus ejus foras fluere non sinuntur. Integritas ergo virtutis est, quando per internam mentis custodiam ordinate reguntur membra corporis. Interior namque est custodia, quæ ordinata servat exterius corporis membra. Sed qui sta tum mentis perdit, subsequenter foras in inconstantiam motionis defluit, atque exteriori mobilitate indicat quod nulla interius radice subsistat. Unde per Salomonem dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et in omni tempore jurgia seminat (Prov. vi). Propterea enim hunc talem (quem de indisciplina et discordia pariter notare voluit) prius apostatam nominavit, quia nisi prius intus a conspectu Conditoris aversione mentis caderet, foris postmodum ad inconstantiam et seminanda jurgia non veniret. Liganda ergo sunt foris per disciplinam membra corporis, ut intrinsecus solidetur status mentis, quatenus dum undique exterior custodia interiori mobilitati coercendæ opponitur, tandem mens ad pacem in semetipsa colligatur. Omnium namque vitiorum motus disciplina coercet, et quantum mala desideria foris coercendo comprimit, tantum per eam bonum desiderium interius convalescit. Paulatimque eadem virtutis forma per consuetudinem menti imprimitur, quæ foris per disciplinam in habitu corporis conservatur. Ecce vidimus quantum valeat disciplina, nunc qualiter custodiri debeat consideremus. Quatuor sunt præcipue in quibus servanda est disciplina, in habitu, in gestu, in locutione, in mensa, id est comestione.

D

B

uti ad ostentationem. Poterant hæc fortassis benevolis ad eruditionem modestiæ et humilitatis sufficere, sed scio duros et rebelles animos, nisi ad hæc mordacioribus lupatis frenati fuerint, non facile a via pristini erroris declinare. Quos quidem oportet in cunctis observationibus usque ad unguem stringere, et ut nullus deviandi locus tergiversationi relinquatur, ad singula vestigia determinatis præceptionibus obligare.

CAP. XII. De disciplina servanda in gestu.

non solum coram Deo, sed etiam coram homini- A tem abscindere, nunquam tamen præsumant eis bus chariores et honorabiliores existunt. Eant ergo nunc miseri et stulti ac omnis honestatis ignari, eant et comant pannos suos, qui non intelligunt quam juste in viris religiosam vitam professis cultus pretiosarum vestium reprehenditur, qui per apostolum Paulum etiam feminis prohibetur, non, inquit, in veste pretiosa (I Tim. 1). Videant ergo quanta non dico reprehensione sed confusione, imo potius quanta damnatione digni sunt, qui in propositio religionis, cultui pretiosarum vestium student, quia dives ille qui in Evangelio purpura et bysso induitur, postea in tormentis inferni æternaliter cruciandus sepelitur (Luc. XVI). Quid autem in purpura nisi color et pretium, et quid in bysso nisi mollities reprehenditur? Cum ergo carni suæ et in purpura decorem, et in bysso mollitiem adhibuisse dicitur, procul dubio superbus simul et luxuriosus fuisse comprobatur. Qui ergo corpori suo prius illicite fomenta vitiorum exhibuit, jure postmodum hoc cruciandum flamma tormentorum accepit. Et tamen dives iste nondum propriis rebus abrenuntiaverat, sed quia in iis quæ possidebat temperantiam servare noluit, post illicitum usum rerum temporalium ad pœnam sempiternam pervenit. Si igitur ille quia propriis abusus est tantam damnationem meruit, quid putamus isti facient, qui propria non habentes alienam eleemosynam cultui suæ elationis impendere non pertimescunt? Væ eis quia ipsi (sicut per prophetam dicitur) peccata populi comedunt (Ose. iv), et victimas in profundum declinant (Ose. v), quia quod alii pro redemptione animarum suarum offerunt, hoc ipsi accipientes per illicitum usum ad damnationem animarum suarum convertunt. Væ coronæ superbiæ Ephraim et flori decidenti (Isa. xxvi), quia omnis caro fenum et omnis gloria ejus quasi flos agri. Exsiccatum est fenum et cecidit flos, quia spiritus iracundiæ Domini exsufflavit in illud. Exsiccatum est fenum et cecidit flos, verbum autem Domini manet in æternum (Isa. XL). Quid igitur superbit cinis et pulvis (Eccl. x), fumus evanescens et vapor ad modicum parens? (Jacob. 1v). Quid est homo nisi putredo, et filius hominis nisi vermis? Vermis ipse, et vermis hæreditas ejus, hæreditabit enim homo vermes, bestias, serpentes (Eccl. x). Quantumque excolatur D et ornetur, quid est aliud caro quam caro? Quid igitur prodest in habitu qui foris ad tempus adhæret, gloriam quærere, et corruptionis putredinem, quæ in nobis est et semper permanet, non considerare? Propterea debent amatores religionis opere demonstrare quantum ipsi terrenea despiciant, nec carnem quæ moritura est cultu superstitioso excolere, sed pompa indumentorum, morum ornamenta anteferre. Vestimenta plus vilia quam pretiosa, plus grossa quam subtilia, plus aspera quam mollia, plus fusca quam nitida, plus neglecte quam accurate composita vel adaptata amare, quatenus si non possint in vestimentis suis per omnia commodita

