Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

carne viri per coitum carnis semen suscipit ad ge- A quod concipitur, in altero quidem de carne viri namque illa nostri generis et doloris mater, post- A tringat ? Quod si ridiculum omnino est, et ab hutate rationis et viribus corporis super excelleret : A in sacramento conjugii caste sanctus amor viri ad

nerandam carnem. Nec aliud concipit quam ille est, a quo concipit, aut ipsa quæ concipit ; et quod concipit, hoc parit. Quid ergo dicemus? Nunquid Spiritus sanctus de sua substantia semen partus infudit alvo virginis? Quomodo ergo semen carmis ministrare potuit substantia spiritualis ? An forte semen carnis non fuit quod conceptum est, et caro fuit, quod matum est ? Quid dicimus ? Quomodo Maria de Spiritn san- to concepit ? Et si de Spiritu sancto, concepit, quomodo Spiritus sanctus pater Christi non fuit? Jaec omnia magna consideratione indigent, ne forte in re difficili et valde obscura sensus humanus aliquid amplius sua possibilitate præsumat. Nec ideo de his dubitandum est, quia obscura sunt, rec ideo aliquid temere definiendum, quia credenda sunt. Quæramus ergo quid concepit Maria. A ut enim carnem non concepit, et carnem non genuit ; aut si carnem genuit, carnem concepit. Quod enim concepit, hoc genuit ? Sed quomodo carnem ministrare potuit non caro, aut non carnem gignere caro ? Ista perplexa inquisitio sive quærendi ratio, quemadmodum sane et competenter intelligi valeat consideremus. Et primum quidem in ea quæ secundum solitam ac usitatam naturæ operationem peragitur conceptione ejusdem naturæ opus quomodo compleatur intueamur. In parentibus carnaliter generanti])us et per carnis coitum nascituram carnem ex carne fabricantibus utroque natura substantiam mini

strat partui creando, ut ex utriusque carne proce- C.

dat, quæ solum in unius carne formanda est caro. Tamen hoc vectigal (quod natura quasi debitum quoddam ex instituto Creatoris ad fabricam humani corporis absolvendam impendit) ita prorsus sine ulla necessitate aut coactione ab ea requiritur, ut non nisi sola dilectione, et, ut sic dixerim, spontanea charitate ad id tribuendum inclinetur. Nihil est enim, præter solam dilectionem, quod hoc debitum a natura extorquere possit ; sed cum spontanea fuerit charitate persuasa, tunc nimirum sibi mutuo ad opus consummandum ex utraque parte libenter atque gratanter occurrit. Sane quidquid violenter nolenti abripitur, ad ejusmodi causæ effectum incongruum prorsus atque inefficax demonstratur. Sola ego dilectio est, quæ naturam persuadere, et volentem quodammodo cogere potest ad seminandum partum. Et quidem in muliere amor viri, in viro autem amor mulieris id agere solet, ut quia in altero s9lum natura sibi sufficiens non est, uterque alteri per dilectionem subveniat, ut quod nouiter Per se potuit, uterque per se cum altero possit. Igitur semen humani partus a sola muliere formandum concipitur, quod simul a viro et muliere seminatur. Quod quidem, sicut jam dictum est, in muliere per amorem viri, et in viro per amorem mulieris natura operatur. Propter quod etiam mulier non nisi a viro concipere dicitur, lieet tam de se quam de viro accipiat unde fecundatur. Et recte de solo viro concipit, quia id

