Obrazy na stronie
PDF
ePub

HUGONIS DE S. VICTORE

OPERUM PARS TERTIA. OPUSCULA MYSTICA.

EXPOSITIO

IN REGULAM BEATI AUGUSTINI.

CAPUT PRIMUM.

DE CHARITATE DE ET PROXIMI, DE UNITATE CORDIUM,
ET COMMUNITATE RERUM.

Hæc præcepta quæ subscripta sunt ideo regula appellantur, quia videlicet in eis nobis recte vivendi norma exprimitur. Regula autem dicitur, eo quod recte regat, vel quod recte doceat. Et quod nos dicimus regulam, Græci canonem appellant. Unde etiam Græco nomine canonici, id est regulares, appellati sunt hi qui in monasteriis constituti juxta regularia præcepta sanctorum Patrum canonice atque apostolice vivunt, quibus dicitur.

Hæc sunt quæ ut observetis præcipimus in monasterio constitutis.

A dia; et tali concordia quæ in Deo fit. Nam concordia ad faciendum peccatum mala est; concordia vero ad faciendum bonum, et sectandam justitiam, et serviendum Deo bona est. Hoc est propter quod in unum sumus congregati, scilicet ut in servitio divino unum spiritum et unam animam omnes habeamus in domo, et sit nobis anima una et cor unum in Deo. Oportet enim si in unum congregati sumus corporaliter, ut simul habitemus et spiritualiter. Non enim prodest si nos continet una domus, et separat diversa voluntas. Plus enim attendit Deus unitatem animi quam loci. Ecce in una domo sumus plures homines, diversi mores, diversa corda, diversæ animæ. Hæc omnia debet conjungere in unum una intentio et unus

Ad hæc nobis divina præcepta leguntur, quatenus lecta intelligantur et impleantur. Metuenda в amor in Deum. Debemus ergo in hoc esse unius

illa sententia, qua dicitur : Servus qui sit voluntalem domini sui et non facit, plagis vapulabit multis (Luc. XII). Hinc Paulus ait : Non enim auditores legis, sed factores justificabuntur (Rom. 11). Audiamus ergo sacra præcepta pii domini, et memores simus mandatorum ipsius ad faciendum ea. Quia sicut dicit beatus Jacobus: Si quis in lege perfectæ perspexerit libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit (Jacob. 1). Et Dominus in Evangelio: Beati qui audiunt verbum Dei et cutodiunt illud (Luc. x1). Igitur quæ præcipiuntur nobis in monasterio constitutis humiliter attendamus.

Primum propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis anima una et cor unum in Deo.

Primo nobis admonitio fit de unitate et concor

animi et unius voluntatis, ut serviamus Deo et diligamus Deum ex toto corde et ex tota anima, et proximum sicut nos. Necessaria itaque est nobis virtus concordiæ, quæ sic haberi potest si frater dum venit ad monasterium incipit se spoliare propria voluntate, atque illum imitari, qui ait: Non veni facere voluntatem meam (Joan. vi). Et iterum : Pater, non sicut ego volo, sed sicut tu (Matth. XXVI). Hoc est enim quod maxime adducit concordiam, si quisque non suam, sed alterius voluntatem facere studeat in bono. Et hoc est magnæ humilitatis judicium. Inde generatur obedientia, crescit charitas, et pax atque justitia, et Ecclesiæ virtutes; quod si volo facere voluntatem meam, cet iste suam, fiunt divisiones, oriuntur lites, iræquoque et rixæ, quæ sunt opera carnis. Et sicut ait Apostolus: Qui talia agunt regnum Deinon consequentur (Galat. v). Sunt quidam in congregatione

