Obrazy na stronie
PDF
ePub

destinatio ad bona tantum. Omnia quippe futura A destinatio autem ad ea quæ facturus est tantum.

præscivit, electos autem tantum prædestinavit. Similiteret prædestinatio, quando pro dispositione accipitur, in respectu tamen praeseientiæ parificari non potest, quia præscientia Dei et ad ea qu;e facturus est pertinet, et ad ea quæ permissurus. Prae

Ambrosius enim dicit : « Prædestinavit Deus impio

- rum gehennam, sed non prædestinavit, impiorum

culpam. » Quod enim facturus fuit prædinavit, quod autem facturus non fuit, sed permissurus, non prædestinativit, sed præseivit.

DE QUATUOR VOLUNTATIBUS IN [HRIST()
- LIBELLUS

Quaeris de voluntate Dei, et de voluntate homi- B Erat adhuc alia voluntas in Christo, voluntas

nis similiter. Christus Deus fuit, et ideo voluntas divina in illo fuit. Et quia etiam homo fuit, similiter voluntas humana in illo fuit. Non dico humanam quam culpa et vitium hominis facit, sed quam natura hominis requirit. Ergo in Christo divina voluntas fuit in quantum Christus Deus fuit; et similiter humana voluntas in ipso fuit in quantum ipse homo fuit. Humana autem voluntas tripliciter consideratur; secundum rationem, secundum pietatem, secundum earnem. Ergo in Christo voluntas fuit divinitatis et voluntas rationis, et voluntas pietatis et voluntas carnis. Voluntas divinitatis per justitiam sententiam dictabat; voluntas rationis per obedientiam, veritatem approbat; voluntas pietatis per compassio. nem in malo alieno suspirabat ; voluntas carnis per passionem in malo proprio murmurabat. Vide an non omnia hæc in Christo. Ille leprosus qui sanitatem precabatur et majestatem confitebatur, potentiam voluntatis divinæ confessus est, dicens: Domine, si vis, potes me mundare (Luc. v). Et Dominus ut ejusdem voluntatis divinæ et sententiam et potentiam ostenderet propter sententiam ait : Volo, propter potentiam subjunxit mundare (ibid.). Hoc est exemplum voluntatis divinæ in Christo. Propter voluntatem rationis, quæ voluntati divinæ per obedientiam subjiciebatur, dixit: Spiritus quidem promptus est (Matth. xxvi). Propter voluntatem carnis, quæ pœnam horrendo per infirmitatem passioni renitebatur dixit : Caro autem infirma (ibid). Spiritus promptus erat per voluntatem rationis dispositionem divinæ voluntatis in passione carnis suæ sequendo. Caro autem infirma, per naturalem providentiam qua malum suum odire acceperat, passioni renitendo. Secundum voluntatem itaque deitatis in dispositione præcedentem, et secundum voluntatem raticnis divinam dispositionem approbantem et subsequentem Christus pati voluit. Secundum autem voluntatem carnis, secundum quam naturaliter in quantum homo fuit, eamdem carnem suam quia odio non habuit, pati noluit. Neque in hoc tamen divinæ voluntati contrarius fuit ; quia et hoc ipsum quod noluit eum nolle divinæ voluntatis fuit.

[ocr errors]

pietatis sive humanitatis. Nam ipsa pietas humanitas voeatur, et dicuntur humani qui pii sunt, et facile alienis miseris compatiuntur. Proprium est enim humanitatis compati et moveri pietate in miseria aliena. Bestia pati potest, compati autem humanitatis est proprium. Idcirco voluntas pietatis, voluntas humanitatis vocatur, quia hominis est pietate moveri. Et hæc similiter secundum naturam humanitatis in Christo invenitur. Cum appropinquaret Jerusalem videns civitatem flevit super eam (Luc. xix). Quare flebat si non dolebat? Ergo noluit quod doluit. Quid doluit ? perditionem. Si doluit de perditione illorum, noluit perditionem illorum. Quomodo noluit? Secundum voluntatem utique divinam quod justum futurum erat, voluit. Secundum voluntatem rationis, justitiæ consensit, et justitiam approbavit. Porro secundum voluntatem pietatis sine odio justitiæ condoluit miseriæ, quemadmodum secundum voluntatem carnis justitiam non accusabat, sed pœnam recusabat. Unaquæque voluntas quod suum erat operabatur, et quod ad se pertinebat sequebatur. Voluntas divina justitiam, voluntas rationalis obedientiam, voluntas humanitatis misericordiam, voluntas carnis naturam. Neque alia alii contraria erat, sed unaquæque quod suum erat appetiit, ut quamvis ad aliud esset, alii tamen contraria non esset. Hoc est ut licet ad aliud velle haberet, ad aliam tamen nolle non haberet. Sicut enim divinitati matura erat justitiam non deserere, sic carni justum erat maturam servare : et pietati alienam miseriam non amare. Sic itaque in Christo voluntas fuit divinitatis, justitiam dictans ; voluntas rationis, justititiam approbans ; voluntas humanitatis, per quam nulli malum voluit; voluntas carnis, per quam sibi pœnam noluit. Justum itaque carni erat, quod passionem suam noluit, quia hoc erat secur dum naturam, et justum Deo erat, quod passionem illius voluit; quia hoc erat secundum justitiam. Neque enim idcirco caro noluit, quia Deus voluit, sicut et Deus idcirco non voluit, quia caro noluit. Similiter et pietas quod secundum affectum compassionis in pœna vel perditione miserorum misericorditer noluit, nequaquam contra Deum id juste volentemnoet tamen quod suum non erat non improbavit justitiam. Sane sciendum quod id quod caro mortalis timore passionis uritur, et pietas amore compassionis passibiliter movetur, præsenti tantum vitæ debitum est, in qua et malis compassio debetur, quandiu corrigi possunt ; et bonis passio non tollitur quamdiu meliores esse possunt. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc incorruptionem (I Cor. xv) ; tune utique sicut carnem nec passio neque timor passionis ullius affliget; sic mens nulla ex compassione alieni doloris pœnam suscipiet. lllie quippe et caro habebit contra passionem securitatem, et anima habebit in pietate puritatem. Seeuritas earnis erit ex impassibi!itate, puritas mentis ex veritate. Intellige quae dico. Pati et compati utrumque poena est. Pati datum est homini pro iniquitate ; compati autem praeceptum est pro bonitate. Justum est enim et æquum coram I)eo, ut qui patitur compatiatur, ut per passionem deleatur iniquitas, per compassionem exerceatur bonitas. Hoc siquidem ad bonitatem pertinet vitae mortalis, ut se in aliis conditioni suæ accommodet, et alienæ passionis per compassionem particeps efficiatur, ut sicut id quod patitur necessitatis est, ita id quod compatitur opus sit bonitatis. Ubi autem pati non erit, compati non erit. Non tamen quia crudelitas erit in poena aliena, sed quia erueiatus non inerit ex aliena miseria. Hic compati virtutis est ; illic non eompati, felieitatis. Hic compateris voluntate, moveris pietate, condoles bonitate. Hic non compateris felicitate, non moveris æternitate, non condoles impassibilitate. Sic itaque eompati esse non potest, nisi illic tantum ubi pati esse potest, quoniam et ipsum compati, pati est. Sane qui illic pati non exuunt compati non deponunt ; quia sicut pro sua iniquitate corruptibiliter patiuntur, ita pro aliena infelicitate secundum vitæ mortalis affectum earnaliter eompatiuntur. Hinc est quod dives ille in tormentis positus pro fratribus sollicitatur, ut ei ad miseriæ cumulum accederet, quod cum in sua pcena etiam aliena miseria cruciaret. Abraham autem etiam cruciatum vidit, et tamen sive compassionis dolore in certitudine felicitatis persistens (Luc. xvi), eum per justitiam repulit dicens : Fili, recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala (ibid.) Hinc est etiam quod Psalmista praevidens quemadmodum in illo aeternitatis gaudio corda justorum divinæ justitiae per veritatis amorem immutabiliter inhaerentia, non aliud appetere vel approbare potuerunt, nisi hoc solum quod secundum illam esse cognoseunt ait : Introibo in potentiam Domini ; Domne memorabor justitiae tuae (Psal. Lxx). In hae autem vita ubi ejusdem divinae justitiæ sententiam perfeete nec scire nee praeserire possumus, quaedam etiam $uæ secundum ipsam justa non sunt sine injustitia velle possumus; quia hoc solum ad nos pertinet ut ubi nescimus quid potius Deo placeat, hoc potissimum eligamus quod

luit; sed quod suum erat amavit miserieordiam, A pietati concordat. Ubi autem divinae justitiae sennem, propter misericordiam animam suam turba- A suscepit. Sicut tradidit semetipsum, quando Judas

B

tentia immutabiliter præfixa ostenditur, contra eam deinceps pietati locus non debetur. Quia si quid nos illic ex compassione tetigerit, vel ex vitio et affectui dcminante, vel ex infirmitate corruptibilis naturæ passioni resistere non valente. Triplex enim compassionis modus est. Est quippe compassio, alia ex vitio, alia ex natura, alia ex virtute. Compassio ex vitio est quando affectus illic reprehensibili dolore tangitur, ubi illicito prius amore tenebatur. Compassio ex natura est quando ex insito sibi pietatis affectu animus alienis ærumnis condolet, quoties contra pietatis"vel humanitatis mensuram naturam opprimi sive affligi videt. (;ompassio ex virtute est quando propter Deum alienis doloribus compatimur, cum scilieet vel justitiam premi vel innocentiam affligi videmus. (;ompassio ex vitio, culpabilis est? compassio ex natura, irreprehensibilis; compassio ex virtute laudabilis, prima reprehenditur, tertia laudatur. Secunda autem nec culpam habet, quia ex natura est; nec præmium, quia ex virtute non est. In hac ergo vita quandiu caro mortalis lædi potest passione, tandiu etiam animus mutabilis tangi potest compassione. Ubi autem utrumque veraciter impassibile erit, tune profeeto neque passio carni, neque eompassio menti ulla inesse poterit. Nunc ergo mutabilitate sua bene utrumque utitur, si et earo in passione patientiam non deserit, et animus in compassione justitiæ mensuram non transcen

[blocks in formation]

dum quem in nostri generis similitudine sieut culpæ non corrigendae irascimur ita naturæ non exstinguendæ miseremur. Nune autem vita mortalis et mutabilitati subdita, interim pro parte miseriae sustinet ; sed postea ad incorruptionem translata deponet. Nunc infirma in utroque et passione videlicet in carne, et compassione in mente, tunc in utroque sanabitur, ut per immortalitatem earnis contra passionem, et per immutabilitatem mentis contra eompassionem confirmetur. Sicut enim aegritudo earnis est pati, ita ægritudo mentis est compati. Propterea Deus homo, qui utrumque tollere venit utrumque toleravit. Suscepit passionem in earne ; suscepit compassionem in mente. In utroque aegrotare voluit propter nos, ut in utroque nos ægrotantes sanaret. Infirmatus est passione in pœna sua ; infirmatus est compassione in miseria aliena. Eousque passionem sustinuit, ut pro morituris moreretur, eousque compassionem suscepit, ut pro perituris lacrymaretur. Propter miseriam carnem suam tradidit ad passiovit ad compassionem. In eatne sua doluit pro nabis patiendo, in mente sua condoluit nobis compatiendo, et quemadmodum carnis infirmitas in ipso secumlum affectum naturæ noluit poenam suam, sie mentis pietas seeundum affeetum misericordiæ noluit miseriam alienam. Sicut enim calicem passionis secundum earnis voluntatem a se transferri postulabat, quem non transferendum praeseiebat, sic sententiam conlemmationis secundum pietatem aliis mitigari orabat, quam immutabiliter prævidebat. Pietas enim quod suum erat operabatur miserando, et ratio quod suum erat sequebatur divinæ dispositioni obediendo. Propterea nihil contrarietatis erat. Si (.hristus homo secundum affectum pietatis quam in humanitate sua assumpserat, aliquid volebat quod tamen secundum voluntatem divinam in qua cum Patre omnia disponebat futurum non esse præseiebat ; quia et hoe ad veram humanitatem pertinebat, ut pietate moveretur, et hoc ad veram divinitatem pertinebat, ut a sua dispositione non moveretur. Itaque secundum utrumque fecit quod debuit. Neque ideo sibi eontrarius fuit si secun'lum pietatem humanitati eongruam voluit, quod secundum justitiam divinitali debitam noluit : quia et hoe velle, et illud nolle utrumque voluit. Seriptum est : Jesus autem in fremuit spiritu et turbavit senetipsum (Joan xi). Hic intendite : Turbavit semetipsum (ibid.). Quomodo turbavit ? Quae fuit ista turbatio qua semetipsum turbavit Jesus ? Pietas ipsa, miseratio ipsa fuit turbatio. Bona turbatio, bene turbabatur qui pietate movebatur ? Turbavit seipsum. Miseratio turbavit eum, et ipse semetipsum turbavit, qui miserationem sponte

tradidit eum : sic turbavit semetipsum quando miseratio turbavit eum. Notum est hoc et frequenti usu probatum. Dicitur homini quando aliquid patitur : Tu teipsum turbasti ; tu tibi fecisti malum hoe. Sic Jesus semetipsum turbavit, quando miseratio turbavit eum quam sponte suseeperat ; et semetipsum tradidit, quando ille tradidit cui ad tradendum potestatem concesserat. Sic itaque Jesus in humanitate assumpta quandiu eam passibilem portare voluit secundum proprietatem humanitatis et passionem in carne et compassionem in mente portavit. In qua tamen modo ad immutabilitatem translata nee pati potest ad corruptionem, nec compati ad turbationem. Quoniam Christum secundum hominem novimus et patientem et compatientem novimus (II Cor. v). Defecerunt, inquit, sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt (Psal. ci). Dies defecerunt propter passionem ; ossa aruerunt propter compassionem, propter passionem mortua est caro, propter compassionem arefecta est anima. Dolor compassionis quasi frixura quædam animæ fuit, qua urebatur miseratione, premebatur compassione, siccabatur desperatione ; desperatione dico non propter se, sed propter illos, qui nec in malo corrigendi, neque a malo erant liberandi. In his omnibus Christum secunduim carnem novimus quando veram humanitatem et in vera humanitate

C veram portavit mortalitatem (II Cor. v). Nunc au

[tem eam secundum carnem non novimus, post

quam resurgens a mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Quod autem vivit, vivit Deo (Rom. vi).

I)E SAPIENT! A ANIMI.E {LHRISTI.

AN AEQUALIS CUM DIVINA

PRÆFATIO.

Prudenti ac religioso verbi divini inter caeteros et prae eaeteris scrutatori G. Hugo peccator. Aliquoties aeeidisse eomperi, ut rerum difficilium tractatione aut insipientia relatoris auditorem corrumperet, aut temeritas auditoris relatorem infamaret. Quapropter aeque eavendum mihi videtur, ut potissimum illie ubi sine perieulo aliud sentiri non potest, nee facile nostra praesumamus asserere, nee aliena temere judieare, Novi enim « quanta, » ut dieit beatus Augustinus, « somnia cor humanum pariat ; » atque eo judicio quo in sui eognitione fallitur, eætera quoque quæ præter ipsum sunt, non recte conspicetur. Quid enim hqe esse putatis, quod de rerum veritate tam diversa sentire solent homines ?

ERIT.

umquid nomina est veritas ? Ecce (ut interim de Deo taceamus) quid est quod dialectica tot diversas et tam adversas, ne dicam perversas habet sententias ? Nunquid omnes noverunt unum id quod est, sed amore fallendi diversa finxerunt ? Non sic ego puto. Sed marrant quique somnia sua, et ea qua primum ipsi in se opinione decepti sunt postmodum alios nescientes seducunt. Et sicut beatusJob amieis suis arrogantibus et de se plusquam oportebat praesumentibus dicit (Job. xii), jam non solum seeundum morituram, sed exortam quoque a se sapientiam putant. Dignum ergo est ut idipsum in nostra nos assertione reddat timidos, quodin unius assertione veritatis tot jam videmus esse diversos. Quia enim de longe veritas videtur, diversa judicia parit, et tantum de ipsa quisque potest, quantum

ipse est. In noljis quippe quod de rerum cognitione A modo enim Deusimmensus esset,siadejusæqualita

percipimus, et eo modo, cordis intellectus de iis quæ extra sunt ad veritatem indicant, quo se interius animus in repræsentatione figurat. Unde necesse est, ut dum mens interius corrupta prave afficitur, intellectus quoque in judicio eorum quæ foris sunt, decipiatur. Hæc ipsa est eausa quæ etiam aliquando in unitate sensuum controversiam verborum generare solet, quæ tamen tunc magis venialis fit, cum pertinax non fuerit. Hanc igitur mos qui verbi Dei tractatores et inquisitores veritatis esse videmur, si inter nos torte (ut assolet) aliquando invenerimus citius in idipsum redeamus, me, si coeperimus nostra dicta pertinaciter defendere, aliud putemur sapuisse. Illud quod de anima Christi charitas vestra a me quærere dignata est, jam pridem inter quosdam sapientes ventilatum fuisse didici, atque ex illis quid senserint quibus magis credendum esse existimamus, tum aliis de ipsis, tum ipsis de se referentibus agnovi. Ego autem cum sæpius hac quæstione pulsari soleam, talem me esse profiteor qui nollem hinc aliquid ab omnibus vel tam curiose ac superstitiose inquiri, vel tam fidenter asseri. Unde nunc quoqne gemina in hac re consideratione coarctor, cum videam me et prudentiæ tuæ debere silentium, et bonitati responsum. Inter hæc ipsa etiam rei difficultas. occurrit, quæ fortassis non poterit a me ut decet compendiose discuti, cum ego si modum in dicendo transiero timeam superstitiosus videri. Volo tamen et multo magis volo aliqua in parte inscitiæ argui, quam charitatis contemptor videri, et verba incompta habere, quam cor perverSumm. SEQUITUR Decisio quæstionis de anima Christi, utrum æqualem cum divinitate scientiam habuerit. Quæris de anima Christi, id est de illo rationali spiritu, qui humanam in Christo homine carnem vegetavit, quem Verbum cum carne et in carne ipsa sibi in unitatem pesonæ univit, ut esset Christus unus in una persona, duabus naturis, tribus essentiis : una videlicet persona; quia idem homo, propter quem suscepit, et Deus ; propter quod fuit duabus naturis, divina scilicet atque humana, in Deo et homine uno, non unis; tribus essentiis, divinutate, carne, et anima: sine separatione discretis, sine confusione sociatis. De illa inquam anima, qua mediante Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1); quæritis utrum óêqualem cum divinitate scientiam habuerit. Adjicitis etiam, quod si illa anima quæ, quamvis ereatrici naturæ ineffabiliter unita fuerat, indubitanter tamen creatura erat, aequalem cum divinitate scientiam habuerit, tunc nimirum creatura Creatori æqualis fuit : non posse autem Creatorifacturam suam in æqualitate comparabilem fieri etsi potuerit in consortium unitatis assumi. Longe aliud esse uniri dignatione et comparari majestate. Multa sunt alia quæ in hunc modum fortasse absurda ostendere potuisti. Sed ego sic una tecum falsa refellere cupio, sicut vera profiteri. Quo

[ocr errors][ocr errors]

tem aliqua quamlibet excellens, quamlibet singularis creatura pertingeret ? Magnus, inquit Psalmista, Dominus est, et magna virtus ejus ; et sapientiae ejus non est numerus (Psal. cxLvi). Et Salomon : Nom est sapientia, non est prudentia, non est comsilium contra Deum (Prov. xxi). Ubi quantum non est, tantum dici quod potest ? Portio quæritur ubi numerus non invenitur. Sapientiæ ejus non est numerus. Quid igitur dico ? Anima Christi aut creatura non fuit, aut Creatori æquari non potuit. Imo vero quia creatura est, Creatori non dico aequanda, sed plus audeo dicere, etiam comparanda non est. Ergo dicitis, minorem habuit sapientiam quam verbum ? Sed quæso quid dicimus, cum animam sapientem dicimus ? Nunquid non sapientia sapientem dicimus ? Quis enim sapiens est, si sapientia sapiens non est? Et tamen aliter sapiens est in quo sapientia est, aliter sapiens est qui sapientia est. Creatura sapiens est, quia in ipsa sapientia est. Creator vero sapiens est, quia ipse sapientia est. Nullus tamen sine sapientia sapiens esse potest, sive ea quam habet, sive ea quæ ipse est. Anima igitur Christi si sapiens est, imo quia est, aut illa procul dubio sapientia sapiens est, quam habet, aut illa quæ ipsa est ? Creatura autem, etsi participatione sapientiæ sapiens est, ipsa tamen sapientia esse non potest. Quæ igitur est illa sapientia, qua anima Christi sapiens est ? Quid dicit Joamnes de Verbo ? Erat, inquit, luae vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. 1). Quid est Verbum nisi sapientia ? Idem enim qui verbum Dei a Joanne dicitur, ipse sapientia Dei a Paulo nominatur. Christum enim, inquit Paulus apostolus, Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. 1). Christus igitur ipse et Verbum, et ipse est sapientia. Verbum sapientia, et sapientia Verbum. Verbum sapientia, quia, Eruetavit cor meum verbum bonum (Psal. xLiv). Sapientia verbum quia, Ego sapientia eae ore Altissimi prodii. primogenita ante omnem creaturam (Eccli., xxiv). Sapientia igitur verbum cordis et verbum sapientiæ oris, quia dum verbum ex corde et sapientia ex ore prodire dicitur, idem esse sapientia et verbum demonstratur. Itaque si verbum illuminat, sapientia illuminat; quia nec illuminare verbum poterat, si sapientia non erat. Quid enim facit verbum sine sapientia ? Verbum sonat, sapientia illuminat. Nam et ipsa sapientia lux est, et Deus lux est, quia Deus sapientia est; et cum Deus illuminat, sapientia illuminat, et luce illuminat: nec alia luce illuminat, seb ea luce quæ ipsa est; quia lux est, et verbum lux est, et sapientia lux est ; quia verbum sapientia est, et sapientia Deus est. Erat, inquit, lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc modum. Quid igitur ? Malos illuminat lux ista, et malos Deus illuminat? Quomodo ergo cæci sunt? Audi quid sequitur : Et luar in tenebris lucet, et temebræ eam mom comprehenderunt (Joan. 1). Quid est, lux in tenebris lucet? Et quid tenebræ faciunt si lux ibi est? Et lux lucet et illuminat, sed non omnes eam vident qui vident per eam. Lux lucet, et per se sciamus quod per se lucet, et ex se illuminat. Lucet : lucet per se, et illuminat ex se. Nam ut erat, inquit, lux vera quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Joannes lux erat; quia vos estis luae mundi (Matth. v), sed vera lux non erat; quia lucerna erat ardens et lucens (Joan. v); nec per semetipsam lucens, et ex semetipsa illuminans, ut lux quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quos dixit ? Bonos non dixit, nec spiritales: sed omnem hominem venientem in hunc mundum. Unus est enim sol, et omnis oculus per eum irradiatur, sed non omnes qui per eum vident agnoscunt eum. Similiter lux vera, quæ illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, cunctis superfunditur, in omnes clarescit, universos illustrat ; sed alius peweam videt, alius eam videt. Mali illuminantur ut cætera videant ; ipsum per quem vident, non videant, quia lux in tenebris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Boni vero illuminantur, ut eum videant a quo, et per quem vident, ut ad eum referant, et in eo ament omne quod vident, et eum ament super omne quod vident. Omnes ergo per eum illuminantur qui vident, sed excellentius qui eum vident. Per eum illuminantur qui vident, et ex eo illuminantur, quia ipse est lux a quo illuminatur. Unde autem lux illuminaret, si ex semetipsa non illuminaret? Unde illuminaret, si id quod ipsa est participandum non præberet ? Sed forte timendum est, ne polluatur ab immundo, ne obscuretur a tenebroso; et indignum sit ut profanis sanctum coinquinatis impollutum, errantibus verum communicabile dicatur. Superfluo ista cogitantur, quia lux quæ in tenebris lueet, sicut non obscuratur a tenebroso, sic non corrumpitur a contaminato, in tenebris clara, et inter sordes incoinquinata perseverans. Nam, cum omnia in ipsa et in omnibus ipsa sit, ei tamen universæ creaturæ nec turpitudo turpis est, nec malitia nocet, nec error errat. JLucet ergo et illuminat, nec per aliud. nec ex alio ; sed hoc quod ipsa est, et quo ipsa lucet omnibus illuminandis communicandum præbet, et totum ipsa possidet. Audite iterum : Dominus, inquit Scriptura, dat sapientiam (Dan. 11). Quam sapientiam forte aliquod accidens dat quo nos afficimur, ut sapientes efficiamur. Quid enim est sapientia ? Nonne accidens ? Dat ergo Dominus sapientiam. Quam sapientiam ? Omnis sapientia a Domino Deo est (Eccli. 1). Bene quia omnia accidentia a Domino Deo sunt a quo sunt omnia quæ sunt. An forte quoddam accidens a Deo non est, quia peccatum ab ipso non est ? Omnis tamen sapientia a Deo est. Quomodo ab ipso est ? Forte quia donum ejus ab ipso est; quia factura ejus est, ab ipso est; et omnis substantia ab ipso est ? Quid magnum ? quid novum ? quid mirum dictum est ? Omnis sapientia a

tenebræ eam non comprehendunt. Tamen ipsa A Domino Deo est; si accidens quoddam ab ipso

[ocr errors]

est a quo omnis substantia est? Quomodo ergo omnis sapientia a Domino Deo est? Aut quia opus ejus, aut quia donum ejus ? Si sapientia creatura est, stultitia quid est ? Creavit Deus sapientiam, et non creavit stultitiam ? Ergo quædam accidentia Deus creavit, alia esse habent, et ab ipso non hahent. Quis hoc aut dicere præsumat, aut dictum approbet, quod aliquid esse habet et a Deo non habet ? Quid dicimus ? Deus ergo accidentia mon creavit ; et alter quidam est Creator sapientiæ, Deus dator ? Erga dare sapientiam Deus potuit, creare non potuit? Ergo aliunde accepit quod dedit, et dedit quod suum non fuit, et accipere potuit quod non habuerit. Quis hoc dicat? Quis sani capitis hoc vel in cogitationem suam admittat? Qualiter ergo omnis sapientia a Domino Deo est ? Sive quia donum ejus est, sive quia factura ejus ? Nam si factura est, non semper est, quia quod aliquando coepit, non semper esse habuit. Quid ergo ait? Omnis, inquit, sapientia a Domino Deo est: et cum illo fuit semper, et est ante aevum (ibid.), Mirum est : ergo accidentia semper cum Deo fuerunt ; et si accidentia semper cum Deo fuerunt, substantiae non fuerunt. An omnis sapientia a Deo est, et non omnis sapientia cum Deo est ? Absit. Sed omnis sapientia ab illo est, et omnis sapientia in illo est, et omnis sapientia cum illo est, et semper est. Et quid facimus de sapientia quæ accidens est ? Numquid non ipsa semper cum Deo est ? Quomodo ergo 0mnis sapientia a Domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante ævum ? Quid ergo de illa facimus ? Excludamus ab adyto sapientiæ insipientiæ figmenta et phantasias, has nescio quales et somnia vana, quæ nobis vere accidentia sunt, quia nobiscum creata non fuerunt. Agnoscamus veram sapientiam, qua sapimus, quicunque sapimus, quidquid sapimus, etiam si eam non sapimus. Ad lucem lucentem in tenebris attendamus, ne tenebræ simus : quia lux in tenehoris lucet, et tenebræ eam non comprehenderunt. Et tenebræ, inquit, eam non comprehenderunt; imo potius non deprehenderunt. Quomodo enim incomprehensibilem comprehendere potuissent ? Et tenebræ eam non comprehenderunt. Lux ergo quid fecit ? Lux lucem comprehendit. Et quæ est ista lux ? Utique si lux lucem comprehendit, lucem comprehenderunt, qui a luce lux facti sunt. Lucem comprehenderunt, qui a luce illuminati sunt. Lucem comprehenderunt, qui eam lucem super se in se susceperunt. Comprehenderunt similitudine, non comprehenderunt æqualitate. Hoc est ergo unum et verum lumen omnium spirituum rationalium, præcipue sanctorum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Quod sime diminutione sui ab omnihus participatur; et cum idem sit in omnibus, non tamen ab omnibus eodem modo percipitur. Ipsum enim quidquid est, totum est, et ubique totum est; nec minus aut majus in eo est, et tamen secundum participationis differentiam minus et

« PoprzedniaDalej »