Gestus est motus et figuratio membrorum corporis, ad omnem agendi et habendi modum; hic sex modis reprehensibilis invenitur, scilicet, si est aut mollis, aut dissolutus, aut tardus, aut citatus, aut procax, aut turbidus. Mollis significat lasciviam, dissolutus negligentiam, tardus pigritiam, citatus inconstantiam, procax superbiam, turbidus iracundiam. Nam quod inordinati motus corporis, corruptionem et dissolutionem indicent mentis superius jam demonstratum est; ubi Salomonis testimonio virum apostatam exterioribus indiciis aversionem animi sui promentem ostendimus. Ait enim : Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur (Prov. vi), quia videlicet cum mens interius a custodia sui solvitur, membra foris ad omnem actum inordinate commoventur. Et velut corpus paralytici modum quidem habet, sed officia membrorum in suis actionibus servare non valet, sic iste impatientia quidem et fluctuatione C mentis ad quælibet præceps impellitur, sed in omnibus quæ agit nullo rationis moderamine gubernatur. Sed sciendum est quod in his vitiosis gestibus quidam inter se similes quodammodo esse videntur, et quemadmodum vitia de quibus nascuntur, inter se non multum discrepant, ita ipsi quoque motus exteriores quamdam inter se concordiam perversitatis observant; sicut similes sunt gestus mollis et procax, dissolutus et tardus, citatus et turbidus, quia et vitia ipsa inter se similia sunt, sicut et lascivia, et jactantia, negligentia et pigritia, inquietudo et impatientia. Propterea omnes isti inordinati gestus, quia de interioribus animæ prodeunt corruptionibus, in multis Scripturarum locis graviter argui et reprehendi, inveniuntur; quæ, etsi per singula enumerare non possumus, ne tamen pro nihilo rem in tantum exaggerare videamur, quædam ex his exempli causa revolvemus. De molli et procaci gestu lasciviam et arrogantem animam Dominus per Isaiam prophetam arguit, dicens: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis, sede in terra, non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et terrena. Tolle molam, molle farinam, denuda turpitudinem tuam, discooperi humerum, revela crura, transi flumina (Isa. XLVII). Et post pauca: Sede, tace, intra in tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum (ibid.). Quæ ergo descendere præcipitur, de procaci gestu et typo arrogantiæ increpatur. Unde

beat ducem, nec præceptorem, nec principem, parat æstate cibum sibi, et congregat quod comedat in hieme (Prov. vi). Item de pigro: Sicut acetum dentibus, el fumus oculis, sic piger iis qui miserunt illum (Prov. x). Et de dissoluto: Manus fortium dominabitur, quæ autem remissa est, tributis serviet (Prov. xu). Et iterum de pigro: Vult et non vult piger, anima autem operantium impinguabitur (Prov. xm). Rursum de dissoluto: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis (Prov. xvi). Item de pigro: Abscondit piger manum suam sub ascella, et laborat si ad os suum applicuerit eam (Prov. XIX). Item: Desideria accidunt pigrum, noluerunt enim quidquam manus ejus operari (Prov. xx1). Et iterum : Dicit piger: Leo est in via, in medio platearum occidendus sum (Prov. xxII). Item: Sicut ostiam in cardine suo, sic piger vertitur in lecto (Prov. XXVI). Et in libro Ecclesiastico de pigro, tardo et dissoluto dicitur: In lapide luteo lapidabitur piger, et omnes loquentur super aspernationem illius. De stercore boum lapidabitur piger, et omnis qui tetigerit eum,excutiet manus suas (Eccli. xxu). Multa sunt alia si enumerare velim, quæ ad increpationem, vel ad irrisionem horum in Scripturis dicuntur, de quibus hæc ad exhortationem præsentem vobis dicta sufficere possunt.

