Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod ante omnem aliam creaturam facti sunt A Solet a quibusdam quæri utrum boni an mali,

angeli. Unde illud : Prior omnium creata est sapientia (Eccli. I); quod de angelis dictum est. Cui videtur contrarium quod dicitur in Genesi : In principio creavit Deus caelum et terram (Gen. I). Si enim hæc im primcipio creata sunt, nihil ante coelum et terram factum est. Et in propheta: Initio tu, Domine, terram fundasti (Psal. CI). Quare dicendum videtur quod simul creata sit et angelica creatura et corporalis. Unde illud Salomonis : Qui vivit in æternum creavit omnia simul (Eccli. xvIII); id est spiritualem et corporalem naturam. Et ita non prius tempore creati sunt angeli quam illa corporalis materia quatuor elementorum. Tamen prima omnium creata est sapientia; quia si non tempore præcedit, tamen dignitate. Hieronymus tamen in epistolam ad Titum aliud videtur sentire dicens ; sex millia necdum nostri temporis implentur anni : et quantas prius æternitates, quanta tempora, quantas sæculorum origines fuisse arbitrandum est; in quibus angeli, throni, dominationes servierunt Deo, et absque temporum vicibus atque mensuris Deo jubente substiterunt? Cui auctoritati quidam adhærentes dicunt cum mundo tempus coepisse ; quoniam non fuit mutabilitas ante mundum; et tamen fuisse angelos astruunt immutabiliter et intemporaliter. Nos tamen quod dictum est prius, magis approbamus; et quod Hieronymus dicit, ex dictis. Origenis fuit, nec asserendo dictum est sed dubitando dixit, inquirendo quantas æternitates, etc., arbitrandum est prius fuisse, etc. Ubi facti fuerunt quæritur. Et videntur auctores velle eos fuissé factos in cœlo. Unde in Evangelio : Videbam Satan sicut fulgur de cælo cadentem (Luc. x). Nec appellamus hic cœlum firmamentum quod secunda die factum est, sed cœlum empyreum ; id est, splendidum quod statim repletum est angelis, illam scilicet superiorem partem usque ad quam machina illa elementorum adhuc indistincta porrigebatur. Simul enim, ut diximus, creati sunt angeli et illa corporea materia. Unde Augustinus exponit ita locum illum : « In principio creavit Deus cœlum et terram ; » cœlum, id est angelos ; terram, id est corpoream machinam, in cujus superiori parte facti sunt cœli, id est angeli. Sed si in cœlo erant; quomodo, ut legitur in Isaia, diceret, Lucifer: Ascendam in coelum, ponam sedem meam ad aquilonem : et ero similis Altissimo ? (Isa. xiv). Sed ibi vocat coelum sublimitatem Divinitatis. « Ascendam in coelum, » id est ad æqualitatem Deitatis. CAP. II. De statu angeli £* principio creationis ejus. Deinde restat videre quales facti fuerint. In prima conditionne tria videntur esse attributa; essentia indivisibilis et immaterialis, et ideo indeficiens per rationem naturaliter insitam; intelligentia spiritualis;liberum quoque arbitrium quo poterat sine violentia ad utrumlibet propria voluntate deflecti.

justi an injusti, beati an miseri creati sunt. Eos fuisse bonos in primo exordio creationis constare debet, id est sine vitio. Non enim creator optimus auctor mali poterat esse. Sed nec justi nec imjusti tunc fuerunt, nec aliquam virtutem tumc habuerunt. Est enim omnis virtus meritum, et omne meritum ex libero arbitrio; sed liberum arbitrium semper est ad futurum et non est ad præsens et præteritum. Quod enim est non potest tunc non esse ; et quod non est non potest tunc esse : et ideo in potestate liberi arbitrii non est. Non igitur erat liberi arbitrii ut tunc essent boni, quod tunc erant ex creatione; vel mali, quod non erant, sed in posterum tantum. Sicut

B aliquis sedens in potestate habet ut stet; sed non

[ocr errors]

tunc; non enim potest ut tunc stet; sed in futurum. Et ideo dicimus eos in principio creationis non habuisse aliquam virtutem vel justitiam, misi acciperemus virtutem naturalem, ut ratio, ingenium et hujusmodi. Nec possumus dicere quod injusti essent ; quia sine vitio erant. Et cum essent sine vitio, erant non miseri; cum poena non præcedat culpam, nec tamen beati; quia non sunt creati in beatitudine, sed ad beatitudinem. Si tamen aliqua auctoritas dicat eos in ipsa creatione justos vel injustos vel beatos fuisse, beatitudinem vel justitiam vocat illum statum sine miseria et sine vitio. Opponitur a quibusdam hoc modo : Si in principio creationis non habuerunt virtutes et beatitudinem, tunc fecit Deus eos imperfectos; sed non decuit eum qui summe potens est et perfecte beatus aliquid facere imper. fectum. Sed potest dici quod erant perfecti; quoniam habebant quidquid habere debebant. Dicitur namque perfectum tribus modis: secumdum tempus, secundum maturam et universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum quod habet quidquid tempus requirit et convenit 8ecundum tempus haberi ; et hoc modo angeli erant perfecti ; secundum naturam quod habet quidquid debitum est vel expedit naturæ suæ ad glorificationem ; et hoc modo perfecti post confirmationem fuerunt angeli,quomodo et erunt sancti post resurrectionem. Universaliter et summum perfectum est cui nihil deest; quod est solius Dei. CAP. III. De statu angelorum statim post creationem eorum.

Quales fuerint angeli in creatione jam diximus. Statim autem post creationem quidam sunt comversi ad creatorem suum; quidam aversi. Converti ad Deum, fuit diligere ; averti, odio habere. In conversis quasi in speculo lucere coepit Dei sapientia, qua ipsi illuminati sunt. Aversi excæcati sunt, nec reluxit in illis divina sapientia; quia aversi sunt a lumine, tanquam speculum a facie videntis. Sed illis stantibus et istis ruentibus discrevit Deus lucem a tenebris, lucem fecit et discrevit; quia quod boni erant donum fuit. Tenebras non fecit, sed discrevit ab eis lucem. Et ita angeli prius creati; unde dictum est: In principio creavit Deus cælum (Gen. I).id est angelos. sunt conversi. Unde dictum est : Fiat luae (ibid.)

Defide formati quando scilicet ad Creatorem A Ezechiele: Tu signaculum similitudinis plenus

Sed quærendum est utrum aliquid collatum sit istis post creationem per quod diligerent ? Quod ita est, scilicet cooperans gratia ; sine qua non potest proficere rationalis creatura. Eadem enim cadere per se potest ; sed proficere non potest nisi gratia cooperante. Unde videri potest quod non sit imputandum illis quod ceciderunt, sine gratia enim cooperante proficere non poterant ; sed illa non est data, nec culpa eorum fuit quod non est data; quia in eis nulla culpa adhuc praecesserat.Ad quod potest dici quod quibus data est gratia illa, non fuit data ex merito, quia adhuc nullum erat meritum; sed quod aliis non est data, eorum

scientia et perfectione decoris in deliciis paradisi (Ezech. xxvIII). Quod sic exponit Gregorius: Quanto in eo subtilior est natura ; tanto in illo imago Dei similius insinuatur expressa. Item in Ezechiele : Omnis lapis pretiosus operimentum ejus (ibid.), id est omnis angelus operimentum ejus; quia, ut dicit Gregorius, in aliorum comparatione cæteris, clarior fuit. Unde appellatus est Lucifer ; quia non unus ordo sed unus spiritus putandus est. Quia, ut dicit Isidorus, postquam creatus est absque aliquo intervallo profunditatem suæ scientiæ perpendens in suum Creatorem superbivit, et ut dicitur in Isaia Deo aequari voluit, dicems : In caelum conscendam,

culpa fuit; non quæ præcessit tempore, sed in B super astra caeli eaealtabo solium meum, et ero

causa ; quia sicut gratia in illis est causa meriti, et tamen tempore non præcessit meritum ipsum: ita in istis culpa fuit causa quare ex judicio Dei justo gratia non daretur, et tamen hoc nom tempore præcessit illud ; quia cum Deo omnia sint præsentia, non eget alicujus testimonio. Ut primum aliquis peccat juste potest eum judicare, non post sed simul ; quod si placet differre, misericordia est. Illorum culpa in hoc potest considerari ; quia licet sine gratia cooperante (quam nondum acceperat) non possent proficere, tamen per id quos eis collatum erat ex gratia creatrice, poterant non cadere. Nihil enim in eis erat quod ad hoc eos compelleret. Et si non

similis Altissimo (Isa xiv). Similis esse voluit; non per imitationem, sed per æqualitatem : et non solum æqualis, sed etiam quod superior esse voluit videtur auctoritas illa velle : Eaetollitur supra o/nne quod dicitur a ut quod colitur Deus (II Thes. II). Et quia contra Creatorem suum in tantum superbivit, dejectus est in istum caliginosum aerem cum omnibus illis qui ei consenserunt; et hoc ad nostri probationem ut sint nobis adminiculum exercitationis. Non est eis concessum habitare in cœlo, quæ est clara patria ; nec in terra, ne homines mimis infestarent ; sed in aere caliginoso qui est carcer eis usque in diem

declinassent propria voluntate; quod aliis datum C; judicii. Tunc enim detrudentur in barathrum et boni mom necessitate cogente, sed libera volun- A tae earum refrementur potestate ne homines tem

est, daretur et istis. Quæritur utrum aliqua mora fuerit inter creationem eorum et casum ? Ad quod potest dici quod non fuit mora ; et tamen illud prius, istud posterius, sed sine intervallo. Non enim semper fuerunt mali, ut quidam dicere volunt pro illa auctoritate. Ab initio homicida fuit ; et in veritate non stetit (Joan. vIII). Sed non dicitur in initio hoc fecit, sed ab initio, id est statim post initium ; et in veritate non stetit ; id est non permansit, si in ea fuerit. Homicida potest dici sui ipsius, quia et ipse appellatur homo, ut: Inimicus homo hoc fecit (Matth. xIII). Vel ut Augustinus exponit, ab initio, id est ex

quo homo fuit, homicida fuit ; quia eum per ID

invidiam in mortem præcipitavit. Item dicit Augustinus super Genesim : Non frusta putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse, nec fuisse antea ullum tempus quo cum angelis sanctis pacatus vixerit et beatus ; sed ab ipso primordio creaturæ apostatasse. Quia ut ait Dominus, non stetit ab initio, ex quo ipse creatus est, qui staret si stare voluisset. Quæ auctoritas supradicto modo potest exponi. CAP. IV. De eaecellentia Luciferi ante lapsum, et poena post lapsu m. Inter eos qui ceciderunt unus fuit excellentior omnibus aliis, et non solum illis qui ceciderunt, sed et aliis omnibus cum fuisse excellentiorem videntur auctores velle. Quemadmodum Job dixit: Ipse est principium viarum Dei (Job xL). Et in

[ocr errors]

jnferni secundum illud: Ite, maledicti, in ignem aeternum qui præparatus est diabolo et angelis ejus (Matth. xxv). Et sicut majoris scientiæ sunt vel minoris, ita habent majores vel mimores prælationes; quia quidam uni provinciæ, quidam uni homini, quidam uni vitio præsunt. Unde dicitur spiritus superbiæ, spiritus luxuriæ. De hoc autem dubitatio est utrum modo omnes in isto aere sint usque in diem judicii ; an aliqui eorum in inferno inferiori sint, quod de auctoritate mon multum certum habemus. Quidam tamen volunt dicere quod Lucifer qui plus cæteris peccavit, statim illuc demersus sit; et etiam quidam ex aliis. Origenes etiam dicit quod illi quia sanctis juste et pudice viventibus vincuntur, nom habent potestatem amplius tentandi alios, sed statim illic demerguntur: quod satis verisimile est. Origenes: Puto etiam sane quod sancti repugnantes adversus illos tentatores et vincentes minuant exercitum dæmonum velut quam plurimos eorum interimant ; nec ultra fas sit ullum spiritum qui ab ullo sancto caste et pudice vivendo victus est, iterum impugnare alium hominem. Sciendum quoque est quod boni angeli ita sunt confirmati per gratiam quod peccare non possunt; mali autem ita obstinati per malitiam quod Bonum facere non possunt. Ad hoc opponitur quod liberum arbitrium habent : ergo in utramque partem possunt flecti. Sed inde mom dicitur liberum arbitrium, ut in loco suo ostemdemus, sed liberum, id est volontarium; tate a malo abstinent; similiter et mali a bono. Item opponitur de hoc quod Hieronymus dicit : Solus Deus est in quem peccatum cadere non potest; cætera cum liberi arbitrii simt in utramque partem flectere voluntatem suam possunt. Sed qualiter hoc intelligendum sit, ex his verbis Isidori comjicere possumus. Angeli mutabiles natura ; immutabiles gratia. Unde videtur concedendum : Boni angeli possunt peccare ex sua natura, id est, eorum natura mon ad hoc repugnat, nec tamen concedendum est, boni angeli possunt peccare. sed potius non possunt peccare, id est gratia per quam sunt confirmati ad hoc repugnat. Et quanquam mali sint per malitiam obstinati,

tare valeant quantum desiderant. Virtutes dicuntur per quos signa et miracula frequentius fiunt ; archangeli qui majora nuntiant ; angeli qui mimora nuntiant. Et quia majus donum est charitas quam scientia ; ideo superior cæteris ordo a digniori momen accepit. Item majus est scire quam judicare. Scientia namque informat judicium. Sic et de aliis colligi potest per singula ; et ita secundum excellemtiam donorum, assignatur excellentia ordinum. Et tamen sicut Gregorius ait : Illa dona omnibus sunt communia. Ommes enim ardent charitate, et scientia pleni sunt ; sed quanto superiores, tanto excellentius præ aliis ea possident. Gregorius : « In illa summa civitate

tamen vivacem sensum non amiserunt : Quia, ut B quisque ordo ejus rei nomine censetur, quam in cæteris fuit excellentior. Sicut enim omnes vir- A tantum inferiores ordines ? Quia sæpius et quasi

dicit Isidorus, triplici acumine scientiæ vigent ; subtilitate naturæ, experientia temporum, revelatione superiorum potestatum. Augustinus : Spiritibus malis quidam vera de temporalibus rebus mosse permittuntur, partim sensus subtilitate, partim experientia temporum callidiore propter tam magnam longitudinem vitæ; partim a sanctis angelis quod ipsi ab omnipotente Deo discunt et jussu ejus sibi revelantibus. Aliquamdo autem idem nefandi spiritus etiam quæ ipsius auctoris sunt velut divinando prædicunt.Quæritur utrum præscii fuerint sui casus. Sed si suum casum præscierunt ; aut vitare noluerunt, et ita stulti et maligni erant ante casum ; aut vitare

voluerunt, sed non potuerunt, et ita erant miseri c;

antequam caderent. Propter hæc inconvenientia dicit Augustinus super Genesim, eos sui casus non fuisse præscios. CAP. V. De ordinum distinctione. Post supradicta videndum est quod Scriptura novem ordines angelorum testatur esse in pluribus locis. Et inveniuntur in istis ordinibus tria terna esse ; et in unoquoque tres ordines, ut Trinitatis similitudo in eis præ aliis creaturis impressa videatur. Sunt enim tres ordines superiores, tres inferiores, tres medii. Superiores : seraphim, cherubin, throni ; medii : dominationes, potestates, principatus ; inferiores: virtutes, archangeli, angeli. Hic igitur videndum est quid appellemus ordinem, et utrum ab ipsa creatione fuerit illa distinctio ordinum. Ordo angelorum dicitur multitudo coelestium spiritualium qui intra se præ aliis in aliquo dono assimilantur : ut seraphim qui præ aliis ardent charitate ; seraphin enim interpretatur ardens. Cherubim, qui præ aliis in scientia eminent, cherubim namque interpretatur plenitudo scientiæ. Thronus interpretatur sedes. Throni ergo vocantur, ut Gregorius ait, qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus, et per eos judicia sua decernat. Dominationes qui potestatem principatuum transcendunt. Principatus vocantur qui sibi subjectis dum quæ sunt agenda disponunt: eis ad explenda divina mysteria principantur. Potestates qui hoc potentius cæteris in suo ordine acceperunt, ut virtutes adversæ eisque subjec

munere plenius accepit. » Hic oritur quæstio hujusmodi. Si quisque ordo plenius possidet donum illud a quo nominatur, tunc cherubin in scientia præeminet omnibus ; sed qui magis diligit plus cognoscit (tantum enim cognoscitur quantum diligitur Deus) ; igitur seraphim non solum im charitate, sed etiam in scientia præeminet. Unde quidam sic exponunt auctoritatem illam. Ejus rei nomine ordo quisque censetur, quam in munere plenius accepit. Plenius non ad omnes, sed ad inferiores intelligitur, vel nos possumus dicere quod illa comparatio fiat non ad angelos, sed ad alia dona, Sicut enim in hominibus cum idem habeat plures virtutes ; tamen unam plenius aliis : ut Job patientiam, David humilitatem : ita et in angelis. Unde sic exponi potest illa auctoritas : Ejus rei nomine censetur quam in munere plenius accepit. Non plenius aliis angelis omnibus,sed aliis donis. Hic restat inquirere utrum ordines isti a creatione sui fuerint. Quod ita fuisse constat, cum auctoritas dicat de singulis ordinibus aliquos

cecidisse. Sed ex alia parte non potest dici quod

tunc charitate arderent. Non ergo videtur quod tunc esset seraphim. Ad hoc potest dici quod, quamvis in principio creationis mom arderent charitate, tamem in hoc erat ille ordo discretus ab aliis, quia ad diligendum habilior cæteris erat. sicut enim videmus in corporibus quod in matura sua quædam sunt aliis magis solida et firma, magis otiam aliis munda et clara ; sic et in illis spiritualibus naturis convenientes eorum puritati et excellentiæ et in essentia et in forma differemtiæ gradus in ipso conditionis exordio potuerunt esse, quibus alii superiores, alii inferiores. Superiores qui natura magis subtiles, inferiores qui natura minus subtiles, et sapientia minus perspicaces conditi sunt. Sed istas discretiones invisibiles invisibilium solus ponderare potuit : Qui omnia in numero et pondere et mensura fecit (Sap. xi). Quæritur am omnes ejusdem ordinis pares sunt et æquales. Quod quibusdam visum est. Sed illud non potest stare cum Scriptura dicat Luciferum cunctis aliis excellentiorem ; quem constat fuisse de ordine supremo, et tamen in ordine illo gines unius ordinis sunt, et tamen alius excellit alium in virginitate ; sic et in angelis potestesse. Legimus quod decimus ordo de hominibus impleri debeat. Mali enim angeli cum de singulis ordinibus caderent, fecerunt unum ordinem; quia in malitia similes, licet improprie in eis dicatur ordo. Et ille decimus ordo, ut Scriptura dicit, de hominibus restauratur. Sed cum Gregorius dicat assumendos esse homines in ordines angelorum ; quidam in ordinem superiorum qui scilicet magis ardent charitate ; quidam in ordinem inferiorum qui scilicet minus perfecti sunt ; non videtur quod decimus ordo de hominibus fiat, sed novem tantum remaneant. Ad quod potest dici quod secundum convenientiam donorum quam habent cum angelis dicuntur assumendi in ordines angelorum ; sed secundum naturam quam habent differentem ab illis, alium ordinem dicuntur facturi. Et quamvis de hominibus restauretur quod lapsum est in angelis (propter quod ait Apostolus : Proposuit Deus instaurare omnia in Christo quæ sunt in cælo et quæ in terris (Ephes. 1) non tamen intelligendum est quod solummodo propter illos qui ceciderunt factus sit homo. Licet enim angelus non cecidisset ; homo non minus factus esset. Unde Gregorius dicit quod non sunt homines electi juxta numerum eorum qui ceciderunt ; sed juxta eorum numerum qui permanserunt. Gregorius: Quia superna civitas ex angelis et hominibus constat, ad quam tantos humani generis credimus conscendere, quantos illic contigit angelos remansisse, sicut scriptum est : Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. CAP. VI. De missione angelorum. Videntur quædam auctoritates velle quod non omnes angeli mittantur. Ut in Daniele : Millia millium ministrabamt ei ; et decies millies centena millia assistebant ei (Dan. vII). Dionysius : Superiora illa agmina ab intimis nunquam recedunt, quoniam ea quæ præeminent usum exterioris officii nunquam habent. Istis auctoritatibus dicunt quidam quod non mittuntur nisi inferiores. Sed eis opponitur illud quod Isaias dicit : Volavit ad me unus de seraphim (Isa. vi). Quod ita solvit Dionysius: Hi spiritus qui mittuntur sortiuntur eorum vocabulum quorum gerunt officium. Unde dicunt illum angelum qui missus est ad Isaiam ut mundaret labia prophetæ, de ordine inferiorum fuisse ; sed appellatum seraphin, quia veniebat incendere et consumere delicta prophetæ. Item dicit Apostolus: Omnes sunt ad ministratorii spiritus in mi. nisterium missi (Hebr. 1). Unde videtur quibusdam quod omnes mittantur ; et quod ille qui missus est ad annuntiandum sanctum sanctorum fuerit de supremo ordine. Si opponitur. Quare ergo non omnes appellantur angeli ; sed duo

[ocr errors][ocr errors]

ex officio injuncto hoc habent illi duo ordines. Nec debet indignum videri si etiam superiores mittuntur ; cum et ille qui Creator est omnium ad hæc inferiora descenderit. Unde videtur quod Michael, Gabriel, Raphael de superiori ordine sint. Nec sunt nomina ordinum sed spirituum. Michael interpretatur quis ut Deus ; Gabriel, fortitudo Dei ; Raphael, medicina Dei ; Dicit Scriptura quod angeli sunt deputati ad custodiam hominum, ut in Evangelio : Angeli eorum semper vident faciem Patris (Matth. xvIII). Gregorius etiam dicit quod quisque habet unum bonum angelum sibi ad custodiam deputatum ; et unum malum ad exercitandum. Cum enim omnes boni angeli desiderent bonum nostrum et communiter saluti omnium studeant ; ille tamen qui deputatus est alicui ad custodiam, eum potius ad bonum hortatur, sicut legimus de angelo Tobiæ, de angelo Petri in Actibus apostolorum. Similiter et mali angeli cum desiderent malum omnium, tamen magis incitat eum malus angelus qui permissus est ei ad temtandum. Sed dubium est nec de Scriptura habemus determinatum utrum pluribus unus sit datus ad custodiam, an singuli singulis. Sed cum electi tot sint quot et boni angeli sunt ; plures constat esse inter bonos et malos homines quam boni angeli sunt.Quomodo ergo singuli et boni et mali homines habent singulos sibi ad custodiam legatos? Præterea sciendum est quod cognitio angelorum usque ad judicium augeri potest. Unde illud quod in Isaia Domino ascendente angeli quærunt: Quis est iste qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra? (Isa, LxIII.)Et in psalmo: Quis est iste reae gloriæ ? (Psal.xxIII.) Itaque dici potest quod eorum cognitio non decrescit, quia nihil obliviscuntur cum sint confirmati per gratiam ; sed potest crescere usque ad futuram consummationem, quando fixi et immobiles erunt in eo quod scient, ut nec plus nec minus scire possint. Ad hoc quod diximus angelorum cognitionem augeri posse, videtur oppositum quod dicit Isidorus : Angeli in Verbo Dei sciunt omnia antequam fiant. Gregorius in libro Dialogorum: Quid

p est ibi quod nesciant ubi scientem omnia sciunt *

Sed potest dici quod, et si videant (imo habent eum in quo omnes thesauri sapientiæ sunt (Coloss. II) non tamen ibi cognoscunt nisi quantum ipse vult eis aperire ; et tamen dicuntur omnia scire, id est nihil ignorare. Nihil enim ignorat qui scit quidquid scire debet, et quidquid Deu§ vult eum scire. Per omnia enim voluntas eorum divinæ concordat voluntati , nec aliud volunt scire nisi quod eos scire cognoscunt Deum velle. Meritum angelorum dicitur esse in hoc quod desiderant bonum nostrum et nostro profectui student. Unde Apostolus: Et Angeli nostri sunt (Hebr. 1).

TRACTATUS TERTIUS.

DE CREATIONE ET STATU HUMANÆ NATURÆ. C A P I T U L A. CAP. I. De operibus seae dierum. — CAP. II. De creatione hominis. — CAP. III. De formatione mulieris. — CAP. IV. De statu hominis ante peccatum. — CAP. V. Quare non hoj*j*uit ymn, liey.

serpentem. — CAP. VI. De peccato primi hominis. — CAP. VII. De gratia habita ante peccatu m. — CAP. VIII. De libero hom in is arbitrio.— CAP. IX. Quod liberum arbitrium ad fu?uru,n tantum se habeat : et de ipsius statu quadruplici.— CAP. X. Quare peccatum primi homi), is posteris i/nputetur.— CAP. XI. Quid sit peccat u mn 9riyinale.— CAP. XII. De ratìone originalis 70eccati. — CAP. XIII. De pecca/o actuali. — CAP. XIV. De peccato in generali. — CAP. XV. I, qua natura sit peccat u m. — CAP. XVI. Qui sint modi peccandi. CAP. VII. Quæ sit differentia inter dona et virtutes, et quae sint septem dona Spiritus sancti.

CAP. I. De operibus itaque seæ dieru m.

Sicut diximus : in principio creaturarum creavit Deus caelum, id est angelos et terram (Gen. I), scilicet illam materiam quatuor elementorum adhuc confusam, quæ dicta est chaos : et hoc fuit ante emnem diem. Restat igitur videre quomodo per sex dies illam materiam distinxit. Sicut in Genesi dicitur : Prima die facta est luae (ibid.). Quidam expositores dicunt quod lux illa fuit quoddam splendidum corpus quasi lucida nubes quædam, quæ sicut sol circumferebatur ortu et occasu suo diem et noctem faciens. Alii dicunt, quod lux illa quæ facta est prima die, fuit angelica creatura ad Creatorem conversa, sicut jam diximus ; secunda die firmamentum

A est homo post omnia ; qui omnibus præferen

dus erat. Sicut processimus, videtur ista series et plures expositores velle ut scilicet ante omnem diem illa informis materia facta fuerit, sicut

diximus, simul cum angelis ; postmodum per sex

dies ex illa materia genera rerum sint distincta. Quibusdam tamen videtur quod non per intervalla temporum factæ sunt illæ distinctiones rerum, sed simul. Sed cum Moyses loqueretur rudi populo et carnali, oportebat eum loqui de Deo sicut de homine aliquo qui opera sua per moras temporum format et perficit. Unde Augustinus : Quod a Deo potuit simul fieri, ab homine simul non potuit dici. Nec nos negamus quin Deus illud potuisset fecisse si ei placuisset. Nec Augustinus

factum est, ut divideret aquas ab aquis. Beda B illud asserit, sed dicit: Potuit simul fieri. Item

dicit quod firmamentum sit de acquis consolidatis quasi crystallinus lapis; quod satis verisimile est cum et color ejus indicet hoc. Quidam tamen expositores videntur velle, quod igneæ naturæ sit. Quod aquæ super firmamentum sint; et in Genesi cap, 1) habetur, et etiam in Propheta : Aquæ quæ super cælos sunt benedicite Domino (Psal. cxLIII). Quales sint aquæ illæ nobis non est certum. Sed ut dicunt expositores, vel glacialiter solidatæ sunt ; aut vaporaliter suspensæ ad simulitudinem vaporis, id est fumi, quod verisimile est. Tertia die congregatæ sunt aquæ in locum unum et apparuit arida (Gen. I). Quarta die facta sunt lu m in aria (ibid.), ut essent in

signa et tempora ; id est ut per ea distinctio tem- C

porum fieret. Ex quo enim creatura fuit et tempus fuit ; quia non potuit creatura esse sine mutabilitate, et ubicunque motus est, ibi prius et posterius. Nec aliud est tempus nisi mora de illo quod prius est, in id quod posterius. Sed ante luminaria non erat illa distinctio temporis ; quæ modo est per solem et lunam et stellas. Quinta die produxit aqua pisces et volatilia. Unde illud : Partim rem ittis gurgiti, partim levas in aera. Sexta die produxit terra animalia diversi generis; et in eadem die post omnia factus est homo ad

imaginem et similitudinem Dei. Et merito factus PATROL. CLXXVI.

Augustinus : Quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen origine prius est quam illud quod inde fit; potuit Scriptura dividere loquendi temporibus, quod Deus faciendi non divisit temporibus. Qui istis auctoritatibus adhærent, illos sex dies appellant sex operum distinctiones: quæ secundum eos simul facta sunt, sed ordine dici oportuit. Prima tamen sententia est probabilior.

Septima die requievit Deus ab omni opere quod patrarat (ibid.); quia non fecit postea nova genera rerum. Sed opponitur illud quod dicitur in Evangelio : Pater meus usque modo operatur et ego operor (Joan. v). Operatur enim qufotidie novas animas creando ; propagando etiam unum de alio. Sed hoc non est facere nova genera rerum. Licet enim modo creatur anima nova, nihil tamen novum additur, cum et prius anima fuerit. Alia littera in Genesi dicit : Requievit Deus die seacta. Sed utrunque verum est ; et quod ille die sexta requievit ; quia in sex diebus omnia complevit; et quod die septima requievit,quia sexta die consummata et septima inchoata a generibus rerum distinguendis cessavit.

Hic potest quæri, cum in sex diebus omnia compleverit opera, et post illo sex dies nihil novi addiderit ; quare procedimus numerando dies usque ad septimam, si dicitur quia septim;est alia

« PoprzedniaDalej »