Obrazy na stronie
PDF
ePub

dimenta indisciplinatos et inquietos debent durius A Corripiat inquietos, consoletur pusillanimes,

arguere, obedientes, mites et patientes ut in melius proficiant obsecrare. Negligentes, contemnentes, et superbos aut increpent aut puniant. Neque dissimulent peccata delinquentium, sed mox ut cæperint oriri, radicitus ut prævalent, amputent, memores periculi Heli sacerdotis de filiis suis. Homestiores atque intelligibiliores prima et secunda admonitione corripiant ; improbos et duros corde, superbos et inobedientes verbere et castigatione coerceant, reducentes illud in memoriam : Stultus verbo non corrigitur, percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte (Prov. xxiii). Ipse vero qui vobis præest non se eæistimet p0testate dominante, sed charitate serviente felicem. Nam qui ita præsunt ut gaudeant de potestate dominii, non sunt veri pastores, sed mercenarii ; hi magis præesse appetunt quam prodesse, non quærunt animarum fructum, sed temporale lucrum ; non coelestem gloriam, sed terrenum honorem. De talibus ait Dominus in Evangelio : Amem dico vobis, receperunt mercedem suam (Matth. vi). Qui vero ita præsunt ut gaudeant de servitute charitatis, ipsi tenent exemplum veri pastoris, qui non venit ministrari sed ministrare et animam suam dare redemptionem pro multis. Illi vere prælati sunt et secundum Deum curam regiminis agunt, qui ad hoc tantum laborant, ut plures ad Deum secum trahant, quos delectat onus non honor, charitas non potestas, servitus impensa aliis, non suscepta ab aliis. Juxta quod Apostolus ait : Cum essem liber in omnibus, omnium me servum feci, ut omnes lucrifacerem (I Cor. Ix). Qui tamen propter auctoritatem regiminis honorandus est a subditis. Unde et subditur : JHomore coram vobis prælatus sit vobis. Ideo scilicet, honorari debet, quia Christi vocem in monasterio tenet. Unde et ipse Dominus pastoribus ait : Qui vos audit me audit, et qui vos spermit me spernit (Luc. x). Debent ergo serviDei suum honorare magistrum, cujus pro amore Dei supra se susceperunt magisterium. Qui tamen quanto plus honoratur exterius, tanto oportet ut amplius timeat, atque semetipsum despiciens eos a quibus honor impenditur sibi in cogitatione præponat. Unde subjectum est : Timore coram Deo sit substratus pedibus vestris. Hinc scriptum est : Quanto major es, humilia te in omnibus (Eccli. iii). Et iterum : Fili, te ducem constituerunt, noli eactolli, sed esto in eis quasi unus eae illis (Eccli. xxxii). Et Dominus in Evange1io : Omnis qui se eacaltat humiliabitur, et qui se humiliat eaealtabitur (Luc. xviii). Tanto quippe est major quisque apud Deum, quanto humilior fuerit apud semetipsum, Sed qualis debeat esse in moriEous audiamus. Circa omnes seipsum bonorum operum præbeat eacemplum. Sicut enim præcellit honoreet dignitate et ordine, ita eos præcedere debet sanctitate, ut ejus exemplo discant subditi qualiter vivere debeant. PATROL, CLXXVI

[ocr errors]

suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes. Qui locum tenet regiminis, mala inferre non debet sed tolerare, ut ex sua mansuetudine iracundos valeat mitigare. Quia medicus animarum contra passiones vitiorum debet opponere medicamenta virtutum, ita scilicet ut prius mores omnium diligenter inquirat, ut quid cuique inferre debeat agnoscat. Disciplinam libens habeat, metuendus imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium,tamen plus a vobis amari appetat quam timeri, semper cogitans Deo se pro vobis redditurum esse rationem. Oportet ut doctor ecclesiasticus sapiens sit et disciplinatus, quia tunc aliis recte disciplinam impoB nit, cum ipse disciplinate vivit,cum ex seipso trahit magisterium quod exercet in alio. Verba sunt Apostoli dicentis ad Hebræos : In disciplina perseverate, tanquam filiis offert se vobis Deus. Et quis filius quem non corripit pater ? (Hebr. xii). Sunt autem hæc duo necessaria ut rector suis exhibeat subditis, timorem scilicet et amorem. Timorem iis qui superbi ac rebelles et duræ mentis sunt. Amorem vero eis qui libenter, humiliter et devote serviunt Domino Deo. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri. Quia prælatus, quanto plus diligitur, tanto plus auditur. Et magis placet Deo illa servitus, quæ ex voluntate et amore fit, quam illa quæ fit ex timore. Propterea dulcis magister discipulis suis ait : Jam non dicam vos servos, sed amicos (Joan. xv). Non enim vult Dominus ut eum tanquam Dominum timeamus, sed vult ut eum diligamus tanquam patrem filii, et ut præcepta ejus faciamus, non timore pœnæ sed amore justitiæ. Hoc semper autem cogitare debet qui judex est animarum,quia super se judicem habet Deum, ut regiminis curam tanto sollicitius agat, quanto strictius se redditurum rationem pro sibi commissis apud districtum judicem pensat. Walde enim sollicitus debet esse quisque in bono opere, ut in cunctis quæ agit semper cogitet de extremo fine. Unde scriptum est: In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis (Eccli. vii). Unde vos magis obediendo non solum vestri, sed etiam ipsius miseremini,qui inter vos quanto in loco superiori, tanto in majori periculo versatur. In periculo magno versatur, quisquis in regiminis loco sublimatur. Nam quanto superior gradus, tanto periculosior casus, et cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Grande periculum est sibi et aliis vivere, temporalia simul et spiritualia providere. Sic debet sui curam agere, ut alios non negligat, sic de aliis cogitare, ut semetipsum obliviscendo non derelinquat; sic temporalia procurare, ut non refrigescat a spiritualibus. Sic inardescere ad spiritualia, ut sit sollicitus de temporalibus. Inde ergo magis subditi prælato obedire debent, unde magis eum pro ipsis vident laborare. Quod cum faciant non sui, sed etiam ipsius 30

magis obediendo miserentur. Sui videlicet ; quia A possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid negl* =_s NSTITUTIONE NOVITIORU <( I)E INS ONE NOVITIORUM CUJUS HÆC SUNT CAPITULA : CAP. I. Quibus modis inveniatur recte vivendi scientia. — CAP. II. Quid in omni actu agendum. CAP. III. Quid in singulis locis agendum. CAP. IV. Quid singulis temporibus agendum." — CAp. v. Quid erga singulas personas agendum. — CAP. VI. Quales se debeant eæhibere, qui per doctrinam proficere volunt. (;AP. Vii. De eremplis sanctorum imitandis. — CAP. VIII. De iis quœ in sacris Scriptuvis sunt attendenda. — CAP. 1\. (Juomodo in omnibus operibus suis debeat homo esse circumspectus. (. Ap* X. Quid sit disciplina, et quantum valeat. CAP. XI. De disciplina servanda in habitu. — CAp.

animas suas salvant. Scriptum est enim : Miserere amimæ tuæ placens Deo (Eccli. xxx). Ipsius quoque qui præest miserentur ; quia onus ejus alleviant obediendo. Cum enim scriptum sit : Filius sapiens lætificat patrem (Prov. x) ; tanto plus gaudent et liberius laborant Patres spirituales pro filiis, quanto magis eos vident spiritualibus obtemperare disciplinis. Donet Dominus ut observetis hæc omnia tamquam spiritualis pulchritudinis amatores, et bono Christi odore de bona conversatione fragrantes, non sicut servi sub lege, sed sicut filii sub gratia constituti. Apte sul)ditur post lectionem oratio. Sic enim est legere et prædicare, quomodo agrum seminare ; sic orare, quomodo semen operire. Sicut qui seminant in agro si hoc operire dissimulaverint, veniunt volucres, et totum quod seminatum esse videbatur diripiunt ; ita quidem isti qui in agro sui cordis semina verbi. Dei psallendo, legendo, prædicando, asperserint, nisi postea orando in corde recluserint et quodammodo sepelierint, veniunt volucres, id est cogitationes hujus sæculi volatiles inanes et vacuæ, et rapiunt quod in corde fuerit seminatum. Ideo post lectionem et praedicationem semper orandum est, ut virtus verbi Dei maneat in corde, et fructus spiritualis crescat in operatione. Bene autem ait : Tamquam spiritualis pulchritudinis amatores. Non enim possunt implere hæc omnia regularia præcepta nisi per amorem justitiæ, quæ est spiritualis pulchritudo animæ. Nemo enim invitus bene agit, etiam si bonum est quod agit. Quod vero subdit : Et bono Christi odore de bona comversatione fragramtes. Pertinet ab bonam vitam et bonam famam. Unde Apostolus : Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. 11). Servi sunt sub lege, qui ex timore Domino serviunt; liberi sub gratia, qui ex amore implent divina mandata. Gratia Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. v): implet legem : Justo non est leae posita (I Tim. 1); ubi enim spiritus Domini, ibi libertas (II Cor. iii). Sic autem viam mandatorum Dei curremns libere, si dilatatum cor nostrum in charitate Dei habeamus.

CAPUT XII.

J)E JUGI MEDITATIONE REGULE.

Ut autem vos in hoc libello tanquam in speculo

gatis, semel in septimana vobis legatur. Ideo legi præcipitur, quatenus memoriter frequenter teneatur. Beatus enim Jacobus dixit : Qui perspe cit in lege perfectæ libertatis, et manse, u in ea, non auditor obliviosus factus sed factor operis ; hic beatus in facto suo erit (Jac. i). Et bene lume libellum dicit speculum ; quia in eo tanquam in speculo inspicere possumus quales sumus, sive pulchri, sive foedi, sive justi, sive injusti ; utrum quisquam nostrum regulariter vivat ; utrum proficiat, an deficiat; utrum Deo placeat an displiceat. Scriptura quippe nol)is sacra nostram interiorem repræsentat imaginem ; ostendit quid formosum, quid deforme sit in anima, et qualiter B pulchritudo justitiæ debeat o])servari, qualiter del)eat virtutum decor componi ; quomodo vitiorum macula debeat abstergi. Pravorum usus est mala semper tegere,et quæ egerint nunquam retractare. Quidquid faciunt cæca mente pertranseunt. At eontra sancti viri in Scripturis saeris quotidie non cessant inspicere vitam suam, moresque suos vigilanter pensare. Et si quid deforme vel incompositum aut inordinatum invenerint, mox quod secundum seriptum vident, reformare et componere se student : quatenus saneti et immaculati coram Deo tam iii corpore inveniantur quam in anima. Ideo Psalmista ait : Tunc non confundar cum perspe.rero in omnibus mandatis tuis (Psal.cxviii). Et Apostolus admonet, dicens : 1'emovamini spiritu mentis vestrae (Ephes. iv). Et iterum : Noster homo iaterior removatur de die in diem (II Cor. iv). Unde aperte subjungitur : Et ubi vos inveneritis ea quæ scripta sunt facientes,agite gratias Deo bonorum oinnium largitori. Gratiarum actiones Patri luminum semper a nobis debentur, a quo omne datum optimum et omne domum perfectum (Jac. i). Seriptura teste descendit. Nemo est enim donis Dei beatus qui donanti existit ingratus. Et Apostolus : Quid habes quod non accepisti ? (I Cor. iv.) Merito ergo Domino Deo nostro gratias agere admonemur, ut agnoseat homo si quis bene vivit gratia Dei se habere, et ut proficiatur in dilectione justitiæ non aliunde eonsecuturum. Quæ cogitatio pium faeit. Ipsa est emim sapientia quæ pietas vocatur, qua colitur Pater luminum. Colitur autem sacrificio laudis gratiarumque actionibus, ut cultor ejus non in seipso sed in Domino glorietur. Ubi autem sibi quicunque vestrum videt aliquid deesse, doleat de præterito, caveat de futuro,orans ut ei debitum dimittatur, et in tentationem non tnducatur.

XII. De disciplina servando in gestu. — CAP. XIII. De disciplina servanda in locutione, et primo quid loquendum. — CAP. XIV. Cui loquendum sit. — CAP. XV. Ubi loquendum. — CAP. XVI. Quândo tdicendum et quando loquendum. — CAP. XVII. Quomodo loquendum sit. — CAP. XVIII. De disciplina in mensa, et primo in habitu et gestu. — CAP. XIX. De triplici observatione disciplinæ in cibo : ét primo quid comedendum. — CAP. XX. Secundo quantum comedendum. CAP. XXI. Tertio quomodo cómedendum.

PR0L0GUS. A spontaneum se obtulit, sed ut illam quoque accipe"

De tribus ad beatitudininem perducentibus, quae sunt scientia, disriplina, bonitas. Quia, fratres, largiente Domino de vana comversatione hujus sæculi per desiderium sanctum conversi est is, et ad ipsum qui fecit vos tota mentìs ìntentione ac voto redire disponit is, oportet vos munc ipsam viam discere per quam possitis ad illum quem queritis pervenire. Ipse est enim vera et sempiterna vita, eaetra quem sicut nemo vivere potest, ita quicunque in ipso et cum ipso vivit, beatus est. Si igitur Deum quaeritis (imo quia quæritis) veram profecto ac perpetuam beatitudinem habere desideratis. Ad beat itudinem autem nemo venire potest misi per virtutem, et virtus non alio modo veraciter apprehenditur, nisi disciplina virtutis non negligenter custodiatur. Usus enim diseiplinæ ad virtutem animum dirigit, virtus autem ad beatitudinem perducit. A e per hoc e.rercitium disciplinae esse debet vestra inchoatio, virtus per/ectio, praemium virtutis æterna beatitudo. Haec est, fratres, via, et ista est patria per quam currimus et ad quam pervenire desideramus. Hanc viam et hanc patriam Psalmista viderat cum dicebat : « Beati immaculatâ in via, qui ambulant in lege Domini (Psal. cxviii). » Hanc viam et hanc patriam viderat cum dicebat : « Disciploma tua correaeit me in finem (Psal. xvii). » Disciplina namque Dei in finem corrigit, quia plene et perfecte hominem reformans, per virtutem ad beatitudinem perducit. Hanc viam et hanc patriam tunc c etiam viderat cum dicebat : « Bomitatem et disciplinam et scientiam doce me (Psal. cxviii). » Consideravit namque quod per bonitatem venitur ad beatitudinem atque ideo bonitatem doceri se petit, quia per hanc ad illum pertingere concupivit. Sed quia rursum vidit quod ad bonitatem obtinen//am disciplina necessaria esset ; adjun.rit et dicit : « Disciplinam doce me. » Paratus enim erat disciplinam servare, et non solum ad illam servandam

[ocr errors]

re mereretur, supplicavit. Postremo quia vidit neminem servare posse disciplinam boni operis, qui non habeat scientiam vere discretionis, hanc quoque sibi dari quasi quoddam fundamentum et principium sanctæ conversationis postulavit. « Bomitatem, inquit, et disciplinam, et scientiam doce me. » Et ut se idoneum ad hæc discenda Ostenderet, novissime secutus adjunarit : « Quia mandatis tuis credidi (ibid.), » ac si diceret : Deo. Ideo docere me debes qualiter tibi servire debeo, quia praeceptis tuis jam per contumaciam non resisto ; credo bonum esse quod praecipis, credo verum esse quod promittis ; acquievi jam propter te mea relinquere et idcirco quaeso per te merear tua bona obtinere, « quia mandatis tuis credidi. » Sic et vos fratres gratia Dei jam credidistis mandatis ejus, reliquistis vestra propter ipsum, quærite nunc sua ab ipso ut mereamini per sua venire ad ipsum. Credidistis mandatis ejus dicentes : « Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quæ habes, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in cælo (Matth. xix). » Fecistas quod præcepit, speratis quod promisit, petite nunc ab ipso quod ad id obtinendum eæpedit. Nullus jam carnalis affeetus a percipienda gratia ejus vos impedit, reliquistis patrem et matrem, fratres et sorores, cognatos et affines, et praecinaeistis vos ad currendam viam ejus. Nihil jam amori illius præponitis, illum solum quæritis pro quo lucrificando omnia hujus mundi blandimenta quasi absinthium amara, et omnem qloriam atque decorem quasi stercora reputatis. Intrate viam ejus, et currite ad ipsum, tanto cituus requiem habebitis, quanto citius ad eum pervenietis. Via ad ipsum sunt scientia, disciplina, bonitas; per scientiam itur ad disciplinam, per disciplinam itur ad bonitatem, per bonitatem itur ad boatitudi, v. IIoc est propter quod vobiscum loqui cæpimus, ut quantum Dominus dederit, de hac via qua ad ipsum itur vos instruamus.