et bene subjungitur, non est solium filiæ Chaldæo- A vias ejus et disce prudentiam, quæ, cum non harum; quia sæpe homo apud alios tanto magis despectus habetur, quanto magis apud seipsam per tumorem arrogantiae extollitur, ut impleatur illa sententia Veritatis qua dicitur: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et omnis qui se humiliat exaltabitur (Luc. XIV). De quo adhuc subinfertur cum dicitur: Sede, tace, intra tenebras, filia Chaldæorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum (Isa. XLVII). Magna etenim tune hominem confusio sequitur, quando se ab aliis despici videt, etiam pro eo in quo ipse gloriatur. Sed quia lascivia et mollities amica est procacibus et superbis, increpata arrogantia, lasciviam etiam arguit cum subjungit Tolle molam, mole farinam, denuda turpitudinem, discooperi humerum, revela crura, В transi flumina, quia ultra non voraberis mollis et tenera (ibid.). Quam sit ergo odibilis apud Deum lascivia et procacitas, ex hoc patenter ostenditur, quod Scriptura tam districta animadversione et dejectionem arrogantibus, et asperitatem mollibus superventuram comminatur. Hinc est rursum quod per eumdem Isaiam contra lascivos et procaces dicitur: Hæc dicit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant et plaudebant, ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant,decalvabit Dominus verticem filiarum Sion (Isa. 1). Ambulabant extento collo et nutibus oculorum,hic notatur arrogantia. Ibant et plaudebant, ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, hic notatur lascivia. Sequitur: Decalvabil Dominus verticem filiarum Sion, hæc est pœna arrogantium.Et Dominus crinem earum nudabit,hæc est pœna lasciviorum. Et quia hæc vitia luxus pretiosarum vestium sequi solet, pœna quoque ejus subinfertur cum dicitur: In die illa auferet Dominus ornatum calceamentorum et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia,et periscelidas, et murenulas, et olfactoria, et inaures, et annulos, et gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et pallia, linteamina, et acus, et specula,el sindones, et vitas, et theristra; et erit pro suavi odore, fetor; et pro zona, funiculus; et pro crispanti crine, calvitium; et pro fascia pectorali, cilicium (ibid.). Ecce quam diligenter omnia vanitatis insignia enumerat, ut hæc in quibus homines nullam vel admodum parvam culpam esse putant, quam districte a Deo pensentur, ostendat.

Dissolutum et tardum Salomon arguit dicens : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticæ, operuerant superficiem ejus spinæ,et maceria lapidum destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo et exemplo didici disciplinam (Prov. XXIV). Usquequo piger dormies, usquoque de somno non consurgis ? (Prov. vi). Paululum dormies, modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas, et veniet quasi cursor egestas tua, et mendicitas tua quasi vir armatus (Prov. XXIV). Et rurum Vade ad formicam, o piger, et considera

Citatus vel inquietus simul et turbidus gestus per Salomonem iterum reprehenduntur, ubi, sicut jam in superiori exemplo demonstravimus, de viro capostata dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum et omni tempore jurgia seminat (Prov. vi). Huic exemplo veniet perditio sua, nec habebit ultra medicinam. Quam sit enim perditioni proximus, ipse sua actione satis demonstrat, qui per inquietudinis vitium in semetipso pacem perdit etiam priusquam foris obsistentem inveniat. Et qua præcipitandus sit patet, si occasionem furoris invenerit, quem nullo turbante exterius sua intus levitas et impatientia ad furorem præcipitem rapit. Unde bene postquam inconstantiæ et levitatis signa enumeravit, dicens: Annuit oculis digito loquitur, terit pede, novissime indicium furoris expressit, dicens ; D Omni tempore jurgia seminat. Quia, sicut dictum est, primum per levitatis vitium et inquietudinem pax internæ tranquillitatis dissolvitur, ac sic deinde agitata mens in foveam furoris præcipitatur. Quamvis enim id ipsum quod dixit, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, tam furoris quam inquietudinis signum sit, tamen hic esse solet ordo perditionis, ut primum homo per inquietudinem, constantiam gravitatis deserat, ac si tandem usque ad impatientiam furoris erumpat. Habet etiam hic gestus, id est citatus sive inquietus, cum molli ac procaci affinitatem, quia levitas aliquando lasciviam, aliquando impatientiam designat. Inquietus gestus lascivo et procaci concordat, sicut per Salomonem dicitur : De fenestra domus meæ per cancellos prospexi, et vi

« PoprzedniaDalej »