[ocr errors]
[ocr errors]

sumitur, in altero autem per amorem viri monstratur. Non itaque hoc solum de viro concipit, quod de viro accipit, sed hoc etiam de viro concipit, quod ex se de amore viri accipit. Hoc praemittere voluimus propter id quod dictum est, Mariam de Spiritu sancto concepisse. Concepit ergo Maria de Spiritu saneto, non quod de substantia Spiritus sancti semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti ex earne virginis divino partui natura substantiam ministravit. Nam quia in corde, quo amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne ejus virtus Spiritus sancti mirabilia faciebat. Et cujus dilectio in corde illius non suscepit socium, ejus operatio in carne illius non habebat exemplum. Hoc igitur solum virgo concepit, quod de sua carne per amorem et operationem Spiritus sancti accepit ; de quo etiam solo sine virilis seminis admistione filium genuit. Non ergo libido carnis conceptionem in virgine operata est, quæ nec de earne viri semen accepit, nec de sua carne per amorem viri concepit, sed per amorem et operationem Spiritus sancti. Nec ipse Spiritus sanctus idcirco pater Christi dicendus est, quia ejus amor conceptionem virginis operatus est, quia non de sua essentia virgini semen partus tribuit, sed ipsi de carne propria virgini per amorem suum atque virtutem su])stantiam ministravit. Christus ergo et de virgine natus est, quia de carne virginis carmis substantiam accepit. Et de Spiritu saneto conceptus est, quia ipsa eum virgo ex sola carne sua sine admistione virilis seminis per sancti Spiritus operationem amoremque concepit. Hinc est quod eidem Virgini parituræ per angelum dicitur : Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabat tibi (Luc. 1). Spiritus sanctus namque virgini supervenit, ut per ejus operationem caro Christi de carne virginis formaretur. Et virtus Altissimi obumbravit ei, ne substantiam earnis ministrans, carnali concupiscentia ureretur. Et sic quidem nos intelligendum putamus id quod de Spiritu saneto virgo concepisse dicitur. Sic etiam posse astrui, quod in concipiendo libidinem non sensisse perhi})etur. CAP. III. Quod sine doloris et sine virginitatis detrimento Maria Christum peperit. Restat nunc novissimum hoc ex his tribus quæ proposita erant, ut eam etiam sinc dolore preperisse, nullumque in pariendo virginitatis detrimentum sustinuisse demonstremus. Audivi ego aliquando virginem concepisse, sed non peperisse virginem, quia talis de viro concepit quod peperit. Merito namque in partu corrupta est integritas, quia in ct)nceptu virginitas polluta est, justumque erat, ut non pareretur sine dolore, quod conceptum non erat sine libidine. Nequaquam partus dolorem afferret, si conceptus non sensisset libidinem. Quia si culpa delectationis illicitæ concipientem non pollueret, nunquam poena doloris parientem cruciaret.Prima quam malam delectationem coneeperat, tune demum quod filios in dolore paritura esset, audiebat ut aperte demonstraret, quod non idcirco pariat eum dolore, quod a viro coneipit, sed quod eum libidine. Quis enim possit dicere, si homo non peccasset, utrum partus humanus etiam de viro conceptus aut integritatem corrumperet, aut eastitatem violaret ? Et qnidem si non violaretur castitas, quare integritas corrumperetur ? dicat qui potest. Beata autem virgo Maria ut supra primam conditionem esset seeunda restauratio, et naturam generis gratia vineeret Salvatoris, non solum sine libidine coneepit, sed neque de semine viri partum accepit ; et ob hoc sine dolore filium edidit, et cum integritatis decore post partum virgo permansit. CAP. IV. Quaestio, utrum probabile sit, matrimonium sine consensu coitus contrahi posse. Quoniam quidem necdum quaestiones finem acceperunt, cogor quotidie expositionem expositioni superinducere, et veterem parietem recenti temperatura linire, rudibus namque animis novo semper errore fatiscentibus nihil satis expositum esse potest ; qui dum tenebris suis involuti alienam lucem non vident, omne quod intelligere nequeunt, obscure dici queruntur, atque ita defectum suarum mentium in causationem transferunt sermonum. In eo tractatu, quem de beatæ Mariæ virginitate dictavi, quæstio in manibus habita est, in qua id potissimum agebatur, an quovis modo demonstrari posset, utrum sine consensu eoitus conjugium sanciri valeret. Cumque nos, quod oportuit in hujus sententiae definitionem, proponeremus, ratio patefacta est in consensu earnis nequaquam consistere sanctitatem sacramenti eonjugalis.Proinde determinantes ea quae conjugii sanetio expostulat, signavimus conjugium esse legitimam societatem inter virum et feminam, in qua, excepto quoque carnis commercio, ex pari consensu uterque semetipsum dehet alteri, ut videlicet et se ille conservet, ne ad alienam societatem transeat, et se illi non neget, ut ab ea, quae adinvicem, societate se non disjungat. IIoc cum snffieere potuisset his, quibus ratio manifesta sufficeret, ecce iterum qui in matre Domini verum conjugii sacramentum verumque virginitatis propositum simnl profiteri nolunt, propterea quod matrimonium sine assensu coitus carnis ratum non esse autument, nostram definitionem (quæ a conjugio carmis mecessitatem excludit) hae ratione infirmare contendunt. Si, inquiunt, aliud non est conjugium, nisi talis societas, in qua exeepto quoque earnis commercio ex pari consensu, uterque semetipsum debet alteri debito conservandi,et non negandi se ad eam, quæ in communi est societate, inseparabilem unionem ac fidem : cur etiam in eodem sexu conjugium rectissime ac sanctissime celebrari non possit, et individua societas laudabili charitate sanciri ? Quid enim impedit ut vir virum, et femina feminam tali sibi pactionis foedere et societatis amore non as

C

D

mana prorsus ratione seelusum, ut scilicet in eodem sexu conjugii sacramentum celebretur, ubi nihilominus ejusmodi fœderatio societatis non prohibetur, restat, ut in conjugii pactione ipsam, quæ nisi in sexu utroque constituta non est, earnis unionem, quantum ad consensum spectat, necessariam esse profiteamur. Cogunt igitur, ut nos (si assensum coitus in ct njugii pactione necessarium omnino non esse volumus quemadmodum ista societas, quæ in nostra definitione signata est, in eodem sexu saneiri non posse, demonstremus. Ad quod cum id solum sufficere posset, quod divina institutio hanc ad utrumque sexum foederandum ordinavit, proptereaque in eodem sexu (ut si fiat) ita a conjugii sacramento foret aliena, quemadmodum ob id ipsum fiat illicita; et sicut in diverso etiam sexu inter matrem et filium foret inconcessa; idcirco a sanctitate conjugalis sacramenti esset vacua quia qui dixit : Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uacori suae, e! erunt duo in carne una (Gen. 11), hanc societatem inter matrem et filium inordinatam et ob hoc non castam esse manifeste docuit, cum in conjugio sanciendo non matrem petendam, sed relinquendam ostendit. Hæc igitur ratio cum sola sufficeret ad comprobandum, quod in eodem sexu quamli])et casta et indissolubili charitate astricto conjugii saeramentum esse non possit ; debemus tamen, sicut in omni assertione divina justum est, non nostri qui loquimur, defensionem tantum attendere, quantum eorum, quibus loquimur, ædificationem. Reddenda itaque ratio, quare coiijugii saeramentum (quod in diverso sex u nihil ad sanctificationem sui pr;eter spontaneam perpetuæ ac indivisæ societatis eharitatem exigit) in eodem nihilominus sexu s, muli atque eadem foederatione sanciri non possit. Hoc facimus ita. In conjugio siquidem duo sunt : sacramentum conjugii, et sacramentum eonjugalis officii. Hoc est conjugium et conjugii offieium utrumque sacramentum. Conjugium est in foedere dilectionis. Conjugii officium est in generatione prolis. Igitur amor conjugalis sacramentum est, et sacramentum in conjugibus est commistio carnis. Sed amor conjugalis sacramentum est illius dilectionis, quæ est in spiritu, inter Deum et animam. Commistio carnis in conjugibus sacramentum est illius participationis, quæ est in carne inter Christum et Ecclesiam. Quapropter amor conjugalis nequaquam inter pares esse debuit ; quia ille, cujus sacramentum erat, inter pares non fuit.Juncti sunt itaque in unius societatis amore et masculus et femina, sicut juncti erant in unius societatis amore Deus et anima.Nunquid jam non vides quo tendat omnis nostræ disputationis assertio ? Aspice ista duo collegia charitatis,in terra masculum et feminam, in coelo Deum et animam et considera quam rationabili providentia cuncta disposita sint.Creavit Deus masculum et feminam, et de masculo feminam ; et quia de illo facta est, sub illo constituta est. Illi datum est, ut et vivaci

huic ordinatum est ut non solum obedientia, sed et matura subesset. Voluit ergo Deus, ut in illius fortitudine et providentia hæc (quasi suæ fragilitatis consortia) requiesceret ; et ut in illo hujus infirmitas pietatem excitaret, quatenus et vir mulierem quodammodo ex pietate diligeret, et mulier virum magis ex necessitate amaret. Quod ergo vir mulierem diligit, quodammodo beneficium est, quia pietate vincitur, ne infirmitatem deserat.Quod autem mulier virum diligit, magis debitum est, quia naturali necessitate compellitur, ut patrocinium requirat, atque ita quodammodo tota dileetionis utilitas ad mulierem refertur ; quia in ipsa causa est, pro qua vel ipsa virum diligit, vel a viro ipsa diligitur. Patefactum est igitur dilectiomis sacramentum. Saeramentum dileetio, et dilectionis saeramentum dilectio. Nec opus jam est longa expositione, ut ostendatur, qualiter in hujus sacramenti figura vir imago Dei sit, et femina rationalis animæ typum in se formamque demonstret. Manifestum est enim, quod sicut viri amor ad mulierem pietate quadam et compassione naturali inclinatur, vir autem a muliere magis necessitate eonditionis diligitur ; ita Deus animam rationalem prius gratuita pietate diligit, et eam postmodum ad amorem sui quadam rationabili necessitate spontaneam tamen et volentem convertit. Diligit ille prior gratis nos, ut postmodum diligentes ad diligentem se convertat nos, fiatque una dilectio

nis societas, et propter nos, quia nobis necessa- C

ria : et propter illum quia in illo beata. In hac autem jucunda dilectionis conversatione amor Dei quodammodo caput est, quia ab illo in nos prius dilectio oritur ; et ad illum a nobis dilectio conversa refertur. Simili quoque ratione in conjugii charitate, quæ hujus dilectionis est saeramentum, amor viri caput est ; quia prior vir mulieri per compassionem pietatis in amore se sociat, ut mulieris dilectio per eruditionem ad virum conversa, et per spontaneam benignitatem suscepta in societate charitatis unum fiat. Propterea dicit Apostolus : Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus est (I Cor. n). Nam quod est

feminam, hoc est in sacramento fidei amor Christi ad Ecclesiam ; hoc quod est in inearnatione Verl)i, amor Dei ad humanam naturam. Propter hoc in cantico amoris cum illa æterna charitas et amor ineffabilis sive Dei ad animam, sive Christi ad Eeclesiam ; non qualis fuit, sed qualiter potuit, verbis promi debuisset ; nihil in rebus visibilibus aut in humanis affectibus similius inveniri poterat, quam amor sponsi et sponsae ; aut nom aliunde quam per suum sacramentum invisibilis illa et spiritualis dilectio ostenderetur, ut dum id quod humanus affectus moverat, auditus per Verbum acciperet ; id quod non noverat, cor interius per amorem gustaret. Nam ipsam

B ibidem mutuæ charitatis vicissitudinem, qua una

uni sociata, nec lissidium in suo suscipit, nee consortium in alieno admittit sponsa signifieare volebat, cum diceret : Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia (Cant. ii), donec aspiret dies et inclinentur umbrae (Cant. vii). Et rursum : Ego dilecto meo, ad me conversio ejus (Cant. vi). Sponsus quoque ipse uniti amoris praerogativam commendans. Se.raginta, inquit, sunt reginæ et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus. Una est columba mea, perfecta mea. Una matri suae, electa genitrici suae (Cant. vi). Propter sacramentum ergo dilectionis æternæ Deus conjugium sancire voluit propter utilitatem propagationis humanæ sexum creavit ; et tamen amor conjugalis non propter sexum dissimilem sacramentum est, sed propter naturam differentem. Non enim secus, sed natura disparem in alterutrum charitatem amori tribuit, et tamen sexus inæqualitatem naturae discernit. Casta enim dilectio non ex tali sexu aliter afficitur, sed in tali sexu ex tali natura. Propterea quod extra talem sexum ' taliter affici non potest, quia extra talem sexum non invenitur talis natura. Sufficiat hoc eis, qui quærunt quomodo amor conjugalis (cui carnis commercium excipitur) in eodem quoque sexu utrobique non simili veritate sanciatur.

DE MI0[)0 DICENDI ET \lEI)ITANDI
LIBELLUS.

(Ex ms. S. Audoeni Rothomagensis edidit dom MARTENE Thesauri anecdot. tom. V, col. 883.)

[ocr errors]

Hunc libellum erhabuit nobis ms. cgder monasterii S. Audoeni Rothomagensis ante annos quadrin0ent08 eraratus, atque ita inscriptus Hugo Parisiensis de modo Jieendi et ímoditam li. Stylum Victori*}um Hugonem omnino repraeseniat, quem, licet natione Yprensis eristimetur, ideo Pari$iensem fuisse dictum ęredimus, quod canonicus rejularis in Parisiensi S. Viotoris monasterio, virerit, scripserit g!gue obierit.. Sed huic libello haud erit abs re præmittere praeclaram de ji,ii), ejusdem Hugoms 9!berti epistolam ad Joannem, quam eae mss. Prulliaeensi ejuimùs. (Earstat inter Trolegomenà ad

[ocr errors]

HUG0 PARISIENSiS

DE MODO DICENDI ET MEDITANDI.

H. Humilitas discere volenti necessaria.. — Prin- A Dicimus enim, lego librum illi, et lego librum ab

cipium discendi humilitas est, cujus cum multa sunt doeumenta, haec tria præcipue ad lectorem pertinent. Primum ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat. Secundum ut a nemine diseere erubescat. Tertium ut cum scientiam adleptus fuerit, caeteros non spernat. Multos hoc decepit quod ante tempus sapientes videri volunt, et ideo al) aliis quod nesciunt diseere erubescunt. Tu vero, fili, ab omnibus libenter disce quod nescis. Sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. Qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt. Nullam denique seientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. Nullam, si vacat, Scripturam vel saltem legem contemnas. Si nihil lueraris, nec perdis aliquid. Apostolus enim ait : « 0mnia legentes, quae bona sunt tenentes ( I Thess. v). » Bonus lector humilis debet esse et mansuetus, a curis sæcularibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, et sedulus ut ab omni])us libenter discat. Nunquam de scientia sua præsumat, non videri doetus, sed esse quaerat, dicta sapientium quaerat, et semper eoram oculis mentis quasi speculum vultus sui temere ardenter studeat. 2. Studendi tria mecessaria. — Tria sunt studentibus necessaria, natura, exercitium, disciplina. In natura consideratur ut facile audita percipiat, et percepta firmiter retineat. In exercitio, ut labore et sedulitate naturalem sensum exeolat. In disciplina, ut laudabiliter vivens mores cum scientia componat. Ingenio et memoria polleat.— Qui doctrinae operam dant, ingenio simul et memoria pollere debent. Quæ duo in omni studio ita sibi cohærent, ut si alterum desit, neminem alterum ad perfectionem ducere possit, sicut nulla prodesse possunt lucra, ubi deest eustodia ; et incassum receptacula munit, qui quod recondat non habuit. 4. Ingenium est vis quædam naturaliter animo insita per se valens. Memoria est rerum et verborum et sententiarum ac sensum firmissima animi vel mentis perceptio. Ingenium invenit, memoria custodit. Ingenium a natura proficiseitur, usu juvatur, immoderato labore retunditur, et temperato acuitur exercitio. Memoria per exercitium retinendi et assidue meditandi maxime juvatur et viget. I)uo sunt quæ ingenium exercent, lectio et meditatio. Lectio est cum ex his quae scripta sunt, regulis et praeceptis informamur. Item leetio est per subjectam (8) sensus investigatio. Trimodum est genus leetionis, docentis, discentis, vel per se inspicientis.

(8) Deest hic aliquod verbum.

[ocr errors]

illo, et lego librum. 5. De meditatione. — Meditatio est frequens cogitatio cum eonsilio, quæ causam et originem, modum et utilitatem uniuscujusque rei prudenter investigat. Meditatio principium sumit a lectione, nullis tamen struitur regulis aut præceptis lectionis. Delectatur enim quodam aperto discurrere spatio, ubi liberam contemplandæ veritati aeiem afiigat, et nune has, nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda quæque penetrare, nihil aneeps, nihil obscurum relinquere. Principium ergo doetrinæ est in lectione, consummatio in meditatione. Quam si quis familiarius amare didicerit, eique sæpius vacare voluerit, jucundam valde reddit vitam, et maximam in tribulatione præstat consolationem. Ea enim maxime est quæ animam a terrenorum aetuum strepitu segregat, et in hac vita etiam aeternae quietis dulcedine, quodammodo praegustare facit. Cumque jam per ea quæ faeta sunt, eum qui fecit quærere didicerit et intelligere, tunc animam pariter et scientia erudit et lætitia profundit : unde fit ut maximum in meditatione sit oblectamentum. 6. Medttationis tria genera. Tria sunt genera meditationis. Unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum.Mores sunt in vitiis et virtutibus. Mandatum divinum aliud præcipiens, aliud promittens, aliud terrens. 0pus Dei est et quod creat potentia, et quod moderatur sapientia, et quod cooperatur gratia. Quæ omnia quanta sint admiratione digna tanto magis quisque novit, quanto attentius i)ei mirabilia meditari consuevit. 7. Memoriæ commendanda quae sumus edocti.— Memoria colligendo custodit ea quæ ingenium investigat et invenit. Oportet enim ut quae discendo divisimus, commendanda memoriae colligamus. Colligere est ea de quibus prolixius vel scriptum vel disputatum est ad brevem quamdam et compendiosam summam redigere; quae a majoribus epilogus, id est brevis recapitulatio supradictorum appellata est. Memoria enim hominis brevitate gaudet, et si in multa dividitur fit minor in singulis. Debemus ergo in omni studio vel doctrina breve aliquid et certum colligere, quod in arcula memoriae recondatur, unde postmodum cum res exigit aliqua deriventur. Haec etiam saepe replicare et de ventre memoriae ad palatum revocare necesse est ne longa intermissione obsoleat. 8. Animæ rationali tres visiones. Meditationis et tionalis visiones. Cogitatio, meditatio et contemplatio. Cogitatio estcum mens notione rerum transitorie tangitur, cum ipsa res sua imagine animo subito præsentatur, vel per sensum ingrediens, vel a memoria exurgens. Meditatio est assidua ac sagax retractatio cogitationis, aliquid obscurum explicare nitens, vel scrutans penetrare occultum. Contemplatio est perspicax et liber animi intuitus in res perspiciendas usquequaque diffusas. Inter meditationem et contemplationem hoc interesse videtur, quod meditatio semper est de rebus a nostra intelligentia occultis ; contemplatio vero de rebus vel secundum suam naturam vel secundum capacitatem nostram manifestis; et quod meditatio semper circa unum aliquid rimandum occupatur ; contemplatio autem ad multa vel etiam ad universa comprehendenda diffunditur. Meditatio itaque est vis quædam mentis curiosa ae sagax obscura investigare et perplexa evolvere. Contemplatio est vivacitas illa intelligentiae, quæ cuncta in palam habens manifesta visione comprehendit, et ita quodammodo id quod meditatio quærit, contemplatio possidet. 9. Contemplationis duo genera. — Contemplationis autem duo genera sunt, unum quod et primum est et incipientium in creaturarum consideratione, aliud quod ultimum et perfectorum est in contemplatione Creatoris. In Proverbiis Salomon quasi meditando incessit, in Ecclesiaste ad primum gradum contemplationis ascendit, in Canticis cantieorum ad supremum se transtulit. Ut igitur tria his propriis vocabulis distinguamus,prima est meditatio, secunda est speculatio, tertia est contemplatio. In meditatione mentem pia devotione succensam pertubatio carnalium passionum importune exurgens obnubilat; in speculatione novitas insolitæ visionis in admiratione sublevat ; in contemplatione miræ dulcedinis gustus totam in gaudium et jucunditatem commutat. Igituv in meditatione est sollicitudo, in speculatione admiratio, in contemplatione dulcedo.

