Obrazy na stronie
PDF
ePub

sumitur, in altero autem per amorem viri monstratur. Non itaque hoc solum de viro concipit, quod de viro accipit, sed hoc etiam de viro concipit, quod ex se de amore viri accipit. Hoc præmittere voluimus propter id quod dictum est, Mariam de Spiritu sancto concepisse. Concepit ergo Maria de Spiritu sancto, non quod de substantia Spiritus sancti semen partus acceperit, sed quia per amorem et operationem Spiritus sancti ex carne virginis divino partui natura substantiam ministravit. Nam quia in corde, quo amor Spiritus sancti singulariter ardebat, ideo in carne ejus virtus Spiritus sancti mirabilia faciebat. Et cujus dilectio in corde illius non suscepit socium, ejus operatio in carne illius non habebat exemplum. Hoc igitur solum virgo concepit, quod de sua carne per amorem et operationem Spiritus sancti accepit; de quo etiam solo sine virilis seminis admistione filium genuit. Non ergo libido carnis conceptionem in virgine operata est, quæ nec de carne viri semen accepit, nec de sua carne per amorem viri concepit, sed per amorem et operationem Spiritus sancti. Nec ipse Spiritus sanctus idcirco pater Christi dicendus est, quia ejus amor conceptionem virginis operatus est, quia non de sua essentia virgini semen partus tribuit, sed ipsi de carne propria virgini per amorem suum atque virtutem substantiam ministravit. Christus ergo et de virgine natus est, quia de carne virginis carnis substantiam accepit. Et de Spiritu sancto conceptus est, quia ipsa eum virgo. ex sola carne sua sine admistione virilis seminis per sancti Spiritus operationem amoremque concepit. Hinc est quod eidem Virgini parituræ per angelum dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabıt tibi (Luc. 1). Spiritus sanctus namque virgini supervenit, ut per ejus operationem caro Christi de carne virginis formaretur. Et virtus Altissimi obumbravit ei, ne substantiam carnis ministrans, carnali concupiscentia ureretur. Et sic quidem nos intelligendum putamus id quod de Spiritu sancto virgo concepisse dicitur. Sic etiam posse astrui, quod in concipiendo libidinem non sensisse perhibetur.

carne viri per coitum carnis semen suscipit ad ge- A quod concipitur, in altero quidem de carne viri nerandam carnem. Nec aliud concipit quam ille est, a quo concipit, aut ipsa quæ concipit; et quod concipit, hoc parit. Quid ergo dicemus? Nunquid Spiritus sanctus de sua substantia semen partus infudit alvo virginis? Quomodo ergo semen carnis ministrare potuit substantia spiritualis? An forte semen carnis non fuit quod conceptum est, et caro fuit, quod natum est? Quid dicimus? Quomodo Maria de Spiritn san to concepit? Et si de Spiritu sancto, concepit, quomodo Spiritus sanctus pater Christi non fuit? Hæc omnia magna consideratione indigent, ne forte in re difficili et valde obscura sensus humanus aliquid amplius sua possibilitate præsumat. Nec ideo de his dubitandum est, quia obscura sunt, rec ideo aliquid temere definien- в dum, quia credenda sunt. Quæramus ergo quid concepit Maria. Aut enim carnem non concepit, et carnem non genuit; aut si carnem genuit, carnem concepit. Quod enim concepit, hoc genuit ? Sed quomodo carnem ministrare potuit non caro, aut non carnem gignere caro? Ista perplexa inquisitio sive quærendi ratio, quemadmodum sane et competenter intelligi valeat consideremus. Et primum quidem in ea quæ secundum solitam ac usitatam naturæ operationem peragitur conceptione ejusdem naturæ opus quomodo compleatur intueamur. In parentibus carnaliter generantibus et per carnis coitum nascituram carnem ex carne fabricantibus utroque natura substantiam ministrat partui creando, ut ex utriusque carne proce- c dat, quæ solum in unius carne formanda est caro. Tamen hoc vectigal (quod natura quasi debitum * quoddam ex instituto Creatoris ad fabricam humani corporis absolvendam impendit) ita prorsus sine ulla necessitate aut coactione ab ea requiritur, ut non nisi sola dilectione, et, ut sic dixerim, spontanea charitate ad id tribuendum inclinetur. Nihil est enim, præter solam dilectionem, quod hoc debitum a natura extorquere possit; sed cum spontanea fuerit charitate persuasa, tunc nimirum sibi mutuo ad opus consummandum ex utraque parte libenter atque gratanter occurrit. Sane quidquid violenter nolenti abripitur, ad ejusmodi causæ effectum incongruum prorsus atque inefficax demonstratur. Sola ego dilectio est, quæ naturam persuadere, et volentem quodammodo cogere potest ad seminandum partum. Et quidem in muliere amor viri, in viro autem amor mulieris id agere solet, ut quia in altero solum natura sibi sufficiens non est, uterque alteri per dilectionem subveniat, ut quod neuter per se potuit, uterque per se cum altero possit. Igitur semen humani partus a sola muliere formandum concipitur, quod simul a viro et muliere seminatur. Quod quidem, sicut jam dictum est, in muliere per amorem viri, et in viro per amorem mulieris natura operatur. Propter quod etiam mulier non nisi a viro concipere dicitur, lieet tam de se quam de viro accipiat unde fecundatur. Et recte de solo viro concipit, quia id

D

CAP. III. Quod sine doloris et sine virginitatis detrimento Maria Christum peperit.

Restat nunc novissimum hoc ex his tribus quæ proposita erant, ut eam etiam sine dolore preperisse, nullumque in pariendo virginitatis detrimentum sustinuisse demonstremus. Audivi ego aliquando virginem concepisse, sed non peperisse virginem, quia talis de viro concepit quod peperit. Merito namque in partu corrupta est integritas, quia in conceptu virginitas polluta est, justumque erat, ut non pareretur sine dolore, quod conceptum non erat sine libidine. Nequaquam partus dolorem afferret, si conceptus non sensisset libidinem. Quia si culpa delectationis illicita concipientem non pollueret, nunquam pœna doloris parientem cruciaret.Prima

namque illa nostri generis et doloris mater, post- A tringat? Quod si ridiculum omnino est, et ab hu

quam malam delectationem conceperat, tunc demum quod filios in dolore paritura esset, audiebat ut aperte demonstraret, quod non idcirco pariat cum dolore, quod a viro concipit, sed quod cum libidine. Quis enim possit dicere, si homo non peccasset, utrum partus humanus etiam de viro conceptus aut integritatem corrumperet, aut castitatem violaret? Et quidem si non violaretur castitas, quare integritas corrumperetur ? dicat qui potest. Beata autem virgo Maria ut supra primam conditionem esset secunda restauratio, et naturam generis gratia vinceret Salvatoris, non solum sine libidine concepit, sed neque de semine viri partum accepit; et ob hoc sine dolore filium edidit, et cum integritatis decore post partum virgo per

mansit.

CAP. IV. Quæstio, utrum probabile sit, matrimo

mana prorsus ratione seclusum, ut scilicet in eodem sexu conjugii sacramentum celebretur, ubi nihilominus ejusmodi fœderatio societatis non prohibetur, restat, ut in conjugii pactione ipsam, quæ nisi in sexu utroque constituta non est, carnis unionem, quantum ad consensum spectat, necessariam esse profiteamur. Cogunt igitur, ut nos (si assensum coitus in cunjugii pactione necessarium omnino non esse volumus quemadmodum ista societas, quæ in nostra definitione signata est, in eodem sexu sanciri non posse, demonstremus. Ad quod cum id solum sufficere posset, quod divina institutio hanc ad utrumque sexum fœderandum ordinavit, proptereaque in eodem sexu (ut si fiat) B ita a conjugii sacramento foret aliena, quemadmodum ob id ipsum fiat illicita ; et sicut in diverso etiam sexu inter matrem et filium foret inconcessa; idcirco a sanctitate conjugalis sacramenti esset vacua quia qui dixit: Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una (Gen. 11), hanc societatem inter matrem et filium inordinatam et ob hoc non castam esse manifeste docuit, cum in conjugio sanciendo non matrem petendam, sed relinquendam ostendit. Hæc igitur ratio cum sola sufficeret ad comprobandum, quod in eodem sexu quamlibet casta et indissolubili charitate astricto conjugii sacramentum esse non possit; debemus tamen, sicut in omni assertione divina justum est, non nostri qui loquimur, defensionem tantum attendere, quantum eorum, quibus loquimur, ædificationem. Reddenda itaque ratio, quare conjugii sacramentum (quod in diverso sexu nihil ad sanctificationem sui præter spontaneam perpetuæ ac indivisa societatis charitatem exigit) in eodem nihilominus sexu simili atque eadem fœderatione sanciri non possit. Hoc facimus ita. In conjugio siquidem duo sunt : sacramentum conjugii, et sacramentum conjugalis officii. Hoc est conjugium et conjugii officium utrumque sacramentum. Conjugium est in fœdere dilectionis. Conjugii officium est in generatione prolis. Igitur amor conjugalis sacramentum est, et sacramentum in conjugibus est commistio carnis. Sed amor conjugalis sacramentum est illius dilectionis, quæ est in spiritu, inter Deum et animam. Commistio carnis in conjugibus sacramentum est illius participationis, quæ est in carne inter Christum et Ecclesiam. Quapropter amor conjugalis nequaquam inter pares esse debuit; quia ille, cujus sacramentum erat, inter pares non fuit.Juncti sunt itaque in unius societatis amore et masculus et femina, sicut juncti erant in unius societatis amore Deus et anima.Nunquid jam non vides quo tendat omnis nostræ disputationis assertio? Aspice ista duo collegia charitatis,in terra masculum et feminam, in cœlo Deum et animam et considera quam rationabili providentia cuncta disposita sint.Creavit Deus masculum et feminam, et de masculo feminam; et quia de illo facta est, sub illo constituta est. Illi datum est, ut et vivaci

nium sine consensu coitus contrahi posse. Quoniam quidem necdum quaestiones finem acceperunt, cogor quotidie expositionem expositioni superinducere, et veterem parietem recenti temperatura linire, rudibus namque animis novo semper errore fatiscentibus nihil satis expositum esse potest; qui dum tenebris suis involuti alienam lucem non vident, omne quod intelligere nequeunt, obscure dici queruntur, atque ita defectum suarum mentium in causationem transferunt sermonum. In eo tractatu, quem de beatæ Mariæ virginitate dictavi, quæstio in manibus habita est, in qua id potissimum agebatur, an quovis modo demons- C trari posset, utrum sine consensu coitus conjugium sanciri valeret. Cumque nos, quod oportuit in hujus sententiæ definitionem, proponeremus, ratio patefacta est in consensu carnis nequaquam consistere sanctitatem sacramenti conjugalis. Proinde determinantes ea quæ conjugii sanctio expostulat, signavimus conjugium esse legitimam societatem inter virum et feminam, in qua, excepto quoque carnis commercio, ex pari consensu uterque semetipsum debet alteri, ut videlicet et se ille conservet, ne ad alienam societatem transeat, et se illi non neget, ut ab ea, quæ adinvicem, societate se non disjungat. Hoc cum sufficere potuisset his, quibus ratio manifesta sufficeret, ecce iterum qui in matre Domini verum conjugii sacra- D mentum verumque virginitatis propositum simul profiteri nolunt, propterea quod matrimonium sine assensu coitus carnis ratum non esse autument, nostram definitionem (quæ a conjugio carnis necessitatem excludit) hac ratione infirmare contendunt. Si, inquiunt, aliud non est conjugium, nisi talis societas, in qua excepto quoque carnis commercio ex pari consensu,uterque semetipsum debet alteri debito conservandi, et non negandi se ad eam, quæ in communi est societate, inseparabilem unionem ac fidem: cur etiam in eodem sexu conjugium rectissime ac sanctissime celebrari non possit, et individua societas laudabili charitate sanciri ? Quid enim impedit ut vir virum, et femina feminam tali sibi pactionis fœdere et societatis amore non as

feminam, hoc est in sacramento fidei amor Christi
ad Ecclesiam ; hoc quod est in incarnatione Ver-
bi, amor Dei ad humanam naturam. Propter
hoc in cantico amoris cum illa æterna charitas
et amor ineffabilis sive Dei ad animam, sive
Christi ad Ecclesiam ; non qualis fuit, sed qualiter
potuit, verbis promi debuisset ; nihil in rebus vi-
sibilibus aut in humanis affectibus similius in-
veniri poterat, quam amor sponsi et sponsæ;
aut non aliunde quam per suum sacramentum
invisibilis illa et spiritualis dilectio ostenderetur,
ut dum id quod humanus affectus noverat, au-
ditus per Verbum acciperet; id quod non nove-
rat, cor interius per amorem gustaret. Nam ipsam
ibidem mutuæ charitatis vicissitudinem, qua una
uni sociata, nec dissidium in suo suscipit, nee
consortium in alieno admittit sponsa significare
volebat, cum diceret: Dilectus meus mihi, et ego
illi, qui pascitur inter lilia (Cant. 11), donec aspi-
ret dies et inclinentur umbræ (Cant. vu). Et rur-
sum: Ego dilecto meo, ad me conversio ejus
(Cant. vi). Sponsus quoque ipse uniti amoris præ-
rogativam commendans. Sexaginta, inquit, sunt
reginæ et octoginta concubinæ, et adolescentula-
rum non est numerus. Una est columba mea, per-
fecta mea. Una matri suæ, electa genitrici suæ
(Cant. vi). Propter sacramentum ergo dilectionis
æternæ Deus conjugium sancire voluit propter
utilitatem propagationis humanæ sexum crea-
vit; et tamen amor conjugalis non propter sexum
dissimilem sacramentum est, sed propter na-
turam differentem. Non enim secus, sed na-
tura disparem in alterutrum charitatem amori
tribuit, et tamen sexus inæqualitatem naturæ
discernit. Casta enim dilectio non ex tali sexu ali-
ter afficitur, sed in tali sexu ex tali natura. Prop-
terea quod extra talem sexum taliter affici non
potest, quia extra talem sexum non invenitur talis
natura. Sufficiat hoc eis, qui quærunt quomodo
amor conjugalis (cui carnis commercium excipi-
tur) in eodem quoque sexu utrobique non simili
veritate sanciatur.

tate rationis et viribus corporis super excelleret: A in sacramento conjugii caste sanctus amor viri ad huic ordinatum est ut non solum obedientia, sed et natura subesset. Voluit ergo Deus, ut in illius fortitudine et providentia hæc (quasi suæ fragilitatis consortia) requiesceret ; et ut in illo hujus infirmitas pietatem excitaret, quatenus et vir mulierem quodammodo ex pietate diligeret, et mulier virum magis ex necessitate amaret. Quod ergo vir mulierem diligit, quodammodo beneficium est, quia pietate vincitur, ne infirmitatem deserat. Quod autem mulier virum diligit, magis debitum est, quia naturali necessitate compellitur, ut patrocinium requirat, atque ita quodammodo tota dilectionis utilitas ad mulierem refertur; quia in ipsa causa est, pro qua vel ipsa virum diligit, vel a viro ipsa diligitur. Patefactum est igitur dilectio- B nis sacramentum. Sacramentum dilectio, et dilectionis sacramentum dilectio. Nec opus jam est longa expositione, ut ostendatur, qualiter in hujus sacramenti figura vir imago Dei sit, et femina rationalis animæ typum in se formamque demonstret. Manifestum est enim, quod sicut viri amor ad mulierem pietate quadam et compassione naturali inclinatur, vir autem a muliere magis necessitate conditionis diligitur; ita Deus animam rationalem prius gratuita pietate diligit, et eam postmodum ad amorem sui quadam rationabili necessitate spontaneam tamen et volentem convertit. Diligit ille prior gratis nos, ut postmodum diligentes ad diligentem se convertat nos, fiatque una dilectionis societas, et propter nos, quia nobis necessaria et propter illum quia in illo beata. In hac autem jucunda dilectionis conversatione amor Dei quodammodo caput est, quia ab illo in nos prius dilectio oritur; et ad illum a nobis dilectio conversa refertur. Simili quoque ratione in conjugii charitate, quæ hujus dilectionis est sacramentum, amor viri caput est ; quia prior vir mulieri per compassionem pietatis in amore se sociat, ut mulieris dilectio per eruditionem ad virum conversa, et per spontaneam benignitatem suscepta in societate charitatis unum fiat. Propterea dicit Apostolus Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus est (I Cor. 1). Nam quod est

C

DE MODO DICENDI ET MEDITANDI

LIBELLUS.

(Ex ms. S. Audoeni Rothomagensis edidit dom MARTENE Thesauri anecdot. tom. V, col. 883.)

ADMONITIO

Hunc libellum exhibuit nobis ms. codex monasterii S. Audoeni Rothomagensis ante annos quadringentos exaratus, atque ita inscriptus Hugo Parisiensis de modo dicendi et meditandi. Stylum Victorinum Hugonem omnino repræsentat, quem, licet natione Yprensis existimetur, ideo Parisiensem fuisse dictum credimus, quod canonicus regularis in Parisiensi S. Victoris monasterio, vixerit, scripserit atque obierit. Sed huic libello haud erit abs re præmittere præclaram de obitu ejusdem Hugonis Otberti epistolam ad Joannem, quam ex mss. Prulliacensi eruimus. (Exstat inter Prolegomena ad Hugonem, supra Operum ejus tom. I.) EDIT,

HUGO PARISIENSIS

DE MODO DICENDI ET MEDITANDI.

--

- Prin- A Dicimus enim, lego librum illi, et lego librum ab illo, et lego librum.

1. Humilitas discere volenti necessaria.. cipium discendi humilitas est, cujus cum multa sunt documenta, hæc tria præcipue ad lectorem pertinent. Primum ut nullam scientiam, nullam scripturam vilem teneat. Secundum ut a nemine discere erubescat. Tertium ut cum scientiam adeplus fuerit, cæteros non spernat. Multos hoc decepit quod ante tempus sapientes videri volunt, et ídeo ab aliis quod nesciunt discere erubescunt. Tu vero, fili, ab omnibus libenter disce quod nescis. Sapientior omnibus eris, si ab omnibus discere volueris. Qui ab omnibus accipiunt, omnibus ditiores sunt. Nullam denique scientiam vilem teneas, quia omnis scientia bona est. Nullam, si vacat, Scripturam vel saltem legem contemnas. Si nihil lucraris, nec perdis aliquid. Apostolus enim ait : «< Omnia legentes, quæ bona sunt tenentes (I Thess. v).» Bonus lector humilis debet esse et mansuetus, a curis sæcularibus et voluptatum illecebris prorsus alienus, et sedulus ut ab omnibus libenter discat. Nunquam de scientia sua præsumat, non videri doctus, sed esse quærat, dicta sapientium quærat, et semper coram oculis mentis quasi speculum vultus sui tenere ardenter studeat.

2. Studendi tria necessaria. - Tria sunt studentibus necessaria, natura, exercitium, disciplina. In natura consideratur ut facile audita percipiat, et percepta firmiter retineat. In exercitio, ut labore et sedulitate naturalem sensum excolat. In disciplina, ut laudabiliter vivens mores cum scientia componat.

Ingenio et memoria polleat.— Qui doctrinæ operam dant, ingenio simul et memoria pollere debent. Quæ duo in omni studio ita sibi cohærent, ut si alterum desit, neminem alterum ad perfectionem ducere possit, sicut nulla prodesse possunt lucra, ubi deest custodia; et incassum receptacula munit, qui quod recondat non habuit.

4. Ingenium est vis quædam naturaliter animo insita per se valens. Memoria est rerum et verborum et sententiarum ac sensum firmissima animi vel mentis perceptio. Ingenium invenit, memoria custodit. Ingenium a natura proficiscitur, usu juvatur, immoderato labore retunditur, et temperato acuitur exercitio. Memoria per exercitium retinendi et assidue meditandi maxime juvatur et viget. Duo sunt quæ ingenium exercent, lectio et meditatio. Lectio est cum ex his quæ scripta sunt, regulis et præceptis informamur. Item lectio est per subjectam (8) sensus investigatio. Trimodum est genus lectionis, docentis, discentis, vel per se inspicientis.

(8) Deest hic aliquod verbum.

B

C

D

5. De meditatione.

Meditatio est frequens co

gitatio cum consilio, quæ causam et originem, modum et utilitatem uniuscujusque rei prudenter investigat. Meditatio principium sumit a lectione, nullis tamen struitur regulis aut præceptis lectionis. Delectatur enim quodam aperto discurrere spatio, ubi liberam contemplandæ veritati aciem affigat, et nunc has, nunc illas rerum causas perstringere, nunc autem profunda quæque penetrare, nihil anceps, nihil obscurum relinquere. Principium ergo doctrinæ est in lectione, consummatio in meditatione. Quam si quis familiarius amare didicerit, eique sæpius vacare voluerit, jucundam valde reddit vitam, et maximam in tribulatione præstat consolationem. Ea enim maxime est quæ animam a terrenorum actuum strepitu segregat, et in hac vita etiam æternæ quietis dulcedine, quodammodo prægustare facit. Cumque jam per ea quæ facta sunt, eum qui fecit quærere didicerit et intelligere, tunc animam pariter et scientia erudit et lætitia profundit: unde fit ut maximum in meditatione sit oblectamentum.

6. Meditationis tria genera. Tria sunt genera meditationis. Unum constat in circumspectione morum, aliud in scrutatione mandatorum, tertium in investigatione divinorum operum. Mores sunt in vitiis et virtutibus. Mandatum divinum aliud præcipiens, aliud promittens, aliud terrens. Opus Dei est et quod creat potentia, et quod moderatur sapientia, et quod cooperatur gratia. Quæ omnia quanta sint admiratione digna tanto magis quisque novit, quanto attentius Dei mirabilia meditari consuevit.

7. Memoriæ commendanda quæ sumus edocti.— Memoria colligendo custodit ea quæ ingenium investigat et invenit. Oportet enim ut quæ discendo divisimus, commendanda memoriæ colligamus. Colligere est ea de quibus prolixius vel scriptum vel disputatum est ad brevem quamdam et compendiosam summam redigere; quæ a majoribus epilogus, id est brevis recapitulatio supradictorum appellata est. Memoria enim hominis brevitate gaudet, et si in multa dividitur fit minor in singulis. Debemus ergo in omni studio vel doctrina breve aliquid et certum colligere, quod in arcula memoriæ recondatur, unde postmodum cum res exigit aliqua deriventur. Hæc etiam sæpe replicare et de ventre memoriæ ad palatum revocare necesse est ne longa intermissione obsoleat.

8. Animæ rationali tres visiones. Meditationis et

contemplationis discrimen. Tres sunt animæ ra- A est vanitas curiositatis vel cupiditatis, quæ menti

bus hominum inest per rerum transientium et vanarum inordinatam dilectionem. Tertia est vanitas mortalitatis, quæ corporibus humanis inest per pœnalitatem.

12. Eloquentie munia. Dixit quidam eloquens et verum dixit, ita dicere debere eloquentem, ut doceat, ut delectet, ut flectat (S. AUGUST. lib. IV De doct. Christ., cap. 14). Demum addidit: Docere necessitatis est, delectare suavitatis, flectere victoriæ. Horum trium quod primo loco positum est, hoc est docendi necessitas in rebus est constituta quas dicimus, reliqua duo in modo quo dicimus. Qui ergo dicendo nititur persuadere quod bonum est, nihil horum spernens, ut scilicet doceat, ut

tionalis visiones. Cogitatio, meditatio et contemplatio. Cogitatio est cum mens notione rerum transitorie tangitur, cum ipsa res sua imagine animo subito præsentatur, vel per sensum ingrediens, vel a memoria exurgens. Meditatio est assidua ac sagax retractatio cogitationis, aliquid obscurum explicare nitens, vel scrutans penetrare occultum. Contemplatio est perspicax et liber animi intuitus in res perspiciendas usquequaque diffusas. Inter meditationem et contemplationem hoc interesse videtur, quod meditatio semper est de rebus a nostra intelligentia occultis; contemplatio vero de rebus vel secundum suam naturam vel secundum capacitatem nostram manifestis ; et quod meditatio semper circa unum aliquid rimandum occupatur; B delectet, ut flectat; oret atque agat ut intelligenter, contemplatio autem ad multa vel etiam ad universa comprehendenda diffunditur. Meditatio itaque. est vis quædam mentis curiosa ac sagax obscura investigare et perplexa evolvere. Contemplatio est vivacitas illa intelligentiæ, quæ cuncta in palam habens manifesta visione comprehendit, et ita quodammodo id quod meditatio quærit, contemplatio possidet.

ut libenter, ut obedienter audiatur. Quod cum apte et convenienter fit non immerito eloquens dici potesf, etsi non eum sequatur auditoris assensus. Ad hæc tria, id est ut doceat, ut delectet, ut flectat, etiam tria illa videtur pertinere voluisse idem ipse Romani auctor eloquii, cum itidem dicit: Is igitur erit eloquens, qui poterit parva submisse, modica temperate, magna granditer dicere. Discat quidem omnia quæ docenda sunt qui et nosse vult, et docere, facultatemque dicendi ut decet virum ecclesiasticum comparet. Qui vero dicit cum docere vult, quandiu non intelligitur; nondum se existimet dixisse quod vult, ei quem vult docere; quia, etsi dixit quod ipse intelligit, nondum ipsi dixisse

9. Contemplationis duo genera. Contemplationis autem duo genera sunt, unum quod et primum est et incipientium in creaturarum consideratione, aliud quod ultimum et perfectorum est in contemplatione Creatoris. In Proverbiis Salomon quasi meditando incessit, in Ecclesiaste ad primum gradum contemplationis ascendit, in Canti- C putandus est a quo intellectus non est. Si vero in

cis canticorum ad supremum se transtulit. Ut igitur tria his propriis vocabulis distinguamus, prima est meditatio, secunda est speculatio, tertia est contemplatio. In meditatione mentem pia devotione succensam pertubatio carnalium passionum importune exurgens obnubilat; in speculatione novitas insolitæ visionis in admiratione sublevat; in contemplatione miræ dulcedinis gustus totam in gaudium et jucunditatem commutat. Igitur in meditatione est sollicitudo, in speculatione admiratio, in contemplatione dulcedo.

10. Tria in expositione. Expositio tria continet, litteram, sensum, sententiam. Littera est congrua ordinatio dictionum, quam etiam constructionem vocamus. Sensus est facilis quædam et apta figu- D ratio, quam littera prima fronte præfert. Sententia est profundior intelligentia, quæ nisi expositione vel interpretatione non invenitur. In his ordo ut primum littera, deinde sensus, postea scntentia requiratur quo facto, perfecta est expositio.

11. Vanitatum tria genera. Tria sunt genera vanitatum, prima est vanitas mutabilitatis quæ omnibus rebus caducis inest per conditionem. Secunda

tellectus est, quocunque modo dixerit, dixit. Divinarum igitur debet Scripturarum doctor et defensor rectæ fidei, et debellator erroris, et bona docere, atque in hoc opere sermonis conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agitur, quid exspectare debeant intimare. Ubi autem benivolos, intentos, dociles aut invenerit, aut ipse fecerit, cætera peragenda sunt, sicut causa postulat. Si docendi sunt qui audiunt, narratione faciendum est; si tamen indigeat ut res de qua agitur innotescat. Ut autem quæ dubia sunt certa fiant; documentis adhibitis ratiocinandum est.

ALCUINUS.

Et Marcus Tullius ait: Thesaurus est omnium rerum memoria, quæ nisi custos cogitatis inventisque rebus et verbis adhibeatur; intelligimus omnia, etiamsi præclare fuerint, in oratore peritura. Non habemus alia ejus præcepta nisi discendi exercitationem et scribendi usum et cogitandi studium et de ebrietate cavenda, quæ omnibus bonis studiis nocet et menti adimit integritatem.

« PoprzedniaDalej »