CAp. I. Quibus modos inveniatur recte vivendi scientia.

Primum igitur scire debetis quod hanc scientiam (quæ ad institutionem recte et honeste vivendi pertinet) multis modis hominem colligere et comparare sibi oportet, partim ratione, partim doctrina, partim exemplo, partim meditatione sanctarum Scripturarum, partim assidua inspectione operum ac morum suorum. Ratione quidem hoc modo. Debet siquidem diligenter considerare, et quantum valet per semetipsum discernere quid liceat et quid non lieeat, quid deceat, et quid non deceat, in omni taetu, et in omni loco, in omni tempore, erga omnem personam.

CAP. II. Quid in omni actu agendum.

A bent esse homines, et aut fessa membra somno

reficere, aut orationibus vel meditationibus sanctis in silentio animum exercere. In die vero de secreto suo in unum coeunt, et mutuo videndos se et imitandos ostendunt. Tunc exempla bonorum operum, tunc exhortationes verborum dare et accipere alium alii et alium ab alio licet. Tune qui alienos actus scrutatur,impudens jure dicitur; tunc qui alienos actus (quantum expedit) imitari dissimulat, torpens et inutilis merito nominátur. Sed nec eadem esse debet facies nostra postquam refecti sumus, quæ fuit priusquam cibum sumpsimus. Ante sumptum cibum magis hilares nos esse convenit, ne ipsa nostra abstinentia gravis et molesta videatur ; post vero magis modestos et taci

In omni aetu, hoc est qualiter sacra et divina B tos, ne per gulæ vitium crapula nos inflammasse spicit ; sive in eo qui propter vitam inferiorem, A tari non debemus. Proinde in his, talis habenda

mysteria impleri oporteat, qualiter humana officia, et quæ ad usum corporis pertinent exercere conveniat. Quam timoratum, quam sollicitum, quam devotum ac religiosum in Dei servitio homo exhibere se debeat, quam spontaneum, quam hilarem, et quam paratum offerre in sublevandis necessitatibus proximorum, quam parcum, quam honestum, et quam nulli importunum in iis quæ ad se pertinent quærendis ac perficiendis praestare, ut semper et sibi sit parcus, et proximo promptus, et Deo devotus! Qualiter assuescat suas in omnibus voluntates frangere, et alienis se voluntatibus (quantum fas et decens esse constiterit) per omnia discas inclinare. Qualis sedens, qualis jacens, qualis ambulans, qualis loquens, qualis tacens, qualis comedens, qualis jejunans, qualis denique aliquid agens,et qualis vacans esse debeat. CAP. III. Quid in singulis locis agendum. Non solum autem quid agat, sed etiam in quo loco quid agere debeat, consideret necesse est. Alius est modus habendi in eo loco ubi Deus adoratur, alius in eo ubi corpus reficitur. Alius in eo qui locutioni deputatus est, alius in eo ubi silentium custoditur. Alius denique intus, alius foris, alius in secreto, alius in publico. Et, quamvis in nullo loco disciplinam suam homo deserere debeat, diligentius tamen et magis sollicite ibi conservanda est, ubi vel neglecta pluribus generat scandalum, vel custodita bonæ imitationis exemplum. Discernendum est igitur quæ sint illa quæ in custodienda disciplina nusquam intermitti possunt, et quæ rursum illa sint quæ pro loco et tempore nunc intermitti, nunc exerceri volunt. Sæpe tamen illa quæ in publico necessaria sunt, quemdam prius in secreto exercitationis usum exposcunt, quia si ea prorsus in occulto negligimus, uti postmodum eis dum opus est in publico non valemus. Et tunc aut prorsus a disciplina deficientes intuentibus scandalum facimus, aut inepte id quod in nobis non est simulare conantes, irrisionem excitamus. CAP. IV. Quid singulis temporibus agendum.