Et sit vobis anima una et cor unum in Deo. obstinati in suo sensu, sapientes in oculis suis; A nam, quod in animo conceperint, hoc quasi ex ratione defendunt; nec se aliis, sed alios sibi applicari contendunt. Et si viderint sibi non obtemperari, statim commoventur, et perturbantur. Tales solent esse rebelles mandatis seniorum; plurimumque in eis regnat passio inobedientiæ et impatientiæ. Isti non sunt idonei ad concordiam. Nam, juxta Apostoli vocem, evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. 1). Magna quippe obscuritas cordis est superbia, et valde stulta sapientia est, aliis se velle præferre. Quo contra idem Apostolus ait: Si quis videtur inter vos sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens (1 Cor. 1). Stultus enim sapiens B est, et secundum Deum magna sapientia est omnibus se judicare inferiorem. Inde scriptum est: Quanto major es, tanto te humilia in omnibus (Eccli. ). Hinc Dominus discipulos suos inter quos contentio erat, quis eorum videretur esse major, statim ad humilitatis concordiam revocat dicens: Qui major est vestrum, erit ipse vester servus. Et ipse Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam dare redemptionem pro multis (Matth. xx). Ergo unanimes habitemus in domo. Bonum est enim et jucundum Deo habitare fratres in unum (Psal. cxxxII). Nec tam placent ei nostra jejunia, nostræ orationes, quam concordia. Ideo dicit in Evangelio: Vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum (Matth. v). Ex quibus verbis patet quia qui concordiam non habet, omnipotenti Deo sacrificium offere non valet. Pensare ergo debemus quanta sit apud Deum concordia virtus, sine qua non placent ipsa sacrificia quibus delentur peccata. Et sciendum est quia cum ad conversionem venimus, contra diabolum certamen assuminus Nihil est autem, quod ipse tantum timeat, quantum charitatis unitatem. Nam si distribuimus totum, quod habemus, propter Deum, hoc diabolus non timet, quia ipse nihil possidet. Si jejunamus, hoc ipse non metuit, quia cibum non sumit. Si vigilemus, inde non terretur, quia somno non utitur. Sed si charitate conjungimur, inde vehementer expavescit quia hoc tenemus in terra, quod ipse in cœlo contempsit servare. Hinc est quod sancta Ecclesia terribilis esse ut castrorum acies ordinata describitur, quia sicut hostes timent quando aciem castrorum bene ordinatam et conjunctam ad bellum vident, ita nimirum diabolus expavescit, quando spirituales viros virtutum armis accinctos in unitate concordiæ vivere conspicit; victusque vehementer dolet, cum eos per discordiam dividere, et penetrare non valet. Hinc de Domino scriptum est: Factus est in pace locus ejus (Psal. LXXV). Ibi confregit potentias, arcum, scutum, gladium, et bellum. Ex quibus verbis patet quod omnia diabolica arma frangit concordia.

Hæ sunt primitiæ spiritus, quas ex primordio nostræ conversionis offerre omnipotenti Deo debemus, sicut ipsa Sapientia præcepit, dicens Fili, da mihi cor tuum (Prov. xxш). Prius enim corde et voluntate trahimur ad Deum. Ergo si corpore separamur a sæculo, corde et anima jungamur Deo, ut possimus veraciter dicere: Mihi autem adhærere Deo bonum est. Nam qui adhæret Deo, unus spiritus est cum eo (Psal. LXXII; I Cor. vi). Adhæreamus ergo ei, ut simus fortes per ipsum, ut simus unum in ipso, et beati cum ipso dicamus ei : Adhæsit anima mea post te (Psal. LXII). Charitas separat nos a mundo, et ipsa nos conjungit Deo. Sic erit nobis anima una, et unum cor in Deo, si ex toto corde, et ex tota anima diligamus Deum. Deus enim charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo (I Joan, iv). Et quia charitas non quærit quæ sua sunt, recte subjungitur:

Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia.

Non enim debemus aliquid habere proprium, aut quidquam dicere meum, sed nostrum, ut dicatur nostra cappa, nostra tunica, nostra domus, et in eæteris similiter. Omnia enim in communi debemus habere, et omnia communi nomine appellare.

C

D

Sed in hoc pensandum est quanta differentia sit inter carnales fratres et spirituales. Nam illi, quod commune est eis, dividunt: isti quo! divisum erat in communi ponunt. Ibi quisque, quod suum est, quærit isti non quæ sua sunt, quærunt, sed quæ Jesu Christi. Plus ergo valet ista propinquitas quam ilia; quia illa deficit, ista crescit. Illa habet divisionem, ista unitatem. Illa transit cum sæculo, ista permanet cum futuro. Ad hoc enim simul modo in ista domo vivimus, ut postmodum in cœlesti regno maneamus. Filii Dei sumus, ait Apostolus, sed nondum apparuit quid erimus. Sciemus autem cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. ш); et Paulus. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram requirimus (Hebr. xm). Ergo non debemus habere propria, sed sint nobis omnia communia. Partes sibi faciunt homines in hoc sæculo : alius argentum et aurum ; alii domos et familias : alius nomen grande, potentiam et gloriam; iste hoc: alius aliud, diversi diverso modo. Pars vero piorum est ipse Deus. Et nos si volumus habere talem partem, talem hæreditatem ut est Dominus, tales nos oportet exhibere, ut digni simus eum possidere et possideri ab ipso. Ergo si volumus in hæreditatem possidere Deum, nihil debemus habere extra Deum. Nam nimis est avarus cui non sufficit Deus. Quia si quidpiam aliquid quærimus verbi gratia aurum, argentum, possessiones, cum istis partibus pars fieri Dominus dedignatur. Verba sunt Hier. Ego, inquit, non accipio hæreditatem inter cæteras tribus; sed quasi sacerdos et levita vivo

decimis; et altari serviens, altaris oblatione susten- A dum est quod multi corpore indigent, non animo. tor: habens victum et vestitum, his contentus ero.

Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum (Matth. v). Et quia quandiu hic vivimus, corporali necessitate indigemus, recte subjungitur.

Et distribuatur unicuique vestrum a præposito vestro victus et vestimentum.

Sic enim Dominus voluit ordinari Ecclesias suas, ut alii vacarent spiritualibus, alii eis temporalia ministrarent. Et ideo alios voluit esse præpositos, alios subditos. Præpositorum officium est subditis corporalia ministrare. Subditorum ministerium est spiritualibus studiis insistere : lectioni, orationi, contemplationi vacare, in psalmis hymnis et canticis spiritualibus cœlesti Domino deservire. Tanto B ergo opus est ut circa se sollicitus vivant, quanto eos aliena cura non implicat. Constitutum est a Domino, ut qui altari serviunt, de altari vivant : Dignus est operarius, sicut ipse ait, mercede sua (Luc. x). Et ideo si vivimus de annona Christi, et justum est ut laboremus in servitio Christi: et tunc digne mercedem accipimus, si prius boni operarii fuerimus. Dicit enim apostolus Paulus : Qui non vult operari, non manducet (II Thess. v). Quia si non laboramus et manducamus, tanto majoris criminis efficimur rei, quanto Dei beneficia suscipimus indigni. Oportet ergo ut serviamus ei a quo pascimur, si sine periculo animæ volumus sumere hoc quod distribuitur, et tanto plus debemus esse solliciti in bono opere, quanto c ea percipimus sine magno labore. Nam quid mirum, si hi, qui temporalibus occupantur, minus studiose et religiose vivunt, si frequenter in cogitationibus et sermonibus atque actionibus suis offendunt? Usus enim sæculi homines ad peccatum etiam quandoque invitum trahit. Hi vero quibus et cura mundi, et occasio peccandi deest, quanto minus religiose vivunt, tanto magis supernum judicem offendunt: nec sine gravi periculo animæ etiam in niminis negligentiis offendunt. Pensemus ergo ad quid nobis victus, et tegumentum tribuitur: ut sit totum desiderium nostrum, primum quærere regnum Der et justitiam ejus, propter quod hæc omnia adjiciuntur nobis (Matth. VI). Qualiter autem distribuendum sit, ostenditur cum subinfertur.

Non æqualiter omnibus distribuatur, quia non æqualiter valetis omnes,sed potius unicuique prout cuique opus fuerit.

Et hoc auctoritate apostolica roborat, dicens : Sic enim legitis in Actibus apostolorum, quia erant illis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut unicuique opus erat (Act. Iv).

Hoc non est ita intelligendum, ut unicuique quod opus erat, sic abundanter distribueretur quod non haberent indigentiam. Cum enim scriptum sit, quod inter eos nullus egens erat (Act. iv), scriptum etiam legimus esse de ipsis apostolis, quod serviebant Deo in fame et siti, in frigore et nuditate (II Cor. x1). Ex quibus verbis colligen

C

D

Sed qui semetipsos abnegant propter Christum, animi virtute ipsam superant naturam. Dei namque dilectio quæ fortis est ut mors, non solum illicita desideria, verum etiam ipsos corporales et naturales exstinguit affectus. In primitiva quippe Ecclesia tanta erat gratiæ spiritualis abundantia, ut non solum modico contenti essent, sed hoc ipsum quod nihil habebant, pro summis deliciis deputarent. Unde Apostolus ait Nihil habentes et omnia possidentes (II Cor. VI). Hinc etiam quidam vir sanctus ait: Sufficiebat nobis paupertas nostra, ut divitiæ commutarentur (Tob. v). Item ait Apostolus Magnus, inquit, quæstus est pietas cum sufficientia; habentes, inquit, victum et veslitum his contenti simus (I Tim. vi). In hujusmodi ergo non debemus attendere voluntatem carnis, sed valetudinem naturæ. Plus enim appetit earnalis voluntas quam necessitas. Quamobrem in eo quod dicitur, quod unicuique quod opus est tribuatur, iste modus servandus est quatenus sic nutriatur caro ut serviat, et iterum sic reprimatur ut non superbiat; sic servetur necessitas naturæ, ut abscindatur superfluitas concupiscentiæ.

