Obrazy na stronie
PDF
ePub

variis distincta coloribus adornatur.Quidluce pul- A dine earum quomodo potuimus non quomodo de

chrius,quæ cum colorem in se non habeat,omnium tamen colores rerum ipsa quodammodo illumimando colorat? Quid jucundius ad videndum cœlo cum serenum est, quod splendet quasi sapphirus ; et gratissimo quodam suæ claritatis temperamento visum excipit et demulcet aspectum ? Sol sicut aurum rutilat, luma pallet quasi electrum, stellarum quædam flammeoaspectu radiant; quædam luce rosea micant, quædam vero alternatim nunc roseum,nunc viridem,nunc candidum fulgorem demonstrant.Quid de gemmis etlapidibus pretiosis marrem? quorum non solum efficacia utilis, sed aspectus quoque mirabilis est. Ecce tellus redimita floribus,quam jucundum spectaculum præ : het, quomodo visum delectat, quomodo affectum provocat ? Videmus rubentes rosas, candida lilia, purpureas violas, in quibus omnibus non solum pulchritudo sed origo quoque mirabilis est. Quomodo scilicet Dei sapientia de terræ pulvere talem producit speciem. Postremo super omne pulchrum viride,quomodo animos intuentium rapit; quando vere novo, nova quadam vita germina prodeunt, et erecta sursum in spiculis suis quasi deorsum morte calcata ad imaginem futuræ resurrectionis in lucem pariter erumpunt. Sed quid de operibus Dei loquimur? cum etiam humanæ industriæ fucosadulterina quadam sapientia fallentes oculos tantopere miramur?

CAP. XIII. De sensibilibus rerum qualitatibus.

Post speciem de qualitate rerum disserere debemus, ob hoc providentia Creatoris tam diversas qualitates rebus indidit, ut omnis sensus ho

minis sua oblectamenta inveniat. Aliud percipit

visus, aliud auditus, aliud odoratus,aliud gustus, aliud tactus. Visum pascit pulchritudo colorum, suavitas cantilenæ demulcet auditum, fragrantia odoris olfactum, dulcedo saporis gustum, aptitudo corporis tactum. Et quis omnes delicias sensuum enumerare queat ? Quæ tam multiplices sunt in singulis, ut si quis quemlibet sensum per se confideret quemlibet per se ditatum putet. Quot enim oblectamenta oculorum in diversitate colorum monstravimus, tot oblectamenta aurium in varietate sonorum invenimus. Inter quæ prima sunt dulcia sermonum commercia, quibus homines ad invicem suas voluntates communicant; præterita narrant,præsentia indicant,futura nuntiant, occulta revelant, adeo ut si his careat vita humana, bestiis comparabilis videatur. Quid autem concentus avium ? quid humanæ vocis melos jucundum ? quid dulces modos sonorum omnium commemorem ? Quia tam multa sunt harmoniæ genera, ut ea nec cogitatus per currere, nec sermo facile explicare possit, quæ tamen cuncta auditui serviunt, et ad ejus delicias creata sunt, sic est de olfactu. Habent thimiamata odorem suum , habent unguenta odorem suum,habent rosaria odorem suum,habentrubeta prata, tesqua, nemora, flores odorem suum, et cuncta quæ suavem præstant fragrantiam et dulces spirant odores, olfactui serviunt, et in ejus delicias creata sunt. Eodem modo gustus et tactus varia habent oblectamenta, quæ ex similitudine priorum satis perpendi possunt. CAP. XIV. De utilitate rerum quadruplici.

De immensitate creaturarum et de pulchritu

Duimus locuti sumus, nunc restat ut ad considerandam earumdem utilitatem transeamus. Utilitas rerum quatuor complectitur: necessaria, commoda, congrua et grata. Necessarium unicuique rei est, sine quo ipsa subsistere commode non potest, utpote in victu hominis panis et aqua, in vestitu lanea sive pellicea, aut quælibet ejusmodi indumenta. Commodum est quod, licet aliquando amplius delectet,sine ipso tamen vita duci potest, utpote im victu hominis,poculum vini et esus carnium ; in vestitu byssus ét sericum,vel quodlibet aliud mollius indumentum. Aptum et congruum est quod, licet utentibus non prosit, ad utendum : tamen convenit, quales sunt tincturæ colorum,

B pretiosi lapides, et quæcunque ejusmodi censen

tur. Gratum est ejusmodi, quod ad usum quidem habile non est ; et tamen ad spectandum delectabile, qualia sunt fortasse quædam herbarum genera et bestiarum, volucrum quoque et piscium, et quævis similia. Sed dignum valde inquisitione est, quare Deus hæc creare voluit, quæ usui hominis (propter quem omnia fecit) non necessaria fore prævidit? Sed hoc citius cognoscetur,si causa et modus humanæ conditionis attendatur. Deus hominem propter se fecit,cuncta alia propter homines condidit. Propter se fecit hominem, non quod ipse indigeret homine, sed ut homini quia melius dare nil potuit, seipsum fruendum daret; alia vero creatura sic facta est, ut et subjecta ho

C mini esset per conditionem, et deserviret ad utili

tatem. Homo ergo quasi in quodam medio collocatus, habet super se Deum, sub se mundum, et corpore quidem deorsum mundo conjungitur; spiritu autem sursum ad Deum sublevatur. Necesse autem fuit ut visibilium conditio ita ordinaretur, quatenus homo in eis foris agnosceret, quale esset invisibile bonum quod intus quærere deberet; hoc est, ut sub se videret, quid 'supra se appeteret.Non igitur decebat ut rerum visibilium copia in parte aliqua defectum sentiret, quæ ob id maxime instituta est, ut inestimabilem æternorum bonorum affluentiam nuntiaret. Hoc est quod diximus cur Deus illa etiam creare voluit. quæ humanis usibus necessaria non esse prævidit.Si enim sola necessaria tribueret; bonus quidem esset, sed dives non esset. Cum vero necessariis etiam commoda adjungit, divitias bonitatis suæ ostendit, cum autem commoda congruis superadditis cumulantur, abundantia divinæ bonitatis ejus demonstratur. Sed dum postremo congruis etiam grata et jucunda adjicit ; quid aliud quam superabundantes divitias bonitatis suæ notas facit ? CAP. XV. De tribus similibus et quanta sit divini opificii supra humanum eaecellentia. Hæc de utilitate Scripturarum breviter dicta sufficiant ; sed libet adhuc ad cumulum divinæ laudis paulisper attendere, quam mire tria hæc simul in opere suo conservaverit Deus.Quod quanta admiratione dignum sit ; sic facilius fortasse cognoscemus ; si prius hæc qualiter in opere humano simul esse non possint consideremus. Certe

homo cum multa facere desiderat; magna facere A debet, quod divinæ similitudinis imaginem per

non potest, quia tanto minus prævalet in singulis quanto plura sunt per quæ intentionis suæ conatus dividit. Rursus cum ad magnitudinem innititur, a multitudine retardatur, quia multis præstare non sufficit vires quas ad unius effectum specialiter effundit. Simili modo minor diligentia de cori operis impenditur, quoties ad multitudinem solam sive ad magnitudinem perficiendam animus occupatur. Videmus quod scriba eas figuras quæ exiles sunt, promptius format, in magnis figurandis propensius desudat, et calamus quanto velocius trahitur, tanto deformiores snnt litteræ quæ exprimuntur. Nam et in formandis vestibus, ii qui nimis pulchritudinem diligunt, sæpe utilitatem perdunt ; et qui utilitatem conservare cu

iunt, pulchritudinem habere non possunt. Sed in opere Dei nec multitudino magnitudinem

minuit,nec magnitudino multitudinem stringit, neque simul vel multitudo vel magnitudo pulchritudini officit, neque pulchritudo utilitatem tollit, sed sic facta sunt omnia, quasi facta sint singula,ut cum universa aspexeris, singula mireris. Hæc de visibilibus dicta alicui fortassis quantum ad compendium tractandi pertinuit plurima videbuntur, sed attendere debet quod tam operosa materia non facile paucis verbis explicatur. Nam, cum dicat Apostolus, quod per ea quæ sunt in mundo, manifestantur ea quæ invisibilia sunt in Deo (Rom. I), necesse est ut quisquis per visibilia ad agnitionem invisibilium pervenire desiderat, prius ipsa visibilia agnoscat. Propter quod et ego cum: hæc pro posse meo investigare proponerem,tribus invisibilibus in exordio enunieratis ; et tribus itidem visibilibus contra hæc dispositis, ratus sum hunc esse competentissimum ordinem narrandi, ut prius ipsorum visibilium aliquam notitiam in medium afferrem ; ac sic deinde quasi reserato contemplationis aditu, per investigationem invisibilium procederem. Postquam igitur iis quæ de visibilibus dicenda erant finem fecimus, nunc quomodo vel quo ordine per hæc ad invisibilia ascendatur, considerare debemus. CAP. XVI. Quod inter tria invisibilia Dei, sapientia sit prima investiganda. Tria diximus invisibilia,potentiam, sapientiam Benignitatem. Quærendum est ergo quod horum cæteris prius contemplantibus in agnitione occurrat. Et credo quod illud invisibile prius in contemplatione comprehenditur, quod in suo vi. sibili simulacro expressius et manifestius declaratur. Simulacra autem invisibilium ipsa visibilia dicuntur, utpote invisibilis potentiæ simulacrum est, creaturarum immensitas. Invisibilis sapien. tiæ simulacrum est, creaturarum immensitas.Invisibilis sapientiæ simulacrum est,creaturarumdecor,benignitatis simulacrumest,creaturarum utilitas. Omnis autem creatura quanto vicinius similitudini Creatoris appropinquat, tanto evidentius Creatorem suum declarat. Illud ergo visibile si. mulacrum, invisibile exemplar prius ostendere

[ocr errors][merged small]

fectius in se expressam retinet. Immensitas autem creaturarum magis ad essentiam; decor vero creaturarum magis pertinet ad formam. Essentia vero absque forma considerata, informitas est. Quod autem informe est, in hoc quidem quod est, Deo simile est ; sed in hoc quod forma caret, a Deo dissidet. Quod ergo formatum est, magis Deo simile est, quam id quod formam non habet. Unde constat quod plus evidens simulacrum est decor creaturarum, quæ ad solam spectat essentiam. Item decor creaturarum propter formam naturalem pertinet ad habitum, utilitas vero ad actum; quia in hoc creaturæ utiles sunt, quod subjectæ homini serviunt et obsequium reddunt. Quod ad habitum pertinet, magis proprium est; et magis certum quam id quod pertinet ad actum quia habitum natura indidit,actum vero institutio adjunxit. Simulacrum ergo decoris immensitatem pariter et utilitatem in cognitione præcedit, et propterea in cognitione prius est, quia in manifestatione est evidentius. In hoc igitur simulacro primum vestigium contemplationis ponere debemus, ut, dum primum inquisitionis ingressum recte tenuerimus, ipso quem quærimus duce pede inoffenso ad reliqua procedamus. Pulchre autem in inquirenda sapientia ab ipso sapientiæ simulacro inquisitionis exordium sumitur, quia per sapientiam suam Pater manifestatur, non solum quando sapientiam suam in carnem misit, sed tunc quoque quando per sapientiam suam mundum creavit. Decor creaturarum quem simulacrum sapientiæ Dei esse diximus, quatuor complectitur, silum, motum, speciern, qualitatem. Sed in his quatuor, motum excellentiorem locum habere dubium non est, quia viciniora vitæ sunt mobilia, quam ea quæ moveri non possunt. Motus autem quadripertitus est,localis, naturalis, animalis, rationalis. Sed motus naturalis localem motum superat, quia in naturali motu, non solum imago vitæ exprimitur, sed ipsa quodammodo vita inchoatur. Rursus animalis motus tantum naturali præcellit, quantum in sensibili id quod sentit.Postremo rationalis cunctis superponitur, quia in eo non solum sensus ad

p animandum, sed ratio quoque ad intelligendum

movetur. Hoc simulacro mullum in creaturis esse potest evidentius, quia invisibilem sapientiam ostendit cunctis manifestius id quod sapit. CAP. XVII. Quomodo per rationalem creatura m ostenditur reru m Creator esse æternus. 2rimum ergo est ac principale sapientiæ sacramentum sapientia creata,id est rationalis creatura quæ,quia secundum aliquidvisibilis est,secundum aliquid invisibili janua contemplationis facta est pariter et via.In quantum visibilis, est janua ; in quantum invisibilis, est via. Janua est, quia ingrediendi ad contemplationem animo primum aditum pandit. Via est, quia currentem in contemplationem ad finem animam perducit. Janua est, quia quodammodo invisibilia visibiliter ostendit. Via est, quia de visibilibus per invisibilia euntes usque ad visibilium pariter et invisibilium Creatorem videndum perducit. Hoc in semetipso potest agnoscere homo. Nemo enim est sane sapiens, qui se esse non videat. Et tamen homo si vere quod ipse est attendere cœperit, omnium quæ in se vel videntur, vel videri possunt, nihil se esse intelligit. Illud namque quod in nobis rationis capax est, quamvis, ut ita dicam, infusum et commistum carni sit ; ipsum tamen se a sul)stantia earnis propria ratione secernit,et alienum esse intelligit. Cur ergo homo invisibilia esse dubitet, qui idipsum quod vere homo est de cujus existentia nequaquam dubitat, invisibile esse videtur. Janua ergo contemplationis homini aperitur, quando ipse sua se ratione ducente ad se cognoscendum ingreditur. Ingresso autem via usque ad finem currenda restat, ut scilicet quisque ex consideratione propria ad agnitionem Creatoris sui perveniat. lllud namque in nobis quod carnis non habet essentiam, a carne non potest habere materiam ; sed sicut diversum est a carne, ita alienum se sentit a carnis origine. Initium tamen se habere in hoc verissime agnoscit, quod cum se intelligat esse, semper se fuisse non meminit, cum tamen nesciens intellectus [al. intelligens] esse non possit. Si ergo intellectus esse non potest, nisi intelligens, restat ut quem non semper intellexisse cognoscimus, non semper fuisse, ac per hoc aliquando cœpisse credamus. Sed, sicut jam dictum est, quod spiritalem habet essentiam, non potest originem habere corpoream, quia quidquid ex materia præjacente traducitur, corporeum esse comprobatur. Si igitur invisibile nostrum initium habuerit, superest ut non de praejacenti materia, sed de nihilo factum sit. Quod autem nihil est, esse sibi dare non potest : et idcirco quidquid initium habuerit, dubium non est quin ab alio esse acceperit. Quod autem a semetipso non est, esse aliis dare non potest. Igitur quisquis ille est qui rebus esse contulit, ab alio esse non accepit. Quod inde quoque liquido comprobatur, quia, si quidquid est, creaturam esse credimus; nullum in rebus finem invenimus. Nostra ergo nos natura instruit quod Creatorem habemus æternum, cui suum et et proprium est quod subsistit; quia si ab alio esse accepisset, prima rerum origo veraciter dici non posset. Si enim aliquando non erat a seipso jnitium non habuit, sed nec primus dici potest, si ab alio esse aecepit. Igitur, si Creator est, semper fuit. Item quod a semetipso est, non esse non potest. Quidquid enim a semetipso est, huic idem est esse, et id quod est et constat, quia nulla res a semetipsa dividi aut separari potest. Cui igitur idem est esse, et id quod est, necessario semper est ; quia a semetipso separari nihil potest. Si igitur quidquid a semetipso est, huic idem est esse ; et id quod est, qui aliunde esse non accepit, sequitur necessario ut semper sit, utque aliunde auferri non possit, quod aliunde datum non sit. Necesse est ergo ut quem Creatorem eredimus, hunc nec principium, nec finem habere posse confiteamur. PrinPATROL. CLXXVI.

A cipium enim non habet quod semper fuit; nec finem, quod nunquam desinit. Neque ergo æternus præter solum Creatorem est, neque Creator nisi aeternus esse potest. CAP. XVIII. Eae motu rerum quadruplici Creatoris quoque æternitatem comprobari. Hanc cognitionem in rationali motu invenimus, quod scilicet Creatorem æternum habemus, qui principio earet, quia semper fuit; finem non patitur, quia semper erit. Huic autem cognitioni cæteri quoque motus attestantur: hoc est animalis, maturalis, loealis. In animali namque motu sunt sensus et appetitus. Omnis autem naturalis appetitus in rebus explementum invenit, neque aliquis est ordinatus affectus, quem suus effectus consequi B non possit. Verbi gratia : Esuriunt animantia, inveniunt quod comedant ; sitiunt, inveniunt quod bibant ; algent, inveniunt quo calefiant. Constat ergo quod providentia præcessit,cujus consilio hoc tunc cautum est, ne quod nunc indigentiis rerum necessarium præsidium desit. Qui enim appetitus instituit, ipse appetitibus alimenta præparavit. Neque ullo modo fieri posset, si rerum eventus fortuiti essent, ut sic per omnia cunctis affectibus sui effectus responderent. Idem motus naturalis probat. Sicut enim impossibile est, ut per se aliquid de nihilo fiat, sic omnino impossibile est ut per se aliquid augmentum accipiat : hoc est quod sibi ipsi dare non potest initium, sibi ipsi dare non potest incrementum. Quidquid enim crescenti in augmentum venerit, præter id esse comprobatur, quod per se prius solum sine incremento fuit. Si ergo nil crescere potest nisi addatur ei quod prius non habuerit, Pater quod nulla res crescens per se incrementum sumit. Qui ergo crescentibus dat crementum, ipse nen existentibus dedit initium.ldem motus localis probat. Quosdam namque creaturas perpetuo motu agitari cernimus, quasdam vero secundum tempus moveri videmus; et alias sic atque alias sic. Et licet ita dissimiliter res moveantur, nusquam tamen ordo rerum confunditur. Unde non est dubium quin intus sit dispositio præsidentis, qui certa lege cuncta moderatur. Qua ratione ergo negamus providentiam si omnis rationalis appetitus naturaliter sibi præparatam invenit alimoniam ; neque unquam omnino hoc fieri contingat, ut quod in uno natura appetit, in altero natura non habeat ? Similiter cum motus et incrementum ita varie et dissimiliter foris currentia, nunquam tamen confundant ordinem ; quomodo negare possumus intus esse dispositionem ? Dubitari igitur non potest quin invisibilis intus rector præsideat, qui rerum omnium eventus et providentia sua praevenit, et sapientia disponit. CAP. XIX. Quod rerum Creator unus est immutabilis. Unus inquam.Nam et hoc quoque naturaipsa docet : unum scilicet esse rerum omnium opificem ; unum esse rectorem. Nam si diversa intus consilia præsidentium essent, ipsi se foris rerum cursus ab

invicem aliquando dividerent. Nunc autem omnia 97

dum sic concorditer ad unum finem currunt, pro- A habuit aliter habere incipit, quam prius habuit.

fecto indicant quod unus est fons et origo unde procedunt. Sed quia unum diversis modis accipitur, considerandum est quomodo Creator rerum umus esse dieatur. Nam est unum collectione, et unum compositione, et unum similitudine, et unum essentia, et unum identitate. Unum collectione est quemadmodum cum gregem dicimus unum in quo multa sunt animalia. Unum compositione,quemadmodum cum corpus unum dicimus, in quo multa sunt membra. Unum similifudine, quemadmodum cum vocem unam dicimus quæ a multis est prolata. Sed horum omnium nihil vere unum est. Secundum aliquem tamen respectum unum dicta sunt, quia quodammodo ad unitatem accedunt. Fas ergo non est ut existimemus Creatorem rerum, aut collectione diversorum, aut compositione partium, aut similitudine plurium unum esse, cum illud etiam quod in nobis rationale est, horum omnium in semetipso nihil possit invenire. Illud enim mostrum quod partium multitudine compositum cernitur, non rationale sed rationali conjunctum esse ipsa nostra ratione comprobatur. Si ergo nostrum rationale vere unum est, quanto magis Creator ejus vere unus esse credendus est ? Vere autem unum est, quod essentialiter unum est, cui totum est unum esse, et simplex esse quod est. Quidquid igitur vere unum est simplex est, et in partes omnino aliquas separari non potest, et ideo sectionem partium non admittit, quia partium compositiònem non recipit. Creatori igitur rerum ideo unum est esse quod est, quia totum unum et simplex est esse quod est. Sed adhuc eonsiderare mos oportet quod quædam res inveniuntur, quæ vere unum sunt, et tamen summe unum non sunt, sicut animæ quæ unum sunt essentialiter, sed unum non sunt invariabiliter. Quod autem vere et summe unum est, essentialiter et invariabiliter unum est. Restat ergo ut si Deum vere unum esse credimus, utrumne etiam summe unus dici possit, inquiramus. Quod tunc veraciter ostendimus, si eum omnino invariabilem esse comprobamus. Sed quia scire non possumus quomodo Deus invariabilis sit, nisi prius agnoscamus quot modis res quælibet variari possit, primum nos oportet omnes mutabilitatis modos describere ; ac deinde per singulas qualiter a Deo removeantur ostendere. Tribus modis fit omnis mutabilitas, loco, forma. et tempore. Localiter mutatur res quælibet quando de loco ad locum transit, hoc est esse desinit ubi fuit, et ubi non fuit esse incipit. Et est extrinseca hæc mutatio, nihilque variat de ipsius rei essentia, quia si esse desinit ubi fuit, non tamen quod fuit esse desinit,etsi esse incipit ubi non fuit, non tamen quod non fuit esse incipit. Formaliter mutatur res quælibet, quando vel secundum suam essentiam in eodem persistens loco, vel secundum augmentum aliquid accipit quod prius non habuit, vel secundum detrimentum aliquid quod prius habuit amittit, vel secundum alterationem aliquid quod prius

[ocr errors]

Mutatio secundum tempus, ex duobus præcedenti])us nascitur, quia nihil temporaliter mutari potest, quod vel formaliter non mutetur, vel loealiter. Unde evidenter colligitur quod immutabile omnino est quidquid neque forma neque loco mutari potest. Si igitur Deum meque forma neque loco mutari posse constiterit, immutal)ilem omnino esse dubium non erit. I.ocalem autem mutationem faeile ab eo removemus, si eum u])ique esse ostendimus. Quod enim ubique est, in omni loeo est. Quod autem in omni loco est, de loco al locum transire non potest. Deum autem ubique esse multa sunt indieia. Primum ipsa anima nostra, quam et ratio simplicem essentiam esse non dubitat, et sensus per omne quod vivificat corpus, diffusum esse pro])at. Quaecumque enim animatis corporis pars læditur, unus est ad quem sensus omnis doloris retorquetur, quod omnino non fieret,si unus et idem ubique non diffusus esset. Si ergo rationalis spiritus hominis cum sit simplex, per omne quod regit corpus diffunditur, dignum non est ut ille Creator qui omnia regit et possidet, uno aliquo in loeo coarctari, et non omnia potius implere credatur.Nam et ipsi rerum motus,qui tam certo et tam rationabili ubique moderamine currunt, vitam intrinsecus moventem esse ostendunt. Nee tamen ullo modo credendum est quod sicut sensus hominis cum eorpore quod sensifieat personaliter conjurgitur,ita quoque Creator ille spiritus cum eorpore hujus sensibilis mundi personaliter cunjungatur, quia aliter implent mundum Deus, et aliter anima corpus. Anima implet corpus et eo continet, quia circumscriptibilis est ; Deus implet mundum, sed mundo non concluditur quia ubique præsens nusquam comprehendi potest. Præterea cum divinæ virtutis effectus nusquam deesse cernimus, cur eamdem Dei virtutem omnibus inesse rebus dubitemus ? Si autem Dei virtus ubique est, cum alia non sit Dei virtus quam Deus, constat quod nusquam Deus deest. Neque enim ut homo ad operandum aliena virtute Deus indiget, quia homo sæpe alieno adminiculo perficit, quod facere propria virtute non valet.Unde secundum quamdam loquenti consuetudinem, illic homo aliquando operari dicitur, ubi per semetipsum absens esse non dubitatur, quemadmodum cum rex in civitate sua residens procul cum hostibus confligere, vincere, vel superari perhibetur; quia milites ejus, volente ipso et jubente, confligunt, vincunt, vel vi superantur. Tale est cum quis in rem eminus positam, vel virgam extendit, vel lapidem jacit, et tangere dicitur quidquid vel lapis, vel virga tetigerit. Multa quidem sumt talia, sed horum omnium nihil proprie dicitur,quia alteri tribuitur quod alter operatur. Deus autem qui per semetipsum cuncta propria virtute facit, ubicunque præsens est opere, præsens etiam necesse est ut sit deitate. Quod si quis forte quaerat, quomodo divina essentia quae simplex est ubique esse possit, sciat quod aliter spiritus simplex dicitur,aliter corpus. Corpus enim propter parvitatem simplex dicivitas sed unitas significatur. Creator igitur et simplex, quia unus est, et ubique est, quia Deus est. In omni loeo existens nusquam comprehenditur ; quia universa replens continet non continetur.Quia igitur in omni loco est, mutari localiter non potest; et quia a nullo comprehenditur, localis non est. (.AP. XX. Mutationem secundum quantitatem aut qualitatem Deo competere non posse. Sed neque illa quae seeundum formam est mutabilitas in ipsum eadere potest. Quidquid enim secundum formam mutatur, vel secundum augmentum, vel secundum diminutionem, vel secundum alterationem mutatur ; sed horum omnium divina natura nihil recipit, quod facile videre est

[ocr errors][ocr errors]

tur. Cum autem spiritus simplex dicitur, non par- A Vicissitudo autem quadripertita est, in essentia, in

forma, in loco, in tempore. In essentia vicissitudinem patitur humana cognitio, quando nunc hoc, nunc illud cogitamus; quia simul omnia nostro sensu comprehendere non possumus. Im forma, quando idipsum nunc tale, nunc vero tale attendimus; quia utrumque simul non valemus.In loco, quando nunc huc, nunc illuc cogitationem ducimus, quia simul ubique esse cogitatione non valemus. In tempore, quando nume præterita, nunc praesentia, nunc futura consideramus. Tunc etiam tempore cognitio variatur, quando munc habitam cognitionem intermittimus, nunc intermissam iterum resumimus ; quia eam sine intermissione tenere non possumus. Sed has omnes mutabilitates

per singula.Non autem augetur.Quidquid enim per B divina cognitio mom recipit. Non augetur, quia

incrementum crescit,amplius aliquid semetipso accipit.Quidquid autem praeter id quod in semetipso habet, aliquid accipit, aliunde aecipiat necesse est, quia nulla res sibi ipsi quod non habet dare potest. Creator autem rerum a quo aliquid quod non habet accipiat, eum omne quod exsistit ab ipso procedat ? Non potest igitur crescere qui semetipso amplius nil potest recipere, neque minui potest. Quidquid enim semetipso minus fieri potest, vere unum non est, quia id quod in separatione se dividit, in conjunctione idem non fuit. Deus igitur qui totum unum est esse quod est, nullo modo semetipso minor fieri potest.Neque igitur perfectio augeri, neque unitas minui, neque immensitas comprehendi,neque qui præsens utrumque est localiter potest variari.Nune de sola alteratione restat, ut ostendamus qualiter divinæ naturæ non conveniat. Et quia alio est alteratio corporum, alia spirituum, eum ex supradictis eonstet Deum non corpus, sed spiritum esse; cum de Deo loquimur,non necesse est de alteratione corporum multa disserere. Breviter tamen eam attingimus, ut competentius ad alterationem spirituum perveniamus.Alteratio corporum fit in transpositione partium, et vicissitudine qualitatum. Alteratio spirituum per cognitionem et affectum. Secundum affectum mutantur spiritus, ut nunc tristes, nunc hilares. Se«lum cognitionem, ut nunc minus, nunc amplius sapientes. I)uo vero sunt præcipua quæ affectum operantis mutare solent, id est, sive quia aliquid pœnitendum fecerit in præterito,sive aliquid inordinatum proponat de futuro. Sed quod Deus de faeto non pœniteat satis evidenter ostendit immutabilis iste cursus rerum omnium, qui sic lege perpetua primæ institutionis modum non deserit. (Quod vero nil inordinatum proponat rationabilis probat eventus, qui in tanto corpore naturæ nusquam ubi contradicit. Semper ergo immutabilis est voluntas Dei qui nec consilium mutat de præterito, nee propositum de futuro. Sic quoque cognitione immutabilis esse credendus est.Tribus enim modis mutabilitati subjacet humana cognitio, per augmentum, per diminutionem, per vieissitudinem. Per augmentum,utquando dicimus quod nescimus.Per diminutionem, quando quod scimus obliviscimur.

plena est. Neque enim nescire potest omnia qui creat, qui gubernat,qui penetrat,qui portat omnia. Et qui omnibus præsens est deitate, absens esse non potest visione. Minui non potest qui aliunde non est quidquid est, sed idem ipsum quidquid • est, ab ipso est, ab uno et unum totum quod est.

Quid devicissitudine dicam? Quomodovicissitudinem recipere possit sapientia, quæ omnia simulet semel sub uno visionis radio comprehendit? Simul, quia omnem essentiam, omnem formam, omnia loca, omnia tempora. Semel, quia visionem nec imtermissam recipit, nec habitam intermittit; sed quod semel est semper est, et quod semper est,totum est. Omnia videt, et de omnibus omnia videt,

c et semper videt, et ubique videt. Nihil enim no

vum,nihil alienum advenit,nihil suum.Quando futurum est prævidet, quando præsens est videt, quando præteritum est retinet.Nec aliud quam quod in ipso est prævidet, videt et retinet; sed quod advenit in tempore, fuit in visione, et quod præterit in tempore,permamet in visione.Quemadmodum si totum corpus tuum esset oculus, nec aliud tibi esset esse et aliud videre, quocunque se res verteret, præsens tibi non esse non posset,et sub uno visionis ictu immobilis permanens comprehenderes quidquid quoquoversum in conspectu haberes; imo non nisi ante te cerneres quidquid circumquaque contra te positum haberes. Res transiret et staret visio, et quocunque sua se mobilitate verteret, stanti non nisi præsens esset. Nunc autem quia ex parte vides, mutabiliter non vides, et cum res videnti transit, aut videri desinit, aut secum mutabiliter visionem trahit. Quod si totus oculus esses, sic mutabiliter non videres. Quidquid igitur ex parte est, mutabile est; et quidquid ex parte non est, mutabile non est. Deus autem cui idem est esse, vivere et intelligere, cum per essentiam ex parte non sit, nec per sapientiam ex parte esse poterit; sed sicut immutabilis est essentia, ita quoque immutabilis est sapientia. Hoc jam de cognitione divina dictum sufficiat. Sed sciendum est quo ! hæc cognitio et visio dicitur, et sapientia dicitur, et præscientia dicitur, et providentia dicitur. Visio est quia aspicit, sapientia est quia intelligit, præscientia quia prævenit, pro

« PoprzedniaDalej »