Similiter quoque et tempora agendi discernenda "

sunt. Alius est modus vivendi in nocte, alius in die. Nox tempus est silentii et quietis. Dies tempus laboris, et motionis, et operis. In nocte secum de

putetur. Ante sumptum cibum, doctrinæ et orationis tempus est ; post vero operis, quia et tune exercendus est animus, dum adhuc ad studium spiritale levis est, et tunc reprimenda est caro, quando calor incentivi ejus per cibum amplius excitatus est. Sic et festi dies aliud studium et alium conversationis modum exigunt, atque alium ii in quibus operari licet, exposcunt. In illis nos oportet ad ecclesiam studiosius et alacrius convenire, et ad celebranda divina mysteria devotius intendere, atque in oratione diutius perseverare, habitu, incessu et actu majorem devotionem erga cultum divinum demonstrare, nihil non sanctum, nihil non divinum ; nihil non ordinatum agere, linguam a vaniloquio cohibere, pedes ab excursu et discursu stringere, oculos comprimere, vultum inclinare, mentem eligere, omnem denique actum et omnem motum cordis pariter et corporis ministerio divino mancipare, atque (ut ita dicam) quadam conversationis novitate festos dies honorare. In cæteris vero diebus quibus operari licet, nullus omnino otiosus apparere, sed unusquisque in eo quod sibi injunctum fuerit, non quod ipse elegerit, opere (quantum scientiæ et virium suarum possibilitas suppetit) sese debet exercere.Quantum enim decoris addit diebus festis quies vacationis, tantum ornamenti confert diebus cæteris labor operis ; ita ut et in illis quisquis noluerit esse quietus, judex sit vanitatis suæ, et in istis qui non fuerit studiosus, testis pigritiae. Carnales siquidem mentes, ne vel in illis diebus quiescant, vanitas exagitat, vel ne in istis in bono opere se exerceant, pigritia ligat. Quapropter non negligenter quidem habenda est in bono opere discretio temporum; quia,sicut malum opus nullo tempore laudabile est, ita bonum opus quodammodo reprehensione dignum judicatur, si tempore opportuno factum non est. CAP. V. Quud ergtt singulas personas agendum. Diseretis personarum quantum quidem pertinet ad dilectionem, secundum meritum, quantum vero ad venerationem, secundum ætatem et offieium habenda est. Meliores diligere, superiores honorare debemus, quia pereontumacia est sive in eo qui propter inferiorem gradum, in hominc virtutem de

gradum superiorem contemnit. Istis ergo honor, illis amor impendatur, sic tamen ut et honor istorum sit voluntarius, et illorum amor venerandus. Reverentia enim sine amore magis servilis est, et amore sine reverentia puerilis judicari debet. Cum tanta igitur humilitate et reverentia melioribus exhibendum est beneficium dilectionis, ut illis quasi ex necessitate videamur esse subjecti, et cum tanto affectu atque hilaritate superioribus solvendum est obsequium subjectionis, ut solo potius dilectionis debito illis credamur astricti. Istis sic reddamus sua quasi nostrum impenderemus ; illis sic exhibeamus nostra, quasi suum redderemus. Sex denique modis diseretionem personarum habendam ex his colligimus, tribus secundum dignitatem, et tribus secundum conversationem. Alii namque secundum dignitatem superiores sunt, alii æquales, alii inferiores. Superioribus obedientiam, timorem, obsequium et venerationem debemus exhibere, cum æqualibus pacem et concordiam custodire, invicem obsequio, beneficio et honore prævenire, im omni actione et verbo superiorem eis locum tribuere. Et si quando fortassis in aliquo negotio eos præire cogamur, cum omni humilitate et reverentia quæ facienda sunt non præcipere sed demonstrare, et si ut ipsi nos præcedant contigerit, cum alacritate et devotione quasi ex necessitate subjecti obedire. Inferioribus semper beneficium et auxilium impendere, nunquam improperare, sine contumelia corripere, sine superbia gubernare, sine crudelitate castigare, cum pietate fovere. Venerationem non exigere, societatem atque æqualitatem amare, majoribus per timorem subdi, æqualibus per charitatem obsequi, minoribus per humilitatem coæquari, præcipientibus parati, obedientibus modesti, maledicentibus taciti, laudantibus verecundi. Item secundum conversationem alios nobis quasi superiores, alios quasi æquales, alios quasi inferiores debemus attendere. lllorum conversatio inferior est nobis, quorum facta etsi condemnare non præsuminus, imitari tamen non debemus. lllorum conversatio par nobis est, quæ sic nostræ infirmitati contemperata est, ut et virtutis exemplum præbeat, et cooperandi facilitate in consortium nos suæ exercitationis admittat. lllorum conversatio supra nos est, quam venerari quidem et admirari possumus, imitari autem non valemus. Illorum conversatio superior nobis est, qui per longum disciplinæ exercitium intantum profecerunt, ut virtutem illorum nostra infirmitas quamvis incipiat per amorem appetere, per imitationem tamen non valet coæquare. Illorum conversatio quasi par nobis est, quorum opera ita nostris viribus contemperantur, ut in eis nihil sit quod possibilitatem nostram excedat, et tamen devotio nostra satis in eis quod imitari possit inveniat. Illorum conversatio quasi inferior nobis est, qui vel tanta nequeunt, quanta nos facere possumus, vel talia faciunt qualia nos imi

B

est discretio, ut superioribus quidem in omni loco et in omni opere vel sermone exhibere studeamus reverentiam, et quidquid egerint aut ubicunque fuerint, non præsumamus impudenter eis mos quasi coæquando ingerere. Sic namque debemus in ejusmodi virtutis exemplum quod imitemur, quodammodo taciti et a longe considerare, ut tamen consortium cooperandi nunquam præsumamus expetere, quatenus dum eis ubique cedimus, facile ex nostra modestia clareat, quam humilia de nobis, et quam sublimia de illis sentiamus. Negligentes vero et maxime eos quarum opera vel studia reprehensione digna apparent, tali nos cautela declinare oportet, ut et fugiamus quod faciunt, et tamen judicare non præsumamus quod sunt. Cogitemus in ejusmodi, nobis neque dari exemplum neque permitti judicium, quia hoc in eis fortassis ignorantia aut infirmitas excusat, quod si a nobis fieret, excusationem non haberet. Itaque necesse est ut sicut perfectorum societatem propter reverentiam appetere non præsumimus, ita quoque istorum consortium propter cautelam fugiamus, illos honorando, quia talibus sociari digni non sumus, istos cavendo, quia tálibus sociati facile corrumpi possumus. Præterea sicut is qui superioribus semper sociari appetit, se elatum esse indicat, ita qui cum pejoribus assidue conversari concupiscit, depravatum se esse demonstrat. Et ideo cum malorum consortium appetere nolumus, duplex nobis utilitatis fructus provenit, quia et culpam fugimus, et innocentiæ nostræ testimonium perhibemus. Quotidiana igitur et frequens conversatio nostra cum mediis et æqualibus nobis esse debet, ita ut inter eos etiam quoscunque in bono opere ferventiores cernimus, eorum societatem atque familiaritatem avidius appetamus. Cum his vero tanta nobis pacis et concordiæ servandæ diligentia sit, ut in nullo, inquam, negotio quantum in nobis est, fraterna dilectio perturbetur. Studeamus eis injuriam nunquam inferre aut molestiam, illatam vero nobis propter amorem fraternæ charitatis æquo animo sustinere, nihil contentiose aut arroganter erga eos agere, sed parati semper in omni opere et pertinaciter insistentibus cedere, et laborantibus libenter subvenire. Et quia inter pares nonnunquam perversa quædam virtutis æmulatio esse solet, ut videlicet sibi invicem de successu virtutum invideant, et ob hoc in exercendo bono opere tantum ne inferiores videantur, alter alterum prævenire contendant, tanto nos discretionis moderamine continere necesse est, ut operam mostram, sicut dictum est, neque ingeramus nolentibus, neque petentibus subtrahamus, quia in utroque livoris suspicio esse potest. Si quando autem in aliquo forte negotio laborantibus opem ferre cupimus, tanta hoc humilitate et mansuetudine faciendum est, ut, iisdem ipsis manifestum sit, quod non excellentiam operis, sed consortium quaeramus laboris. Cæterum quantum pertinet ad nos

« PoprzedniaDalej »