Qui autem aliquid habebant in sæculo quando ingressi fuerint monasterium, libenter velint illud

esse commune.

Hoc fecerunt primitivæ Ecclesiæ fratres. Dignum enim eis videbatur, ut qui communem habebant gratiam communem haberent et substantiam ; et quibus unus erat spiritus, unus esset et sumptus. Bene autem additum est hoc verbum libenter, quia hilarem datorem diligit Deus (II Cor. x). Libenter debemus terrena dare, ut possimus cœlestia comparare. Regnum enim cœlorum tantum valet, quantum habes. Nihil vilius cum emitur, nihil charius cum possidetur. Duo sunt quæ relinqui oportet propter Deum, facultatem scilicet. possidendi, et voluntatem habendi: Hinc est quod Dominus ait in Evangelio: Qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. xiv). Et iterum : Qui vult venire post me, abneget semetipsum (Luc. 1x). Illud pertinet ad substantiam, hoc ad voluntatem. Non enim sufficit exteriorem relinquere substantiam, nisi interiorem abscindamus concupiscentiam. Unde et subditur :

Qui autem non habebant, non ea quærant in monasterio, quæ nec foris habere potuerunt.

Etiam illi qui nihil habebant foris, habent intus quod relinquere possunt propter Deum scilicet voluntatem habendi. Unde scriptum est: Non concupisces (Exod. xx). Plus enim attendit affectum Deus quam censum. Hinc per Sapientem dicitur : Fili, da mihi cor tuum (Prov. XXIII). Quod fieri non potest nisi prius carnalis appetitus resecetur. Primum ergo jubemur habita deserere; deinde terrena non quærere, ut postea liberius ad cœlestia possimus anhelare. Et ne videretur pauperibus sæculi qui convertuntur, necessaria non debere

ministrari, quia nihil in monasterio quærere præ- A tum recumbunt in novissimo loco, et secundum cipiuntur subjectum est:

Sed tamen eorum infirmitati quod opus est tribuatur, etiam si paupertas eorum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire.

Sive enim divites sint, sive pauperes, sive nobiles, sive ignobiles : quicunque accedunt ad servitium Christi; justum est ut vivant de annona Christi. Dignus est enim operarius mercede sua (I Tim. v).

Tamen non ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non potuerunt.

Multi enim ad conversionem veniunt non tam propter animæ salutem, quam propter corporis necessitatem; qui non Deum colunt, sed ventrem B suum, de quibus ait Apostolus. Quorum Deus venter est (Philipp. 1). Talibus Dominus dicit in Evangelio: Amen dico vobis, quæritis me non quia vidistis signa, sed, quia manducastis ex panibus meis (Joan. vi). Horum talium tota est intentio atque felicitas ut bene pascantur, bene vestiantur, et bene sit eis temporaliter. Et quia terrena appetunt cœlestibus privantur. Receperunt enim, sicut Dominus ait, mercedem suam (Matth. Iv). Unde summopere cavendum est, ne temporalibus adhæreamus bonis. Ideo Psalmista nos admonet, dicens Divitiæ si affluant, nolite cor apponere (Psal. LXI). Terrena quidem nobis in usu esse debent, cœlestia autem in desiderio. Est enim quædam admirabilis et magna multitudo dulcedinis Dei quam habet in se, de qua dictum est: Quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus diligentibus se (I Cor. 11). Unde scriptum est: Satiabor cum apparuerit gloria tua (Psal. xvi). Illa ergo satietas debet esse nostra felicitas.

CAPUT II.

DE HUMILITATE.

Nec erigant cervicem, quia sociantur eis ad quos foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant et terrena vana non quærant, ne incipiant monasteria divitibus esse utilia non pauperibus, si divites illic humiliantur et pauperes inflantur.

