Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA 1NN0CENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS
ET coNciLii FL0RENTINI (ANN. 1439) PRO GRaecis FLORUERUNT :

RECUSIO CHRONOLOGICA OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA ECCLESIÆ SAECULA,

uuxta editiones AccuRATISSIMAS, INTeR se cUMQUE NONNULLis codicibUS MANUSCRIPTis coLLAtAs, PeRQUAM DiligeNteR cAstigata; DissERTATioNiBUs, coMMENtARiis, vARIISQUE LECTioNiBUS coNtiNENteR illustrata; omNiBUs opeRiBUs Post Amplissimas editiones QUae tRibus Novissimis saeculis DEBENtUR AbsolutAs detectis, AUcta; INDICIBUS PARTICULARiBUs ANALYTicis, siNGULOS SIvE TOMOS SIVE AUCtoREs ALICUJUS Mom F.Nti suBsEQUENTIBUs, DoNATA; CAPItUlis INtRA IPsUM textUM Rite Dispositis, NECNON ET titULis siNGULARUM PAGINARUM MARGiNEM suPERioREM DIsTINGUeNTiBUs sUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIF1CANTiBUs, ADoRNAtA ; oPERiBUs cUm dUbiis, TUM apocRYphis, ALIQUA vERo AUCTORITATE iN oRDiNE Ad trAdiTioNEM EccLEsiAsticAM P0LLENTiBUS, AMPLificAta ;

DucENtis et Amplius LocupletAtA iNdicibus AUctoRUM sicut et opeRUM, ALPHAbeticis, ciiRoNologicis, statisticis, syntheticis, ANALYticis, ANALoGicis, IN QUODQUE RELiGioNiS PUNCTUM, DogmAticUm, MoRAle, litURquicUM, CANONICUM, DisciPLiNARE, HisToRicUM, Et GUNCTA ALIA SINE ULLA ExcEPTioNE ; sed PRaesERtiM duobUs indicibUs immeNsis Et GeNERALiBUs, ALTERo scilicet RERUM, QUO coNsUlto, Quidquid non solum talis talisve PAteR, veRUM ETiAM UNUsQUisQUE PATRUM, NE UNO QUIdeM oMisso, iN QUODLiBET ThEMA scRiPseRit, uNo intUitU coNsPICIATUR; ALTERo SCRIPTURAE SACRAE, ex QUo lectori coMPeRiRE sit obviUM QUINAM PATREs et IN QUibUs opeRUM sUoRUM Locis siNGULos siNGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ versUs, A PRiMo GENESEOS USQUE AD NOViSSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT :

editio AccuRatissima, caeterisque oMNiBUs FAciLE ANTEPoNENda, si PeRPeNdANTUR ciiARACTERUM Nitiditas, chaRtae: QualitAs, iNtEGRitAs textus, perfectio coR RectioNis, oPERUM RecUsorUm tUM vARiEtas, TUM NUMERUS, FORMA voLUM1NUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU coNSTANTER similis, PRetii ExiguitAs, PRaeseRTIMQUE istA collectio, UNA, MEthodicA et chRoNologica, sexceNToRUM fRAGMENtoRUM opUscUloRUMQUE HActeNUS HIC ILLIC SPARsoRUM, PRiMUM AUTEM 1N nostra Bibliotheca, ex oPERiBUs Et Mss. Ad oMNEs aetAtes, Locos, linguas foRmAsQUE PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES LATINA PRIOR,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ
A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.
ACCURANTE J.-P. MIGNE,
IBibliotheeae Cleri universae,
SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGUL0S SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE,

[merged small][ocr errors][ocr errors][merged small]

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN viA DICTA A VENUE-DU-MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE-DU-MAINE, 127.

1830

[ocr errors]
[ocr errors]

Clichy, — Ex Typis Pauli Dupont, 12, via dicta Bac-D'AsNiÉREs. — 1836. 12.73.

[graphic]

SÆCULUM XII.

HUGONIS
DE S. VICTORE

CANONICI REGULARIS S. VICTORIS PARISIENSIS

TUM PIETATE, TUM DOCTRINA INSIGNIS

OPERA OMNIA

TRIBUS TOMIS DIGESTA

EX MANUSCRIPTIS EJUSDEM OPERIBUS QUÆ IN BIBLI0THECA VICTORINA
SERVANTUR ACCURATE CASTIGATA ET EMENDATA, CUM VITA IPSIUS
ANTEHAC NUSQUAM EDITA

STUDIO ET INDUSTRIA

CANONICORUM REGULARIUM
REGALIS ABBATIÆ S. VICTORIS PARISIENSIS

(Rothomagi 1648, fol.)

I E D IT T IO NOVA

sPURfis ET ALIENIS IN APPENDICEM AMANDATIS, ORDINE POTIORI DONATA, PRÆFATIONIBUS
AMPLISSIMIS VARIISQUE 0PUSCULIS AUCTA ET ILLUSTRATA

ACCURANTE J.-P. MIGNE
bibliothecae clEram JNivErasae
- ... sive - . : : :
CURSUUM COMPLETORUM IN SINGUL0S sciENTiae EcCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE
——-—---—-——-—
TOMUS SECUNDUS.

[ocr errors]

PARISIIS,
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES
IN vIA DICTA : AVENUE DU MAINE, 189, OLIM CHAUSSEE I DU |MAINE, 127,

1880

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

CAP. I. De tribus praeceptis prioris tabulæ. — CAP. II. De septem præceptis posterioris tabulæ.-CAP. III. De ordine præceptoru, a Dei.—CAP. IV. De substantia dilectionis, et de charitate ordinata.

CAP. I. — De tribus præceptis prioris tabulae. A rasse, sed etiam homines legimus, nec tamen

A vdi, Israel : Deus tuus, Deus unus est, ipswn adorabis, et ei soli servies (Deut. vi). Non hoc totum, de præcepto est quod dicitur, quia amte præceptum per admonitionem ad obedientiam auditoris animus praeparatur. A udi, Israel. Hic nota obédientiam. Deus tuus, hic nota gratiam. Deus vnus est, hic doctrinam ; quasi diceretur : Obedientiam exhibe, gratiam intellige, veritatem agnosce. Quod audis, hoc est obedientia, quam exigeris. Quod Deus tuus, est gratia prevænientis. Quod Deus unus, veritas qua illuminaris et perficeris. Deum tuum audi, qui tibi misericordiam jam exhibuit,et necdum tamen a te servitium accepit, ut scias ab ipso esse utrumque,

scilicet, et quod a te exigit opus virtutis, et quod B

tibi promittit præmium retributionis.Audi,Israel id est, ausculta, acquiesce. Omnis enim virtus ab obelientiaincipit, quemadmodum omne vitium ab inobedientia procedit. Frustra namque vel inobelienti gratia, vel contumaci doctrina, vel mom imtelligenti præceptum daretur. Idciro primum audi, Israel, ut si obediens, Deus tu us, ut devotus existas, Deus un us est, ut veritatem agnoscas. Deinde sequitur præceptum : Ipsum adorabis, hoc pertinet ad fidem. Et ei soli servies, hoc pertinet ad operationem. Fides enim operams ex dilectione perfectum facit, quia nec opus sine fide, nec fides cui tempus suppetit, accepta est sine opere. Proptera adora recte credendo, servi bene operando. Quæri autem potest, si id quod dixit, ei soli, ad utrumque referendum est, ut dicatur, Ipsum solum adorabis et ei soli servies ? Sed hoc quomodo stare poterit, quia sæpe in Veteri Testamento sanctos viros non solum angelos ado

[merged small][ocr errors]

propterea alicubi reprehensos invenimus ? Et in Novo Apostolus quidem etiam fideles ad serviendum superioribus et prælatis, summopere exhortatur. Sciendum ergo est quod alio modo homines adorantur, et alio modo Deus adorari præcipitur : usu mamque veteri superiores quivis ab inferioribus adorari dicebantur, quando eis `sive in curvatione genuum, sive capitis inclinatione ab his reverentia exhibebatur. Deum autem adorare est ei totam mentem per humilitatem ac devotionem substernere, et ipsum principium ac fimem omnis boni credere. Quod ei soli nos debere nemo est sanæ mentis qui ambigat. Unde ipse quoque per prophetam de se testatur, dicens : Gloriam meam alteri non dabo : et laudem ^neam sculptilibus (Isa. xLii), De servitute vero idipsum competenter intelligi potest, quia mimirum omnis ille rectissime soli Deo servire dicitur, qui et secundum Deum homini superiori humiliter se subjicit, et ubi causa Dei impugnatur fidenter contradicit, qui cavet sollicite ne in sua servitute, vel pro timore hominis contra Deum quid faciat, vel terrenae retributionis lucrum in intentione coelesti præmio anteponat. Sed in Græeo manifestior sententia expressa est. Græca namque locutio divinam servitutem ab humana proprio vocabulo distinguit quod Latinitas non habet : ibi enim Dei servitus latria, et humana dulia vocatur.Et ob hoc idololatræ appellati sunt qui eam servitutem quam Deo debuerunt, idolis exhibebant. Sed Latina lingua utramque sub eodem nomine servitutem comprehendit, et propterea obscurior signifiatio facta est, cum dicitur : Ei soli servies, quod in Græco ambiguum

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »