Obrazy na stronie
PDF
ePub

effuso. Secunda est gæomantia, id est divinatio A est quando in stellis facta hominum quæruntur,

sicut genethliaci faciunt, qui nativitates observant, qui olim specialiter magi nuncupabantur, de quibus in Evangelio iegimus. Sortilegi sunt, qui sortibus divinationes quærunt. Malefici sunt qui per incantationes dæmoniacas,sive ligaturas, vel alia quæcunque exsecrabilia remediorum genera,cooperatione dæmonum atque instructu nefanda perficiunt. Præstigia sunt, quando per phantasticas illusiones circa rerum immutationem sensibus humanis arte dæmoniaca illuditur. Sunt ergo omnes simul undecim mantice, quinque, id est, necromantia, gæomantia, hydromantia, aerimantia, pyromantia. Sub mathematica, tres, id est aruspiscina, auspicium, horoscopia. Postea

in terra. Tertia hydromantia, id est divinatio in aqua. Quarta est aerimantia, id est divinatio in aere. Quinta est divinatio in igne, quæ dici tur pyromantia. Varro enim quatuor dixit esse, in quibus divinatio constaret, terram, aquam, aerem, ignem. Prima ergo, id est necromantia, ad infernum videtur pertinere, secunda ad terram, tertia ad aquam, quarta ad aerem, quinta ad ignem. Mathematica dividitur in tres species: in aruspicinam,in augurium,in horoscopicam. Aruspices sunt dicti quasi horuspices, id est horarum inspectores, qui observant tempora in rebus agendis; vel haruspices quasi haras inspicientes: qui in extis et fibris sacrificiorum futura considerant. Augurium vel auspicium aliquando ad ocu- B tres aliæ, id est sortilegium, maleficium, præsti

lum pertinet, et dicitur auspicium quasi avispicium; quia in motu et volatu avium attenditur, aliquando ad aures pertinet, et tunc dicitur augurium quasi garritus avium, qui aure percipitur. Horoscopia, quæ etiam constellatio dicitur,

[ocr errors]
[ocr errors]

-

gium. Præstigia Mercurius dicitur primus inve nisse. Auguria Phryges invenerunt. Aruspicinam et sortilegia Tages primus Etruscus tradidit: hydromantia primum a Persis venit.

LIBER SEPTIMUS.

[ocr errors]

[ocr errors]

[ocr errors]

--

Hunc in Didascalico non comperi,sed quasi illius appendicem : tractat enim de meditatione, qua ex visibilium cognitione ad invisibilis etiam divinæ Trinitatis assurgimus agnitionem.Hæc sunt capitula: CAP. I. De tribus invisibilibus Dei, a quibus emanant omnia, quæ sunt potentia, sapientia, benignitas. CAP. II. De immensitate divinæ potentiæ, quomodo eam perspicimus ex creaturarum multitudine. CAP. III. De creaturarum magnitudine. - CAP. IV. De earumdem pulchritudine in quatuor. CAP. V. De situ et dispositione rerum in loco. CAP. VI. De dispositione temporum.- CAP. VII. De ordine qui in unaquaque re consideratur ex dispositione partium. CAP. VIII. De omnifario rerum motu. CAP. IX. De specie figurisque rerum. CAP. X. De is quæ, quia rara, miranda sunt. CAP. XI. De iis quæ, quia pulchra, sunt mirabilia. CAP. XII De rerum variis coloribus. CAP. XIII. De sensibilibus rerum qualitatibus. - CAP. XIV. De rerum utilitate quadruplici. CAP. XV. De tribus similibus: et quanta sit divini opificii supra humanum excellentia. CAP. XVI. Quod inter tria invisibilia Dei sapientia sit prima investiganda. CAP. XVII. Quomodo per rat onem creaturam ostenditur rerum Creator esse æternus. CAP. XVIII. Ex motu rerum quadruplici Creatoris quoque œternitatem comprobari. — CAP. XIX. Quod rerum Creator unus est et immutabilis. CAP XX. Mutationem secundum quantitatem aut qualitatem Deo competere non posse. CAP. XXI. Ex an ma rationali divinam ostendi posse Trinitatem. - CAP. XXII. Quod in divinis Pater suam sapientiam propter seipsam diligit. CAP. XXIII. In Trinitate mutuam esse dilectionem. CAP. XXIV. Summi Patris ad homines ut Filium suum audiant exhortatio, et per eam antedictorum probatio. - CAP. XXV. Quod ordo conditionis et cognitionis rerum e diverso se habeat. CAP. XXVI. De tribus diebus invisibilis lucis. CAP. XXVII. Quod dicti dies mystici prius in genere humano completi sint, et in nobis compleri debeant, et quomodo.

--

[ocr errors]
[ocr errors]

-

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CAP. I. De tribus invisibilibus Dei, a quibus C mensitas, sapientiam decor, benignitatem utiliemanant omnia, quæ sunt potentia, sapientia, benignitas.

Verbum bonum et vita sapiens, quæ mundum fecit, contemplato mundo conspicitur. Et verbum ipsum videri non potuit; et fecit quod videri potuit, et visum est per id quod fecit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quæ facta sunt intellecta conspiciuntur (Rom. 1). Tria sunt invisibilia Dei, potentia, sapientia benignitas. Ab his tribus procedunt omnia, in his tribus consistunt omnia, et per hæc tria reguntur omnia. Potentia creat, sapientia gubernat, benignitas conservat. Quæ tamen tria sicut in Deo ineffabiliter unum sunt, ita in operatione omnino separari non possunt. Potentia per benignitatem D sapienter creat. Sapientia per potentiam benigne gubernat. Benignitas per sapientiam potenter conservat. Potentiam manifestat creaturarum im

tas. Immensitas creaturarum in multitudine et magnitudine. Multitudo in similibus, in diversis in permistis. Magnitudo in mole et spatio. Moles in massa et pondere. Spatium est in longo, et lato, et profundo, et alto. Decor creaturarum est in situ, et motu, et specie, et qualitate. Situs est in compositione et ordine. Ordo est in loco, et tempore, et proprietate. Motus est quadripertitus, localis, naturalis, animalis, rationalis. Localis est ante et retro dextrorsum et sinistrorsum, sursum, et deorsum, et circum. Naturalis est in cremento, et decremento. Animalis est in sensibus et appetitibus. Rationalis est in factis et consiliis. Species est forma visibilis, quæ oculo discernitur, sicut colores, et figuræ corporum. Qualitas est proprietas interior, quæ cæteris sensibus percipitur,ut melos in sono auditu aurium, dulcor in sapore gustu faucium, fragrantia in

odore olfactu narium, lenitas in corpore tactu A est in situ, in motu, in specie, in qualitate. Quæ manuum. Utilitas creaturarum constat in grato et apto, et commodo, et necessario. Gratum est quod placet, aptum quod convenit, commodum quod prodest, necessarium sine quo quid esse non potest. Nunc propositas partitiones a principio repetamus; et in unoquoque divisionis genere qualiter vel ex universitate creaturarum Creatoris manifestetur potentia, vel ex decore sapientia, vel ex utilitate benignitas, perquiramus. Et quia immensitas prima fuit in partitione, prima esse debet in prosecutione.

CAP. II. De immensitate divinæ potentiæ quam perspicimus ex creaturarum multitudine.

quidem si quis investigare sufficeret, mirabilem in eis sapientiæ Dei lucem inveniret. Et hoc utinam ego tam possem subtiliter perspicere, tam competenter enarrare, quam possum ardenter diligere. Delectat enim me quia valde dulce et jucundum est de his rebus frequenter agere, ubi simul et ratione eruditur sensus, et suavitate delectatur animus, et æmulatione excitatur affectus, ita ut cum Psalmista stupeamus, et admirantes clamemus: Quam magnificata sunt opera tua, Domine! omnia in sapientia fecisti (Psal.cm); et alibi: Delectasti me in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt opera tua, Domine? nimis profundæ facte sunt cogitationes tuæ. Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc (Psal. XCI). Universus enim mundus iste sensibilis quasi quidam liber est scriptus digito Dei, hoc est virtute divina creatus, et singulæ creaturæ quasi figuræ quædam sunt non humano placito inventæ, sed divino arbitrio institutæ ad manifestandam invisibilium Dei sapientiam. Quemadmodum autem si illiteratus quis apertum librum videat, figuras aspicit, litteras non cognoscit: ita stultus et animalis homo, qui non percipit ea quæ Dei sunt (I Cor. 11), in visibilibus istis creaturis foris videt speciem, sed intus non intelligit rationem. Qui autem spiritualis est et omnia dijudicare potest, in eo quidem quod foris considerat pulchritudinem operis,intus concipit quam miranda sit sapientia Creatoris. Et ideo nemo est cui opera Dei mirabilia non sint, dum insipiens in eis solam miratur speciem; sapiens autem per id quod foris videt profundam rimatur divinæ sapientiæ cogitationem, velut si in una eademque Scriptura alter colorem seu formationem figurarum commendet; alter vero laudet sensum et significationem. Bonum ergo est assidue contemplari et admirari opera divina,sed ei qui rerum corporalium pulchritudinem in usum novit vertere spiritualem. Nam et ideo Scriptura tantopere nos ad desideranda mirabilia Dei excitat, ut per ea quæ foris credimus intus ad agnitionem veritatis veniamus. Unde Psalmista, quasi pro magno aliquo se jam et hoc fecisse D commemorat, et adhuc facturum promittit, dicens: Memor fui dierum antiquorum,meditatus sum in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor (Psal. cxLII). Hinc est etiam quod quibusdam ignorantibus Creatorem suum, et cultum Deo debitum idolis exhibentibus in Isaia dicitur: Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et libravit in pondere montes, et colles in statera? Qui sedet super gyrum terræ, et habitatores ejus sunt sicut locustæ. Qui extendit velut nihilum cælos, et expandit eos sicut tabernaculum (Isa. XL). Et Psalmista iterum in quodam loco cum argueret idolorum cultores, ait: Omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cœ

Diligenter igitur audite,et considerate quæ dicturus sum. Quando nihil erat facere, ut aliquid B esset, qualis potentia erat. Quis sensus potest comprehendere, quæ virtus sit de nihilo, etiam unum aliquid facere, quamvis exiguum. Si ergo unum aliquid, quamlibet parvum, de nihil facere tanta potentia est, ut comprehendi non possit, quanta existimanda est potentia tam multa facere? Quam multa? Quot sunt? Numera stellas cœli, arenam maris, pulverem terræ, guttas pluviæ, pennas volucrum, squammas piscium, pilos animalium, gramina camporum, folia sive fructus arborum, et cæterorum innumerabilium innumerabilia numera. Innumerabilia in similibus, innumerabilia in diversis, innumerabilia in permistis. Quæ sunt similia ? Quæ sub eodem genere continentur: ut homo unus et alter; leo u- c nus et alter; aquila una et altera; honoruscopa : una et altera: hæc singula, et cætera talia in suis generibus similia sunt. Quæ sunt diversa? Quæ dissimilibus differentiis informantur, ut homo et leo. Leo et aquila. Aquila et honoruscopahæc invicem diversa sunt. Quæ sunt permista? Omnia simul considerata. Quomodo ergo in similibus infinita? Quomodo in diversis infinita quomodo in permistis infinita? Audi. Homo unum genus est, sed unus homo non est. Quis eos numerare potest? Leo unum genus est, sed unus leo non est. Quis eos numerare potest? Aquila unum genus est, sed aquila una non est; quis eas numerare potest? et ita in cœteris innumerabilibus innumerabilium rerum generibus, infinita, rerum genera et in singulis generibus infinita similia. Simul vero omnia infinita innumerabilia.

CAP. III. De creaturarum magnitudine. Sed fortassis qui tot fecit, parva fecit, multa simul et magna facerc non potuit,quanta tamen ? Metire moles montium, tractus fluminum, spatia camporum, altitudinem coeli, profunditatem abyssi. Miraris,quia deficis; sed melius deficiendo miraris. Meditantibus de creaturarum immensitate quasi seminarium quoddam jecimus; nunc ad contemplandam earum pulchritudinem transeamus. CAP.IV.De earumdem pulchritudine in quatuor Quamvis multis ac variis modis creaturarum pulchritudo perfecta sit, quatuor tamen præcipue sunt, in quibus earumdem decor consistit. Hoc

los fecit (Psal. xcv). Quid est ergo putatis, quod A mobilis perseverat, ut cætera in medio fluctuan

tia, hinc soliditas cœlorum, illinc terræ stabilitas in unum coarctent et constringant, citra legitimos terminos diffusa concordiam universitatis disrumpant. Ecce quomodo per viscera telluris intrinsecus tracones aquarum sparsi et foris per alveos suos in diversa deducti, intus fatiscentem ne dissolvatur conglutinant, et foris ne fatiscat arentem rigant. Ecce quomodo in humani corporis fabrica juncturas ossium vincula nervorum ligant,et medullis intus per fistulas tibiarum diffusis, canales etiam vitalem venarum sanguinem per omne corpus deducunt, ac deinde teneritudinem carnium cutis tegmen involvit, ut et rigor ossium intrinsecus corpus sustineat,et pellis mu

in assertionem veræ divinitatis opera Dei ita in medium deducuntur,et dicitur: Dominus autem cœlos fecit, nisi quia creatura recte considerata homini Creatorem suum ostendit? Consideremus et nos quanta sint mirabilia Dei, et per pulchritudinem rerum conditarum quæramus pulchrum illud, pulchrorum omnium pulcherrimum; quod tam mirabile et ineffabile est, ut ad ipsum omnis pulchritudo transitoria, etsi vera sit, comparabilis esse non possit. Et quia superius omnem pulchritudinem visibilium in quatuor constare diximus; nunc ordine per singula currentes,qualiter ex ipsis invisibilis Dei sapientia clarescat videamus. Scio quidem quod minus erit quidquid dixerimus, sed tamen decens non est ut ideo om- B nimen foris defendendo custodiat. Quis duritiam nino taceamus, ibi præcipue, ubi si fieri posset, maxime decenter loqui deberemus.

Quatuor diximus, situm, motum, speciem et qualitatem. Primum ergo primo discutiamus. Situs fest in compositione et ordine, id est in compositione et dispositione. Compositio duo habere debet aptitudinem et firmitatem hoc est ut componenda apte et competenter coeant; et composita firmiter cohæreant: laudabilis est compositio talis.Aptitudo consideratur in quantitate et qualitate. In quantitate ne nimis tenuia et exilia grossis et corpulentis. In qualitate, ne nimis humida siccis, nimis calida frigidis, nimis levia ponderosis; et si qua sunt talia, inordinate conjungantur. Vide si pulchritudini divi- c norum operum aliquid horum desit, et si nihil deesse videris, jam aliquid habes unde etiam in hac parte mireris. Et primum quidem si universitatis hujus machinam intuitus fueris invenies quam mirabili ratione et sapientia compositio rerum omnium perfecta sit, quam apta, quam congrua, quam decora, quam cunctis partibus suis absoluta, in qua non solum concordiam servant similia, sed etiam quæ creante potentia diversa atque repugnantia adesse prodierunt, dictante sapientia in unam quodammodo amicitiam et fœderationem conveniunt. Quid repugnantius esse potest aqua et igne ? quæ tamen in rerum natura ita Dei contemperavit prudentia, ut non solum ad invicem commune societatis vinculum non dissipent, verum etiam nascentibus cunctis ut subsistere possint vitale nutrimentnm subministrent. Quid de humani corporis compage loquar, ubi omnium membrorum juncturæ tantam adinvicem servant concordiam, ut nullum omnino possit inveniri membrum, cujus officium alteri non videatur præstare adminiculum? Sic omnis natura se diligit, et miro quodam modo plurium dissimilium et in unum redactorum concordia unam in omnibus harmoniam facit. Apta est ergo et conveniens rerum omnium compositio, sed quomodo est firma ? Quis non videat? quis non miretur? Ecce cœli qui ambitu suo concludunt omnia, quomodo solidi sunt, et quasi ex ære fusiles desuper circumquaque oppansi. Terra vero in medio, suo pondere librata, semper im

D

lapidum, quis soliditatem metallorum, quis nodositatem roborum, quis tenacitatem glutinum quis cætera innumerabilia enumerare queat? Ex quo claret quam sint firma rerum vincula, cum singula quæque condita tanto nisu naturam et esse suum defendant, simul vero omnia a concordia societatis suæ dissolvi omnino non queant. CAP. V. De situ et dispositione rerum in loco.

Post compositionem sequitur ut de dispositione rerum qualis sit consideremus. Neque enim minima fiet admiratio, si quis diligenter attendat, quod sic singulis locis, singulis temporibus, singulis rebus, divina providentia causas suas distribuit, ut in nullo penitus ordo rerum perturbetur. Ecce cœlum sursum est,et terra deorsum. In cœlo stellas et luminaria collocavit, ut subjecta omnia illustrarent. In aere ventis et nubibus viam fecit, ut cogitationibus suis dispersæ pluviam deorsum funderent. In gremium telluris moles aquarum recipi jussit, ut per gurgites suos huc illucque quo nutus ferret jubentis discurrerent. Volucres in aere suspendit, pisces aquis immersit, terram bestiis et serpentibus et aliorum reptilium vermiumque generibus replevit. Quasdam regiones ditavit ubertate frugum,quasdam opulentia vinearum, alias fertilitate olerum, alias fecunditate pecorum, alias potentibus herbis, alias gemmis pretiosis, alias animalibus et bestiis monstruosis, alias coloribus variis, alias diversarum artium studiis, alias metallorum,alias thimiamatum diversis generibus, ut nulla prorsus regio sit,quæ non aliquid præ cæteris novum et speciale possideat; nulla item quæ non aliquid novum et speciale ab aliis accipere queat. Quid quod etiam ea quæ humanis usibus necessaria sunt,in communi hominum frequentia ipsa Creatoris providentia constituit; ea vero quæ non natura propter necessitatem, sed cupiditas expetit propter speciem; in abditis terrarum sinibus abscondit, ut quem amor virtutis ab immoderato appetitu non castigat saltem laboris tædio victus conquiescat.

CAP. VI. De dispositione temporum. Hæc de dispositione locorum diximus, quid de dispositione temporum dicemus? Quis satis admirari potest, quam mira ratione providentia di

vina cursus temporum distinxit? Ecce post noc- A lum invenerit, ipsi suo munimine protecti, illæ

