Obrazy na stronie
PDF
ePub

jugio nil præter male dulcem carnis voluptatem A meis et caro de carne mea; propter hoc derelinexquirunt. Ecce vides (excepto carnis commercio) qualia tamen et quanta bona conjugio relinquantur; imo potius (excepto carnis commercio) qualia et quanta mala, hoc est, qualis servitus et quantus dolor a conjugio excludantur.

quet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Quid est propter hoc? An propter hoc in carne una, quia de carne una? Sed non dixit erunt duo in carne una propter hoc; nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea; sed: Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea, propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ et erunt duo in carne una. Tria dixit: Relinquet homo patrem suum et matrem suam; et adhærebit uxori suæ et erunt duo in carne una. Quid est propter hoc? Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam ; propter hoc adhærebit uxori suæ; propter hoc erunt duo in carne una. Propter hoc: propter quid? Propter hoc quia hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Ergo propter hoc in carne una, quia de carne una; non propter hoc de carne una, quia in carne una. Propter hoc erunt duo in carne una. Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Consideremus singula quæ dicta sunt ne forte contra te dixeris quod pro te dicendum putasti. Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Fortassis idem dicere voluit adhærebit uxori suæ, et crunt duo in carne una, ut hoc ipsum sit uxori adhærere, quod duos esse

Sed dicis mihi iterum: Primam et principalem causam conjugii fuisse propagationem filiorum, quæ quod sine carnis commistione futura non erat, ex hoc manifeste ostenditur, quod in principio Deus cum hominem de limo terræ plasmasset, postea ei mulierem in adjutorium fecisse perhibetur. Non in aliud profecto adjutorium quam ut ipsa mulier ad futuræ sobolis propagationem viro fieret seminandi cooperatrix, seminis conceptrix, formandi locus, et edendi genitrix. Non igitur B ad aliud mulier viro est sociata, quam ut per eam et cum ea semen suum in posteritatis originem vir ipse coitu carnali transfundens, substantiam carnis ministraret nascituris ex carne. Nam id ipsum ex eo quoque comprobatur quod Deus postquam mulierem viro sociaverat, ejusdem societatis causam declarare volens, utrosque suæ benedictionis gratia quodammodo prius ipse ad generandi potentiam fecundans, Crescite, ait, et multiplicamini et replete terram (Gen. 1); simul dans et mandatum, ut scirent id propter quod juncti fuerant; et gratiam, ut implerent id de quo præceptum acceperant. Ex eo igitur officio quod conjunctis et sociatis ambobus ex præcepto auctoris sui injungitur, plane et indubitanter so- c in carne una; tanquam si hoc solum dictum sit,

cietatis ipsius causa demonstratur; quia omnino absurdum erat, ut cum formam vivendi et ministerium agendi societatis præscriberet, non id præcipue propter quod eos sociari voluerat, de reliquo exsequendum mandaret. Hinc est quod ipse Adam ad quem usum mulier facta erat agnoscens : Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea est. Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem suam et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una (Gen. 11). Ecce commistio carnis in matrimonio primorum parentum, tam manifeste et ipsis exsequenda indicitur et ab ipsis futura prophetatur, ut qui sine illa conjugium verum esse dixerit et præcipienti Deo et homini consentienti Deo, contrarius esse non dubitetur. Et taliter fortassis supradicta assertioni nostræ tibi opponendum videbatur.

Hoc igitur totum quod apportas quod Deus primo homini mulierem in adjutorium fecisse legitur; et quia sociata muliere cum viro utrisque ut crescerent et multiplicarentur, terramque replerent præcepisse memoratur; postremo quia a viro inter virum et mulierem carnis commistio futura prophetetur, idcirco nullatenus verum conjugium esse possit ubi quidem consensus carnalis commistionis non fuerit. Si quidem tibi videtur. Primum itaque nunc conveniat inter nos ut mihi respondeas an aut propter hoc, duo in carne una sociati sunt; et de carne una facti sunt, quod in carne una sociandi fuerunt. Sic enim dicitur: Hoc nunc os ex ossibus

D

relinquet homo patrem suum et matrem suam, et
adhærebit uxori suæ, et ipsa adhæsio non aliud
quam commistio carnalis intelligatur. Discutiamus
si hoc stare possit. Relinquet, ait, homo patrem
suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ.
Illos relinquet et huic adhærebit. Igitur ab illis
discedit, ad istam accedit. Quod illis subtrahit,
huic impendit. Quid est hoc? Relinquet homo pa-
trem suum et matrem suam, et adhærebit uxori
suæ. Igitur in eo patrem et matrem relinquit,
ut uxori adhæreat; in quo uxori adhærere
non potest, si patrem et matrem non relinquat.
Relinquet homo patrem suum et matrem suam.
In quo relinquet? Nunquid relinquet in cohabita-
tione an in dilectione? et si sic oportet dici, nun-
quid relinquet in commistione ? si relinquet homo
in cohabitatione patrem et matrem, et adhærebit
uxori suæ ; nunquid igitur in domo patris sui uxo-
rem habere non potest? Aut nunquid uxorem di-
ligere non potest, nisi patrem et matrem odio ha-
buerit? Nam illud tertium quod propositum est
nec oportet repeti, nec decet nominari. Tamen his
modis adhærebit homo uxori suæ; hoc est se-
cundum cohabitationem, secundum.
nem, secundum carnalem commistionem. Sed po-
test homo patri et matri simul et uxori cohabitare;
potest patrem et matrem simul et uxorem diligere,
ergo nec secdum cohabitationem, nec secundum
dilectionem relinquet homo patrem suum et matrem
suam, et adhærebit uxori suæ, quanto magis quæ

dilectio

[ocr errors]

parilitate adhærere. Hæc fuit principalis causa conjugii, propter quod Deus instituit, ut relicto patre suo et matre sua, eligeret uxori suæ unice et singulariter individua semper dilectione sociari. Huic autem societati ad commodum futuri generis multiplicandi, certi et rationabilis sacramenti causa officium postea generandi injunxit; non quidem ut in eo conjugium consisteret, sed ut ex eo conjugium et per obedientiam ministerii in merito cresceret, et per fecunditatem prolis fructuosius appareret.Recte ergo dicitur: Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una, ut in eo quod adhæret uxori suæ sacramentum sit invisibilis societatis, quæ in spiritu facienda est inter Deum et animam; in eo autem quod duo sint in carne una, sacramentum sit invisibilis participationis quæ in carne facto est inter Christum et Ecclesiam. Magnum igitur sacramentum, Erunt duo in carne una, in Christo et Ecclesia; sed majus sacramentum, Erunt duo in corde uno, in dilectione una, in Deo et anima.

neque fuit neque esse potuit, secundum carna- A individuo illo amoris nexu et singularis dilectionis lem commistionem non relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ ? Secundum quid ergo relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, nisi secundum illa singularem societatem in qua semet. ipsum debet alteri? in qua homo affectum patris et matris non quidem deponit, ut affectum uxoris solum eligat; sed postponit affectum patris et matris, ut affectum uxoris illi præferat; ut eum non solum sed singularem haberet? Non igitur de commistione carnis, sed de affectu cordis et vinculo socialis dilectionis dictum est: adhærebit uxori suæ. Ut per hoc quod dicitur: adhærebit uxori suæ, sacramentum conjugii quod in spiritu est intelligas. Per id vero quod subditur: et erunt duo in carne una, officium conjugii quod in carne est non pactum fœderis conjugalis agnoscas. Relinquet ergo homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Ecce hic est conjugium, adhærebit uxori suæ; et hic est conjugii officium, erunt duo in carne una. Quare ergo relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ. Magna res. Præfert principio finem. Pater et mater principium est, unde venit; uxor finis est, ubi dilectio requiescit. Ibi dilectionem operata est sola conditio; hic electionem sine conditione facit sola dilectio. Diligit itaque homo patrem suum et matrem suam, et de ipsis semel vitam accepit; sed plus uxorem suam diligit; quia cum ipsa semper vivere elegit divinum prorsus sacramentum et profundum mysterium, pulchrumque et admirandum humanæ conditionis exemplum. Habemus principium nostrum unde accepimus ut simus; habemus et finem nostrum sine quo beati esse non possumus. Ab illo per conditionem naturæ ad esse venimus; in illo per electionem gratiæ beatum esse accipimus. Ab illo esse habent omnia quæ sunt; sed in illo non omnes beatum esse accipiunt. Minus igitur est, et minus diligendum est ab illo esse. Multo autem amplius est, et amplius diligendum est in illo beatum esse; utrumque tamen magnum et dilectione dignum est, et ab illo esse, et in illo beatum esse. Aliter ergo Deus est illorum, qui ab eo solummodo ut essent acceperunt; aliter vero illorum qui ut non solum ab eo essent, sed ut in eo beati essent eum in præmium acceperunt. Illi quod ipsi sunt ab eo acceperunt; isti ut beate sint quod ipsi sunt, quod ipse est, ab eo accipiunt. Minus ergo diligendum est quod sumus et amplius quod beati sumus, quia in illo tantum est hoc quod nos sumus; in isto vero cum eo quod nos sumus id etiam quod ipse est a quo accepimus quod sumus. Relinquet homo patrem suum et matrem suam, et adhærebit uxori suæ, ut vetera novis supervenientibus postponens, a principio per dilectionem veniat, et in fine per dilectionem requiescat. Vides nunc quale et quantum sacramentum præfert amor conjugalis, ut in hoc discat anima rationalis sui finis consortium sine fine eligere, et

Non satis fortassis ibi factum est ut ostenderetur quod conjugium non fuerat unio carnis, sed cordis, ne excellere putes ministerium officii super sanctitatem sacramenti. Instas ut consensus carnis sanctitas sit conjugalis, nec præter pactum coitus, vinculum matrimonii ratum esse concedis, quia manifeste dixit: Erunt duo in carne una : et non manifeste dixit: Erunt duo in spiritu uno. Prius manifeste dictum in carne una, poC stea manifeste dictum, in spiritu uno, quia: Quod carnale est, prius est, deinde quod spirituale est (I Cor. xv). Per patrem carnalem prius dictum in carne una; per doctorem spiritualem postea dictum in spiritu uno. Per prophetam Deus loquitur dicens: Non accipiam placabile quid de manu vestra. Et dixistis: Quam ob causam? quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti.Et hæc particeps tua, et uxor fæderis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Et quid unus quærit nisi semen Dei? Custodite ergo spiritum vestrum et uxorem adolescentiæ tuæ noli despicere. Cum odio habueris eam; dimitte, dicit Dominus Deus Israel (Malach. 1). Illic ergo dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; hic dictum est Hæc particeps tua et uxor fœderis tui. Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est? Ibi pars carnis dicitur, hic portio spiritus nominatur; ibi dictum est: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Hic dictum est: Et quid unus quærit nisi semen Dei? Ille igitur hic semen Dei in spiritu requirit, qui ibi semen carnis in carne multiplicandum imperavit. Ibi dictum est: Erunt duo in carne una. Hic dictum : Cum odio habueris eam, dimitte, ut eadem carnis commistio, quæ ibi inter virum et mulierem futura prædicitur, hic fœdere dilectionis (quæ est in spiritu), nihil prodesse demonstretur. Hoc est enim. Cum odio habueris eam, dimitte; non imperantis dissidium, sed

D

que dixit : Virum non cognovi, sed Virum non cognosco. Quomodo, inquit, fiet istud? virum non cognosco, et dicor filium paritura; quomodo ergo fiet istud, ut filium pariam, et virum non cognoscam Quia virum non cognosco. Quid est, Virum non cognosco? Propositum habeo virum non cognoscere; propositum habeo virginitatis decus usque in finem inviolatum conservare. Quomodo si dixerit quis: Vinum non bibo, non possum hunc calicem gustare; hoc est quia in voto habeo vinum non bibere, non possum gustare calicem istum.Et sicut dictum est: Nazaræi comam non incidunt (Deut. XXXIII; Judith. XII, XVI), hoc est, votum habent comam non incidendi; sic dictum

docentis, quod sine dilectionis fœdere cassa sit, et A cognosceret deinceps non proposuerat. Non utivirtute carens, etiamsi permaneat societas carnis. Non ergo virtus sacramenti conjugalis in carne est, sed in mente, nec ille consensus ad sanctitatem perficiendam requiritur, qui et ante peccatum conjugatis indicebatur ad officium. Post peccatum vero eo usque descendit, ut jam nunc concedatur ad remedium. Nequaquam ergo ex eo pensandum est conjugii sacramentum, in quo tunc sanctificaretur, sed exerceretur conjugalis castitas; et nunc sanctificaretur conjugium, sed excipitur conjugatorum infirmitas. Propterea olim, quando fides erat in populo uno, et tempus ad multiplicandum numerum fidelium opera officii conjugalis indiguit, carnale commercium ab uno in pluribus exercebatur, et in unici amoris singulare sa- B est: Virum non cognosco. Quomodo itaque fiet cramentum non lædebatur. Nunc vero quando populus Dei spirituali potius generatione multiplicandus est ad commendandam singularis sacramenti unitatem, quod est in spiritu, non nisi una uni in carne una fœderatur. Tunc propter necessitatem licentia carnis foris in opere laxabatur; et tamen sanctitas intus in virtute sacramenti integra servabatur; nunc propter perfectionem etiam opera carnis foris ad unitatem stringitur; et in eo tamen unitas singularis sacramenti non efficitur, sed commendatur. Hæc dicta sunt pro eo quod propositum erat demonstrare, quod sine consensu carnalis commercii conjugium sanctum et verum esse possit; neque in assensu coitus carnis, sanctitas sacramenti conjugalis consistat.

Post hæc nunc superest, ut de matre virgine sermonem in medium proponamus et inquiramus qua ratione vel auctoritate probari possit, ipsam et veram fuisse conjugem, et in assensu lamen conjugalis virginitatis propositum non mutasse : Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph de domo David, et nomen virginis Maria (Luc. 1). Ergo desponsata jam erat Maria, quando ad illam missus est angelus Gabriel a Deo. Videamus quod sequitur: Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave, gratia plena, Dominus tecum : benedicta tu inter mulieres. Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus; et cogitabat, qualis esset ista salutatio. Et ait angelus ad eam : Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, etc. Et ait Maria: Quomodo fiet istud : quoniam virum non cognosco? (Ibid.). Hoc est quod quærebamus verbum virginis, in quo ipsa confutaret æmulos suæ virginitatis. Sumamus igitur de ipsa testimonium per ipsam. Quomodo igitur fiet istud? Hoc est, ut filium pariam, quomodo fiet, quia virum non cognosco? Non ait, virum non cognovi. Hoc enim nihil impediret virginem desponsatam, et virum cognituram filiumque parituram, sed virginem non permansuram. Non ergo ait hæc, virum non cognovi; quia hoc nec præteritae fuisset virginitatis miraculum, nec futuri partus impedimentum, si virum adhuc non cognoverit, et virum ut non

C

D

istud, quoniam virum non cognosco ?

Et ait angelus ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus altissimi obumbrabit tibi (Luc. 1). Noli, inquit, propter propositum virginitatis de promissione prolis diffidere. Spiritus sanctus superveniet in te. Concipies filium non e viro, sed de Spiritu sancto. Promissio quidem mea imple bitur; sed tamen propositum tuum non violabitur. Tu vovisti virum te non cognituram; et ego prædico filium te parituram; et idcirco miraris, ne forte vel promissio cassa sit permanente proposito vel propositum violetur, si impleatur promissio. Non enim possibilitas naturæ hic sufficit, aut ratio humana id comprehendit, ut pariat virgo, intacta filium generet, et sine opera carnis caro procedat ex carne. Idcirco miraris quomodo fiet istud, quia virum non cognoscis. Nam interim, quantum in te est, nihil invenire potes, cur de tua perseverantia debeas dubitare; et ob hoc quæris, quomodo de mea possis promissione confidere. Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco ? Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Noli propter propositum de promissione diffidere, quia Spiritus sanctus superveniet in te. Noli propter promissionem de proposito formidare, quia virtus Altissimi obumbrabit tibi. Spiritus sanctus superveniet in te, ne per coitum corrumpatur integritas. Virtus Altissimi obumbrabit tibi, ne per libidinem polluatur castitas tua. Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissini obumbrabit tibi. Ministrabis substantiam, et non senties concupiscentiam.Non suscipies semen ex viro, et fecunda fructum ventris germinabis in filio. Noli ergo dicere : Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco; quia hoc per virum non fiet, sed per Spiritum sanctum, Spiritus enim sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ecce jam habemus Mariam desponsatam virginem, et adhuc tamen in virginitatis proposito permanentem. Veraciter desponsatam virginem, nec minus veraciter in virginitatis proposito permanentem: quid amplius quæris? An adhuc desponsationis nomen aliquid tibi ambiguitatis relinquit? Audieras enim ad desponsatam virginem missum fuisse angelum; sed ad conjugatam

gere quale dicendum est votum fecisse integritatis et nubere? Libenter accipio, quod ex tua pervicacia laus virginis cumulatur. Sic vult manifestari veritas, sic vult confutari iniquitas. Videamus ergo, quale sit, in quo notandam putas virginem, Scilicet, ais, quia in proposito virginitatis, maledictione sterilitatis incurrit. Quanta ergo est maledictio sterilitatis? Tanta utique, quanta et benedictio fecunditatis. Et ipsa itaque benedictio fecunditatis quanta est? Primos illos nostri generis parentes, cum benediceret Deus, ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram. Ergo benedictionem fecunditatis dedit illis Multum ergo dedit illis, quando benedictionem fecunditatis dedit illis, quando

non audieras. Forsitan ergo dicas, desponsata erat A maledictionem potius quam benedictionem eli jam tunc Maria Joseph; sed adhuc conjux non erat, quia necdum eam in suam acceperat. Nam si eam extunc in suam acceperat, cur ei postea dictum est: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam (Matth. 1). Nondum ergo conjux erat, quando ad eam missus est angelus, sed tantum desponsata erat; et idcirco fieri potuit, ut non mutaverit propositum virginitatis, quando desponsata est, et mutaverit, quando conjux facta est. Hoc fortassis adhuc pro parte tua oppones. Sed absit a nobis, ut credamus eam, postquam se coelesti partu fecundandam audierat, ullatenus ad carnale commercium assensum præbuisse, quæ et priusquam divini arcanum sacramenti (quod in se complendum erat) didicisset, B dixit: Crescite et multiplicamini, et replete tervotum virginitatis conservandæ tam inviolatum tenuit, ut cum se futuram conjugem sponderet, illud tamen eadem nihilominus qua cœperat, devotione, eadem perseverantia in finem usque custodiendum proponeret. Desponsata ergo erat, et conjux erat, et vera virgo erat, et virginitatis propositum non reliquerat. Confitemur itaque virginem desponsatam; confitemur virginem conjugem factam ; postea matrem quoque et virginem semper virginitatis propositum inviolatum tenuisse ct castitatis decus perpetuum regnasse cum pudicitia conjugis et honore parentis. Intuere nunc, et diligenter considera virginem istam, virgunculam nostram singulariter castam, excellenter speciosam, unice mundam. Sed ego novi oculum tuum, quia lippus est, et quanto diligentius intenditur, tanto iniquius contemplatur. Lex, inquit, dixit : « Maledicta sit sterilis, quæ non parit ; et quæ non relinquit semen in Israel (Deut. vi, 13; Exod. xxIII, 26). » Sed hæc peperit et sterilis non fuit, quæ semen benedictionis reliquit in Israel, in quo secundum repromissionem omnes gentes benedicuntur cum Israel, omnes qui benedicentur in Domino Deo Israel. Verumtamen in Sapientia audivimus felicem sterilem et incoinquinatam, quæ non novit torum in delicto, quoniam fructum habebit in re spectu animarum sanctarum (Sap. 1). Rursum in propheta Dominus continentiæ merces, quanta apud ipsum reposita sit, ostendit, dicens : Non dicat eunuchus: Ecce ego lignum aridum. Quia hæc dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quæ volui, et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, et in muris meis locum et nomen melius a filiis et a filiabus nomen sempiternum quod non peribit (Isa. LVI). Quis est ergo iste in continentia sterilitatem maledicens, continentiæ puritatem non videns, et fructum non intelligens? At tamen audiamus, quot paret.

Maria, ait, maledictionem non effugit, quæ per virginitatis propositum sterilitatem incurrit. Amplius autem. Quare nubere voluit, postquam continentiam voverat? Duo sunt. Aut propter maledictionem sterilitatis virginitatem non proponeret ; aut propter votum castitatis virgo permansura non nuberet. Nunc vero si iniquum jure dicitur

C

D

ram. Nonne et avibus coli hoe dixit, et bestiis atque jumentis terræ hoc dixit: Crescite et multiplicamini, et replete terram? Peracta namque quinta nascentis sæculi die, cum produxisset ab aquis Deus piscium et volatilium genus, subjunxit Seriptura et dixit: Videns Deus quod esset bonum, ait: Crescite et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram (Gen. 1). Rursum cum educeret Noe de arca cum omnibus animantibus terræ in genere suo in universos suæ benedictionis munus diffundens iterum ait: Crescite et multiplicamini(Gen. vm) et replete terram. Secundum illam utique misericordiam, qua salvat homines et jumenta (Psal. xxxv); aperit manum suam et implet omne animal benedictione (Psal. CXLIV). Igitur benedictio fecunditatis non solum hominibus, sed jumentis data est. Quid ergo mali fecit Maria? Maledictionem, inquit, sterilitatis elegit potius quam benedictionem fecunditatis. Intendite æquitatem. Judex noster virginem damnat, eo quod spreverit benedictionem jumentorum; et virginitatem eligens, benedictionem acceperit angelorum. Inflammatum est, inquit Psalmista, cor meum, et renes mei commutati sunt ; et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi. Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum. Tenuisti manum dexteram meam; et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me. Quid enim mihi est in cœlo, et a te quid volui super terram? (Psal. LXXUI). Igitur Propheta, invento eo quod sibi in cœlo repositum est, quidquid in terra hactenus diligebat in ejus comparatione libenter despicit; et superna jam spirituali amore ambiens tam diu se per delectationem carnalem jumentum fuisse erubescit. Inflammatum est enim, ait, cor meum, et renes mei commutati sunt. Hoc est, per carnis semen in terra multiplicari cur appetam, cum mihi in cœlo hæreditatem conservari agnoscam? Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum (ibid.). Hæc est illa optima pars quam elegit Maria, quæ non auferetur ab ea (Luc. x). Et quia se in honore esse intellexit, non est comparata mutis insipientibus, nec similis facta est illis (Psal. XLVIII). Voluit ergo aliquid supra conditionem ju

869

870

mentorum appetere; et idcirco parum judicabat, A pro quo votum virginitatis (quod pro amore casti

vel potius indignum reputabat, honori suo benedictionem jumentorum anteferre.

C

Quare, inquis, si melior erat virginitas fecunditate, Deus prius fecunditatem benedicebat ; et postmodum lex sterilitatem maledicebat? Audi quare. Primum quando factus est mundus per Creatorem benedicta est fecunditas, ut multiplicarentur homines:postea quando ab uno tantum populo agnitus est Deus, per legem maledicta est sterilitas, ut multiplicarentur fideles; postremo quando instabat tempus, in quo nunc ab omnibus gentibus Deus colitur, benedicta est virginitas, ut ad vitam cælibem a carnis opera cuncti provocentur ; audi adhuc aliud. Si prima illa benedictio fecunditatis ad salutem erat, et secunda illa sterilitatis male- B dietio ad damnationem; ergo fecunditas carnis meritum est, et culpa sterilitas. Ergo meliores fuerunt illæ mulieres, quæ multos filios pepererunt, quam illæ quæ nullos vel paucos habuisse leguntur. Melior erat Cethura quam Sara. Melior Fenenna quam Anna et cæteræ multæ, quas Scriptura commemorat Deo non in multitudine filiorum, sed per merita virtutum placuisse. Sed absit a nobis ut vel fecunditatem carnis meritum, vel sterilitatem culpam esse dicamus. Absit a nobis ut credamus propterea legem sterilitatem carnis maledixisse, ut eam apud Deum damnabilem ostenderet; et non potius ut eam (illo quidem tempore, quando successio generis in multitudine filiorum quærebatur) apud homines infructuosam, et ob hoc quodammodo inhonoratam demonstraret. Non ergo culpanda est virgo Maria, nec accusanda de contemptu legis, in qua sterilitas maledicitur, imo sola singulariter laudanda, quæ prima legis verba non carnaliter sapienda considerans, elegit in terra abjectio plebis fieri et opprobrium hominum, ut per munditiam integritatis in cœlo fieret socia angelorum. Et pulchre prima inter feminas virgo Maria pro amore castitatis maledictum legis in carne sua pro nobis suscipiens a maledicto legis liberavit. Unde merito ei soli datum est, ut filium pareret et virgo permaneret, ut quia prima fecunditati carnis virginitatem sponte prætulit, nunc et fecunda sit carne et integra virginitate. Vides nunc qualis sit accusatio tua? Superest ergo illud, ut rationem jam reddamus, quare post votum virginitatis Maria virum habere consensit. Aut propterea virum habere consensit hæc sancta, ut celaretur propositum ejus; approbante et hoc ipsum Joseph, et idem proponente, aut si forte hujus propositi conscius non erat ipse Joseph (quod fieri potuit) parentibus nuptias imperantibus inobediens esse timuit, et ob hoc viro nubere consensit speciali (per Spiritum sanctum), qui eam a principio castitatis amore accenderat) fiducia con: firmata et spe, quam in Deum habebat, non dubia, quod eam divina misericordia ita custodiret ut posset et voluntati parentum in matrimonio contrahendo obedientiam exhibere, et tamen nihil in eodem matrimonio impedimenti inventura esset,

D

tatis susceperat) cogeretur frangere. Suscepit ergo conjugium, sed non mutavit virginitatis propositum. Et quia castitatem dilexit et obedientiam tenuit, inventa est id ea et sine detrimento virginitatis conjugalis sanctitas; et sine opprobrio sterilitatis fecunda virginitas. Sic beatus ille patriarcha fidei forma et obedientiæ exemplum Abraham in repromissione acceperat, quod in Isaac benediceretur semen ejus; et tamen postea jussus a Deo eumdem quem unigenitum habebat ex Sara uxore sua filium Isaac immolare, sine mora aut cunctatione paruit, sciens pro certo quod, tametsi secundum humanam rationem promissioni contraria videretur jussio, secundum illam tamen virtutem, qua Deo possibilia sunt omnia, et cum obedientia jussionis impleri posset promissio. Sicque factum est ut devotio obedientiæ (qua Deo jubenti parere non distulit) inveniret meritum ; et fides, qua Deo promittenti credidit, promissionis fidelis consequeretur effectum. Ita etiam hic fieri potuit, ut beata ista virgo Deo commendans, omne desiderium suum tantum in ipso fiduciam habuerit, ut indubitanter crederet, et parentibus se posse debitam obedientiam exhibere, et votum castitatis, cujus ipse solus conscius erat, quemadmodum vellet eo patrocinante, inviolatum conservare. Sed sive ita, sive aliter factum sit, nos quidem nullatenus ambigere debemus; beatam Mariam certa ac rationali causa post votum servandæ virginitatis propositumque continentiæ, conjugii sacramentum suscepisse,ct tamen virginitatis propositum non mutasse, veraciterque nomen sumpsisse conjugis, et perseveranter votum tenuisse integritatis.

CAP. II. Quod sacrosancta et perpetua virgo Maria non de viro, sed de Spiritu sancto concepit, quem et peperit Altissimi Patris unigenitum, Christum Deum et hominem.

Prima igitur propositionis parte probata, qua dictum est quod Maria in consensu conjugali, virginitatis propositum non mutavit, nunc ad expositionem secundae partis, qua dictum est quod non de viro, sed de Spiritu sancto sine libidine concepit, sermo necesse est ordinem suum prosequatur. Primæ quidem partis sententia (quia magis in quæstione versabatur) prolixiori disputatione indiguit. Hæc autem quoniam de ea minus dubitatum est, non tam probationem quam expositionem requirit. Quærendum itaque in primis est, quomodo intelligi oporteat quod dictum est, beatam Mariam de Spiritu sancto concepisse. Scimus namque et omnes jam frequentissimo naturæ usu didicimus, quod cum mulier a viro concepisse dicitur, non aliud nisi substantiam carnis ad generandam carnem per carnis coitum suscepisse memoratur. Et hæc quidem carnis substantia de carne viri per ipsum carnis coitum transfusa cum carne mulieris una caro efficitur, ut id quod nasciturum est ex utriusque substantia veraciter originem sumens, ab illo per istam etiam ab ista generetur; ergo mulier a viro concipit, cum a

« PoprzedniaDalej »