Obrazy na stronie
PDF
ePub

videntia quia disponit. De quibiis multæ difficiles A Filius coæternus est. Item qui semper sapientiam

et perplexæ quaestiones oriuntur, quas huic compendio interpolare timemus. Igitur ad ea quæ restant transeamus. CA p. XXI. E. c anima vationali divinam ostemdi posse Trinitatem. Ex quo pridem de visibilibus ad invisibilia oculo contemplationis ingressi sumus, ad hoc usque via investigationis penetravimus, mt jam Creatorem rerum omnium sine principio, sine fine, sine mutabilitate esse non dubitemus, et hoc quidem non extra nos, sed in nobismetipsis invenimus. Consideremus ergo si adhuc amplius aliquid eadem ipsa natura nostra de Creatore nostro nos doceat, quia fortassis non solum unum, sed et trinum ostendat. Certe mens rationalis una est, et generat de se intellectum una unum. Qu;em nonnunquam dum conspicit quam subtillis, quam verus, quam conveniens, quam jucundus sit, mox diligit eum, et complacet sibi in ipso. Videt pariter et stupet, et se tale aliquid invenire potuisse miratur. Vehementer libet semper illud aspicere, semper habere, semper illo perfrui, se;i per in illo delectari. Ipsum per se placet, ipsum,) propter se placet, nec aliquid est quod extra illud quaeritur, quia in illo totum amatur. In illo contemplatio veritatis ad videndum delectabilis, ad habendum suavis, ad fruendum dulcis. Cum illo secum mens requiescit, nec unquam secreti sui tædio afficitur, qua unico quidem, non tamen solitario consorte laetatur.Considera ergo tria haec, mentem, intellectum, amorem. De mente intellectus nascitur, de mente pariter et intellectu amor oritur. De sola mente intelleetus, quia mons de se intellectum gignit. Amor vero nec de sola mente, quia mee de solo intellectu, quia ab ntrisque procedit. Prius mens, deinde mens et intellectus, postea mens et intelleetus et amor. Et hoc quidem in nobis sic est. Verum in Creatore esse longe aliter suadet ratio. Qnia enim ipsum fuisse semper credimus, semper quoque sapientiam habuisse oportet eonfiteamur. Nam, si aliquando sine sapientia fuisse dieitiir, quis eum postmodum sapientem feeerit, aut a quo sapientiam acceperit nullo modo invenitur, ei m et hoc absurdissimum sit, et ab omni ratione alienum eredere, eum qui est fons et origo sapientiæ, aliquando sine sapientia exstitisse. Semper ergo in illo sapientia, semper ab illo sapientia, semper cum ipso sapientia fuit. Semper cum illo sapientia, quia semper sapientiam habuit ; semper sapiens fuit. Semper ab illo sapientia, quia sapientiam quam habet, ipse genuit. Semper cum illo sapientia, quia genita se a gignente non dividit. Semper genita est, et semper gignitur nec cum gignitur inchoans, nec cum genita est cessans ; semper gignitur, quia aeterna ; semper genita est, quia perfecta. Et ergo qui genuit, et est qui genitus est. Qui genuit, Pater est ; qui genitus est, Filius est. Et quia qui genuit, semper genuit, æterntis Pater est. Et quia qui genitus est, semper genitus est, æterno Patri

B

habuit, semper sapientiam dilexit. Qui vero semper dilexit, semper amorem habuit. Itaque æterno Patri et Filio coæternus amor est. Et tamen Pater a mullo est, Filius a Patre solo est, amor vero a Patre simul et filio est. Sed quia superius Creatorem omnium summe et vere unum esse asseruimus, haec tria in Deo unum esse substantialiter oportet confiteamur. Quia item ille qui genitus est, non potest esse ille a quo genitus est, neque item ille qui a gignente et genito procedit, ille esse potest, qui est gignens vel genitus; inexpugnabili ratione veritatis cogimur in deitate personarum trinitatem et substantiæ unitatem cognoscere. Tribus erga in deitate una communis est, et æqualis æternitas, et aeterna æqualitas, quia non potest esse singulis dissimile, quod omnibus facit deitas una comrnune. Tres ergo unum sunt, quia in tribus personis est una substantia, sed tres unus non sunt, quia sicut distinctio personarum unitatem deitatis non dividit, ita et unitas deitatis distinctionem personarum non confundit. CAP. XXII. Quod in divinis Pater suam sapientiam propter eam ipsam diligit. Sed libet adhuc paulo attentius considerare quomodo dictum sit quod Pater diligit sapientiam suam. Homines enim saepe solent diligere scientiam suam propter opus, non opus propter scientiam. Sicut est scientia colendli ; scientia texendi, scientia pingendi, et cæteræ hujusmodi, ubi prorsus peritia judicatur inutilis, nisi consequatur in opere fructus utilitatis. Quod si de sapientia Dei dicitur, jam nimirum opus factori suo antefertur. Propterea dicendum est sapientiam semper pretiosiorem esse opere suo, et semper propter se amandam esse sapientiam. Quod si quando forte sapientiæ opus suum antefertur, non hoc est ex judicio veritatis, sed ex errore hominis. Sapientia enim vita, et amor sapientiæ est felicitas vitae. Quapropter, cum dicitur quod Pater sapientiæ eomplaceat sibi in illa, absit ab intellectu nostro ut credamus quod Deus sapientiam suam propter opera quae per illam facit diligat, quin potius omnia opera sua non nisi propter illam amet ! Propterea enim dixit : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. iii); non in terra aut in coelo; non in sole aut in luna et stellis; non etiam in angelis, et quæ excellentissima sunt in creaturis ; quia et ista si suo modo placita sunt, tamen nisi in ipso et per ipsum placere non possunt. Tanto enim amplius amore suo digna sunt, quanto vicinius ad ejus similitudinem accedunt. Non ergo propter opera sapientiam, sed propter sapientiam opera sua diligit I)eus. In illa enim omne pulchrum et verum ; et ipsa tota est desiderium. Lux invisibilis et vita immortalis, cujus aspectus est tam desiderabilis, ut oculos Dei delectare possit; simplex et perfeeta non redundans et plena, sola, mon tamen solitaria, una et continens omnia.

CAP. XXIII. In summa Trinitate mutuam esse A ille mihi placuit ; neque vero simul dixit, ego

dilectionem.

Sed quia tres personas in deitate una eredimus, superest ut quod de qualibet harum dicitur,utrum ne etiam de aliis dici possit inquiratur. Dictum est autem quod Pater amat Filium. Restat ergo ut consideremus, an pari modo dici possit, quod amor Patris et Filii amet Filium, quod Filius amet seipsum. Item quod Pater amet se, quod Filius amet Patrem, quod amor Patris et Filii amet Patrem. Item quod amor Patris et Filii amet se, quod Pater amet amorem suum et Filii, quod Filius amet amorem suum et Patris. Postremo utrum quod unus et idem amor est quo quisque amat seipsum, vel ad invicem quisque alium. Sed hæc

mihi complacui, et ille mihi eomplaeui, sed dixit : Ego mihi complacui in ipso, hoc est quod mihi de me placet in ipso est; extra ipsum non est, quia quod ego sum ipse est. Quia enim aliud quam ipse non sum, extra ipsum mihi placere non possum. Hic est ergo Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Quidquid mihi placet, in ipso et per ipsum placet. Ipse est enim sapientia per quam feci omnia, in ipso æternaliter disposui, quidquid temporaliter feci. Et tanto amplius unum quoque opus meum diligo, quanto perfeetius illud primæ dispositioni concordare video. Nolite putare quod ipse tantum sit mediator in reconciliatione hominum, quia per ipsum etiam eommendabi

facilius inveniemus, si ea quæ jam dicta sunt ad B lis et placita fit aspectui meo conditio omnium CAP. XXV. Quod ordo confitionis et cognitionis re- A portemus. Et quis scire poterit quod ibi fuimus, si *alutaris. Quid ideo salutaris dicitur, quia per A pœnæ transeat in timorem reverentiæ. Annuntiate

memoriam revocemus. In supradictis enim rationibus asserimus, quod Deus prima causa et origo bonorum omnium. Eo autem qui fons est et principium omnium excellentius bonum nullum esse potest. Summum igitur bonum Deus est. Beatitudo autem nusquam rectius quam in summo bono collocatur. Deus igitur solus et proprie et principaliter beatus est. Beatus autem quomodo esse potest, cui idipsum non placet quod est ? Quisquis igitur beatus est, et seipsum diligit, et id quod ipse est diligit. Si igitur Pater et Filius, et amor Patris et Filii unum sunt, et Deus unus sunt ; cum in solo Deo vera beatitudo sit, necesse est ut et quisque amet seipsum, et ad invicem quisque alterum. Neque beatitudo veraciter dici posset, imo potius summa infelicitas foret ; si per contrariam voluntatem se dividerent, et per eamdem naturam ab invicem separari non possent. Sicut igitur natura unum sunt Pater et Filius, et amor Patris et Filii, ita quoque voluntate et amore unum non esse non possunt. Uno amore se diligunt, quia unum sunt ; nec aliud est quod quisque amat in altero, quam quod quisque amat in seipso ; quia non aliunde est quod quisque est, quam quod alter est. Quod Pater diligit in Filio, hoc idem Filius diligit in seipso; et quod amor Patris et Filii diligit in Filio, hoc idem Filius diligit in seipso. Item quod Filius diligit in Patre, hoc Pater diligit in se ; et quod amor Patris et Filii diligit in Patre, hoc Pater diligit in se. Item quod Pater et Filius diligunt in amore suo, hoc amor Patris et Filii diligit in seipso. Item quod Pater diligit in seipso , hoc diligit in Filio , et in amore suo. Et quod Filius diligit in seipso, hoc diligit in Patre et in amore suo. Et quod amor Patris et Filii diligit in se, hoc diligit in Filio et in Patre. CAP. XXIV. Summi Patris ad homines ut Filium suum audiant eaehortatio, et per eam antedictorum probatio. Audi utrum vox Patris huic quod loquimur concordet. Hic est, inquit, Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. iii). Non dixit separatim, ego mihi complacui ; neque dixit separatim,

creaturarum. In ipso examino cuneta opera mea quæ facio, et non amare nequeo quod intueor simile illi quem amo. Solus ille me offendit, qui ab ejus similitudine recedit. Si ergo vultis mihi placere, ei similes estote, ipsum audite. Et si forte ab ejus similitudine male agendo discessistis, ipsum imitando ad ipsum redite. In ipso datur præceptum, in ipso datur consilium. Præceptum ut persistatis, consilium ut redeatis. Utinam tenuissetis præceptum, sed quia transgressi estis præceptum, saltem audite consilium, ipsum audite ! Magni consilii Angelus nobis mittitur, et qui conditis datus fuit ad gloriam, idem perditis veniat ad medelam. Ipsum audite. Ipse conditor,

C. ipse est et redemptor; ipse Deus mecum vos con

didit, qui vobiscum homo, solus ad vos venit. Ipsum audite. Ipse est forma, ipse medicina, ipse exemplum, ipse et remedium. Ipsum audite. Felicius fuisset semper tenuisse ejus similitudinem, sed jam minus gloriosum non erit, ad ejus redire imitationem. Ipsum audite. 0 homo, quid causaris ignorantiam tuam ? Eeee ipsa natura tua te arguit, ipsa te convincit. Nosti qualis sis, unde vemias, quem factorem habeas, quo mediatore egeas, et tu adhuc impudenter te defendendo contra Deum clamas. Nosti quod malus es, et quod a bono opifice malus factus non es, et cessas, et non clamas ad eum, qui te fecit ut veniat et reficiat, qui creavit ut redimat. Noli dubitare de potentia ejus, vide opera illius quanta sint. Noli dubitare de sapientia, vide opera ejus quam pulchra sint. Noli dubitare de benevolentia, vide opera ejus quomodo ad utilitatem tibi serviant. Monstrat ergo tibi suo opere quantum possit in tui redemptione. Monstrat item tibi quam formidandum exspectare possis judicem, si nolueris habere redemptorem. Nemo resistere ei potest, quia omnipotens est ; nemo eum declinare potest, quia sapientissimus, est ; nemo eum corrumpere potest, quia optimus est; nemo eum declinare potest, quia ubique est; nemo eum tolerare potest, quia æternus est ; nemo eum flectere potest, quia incommutabilis est. Si ergo nolumus talem sentire judicem, ipsum quæramus redemptorem.

rum e diverso se habeant.

Quando pridem de visibilibus ad investiganda invisibilia progredi cœpimus, primo a corporea creatura ad incorpoream, hoc est rationalem creaturam transivimus ; ac deinde a rationali creatura usque ad sapientiam Dei pervenimus ; nunc vero redeuntes primo a sapientia Dei ad rationalem creaturam ; deinde a rationali creatura ad creaturam corpoream habita consideratione procedemus. Ille ordo est cognitionis, iste conditionis, quia primum corporea creatura, quae visibilis est in cognitione occurrit; deinde a corporea creatura ad incorpoream cognitio transit; postremo via investigationis aperta, usque ad conditorem utriusque pervenit. In conditione vero primo gradu ad imaginem Dei rationalis creatura facta est ; deinde creatura corporea, ut creatura rationalis in ea foris agnosceret quid a Creatore intus accepisset. In sapientia Dei est veritas, in rationali creatura imago veritatis, in corporea creatura umbra imaginis. Rationalis creatura facta est ad Dei sapientiam. Corporea creatura facta est ad rationalem creaturam. Propter quod omnis motus et conversio corporeæ creaturæ est ad rationalem ereaturam, et omnis motus et conversio rationalis creaturæ esse debet ad Dei sapientiam, ut dum quodque suo semper superiori adhæret per conversionem, nec primæ conditionis ordinem, nec primi exemplaris in se perturbet similitudinem. Quisquis ergo via investigationis de visibilibus ad invisibilia transit, primum a corporea creatura ad rationalem creaturam, deinde a rationali creatura ad considerationem sui Creatoris mentis intuitum ducere debet. Revertens autem de invisibilibus ad visibilia primum a Creatore ad rationalem creaturam, deinde a rationali creatura ad corpoream creaturam descendit. Ordo autem cognitionis in mente humana semper praecedit ordinem conditionis; quia nos qui foris sumus redire ab intimis non possumus, nisi prius oculo mentis intima penetremus. Sequitur autem semper ordo conditionis ordinem cognitionis ; quia, etsi aliquando humana infirmitas ad interna contemplanla vel tenuiter admissa fuerit, diu tamen ibidem stare hanc suæ mutabilitatis fluxus non permittit.

CAP. XXVI. De tribus diebus invisibìlìs lucis.

Postquam igitur nos quantum Deus largiri dignatus est de visibilibus ad invisibilium cognitionem pervenimus, nunc jam mens nostra ad semetipsam redeat et quid sibi ex hac cognitione utilitatis provenire possit attendat. Quid enim nobis prodest , si in Deo cognoscimus majestatis celsitudinem, et nullam nobis inde colligimus utilitatem ? Sed ecce, dum de illo intimo divinæ contemplationis secreto revertimur, quid nobiscum afferre poterimus ? quid nisi lucem de regione lucis venientes? Hoc enim decens et necessarium est, ut si a lucis regione venimus, ad fugandas nostras tenebras nobiscum lucem ap

D et plenus dierum (Job xLii)

illuminati non redimus ? Appareat ergo quod ibi fuimus, appareat quod ibi vidimus. Si ibi vidimus potentiam, apportemus lucem divini timoris. Si ibi vidimus sapientiam, apportemus lucem veritatis. Si ibi vidimus benignitatem, apportemus lucem dilectionis. Potentia torpentes ad amorem excitet ; sapientia ignorantiae tenebris caeeatos illuminet ; benigiiitas frigidos calore charitatis inflammet. Videte, quæso, quid lux sit, nisi dies; et quid tenebræ misi nox. Et sicut oculus corporis habet diem suam et noctem suam, ita quoque oculus cordis habet diem suam et noctem suam. Tres ergo dies sunt invisibilis lucis, quibus interius spiritualis vitæ cursus distinguitur. Primus dies

R est timor, secundus est veritas, tertius est chari

tas. Primus diem solem suum habet, potentiam ; secundus dies solem suum habet, sapientiam ; tertius dies solem suum habet, benignitatem. Potentia ad Patrem, sapientia ad Filium, benignitas pertinet ad Spiritum sanctum. Alii sunt dies nostri quos habemus exterius, alii quos interius habemus. Dies nostri exteriores, etiam eum nolumus, transeunt ; dies vero interiores, si volumus, permanere in aeternum possunt. Nam de timore Domini dicitur quod in sæculum sæculi permanet (Psal. xviii). De veritate quoque dubium non est quin permaneat in æternum ; quia, etsi in hae vita incipiat, tune tamen plena et perfecta in nobis erit, cum ipse qui est veritas post hujus vitae terminum manifestus apparebit. De eharitate item dictum est: quia charitas numquam e.rcedit (I Cor. xiii). Boni dies isti qui nunquam transeunt. Nam illi dies mali sunt, qui non solum non permanent semper, sed nec ad modicum stare possunt. De his diebus per Prophetam dicitur : Homo sicut femum, dies ejus sicut umbra declinaverunt (Psal. cii). Isti sunt dies quos meruit culpa ; illi dies quos delit gratia. De illis diebus dixit Propheta : In diebus meis invocabo (Psal. cxiv), qui alibi dixit : Media nocte surgebam ad confitendum tibi (Psal. cxviii). Sed illos dies suos vocat, quia alios dies non amat. Sicut Jeremias dicit : Domine, diem hominis non desideravi, tu scis (Jer. xvii). Isti sunt dies quibus plenus fuit Job,de quo scriptum est,quia mortuus est sener ). Nam de aliis diebus plenus esse, non poterat, qui transacti jam non erant. lllos dies qui foris sunt, solos mali noverunt; boni vero qui jam internos dies videre meruerunt, eos qui foris sunt non solum non diligunt, sed etiam maledicunt. Pereat, inquit beatus Job, dies ùm qua natus sum, et noae in qua dictum est : Comceptus est homo. Dies ille vertatur in tenebras, et mom requirat eum Deus desuper, et non illustret lumine (Job imi). Illos ergo dies qui intus sunt potius debemus amare, ubi lucem non sequuntur tenebrae, ubi æterni Solis splendore illuminantur oculi interiores cordis mundi. I)e his diebus Psalmista cecinit : Annuntiate de die in diem salutare ejus (Psal. cx). Quid est salutare ejus, nisi Jesus ejus ? Sic enim interpretatur Jesus, hoc est eum homo ad salutem reformatur. De ipso autem Joannes loquens: Le.r,inquit, per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est

(Joan. I). Item Paulus apostolus vocat Christum Jesum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor. ii), Si igitur Dei sapientia Jesus Christus est; et per Christum Jesum veritas faeta est, constat quod per sapientiam I)ei veritas facta est. Dies ergo sapientiæ est veritas. De hoc die suo ipsa sapientiæ loquitur Judaeis, dicens: Abraham pater vester e.rultavit ut videret diem meum, vidit et qavisus est (./oan. viii). Veritas enim Dei redemptio est generis humani. Hane enim prius promiserat. Quam nimirum, dum postmodum exhibuit, quid aliud quam seipsum veracem ostendit? Reete autem per sapientiam haec veritas impleta est, a quo omnis veritas est.Nec alius ad implendam veritatem mittendus fuit, nisi is in quo omnis veritatis plenitudo consistat. Bene ergo Abraham ad diem veritatis exultat, quia impleri veritatem desiderat. Quam profecto diem tune per spiritum vidit, quando Dei Filium ad redemptionem humani generis in carnem venturum agnovit ; dicatur ergo : Annuntiate de die in diem salutare ejus. Diem secundum de die primo in diem tertium ; diem veritatis de die timoris, in diem charitatis. Primum unus dies erat dies timoris, venit dies alter, dies veritatis. Aecessit non suecessit, quia prior non discessit. Ecce duos dies; iterum est in diem tertium, in diem charitatis, sed et ille cum venit, priores non expulit. Beati dies isti. Istis diebus homines impleri possunt, ubi futuris supervenientibus præsentes non transeunt. Ubi numerus cum augetur, claritas multiplicatur.

CA p. XXVII. Quod dicti dies mystici prius in qeneare humano completi sint, et in nobis compleri debeant, et quomodo. Primum homines sub peccato eonstituti, per legem separati sunt, et cœperunt Deum timere judicem; quia cognoverunt iniquitatem. Ipsum ergo timere hoe jam erat agnoscere; quia profecto nequaquam timere possunt, si nullo modo agnoscerent. Jam aliquid lucis erat ipsa agnitio; jam dies erat, sed necdum elarus; quia peceati adhuc tenebris caligabat. Venit ergo dies veritatis, dies salutis, qui peeeatum destrueret, elaritatem prioris diei illuminaret, et timorem non tolleret, sed in melius commutaret. Sed necdum plena erat claritas donee adjungeretur veritati charitas. Nam ipsa Veritas dicit: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem (Joan. xiv). Omnis ergo veritas ut et mala tolleret, et bona reformaret. Ecee tres dies sunt : dies timoris, qui manifestat malum; dies veritatis, qui aufert malum ; dies charitatis, qui restituit bonum. Dies veritatis clarificat diem timoris; dies charitatis clarificat et diem timoris et diem veritatis ; donec perfecta fuerit charitas, et perfecte manifestetur omnis veritas, et timor

B

ergo de die in diem salutare ejus (Psal. xcv). De his diebus locutus est 0see propheta, dicens: Vivificabit nos post duos dies : in die tertia suscitabit nos (Osee. vi). Nam qualiter Dominus noster Jesus Christus tertia die surgens, a mortuis in se nos vivificaverit et suscitaverit, audivimus, et gavisi sumus. Sed dignum valde est, ut reeompensemus ei beneficium suum; et quedmadmodum nos in ipso tertia die resurgente resurreximus, ita et nos pro ipso et per ipsum tertia die resurgentes, eum resurgere in nobis faciamus. Nec credundum est quin a nobis sibi ipse velit retribui,quod prior ipse nobis voluit impertiri. Sicut ergo ipse ut nostram in se et per se salutem operaretur, tres dies habere voluit, ita et nobis ut nostram in nobis per ipsum salutem operemur, tres dies dedit. Sed quia illud quod in ipso gestum est non tantum remedium, sed etiam exemplum fuit et sacramentum, oportuit ut visibiliter foris fieret ; quatenus illud quod in nobis invisibiliter fieri debuit significaret. Dies ergo ejus extrinsecus fuerunt, nostri dies intrinsecus quærendi sunt. Tres ergo dies habemus intrinsecus, quibus illuminatur anima nostra. Ad primum diem mors pertinet, ad secundum sepultura, ad tertium resurrectio. Primus dies est timor, secundus est veritas, tertius est charitas. Dies timoris est dies potentiæ, dies Patris ; dies veritatis est dies sapientiæ, dies Filii ; dies charitatis est dies benignitatis, dies Spiritus sancti. Dies quidam Patris, et dies Filii, et dies Spiritus sancti, in claritate divinitatis unus dies ; sed in nostræ mentis illuminatione quasi alium diem Pater, alium Filius, atque alium habet Spiritus sanctus ; non quod ullatenus credendum sit Trinitatem, quæ inseparabilis est natura in operatione posse separari; sed ut discretio personarum in distinetione operum valeat intelligi. Quando ergo omnipotentia Dei considerata in admirationem cor nostrum excitat, dies Patris est. Quando vero sapientia Dei inspecta agnitione veritatis cor nostrum illuminat, dies Filii`est. Quamdo autem benignitas Dei attenta ad amorem cor nostrum inflammat, dies Spiritus sancti est. Potentia terret, sapientia illuminat, benignitas lætificat. In die potentiæ per timorem morimur. In die sapientiæ per contemplationem veritatis a strepitu hujus mundi sepelimur. In die benignitatis per amorem et desiderium æternorum bonorum resurgimus. Ideo enim Christus sexta die mortuus est, septimo die in sepulcro jacuit, octavo die resurrexit, ut simili modo primum potentia in die suo per timorem nos a carnalibus desideriis fortis occidat, deinde sapientia in die suo intus in abscondito contemplationis sepeliat; postremo benignitas in die suo per desiderium divini amoris vivificatos exurgere faciat; quia sextus dies ad laborem, septimus ad requiem, octavus pertinet ad resurrectionem,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Quæritur de potestate Dei, an major sit volun- A sine voluntate. Potestas sine voluntate esset, si

tate ejus. Si enim plus potest Deus quam vult, videretur potestas ejus major quam voluntas. Si autem potestas ejus major est quam voluntas ejus, videretur in eo esse inæquale aliquid, et non totus sibi convenire Deus. Quomodo ergo unum est totum quod est, si majus et minus ibi est? Si vero idem illi est et posse et velle, eadem est potestas ejus et voluntas ejus. Si autem idem illi est et posse et velle, quidquid vult potest, et quidquid potest vult. Vult autem omne quod facit, quia contra voluntatem nihil facit, qui voluntarie facit quidquid facit. Rursum omne quod vult facit, quia ad omnia posse adest, cum velle non deest. Si ergo amplius non potest Deus facere quam vult, neque amplius facere vult quam facit, constat procul dubio quod amplius facere non potest quam facit. Amplius: Si potest Deus plus facere quam vult, potest contra voluntatem suam facere, et facere quod in voluntate non habet, et est potestas ejus contraria voluntati ejus. Unde consequens esse videtur, quod omne quod potest et vult, facit ; sicut omne quod facit, potest et vult. Sic omne quod potest vult, sicut omne quod vult potest. Sed si hoc recepitur quod Deus aliud vel aliter nihil facere possit quam facit, necessitate operatur omnia, et alligatur atque constringitur lege operum suorum ut dominetur et conditio operis sui; sed hoc nefas es confiteris.Quomodo ergo, inquiunt, idem est Deo velle et posse, si major est potestas ejus quam voluntas ? Videte qui dicunt. Major, inquiunt, secundum vos, potestas Dei est quam voluntas ejus. Quare? Quia dicitis Deum plus posse quam velle. Intendite. Si idcirco major dici debet potestas Dei quam voluntas ejus, quia multa facere potest quæ facere non vult ; ergo et voluntas major esse dicatur quam potestas, quia multa quæ facere potest non facit, quia facere non vult. Si enim potestas major dicitur, quia voluntatem transcendit; et voluntas major dicatur, quia potestatem constringit. Sed, sieut potestas non coarctatur in eo quod sine voluntate nihil operatur ; ita et voluntas non superatur in eo quod non ad omnia quæ in potestate sunt dilatatur. Tria sunt, affectus, effectus et respectus. Voluntas ergo et potestas in Deo et affectu et effectu unum sunt, sed respectu ad unum non sunt. Quomodo hæc duo in Deo affectu unum sunt? Quia in 'pso nec voluntas sine potestate est, nec potestas

aliquando haberet potentiam, quam habere nollet. Rursus voluntas sine potestate esset, si aliquando non ex virtute, sed ex infirmitate aliquid vellet. Quia ergo et potestas in ipso semper voluntaria est, et voluntas potestativa (quoniam quod potest, omne posse vult; et quod vult, omne ex potestate vult); idcirco in ipso nec potestas sine voluntate est, nec voluntas sine potestate est. Similiter in effeetu nec voluntas a potestate, nee potestas a voluntate ullatenus separari potest. Quidquid enim Deus voluntate facit, facit et potestate ; et rursum quidquid facit potestate, facit et voluntate. Quia omnia quæ facit et voluntate et potestate facit. Ergo in omni opere suo Deus et voluntatem et B potestatem exercet; nec se dividunt in opere, quae dividi non possunt in operante. Sic igitur potestas Dei et voluntas et affectu in ipso et affectu per ipsum indivisa perseverant, respectu extra ipsum dissimiliter se demonstrant. Quia enim Deus veraciter non omne quod potest velle dicitur, quia multa facere potest quæ facere non vult, nihil autem facere vult quod facere non potest; ideo ad quædam respicit potestas ejus ad quæ non respicit voluntas ejus. Ad omnia autem ad quæ respicit voluntas ejus, respicit potestas ejus. Sic igitur potestas divina respectu aliquando ad alia se habet quam voluntas, sed in se aliud non habet quam voluntas, quia contra voluntatem nihil habet. Sed dicunt: Si Deus aliquid facere potest quod non vult, aliquid facere potest contra voluntatem suam. Si autem contra voluntatem suam aliquid facere potest, non est omnipotens qui cogi potest et duci ad id quod non vult. Sed videte quomodo cohæreat, quod dicunt, quod si Deus aliquid facere potest quod facere non vult, ergo contra voluntatem suam aliquid facere potest. Contra voluntatem suam quippe faceret si faceret quod facere nollet. Non autem idcirco quia aliquid facere potest quod facere non vult, eontra voluntatem suam facere potest, quia si id faceret quod facere potest, et non vult, jam illud facere vellet quod faceret ; sicut modo, quia facere non vult non facit quod tamen facere posset, si vellet. Sic præscientia et praedestinatio in D Deo, si secundum respectum considerantur, dissimiliter se habent, cum tamen in Deo unum sint. Præscientia enim et ad mala et ad bona se habet. Præ

« PoprzedniaDalej »