Cervicem erigere signum superbiæ est. Si superbis angelis non fuit utile cœlum, constat, quia superbis hominibus non erit utile monasterium. Et si sanctus sit locus, si sanctus sit habitus, si sancta opera videantur, totum ex vitio superbiæ inutile habebitur. Superbia enim casum habet. Ideo sanctus David orat ad Dominum ut non veniat ei pes superbiæ, quia ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem: expulsi sunt nec potuerunt stare (Psal. xxxv). Quo contra utilia sunt humilibus monasteria. Ipsi enim sunt docibiles Dei, sicut scriptum est: Docebit mites vias suas (Psal. XXIV). Itemque: Qui emittit fontes in convallibus (Psal. c); id est gratiam suam præstat humilibus. Ipsi quidem bona quæ faciunt non amittunt, quia custodem virtutum humilitatem non deseruut. Et quia justa evangelicum præcep

C

D

prophetam eligunt abjecti esse in domo Domini; ideo ab ipso merentur exaudiri sicut scriptum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur; et qui se humiliat exaltabitur (Luc. xvIII). Et iterum: Superbis Deus resistit; humilibus autem dat gratiam (I Petr. v).

Rursus etiam illi, qui aliquid videbantur esse in sæculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt. Magis autem studeant non de parentum divitum dignitate; sed de pauperum fratrum societate gloriari.

Summopere cavere debent fratres, qui ad sanctam societatem et communem vitam venerunt, ut non habeat alter alterum fastidio,quamvis eo ditior sit, sive nobilior, sive sapientior. Quoniam sicut dicit Apostolus: Infirma mundi elegit Deus et ignobilia et contemptibilia, ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus (I Cor. 1), scilicet neque potens in potentia sua; neque sapiens in sapientia sua, neque dives in divitiis suis. Non enim est personarum acceptio apud Deum (Colos. 1). Nam idem Dominus dives in omnes qui invocant eum. Bene autem non de dignitate divitum parentum, sed de societate pauperum fratrum præcipimur gloriari, quoniam ipse qui dives est in gloria sua pauper factus est pro nobis. Non divitibus sed pauperibus dignatus est sociari; ut et nos pauperes simus proter ipsum, quoniam pauperibus promissum est regnum cœlorum. Gloriari quidem de divitiis pertinet ad vanitatem mundi; de paupertate vero gloriari pertinet ad beatitudinem.

Nec extollantur si communi vitæ aliquid de suis facultatibus contulerint ; nec de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si in sæculo fruentur.

Ex præcedenti sententia et iis quæ sequuntur, nobis duo genera superbiæ designantur. Unum carnale, aliud spirituale. Nam pauperes fastidire et de nobilitate gloriari ad superbiam pertinet quæ inter homines sæculares frequenter solet evenire. Deo peribus misericordiæ se extollere superbia spiritualis, quæ solet etiam spirituales corrumpere. Magis autem timenda est superbia spiritualis quam carnalis, quia se extollere de bono opere aut de virtute, ab alto cadere est. Et quanto altior est ascensus, tanto periculosior est casus. Dominus dicit in Evangelio: Cum facis eleemosynam,nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna in abscondito: et ille qui videt in abscondito reddet tibi (Matth. vi). Per dexteram recta operatio; per sinistram favor mundi atque elatio designatur; ex his verbis admonemur ut recta quæ agimus abscondere ab elatione studeamus,alioquin mercedem non habebimus apud Patrem nostrum. Deinde ostendit quantum sit vitium superbiæ; cum subjungit.

Alia quippe quæcunque iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant.

Ex hoc apparet quia cæteris vitiis major est su- A perbia. Per vitia enim et virtutes exterminat humanam mentem: superbia Deo et hominibus odibilis est, de qua scriptum est: Initium omnis peccati superbia (Eccli. x). Prima est in peccando; ultima remanet in conflictu. Nam cum servus Dei cætera vitia superavit; et jam ad virtutum alta conscenderit ; adhuc habet pugnam contra superbiam, quam nisi expugnaverit, in cæteris frustra laboravit. Cum ergo foris bona agimus, intus cor ab elatione custodiamus; quia nulla Deo placet cum superbia operatio. Unde Scriptura nos admonet dicens: Omni custodia custodi cor tuum, quia mors et vita ab ipso procedit (Prov. Iv).

Et quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior effi- B citur divitias contemnendo, quam fuerat possidendo?

Non prodest nobis nostra relinquere, nisi relinquamus et nos. Non enim, dicit Dominus : Beati pauperes rebus, sed spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. v). De contemptu rerum quisque debet esse humilior non superbior, et melius esset ut eas in sæculo retineret quam sic relinqueret, ut inde in monasterio superbiret. Sicut ergo illa anima est beata quæ sua propter Dominum pauperibus dividit ut humilietur, ita est illa misera quæ inde extollitur. Infelix profecto est qui per iter virtutum tendit ad vitia, et unde præmium habere debuit, inde tormentum incurrit. Omnis quippe superbus tanto in imo est, quanto c in altum se erigit, tantoque profundius labitur, quanto excelsius elevatur. Resecatis quibusdam vitiis ad unanimitatem redit, quam primo commendavit, dicens.

Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis Deum invicem, cujus templa facti estis.

Unanimiter vivimus si unum in Deo animum habeamus, quemadmodum primitiva Ecclesia, cui cor erat unum et anima una. Quod ait unanimiter pertinet ad voluntatem. Quod vero subdit concorditer, pertinet ad bonos mores. Hic est rectus ordo vivendi, primum ut sit voluntas una, deinde concors vita. Frater qui vult concorditer vivere, prius debet pravos mores deponere, ne sit perversus, inordinatus, indisciplinatus, ne anxietate sua cæteros premat, deinde ita debet librare actus suos et totam vitam suam, ut concordare possit secundum Deum cum quibus vivit. Sunt ergo nonnulli qui, postquam sæculum relinquunt, proprias voluntates sequi volunt. Et rursus sunt plerique qui in suis actibus appetunt sæcularibus apparere. Ideo dictum est: Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite. Deum autem in nobis invicem honoramus, si nos invicem propter ipsum diligamus, si præcepta ejus sollicite custodimus et efficimur sanctum templum ejus per inhabitationem Spiritus ejus in nobis. Nostrum est Deum honorare, Dei est nos inhabitare et illustrare per gratiam.

PATROL. CLXXVI

Nec extollantur si communi vitæ aliquid de suis facultatibus contulerint, etc., usque fruerentur.

Melius est res suas in sæculo tenere, quam eas ita in monasterio distribuere, ut velint se inde extollere. Nam si extolluntur, dejiciuntur. Quisquis enim in eo quod bene agit intumescit, eo ipso tramite quo proficit cadit. Bona quippe actio cum elatione non elevat, sed gravat. Beata est ergo illa anima quæ potest dicere cum Propheta: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt ocu-' li mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. cxxx). Felix plane est qui non habet occultam superbiam in corde, nec apertam corpore, nec in vultu, nec in habitu, neque in sermone, neque in opere, neque in cæteris motibus suis. Et si non ambulat in magnis, id est si se non reputat inter magnos, quod nobilis fuerit aut potens, aut quod divitias suas communi vitæ contulerit, aut quod in aliquo officio sit utilis. Et si non ambulat in mirabilibus super se, ut de religione et sanctitate desuper a Deo sibi collata non velit apparere tanquam admirabilis atque laudabilis. Raro tamen invenitur aliquis, qui ex his aliquam commotionem non habeat. Ut autem ista omnia superbiæ genera possit servus Dei superare, semper de se debet humiliter sentire et non exaltare animam suam, sed in humilitate reprimere, juxta quod scriptum est: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus (Eccli. 1). Valde enim timenda sunt verba quæ sequuntur: Alia enim quæcunque iniquitas, etc. Avaritia enim non exercetur nisi in malis operibus. Luxuria non exercetur nisi malis operibus, similiter et cætera vitia. Sola superbia etiam bonis operibus insidiatur ut pereant. Ideo Pharisæus perdidit bona sua, quia se egisse jactanter protulit. Augustinus: Sunt quidam qui de contemptu vanæ gloriæ vanius gloriantur. Similiter sunt plerique qui de contemptu divitiarum vanius extolluntur, de quibus subjungitur:

Et quid prodest dispergendo dare pauperibus et pauperem fieri, cum anima misera superbior efficitur divitias contemnendo quam fuerat possidendo?

Ac si aperte dicere. Quid prodest paupertas cum superbia? Melior est dives humilis quam su erbus pauper. Melior est peccator humilis quam justus elatus. Debet ergo in omnibus esse servus ei providus et circumspectus, primum ne mola agat, deinde ne bona negligat, postmodum ne in nobis quæ facit intumescat; quia tunc sunt veraciter bona quæ agimus, si ea scmper in humilitate custodimus. Et tunc veraciter sumus pauperes Christi, si humiles sumus pro amore Christi. Et: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum (Matth. v). Unde aperte subjungitur :

Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite, et honorate in vobis Deum invicem, cujus templa facti estis.

Paupertas quippe, et humilitas generant charitatem. Charitas vero unitatem nutrit; unitas vero

29

« PoprzedniaDalej »