si permanere possint. Similiter terrena illa ad similitudinem unguium foris sensibus inhærentia, quasi in necessitate nos muniunt; sed quantum non pertinent ad necessitatem, quasi extra carnem sine sensu præcidi possunt. Ecce in humana facie quam rationabili distinctione instrumenta sensuum collocata sunt. Supremum locum obtinet visus in oculis. Deinde auditus in auribus; post hunc in naribus olfactus, atque post hunc in ore gustus. Scimus autem quod reliqui omnes sensus foris intro veniunt, solus visus intus foras exit, et eminus posita mira præ cæteris agilitate percipit. Bene ergo quasi speculator,eminentiorem cunctis locum obtinuit, ut quæ cæteris sensibus superventura sunt, ante periculum prævidere possit. Post hunc auditus, et loco et nobilitate secundus est. Deinde olfactus. Gustus autem qui nil sentire potest nisi id quod tangit,merito (tardior cæteris sensibus) in imo resedit. Tactus specialem sedem non habet, qui ideo universalis est, quia cunctis cooperatur sensibus. Unde et in digitis pollex, qui tactum significat, coadunatis in unum digitis solus omnibus respondet,quia sine tactu nullus sensuum esse potest. Vide etiam quomodo in humano corpore ossa intrinsecus collocata sunt, quatenus robur eorum corpus sustineat; deinde caro ossa vestit, ut duritia eorum molliter tactum excipiat. Ad ultimum pellis carnem induit, Cut sua quodammodo tenacitate ab incommodis foris accidentibus corpus muniat. Attendite quomodo illud quod molle est et infirmum, in medio quasi in loco tutiore ponitur; ne vel intrinsecus fulcimento carens concidat, vel extrinsecus munimentum non habens fatiscat. Quod autem in uno exemplificatum est, in cunctis generibus rerum inveniri potest. Sic enim cortex munit arborem, sic pennæ et rostra volucres, sic squammæ pisces, rebus que singulis secundum competentiam naturæ suæ, providentia Creatoris munimenta instituit. Hucusque de situ locuti sumus nunc ad motum transeamus.

tem venit dies, ut torpentes in otio labor exér-
ceat; post diem sequitur nox, ut fessos ad refo-
cillandum quies excipiat. Non semper dies, non
semper nox, non semper æqualis dies et nox, ne
vel immoderatus labor debilitatos frangat, vel
quies continuata naturam inficiat, vel identitas
perpetua animo tædium gignat. Item quemadmo-
dum vicissitudo dierum ac noctium animantia
renovat, ita quatuor tempora anni ordine sibi
succedentia, totius mundi speciem immutant.
Primum per teporem veris quadam innovatione
mundus nascitur. Deinde per fervorem æstatis,
quasi in juventutem roboratur. Post hæc super-
veniente autumno ad maturitatem conscendit.
Postremo succedente hieme, ad defectum vergit. B
Idcirco autem semper deficit, ut semper post de-
fectum renovari possit, quia nisi prius a statu
suo deficerent vetera, quasi illis locum occupan-
tibus non valerent exsurgere nova. Hoc quoque
satis mirabile in hac dispositione cernitur, quod
ipsa tempora ita immutabili lege suæ mutabilita-
tis vices custodiunt, ut nec aliquando ab explen-
do ministerio suo deficiant, neque secus curren-
tia ordinem primæ institutionis confundant.
CAP. VII. De ordine qui in unaquaque re con-
sideratur ex dispositione partium.
Hæc de dispositione temporum exempli causa
dicta sufficiant. Nunc illum ordinem prosequa-
mur, qui in unaquaque re consideratur, secun-
dum congruam dispositionem partium. Hic vero
intrinsecus est; alii, scilicet secundum locum et
tempus, extrinseci sunt. Et hic quoque non mi-
nus miranda est sapientiæ efficacia, quæ ita con-
grue in universitate singula distribuit ut nus-
quam omnino junctura partium generet repu-
gnantiam qualitatum. Ecce, ut exempli causa de
multis pauca ponamus, in compositione humani
corporis, quanta elucet sapientia Creatoris? Sur-
sum est homo uniformis, deorsum bifariam divi-
sus; quia et uniforme est principale mentis, id
est ratio quæ invisibilia respicit; et ut gemina
est animæ qualitas, ita et concupiscentia quæ
deorsum ad terrena descendit. Item brachiis in
latum extenditur, tibiis deorsum figitur statura
humani corporis; quia et intentio operationis
animum extendit, et affectus desideriorum figit.
Item secundum latitudinem hinc inde per digitos
pedum in quinque finitur humani corporis pro-
tensio; quia sive in latum tendatur animus per
intentionem operis,sive deorsum figatur,per desi-
derium affectionis, quinque sensus sunt per quos
foris exit. Item digiti ternis articulorum inter-
vallis distinguuntur,qui de una palma in mani-
bus, in pedibus de una planta prodeunt;
quia de una sensualitate quinque sensus
exeunt, in quibus prima distinctione pri-
mum sensus, deinde sentire, postmodum sen-
sibile invenitur. Postremo in singulis digitis ex-
tremorum articulorum capita superpositis un-
guibus, quasi galeata cernuntur, ut quocunque,
sive manus extensa, seu pes promotus offendicu-

[ocr errors]

GAP. VIII. De omnifario rerum motu. Motus est quadrifarius. Localis, naturalis, animalis, rationalis. De quibus quia per singula multa dicere non possumns, breviler singula perstringamus. Vide quomodo in motu locali sapientia Conditoris appareat. Cogita nunc unde defluentibus semper aquis indeficiens semper vena ministratur, unde motus ventorum educitur, quis infatigabilem astrorum cursum moderatur, quis solem per hiberna descendere signa præcipit, quis rursum per æstiva eum signa ascendere facit, quis eum ab oriente in occidentem ducit, et iterum ab occidente ad orientem revehit. Hæc cuncta mirabilia, et soli Deo possibibilia sunt. Quid etiam de naturali motu dicam? Quis putas nascentibus cunctis incrementum tribuit, et quasi de quodam occulto naturæ sinu in apertum germinantia educit, rursumque eadem marcentia illuc unde venerant reverti facit ? Satis

hæc bona simul et mala quasi eminus posita quodammodo alloquantur hominem, ut attendat quanto studio mala æterna fugere et bona æterna appetere debet, si pro his temporalibus bonis adipiscendis et malis evitandis tantos labores sustinet CAP.XI. De iis quæ,quia pulchra sunt,mirabilia

diligenter intuentibus mirabilia apparebunt. Dein- A admirari discat humana tarditas; postremo ut de sequitur motus animalis, qui est in sensibus et appetitibus. Cogita ergo qualis esse possit, qui sensus omnium viventium fabricat,appetitus creat et in singulis quibusque animantibus quid appetere et quantum appetere debeant, ordinat. Denique motus rationalis qui est in factis et consiliis satis admirationis tibi ingerit, si attendere volueris, quam ineffabilis sit sapientia quæ omnia hominum facta, omnes voluntates, omnes denique cogitationes cordium ; ita ad suæ voluntatis arbitrium intorquet,ita imperat et moderatur ut nihil in universitate possit fieri quod non ipsa ad decorem operum suorum aut præcipiendo aut permittendo fieri velit.

CAP. IX. De specie figurisque rerum. Hæc de motu pro brevitate dicta sufficiant. Deinde sequitur species. Species est forma visibi lis, quæ continet duo, figuras et colores. Figuræ autem rerum multis modis apparent mirabiles. Aliquando ex magnitudine, aliquando ex parvitate, aliquando quia raræ, aliquando quia pulchræ, aliquando ut interim ita loquar, quia quodammodo convenienter ineptæ, aliquando quia in multis una, aliquando quia in uno diversa, singula ordine suo prosequamur. Figura secundum magnitudinem attenditur, quando res quælibet sui generis modum in quantitate excedit ; sic miramur gigantem inter homines, cetum inter pisces,gryphonem inter volucres, elephantem inter quadrupedes, draconem inter serpentes. Fi- C gura secundum parvitatem consideratur quando res quælibet sui generis quantitati æquari non potest, ut est succerio in capillo, tinea in indumento, vermes et sciniphes, et similia, quæ inter cætera quidem animalia vivunt, sed cæteris omnibus corporis exiguitate dispares sunt. Vide ergo quid magis mireris,dentes apri, an tineæ,alas gryphis an sciniphis? caput equi an locustæ ? crura elephantis an culinis? rostrum suis an succerionis? aquilam an formicam? leonem an pulicem? tigridem an testudinem? Ibi miraris magnitudinem, hic miraris parvitatem; corpus parvum magna sapientia conditum. Magna sapientia cui nulla subrepit negligentia. Illis dedit occulos, quos vix comprehendere potest oculus ; et in tam exiguis corporibus sic omnifariam lineamenta naturæ suæ congrua plenissime distribuit, ut nihil videas deesse in minimis eorum omnium quæ natura formavit in magnis.

CAP.X.Dciis quæ,quia rara sunt,miranda sunt Restat nunc dicere de iis quæ rara sunt,et ob hoc magis mira videntur. Sunt quædam in rebus conditis quæidcirco cum videntur magis mirasunt quia ad hominum notitiam raro perveniunt, vel ob hoc quod in suo genere pura creata sunt, vel quia remotis sedibus et in abditis naturæ sinibus abstrusa. Hæc autem idcirco Creatoris providentia seorsum collocare voluit,ut illorum consortio quæ noxia sunt non lædatur humana societas, eorum quæ pretiosa sunt specie probetur humana cupiditas, eorum quæ rara sunt novitate excitata

[ocr errors]

Sequitur de iis quæ mirabilia sunt propter pulchritudinem. Quarumdam rerum figurationem miramur quia speciale quodam modo decoræ sunt et convenienter coaptatæ, ita ut ipsa dispositio operis quodammodo innuere videatur specialem sibi adhibitam diligentiam Conditoris. Rursus alia idcirco miramur quia monstruosa sunt vel ridicula; quorum quidem psalmatio B quantum ab humana ratione aliena est, tanto facilius humanum animum in admirationem compellere potest. Quare crocodilus manducans inferiorem molam non movet ? et quomodo salamandra in igne illæsa permanet? quis dedit ericio spinas, et docuit eum, ut se pomis turbine discussis involvat, quibus onustus incedens stridet quasi plaustrum? et formicam quæ hiemis superventuræ præscia granis horrea sua replet ? araneam quæ de visceribus suis laqueos nectit unde prædam capiat? isti sunt testes sapientiæ Dei. Est adhuc aliud verum et evidens divinæ sapientiæ argumentum, quod omne genus simile sibi procreat, et in tam multis similitudo una propagata primæ originis formam non mutat; non ovis vitulum, non vacca agnum, non cerva leporem, non leo vulpem, sed in sibi simile propaginem suam extendit omne quod est. Hoc quoque insensibilis natura custodit, aliud genus arboris est tilia, aliud fagus, aliud quercus, unumquodque speciem suam habet, et unumquodque generis sui servat similitudinem. Vide folium quomodo ferratis dentibus per gyrum distinguitur, quomodo intrinsecus productis costulis huc. illucque intexitur. Numera unum, numera aliud. Omne quod est unius generis, unius invenies et multitudinis et similitudinis, tot dentes in uno quot dentes in alio, tot costulas in uno quot costulas in alio, talem formam in uno qualem formam iu alie, talem colorem in uno qualem colorem in alio. Ecce quomodo mora, quomodo fraga, quibusdam granulis ad invicem compactis circumquaque distinguuntur; tale unumquodque quale alterum, et omnis natura quasi cujusdam intrinsecus dictantis præceptum acceperit, nusquam terminos suos excedere præsumit. Hoc quoque mirabile est quod in uno corpore tot constituuntur membra, tot membrorum formæ, tot loca, tot officia. Ecce in uno hominis corpore quot membra? Aliud auris, aliud oculis, aliud lingua, aliud nasus, aliud pes, aliud manus; singulis sua forma, sua loca, sua officia, et cum sint ita diversa in se,singula invicem tamen cooperantur omnia. CAP. XII. De rerum variis coloribus. Post figuram sequitur color. De colore rerum multum disserere opus non est, cum ipse visus probet quantum naturæ decoris additur, cum tam

« PoprzedniaDalej »