contemplationis discrimen. — Tres sunt animæ ra- A est vanitas curiositatis vel cupiditatis, quæ menti

10. Tria in eaepositione. Expositio tria continet, litteram, sensum, sententiam. Littera est congrua ordinatio dictionum, quam etiam constructionem vocamus. Sensus est facilis quaedam et apta figuratio, quam littera prima fronte præfert. Sententia est profundior intelligentia, quæ misi expositione vel interpretatione non invenitur. In his ordo ut primum littera, deinde sensus, postea sententia requiratur: quo facto, perfecta est expositio.

11. Vanitatum tria genera. Tria sunt genera vanitatum, prima est vanitas mutabilitatis quæ omnibus rebus caducis inest per conditionem. Secunda

bus hominum inest per rerum transientium et vanarum inordinatam dilectionem. Tertia est vanitas mortalitatis, quæ corporibus humanis inest per pœnalitatem. 12. Eloquentiæ munia. Dixit quidam eloquens et verum dixit, ita dicere debere eloquentem, ut doceat, ut delectet, ut flectat (S. AUGUsT. lib. iv De doct. Christ., cap. 14). Demum addidit : Docere necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriae. Horum trium quod primo loco positum est, hoc est docendi necessitas in rebus est constituta quas dicimus, reliqua duo in modo quo dicimus. Qui ergo dicendo nititur persuadere quod bonum est, nihil horum spernens, ut scilicet doceat, ut

B delectet, ut flectat; oret atque agat ut intelligenter,

ut libenter, ut obedienter audiatur. Quod cum apte et convenienter fit non immerito eloquens dici potesf, etsi non eum sequatur auditoris assensus. Ad haec tria, id est ut doceat, ut delectet, ut flectat, etiam tria illa videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dicit: Is igitur erit eloquens, qui poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere. Discat quidem omnia quæ docenda sunt qui et nosse vult, et docere, facultatemque dicendi ut decet virum ecclesiasticum comparet. Qui vero dicit cum docere vult, quandiu non intelligitur; nondum se existimet dixisse quod vult, ei quem vult docere; quia, etsi dixit quod ipse intelligit, nondum ipsi dixisse

C putandus est a quo intellectus non est. Si vero in

tellectus est, quocunque modo dixerit, dixit. Divinarum igitur debet Scripturarum doctor et defensor rectæ fidei, et debellator erroris, et bona doeere, atque in hoc opere sermonis conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agitur, quid exspectare debeant intimare. Ubi autem benivolos, intentos, dociles aut invenerit, aut ipse fecerit, cætera peragenda sunt, sicut causa postulat. Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est; si tamen indigeat ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quæ dubia sunt certa fiant; documentis adhibitis ratiocinandum est.

[blocks in formation]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »