Obrazy na stronie
PDF
ePub

(Joan. 1). Ul enim Gregorius dicit: Ipse temporalis ex matre, æternus ex Patre; ipse qui fecit, ipse qui factus est. De hoc solet quæri, homo assumptus est Deus, utrum sit concedendum. Sed cum Augustinus dicat, homo assumptus est unigenitus Dei Filius; non video qua fronte negari posset. Quidam tamen ejus negativam concedunt, homo assumptus non est Deus; id est humana natura non est divina. Ed quod hunc sensum habeat probant auctoritate Hieronymi qui ait: Verbum est Deus, non caro assumpta. Quæ auctoritas nihil contra nos facit. Nullus enim concedit hæc verba, caro assumpta est Deus, vel humana natura est Deus. Licet enim idem sit

tiam tamen faciunt in modo dicendi, sicuti Deus non est aliud quam divinitas; et cum dicatur homo est Deus: non tamen dicitur homo est divinitas. Hoc enim esset dicere, homo est divina natura. Ut euim dicit Ambrosius: Non versibilitate naturæ, sed unione personæ et homo Deus, et Deus homo. »

CAP, XVI. Quod Christus simul animam et

carnem assumpsit.

tionalis substantia et individuæ naturæ (quæ diffi- A ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo nitio est persona), Igitur si assumpsit animam, etiam personam. Quod utique sequeretur si prius esset anima quama ssumeretur. Est nam que anima persona, sicut angelus, Quid enim est homo nisianima habens corpus ?Sed ideo non assumpsit personam;quia non erat persona quod assumpsit. Animam namque creando assumpsit;et assumendo creavit. Eadem oppositio fieret sic. Filius Dei hominem assumpsit, sed nullus homo est qui nonsit persona. Quod satis concedimus; sed, ut diximus, non erat ille homo priusquam assumeretur. Licet enim corpus esset prius, non tamen anima. Itaque non assumpsit hominem qui prius esset,sed assumendo creavit. Tamen non videtur concedendum, assumpsit aliquem hominem; sed simpliciter ho- B homo assumptus vel humana natura, differenminem, quod tamen sic probari posse videtur. Assumpsit hominem qui in cruce perpendit, qui de Spiritu sancto conceptus est:ergo aliquem. Hoc videtur sophisticum esse ut istud aliud. In præterito anno vidi illum qui est episcopus: ergo aliquem vidi episcopum.Sed quidquid in hujusmodi verborum controversia con cedatur,hoc indubitanter teneamus quod non assumpsit personam. Ut enim dicit Augustinus:Cum de rebus constat, in verbis non est habenda controversia. Prædictæ tamen quæstioni rursus potest illud adjungi. Si ideo non est persona assumpta,quia non fuit homo ille antequam assumeretur a Verbo ; tunc ille homo ex quo fuit assumptus persona fuit. Et si homo a Verbo assumptus persona est, cum ille sit unitus Verbo persona C estunita verbo et sic persona est unita personæ, quod non estita concedendum. Non enim est alia persona homo assumptus a Verbo;sed una persona cum Verbo. Legitur namque: Homo assumptus est in unionem per sonæ non naturæ;quia non est una natura cum Verbo,sed una persona.Sicut enim anima et caro est unus homo:ita Deus et homo unus est Christus, quamvis multo major unio sit inter Deum et hominem, quam inter animam et carnem. Major namque unio est inter spiritualem et spiritualem naturam, quam inter spiritualem et corporalem potest esse. Deus vero est spiritualis natura, et homo spiritualis natura. Unde tanta est unio inter Deum et hominem, ut Deus dicatur homo, et homo Deus, sed nec D per illos quadraginta dies, de quibus loquitur anima dicitur caro, nec caro anima. Item: Illa persona Christus est verus Deus et verus homo; sed non potest dici,homo est caro,homo est anima. Homo est Deus sic exponitur, id est, unitus Deo; Deus est homo, id est, unitus homini. Quam expositionem ego non improbo; sed tamen mihi videtur quod plus in istis verbis contineatur. Si enim nihil aliud dicitur his verbis, homo est Deus, nisi homo unitus est Deo; quare non potest dici caro est anima, cum sit unita animæ ? vel anima est Deus, cum sit unita Deo? Itaque ideo dicitur, homo est Deus, Deus est homo; quia ille idem qui est homo, est Deus; et ille idem qui est Deus est homo. Unde Propheta : Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (P2. LXXXVI). Et in Joanne : Nemo

Præterea hoc indubitanter est credendum, quod non prius carnem (ut quidam dixerunt) et deinde animam assumpsit, sed simul univit sibi verbum Dei carnem et animam. In hoc vero differre non inveniuntur sapientes. Quidam dicunt quod caro illa quam de Maria suscepit, quadraginta diebus formata sit; et ea jam formata scilicet lineamenta hominis habente, verbum Dei simul univit sibi et carnem ipsam et ipsam animam. Et hoc volunt habere ex auctoritate Augustini super Joannem, ubi dicitur: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judæi: Quadraginta et sex annis (Joan), II), etc. Super quem locum dicit Augustinus: Hic numerus convenit perfectioni Dominici corporis; quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur. Alii volunt dicere quod ut primum separata est caro illa per Spiritum sanctum, habuit aliquam membrorum distinctionem, sed adeo parvam, ut oculis non subjaceret ; sed

Augustinus, perfecta et notabilis fuit facta, et in ipso momento separationis carnem et animam suscepit. Et istis magis assentiunt auctores. Gregorius Angelo nuntiante et adveniente Spiritu, mox verbum in utero; mox intra uterum Verbum caro. Augustinus in libro De Trinitate : Non esset hominum et Dei mediator, nisi idem Deus idem homo in utroque et verus et unus esset, Quam servilem formam a solo Filio susceptam tota Trinitas (cujus una est voluntas et operatio) fecit. Non autem in utero Virginis prius caro concepta est, postmodum divinitas venit in carnem ; sed mox ut verbum venit, in utero (servata veritate propriæ naturæ) factum est caro et perfectus homo; id est, in veritate carnis et animæ natus est.

fuit ab hora conceptionis : Quoniam in ipso, ut Apostolus ait, habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II).

Solet a quibusdam quæri utrum anima Christi sapientiam omnium rerum habuerit. Dicunt quidam quod non habuit omnem scientiam nec omnia scivit quæ Deus scit; quod ita volunt probare: Anima illa creatura est, sed in nullo æquatur creatura Creatori; non ergo scit quiquid Deus scit. Item si anima illa cum Deo æqualem habet sapientiam, falsum erit Deum in omni bono majorem habere sufficientiam quam ejus creaturam. Item dicit Apostolus: Solus spiritus Dei scrutatur omnia, etiam profunda Dei (I Cor. 11);

De carne illa cui unitum est Verbum quæritur A porum proficiendo in sapientia qua semper plenus utrum prius in Maria fuit caro illa obligata peccato (1). Quod ita fuisse Augustinus dicit; sed in ipsa separatione per Spiritum sanctum mundata fuit, et a peccato et a fomite peccati. Mariam vero totam prorsus a peccato, sed non a fomite peccati mundavit; quem tamen sic debilitavit, ut postea non peccasse credatur. Augustinus De natura et gratia: Excepta sancta virgine Maria, de qua propter honorem Dei nullam prorsus cum de peccatis agitur, habere volo quæstionem, inde enim scimus quod ei plus gra tiæ sit collatum ad vincendum ex omni parte peccatum, quod concipere ac parere meruit quem constat nullum habuisse peccatum. Hac ergo virgine excepta, si omnes sancti et sanctæ congre- B igitur illa anima non potest scire omnia. Ad gari possent; quid responderunt nisi quod Joannes aít: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus et veritas in nobis non est (I Joan. 1). Sed si igitur caro Christi in Maria et in aliis de quibus descendit, fuit obnoxia peccato; quomodo solvetur istud : Levi decimatus est in Abraham (Hebr. vII), et Christus non est decimatus in Abraham ? Quod ita solvit Augustinus: Levi decimatus est in Abraham, quia inde per concupiscentiam descendit, Christus non est decimatus in eo, quia caro Christi non descendit inde per concupiscentiam. Sed nonne in David et in Mariam per concupiscentiam eadem caro descendit? Non tamen caro Christi; quia hoc esset dicere quod in Christum C descendisset per concupiscentiam, quod falsum est penitus. Quinam volunt dicere quod sicut ante peccatum in Adam fuit illa particula munda et sancta,ita et post peccatum in ipso et in omnibus successoribus recta linea usque ad Mariam conservata sit. Et hoc dicunt se a Gregorio habere.

[ocr errors]

Quod homo ille ab ipsa conceptione plenus gratiæ et veritatis fuerit, et quod tantam habuerit sapientiam qnod augeri non poterat : multæ auctoritates testantur. Jeremias: Novum faciet Dominus super terram; femina circumdabit virum (Jerem. XXXI) gremio uteri sui. Quid est hoc femina circumdabit virum; nisi quia ab ipsa conceptione perfectus homo secundum sapientiam, licet non secundum quantitatem cor- D poris (ut voluerunt quidam) scilicet quod tantus in utero quantus in cruce? Ab ipsa enim conceptione unxit eum Deus oleo lætitiæ præ participibus suis (Hebr. 1). Sed ad hoc videtur oppositum illud quod dicitur in Evangelio: Jesus proficiebat ætate et sapientia apud Deum, et apud homines (Luc. 1). Sed potest dici quod si non in se proficiebat sapientia, proficiebat tamen in hominibus, qui scilicet de sapientia ejus proficiebant et meliores fiebant. Sicut solet dici proficit iste in episcopatu suo; non quod aliquando sapientior fiat, sed quia bene instruit alios apud Deum et apud homines, id est, ad honorem Dei et ad profectum hominum. Beda super Lucam: Recte dicitur plenus sapientia, non per intervalla tem

quod potest dici quod, licet anima illa unita Verbo Dei, sciat quidquid Verbum, non tamen æquatur ei in scientia, quia illi inest per naturam illa scientia, animæ per gratiam. Item quod opponitur Deus in omni bono habet majorem sufficientiam quam creatura ejus : hoc ibi dictum esse sciant, ubi aliud creaturæ bonum a bono Creatoris invenitur, sed cum sapientia illius animæ non sit alia quam divina sapientia, quomodo potest fieri comparatio? Indubitanter namque dicendum est quod alia sapientia quam divina non fuit in Christo. Si enim sapientia animæ Christi alia esset a divina sapientia, minor esset. Si minor esset sapientia illius animæ a sapientia Dei, quomodo illud totum comprehenderet? Minus ergo scivit homo ille quam Deus. Ideo ut illam veritatem firmiter teneamus quod illa anima nihil ignoravit, sed omnia scivit; dicendum est quod non alia sapientia erat anima illa sapiens; sed in Deo per naturam, in illa anima per gratiam. Quod autem dicunt. Solus Spiritus Dei scrutatur omnia, magis facit contra eos: statim enim supponit Apostolus: Nos autem Spiritum Dei habemus (ibid). Sed illa anima præ omnibus Spiritum Dei habuit. Contra pravitatem illorum dicit Joannes evangelista: Spiritus aliis ad mensuram datur; sed Christo non est ad mensuram datus (Joan. 11). Sed cum in Christo sint duæ naturæ, videamus utri sit spiritus datus, an divinæ an humanæ. Divinæ non convenit dari, sed dare: est ergo humanæ naturæ datus spiritus sine mensura, sed ubi non est mensura non est terminus; igitur illa anima scivit omnia. Si enim quædam scivit, quædam non; cum mensura scivit ; quia terminum habuit scientia ejus. Fulgentius multa opponit contra illum errorem, asserens quod omnium rerum scientiam habuit anima illa auctoritate Apostoli, ubi ait: In quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ Dei absconditi (Coloss. 1). Ratione quoque potest idem probari hoc modo. Nihil scit aliquis quod ejus anima nesciat; sed hoc omnes concedunt quod Christus omnia scit : igitur anima ejus scit omnia. Sed quamvis supradictis respondere nesciant, adhuc tamen nobis opponunt. Si anima

(1) Hic loquitur secundum communem sui temporis opinionem, quo nondum Ecclesia aliter defi nierat scutiendum.

Illa scit omnia quia unita est scienti omnia, ergo A moderatus qui naturaliter inest omni homini, et debet dici omnipotens, quia unita est omnipotenti. Ad hoc dici potest quod naturaliter anima est capax scientiæ; et illud ei collatum est sine mensura cujus ipsa naturaliter capax est, sed cum idem sit esse Deum quod omnipotentem esse, non potuit illud conferri creaturæ. CAP. XVII. Quod Christus omnia infirma nostra præter peccatum susceperit

Post supradicta videndum est quod dicit Leo papa Dominus noster suscepit omnia infirmitatis nostræ præter peccatum. Ut enim probaretur verum corpus habere, suscepit defectus corporis, famem, sitim, etc., ut probaretur veram animam habere, suscepit defectus animæ, scilicet tristitiam, timorem, et cætera hujusmodi.

sine peccato est, sicut fames et sitis; et ille fuit in Christo, horruit quippe mortem. Est etiam notandum quod in Christo fuerunt duæ voluntates. Dicit namque Augustinus: Non est alia voluntas Patris quam Filii; et secundum illam voluntatem voluit Christus pati et mori, sicut et Pater volebat. Sed et alia voluntas quæ naturalis appetitus potest dici, cujus est nolle mori. Et juxta voluntatem hanc dictum est: Non mea voluntas, sed tua fiat (Luc. xxш). Alibi : Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Joan. vi). Sed in eo semper prævaluit voluntas rationis qua idem volebat cuin Patre. Quod duæ voluntates fuerunt in Christo, habemus a metroB politana synodo, in qua fuit Macharius archiepiscopus damnatus; qui asserebat in Christo uon fuisse duas voluntates. Solet etiam quæri utrum aliquid oraverit vel desideraverit quod non impetraverit. Quidam volunt dicere quod non sit exaudita illa oratio qua ipse orabat: Pater si fieri potest transeat a me calix iste; quia ex humana infirmitate illud orabat. Similiter volunt dicere quod ipse secundum humanum affectum voluerit salutem omnium. Unde illud: In siti mea potaverunt me acetɔ (Psal. LXVIII); id est cum desiderarem fidem illorum. Sed cum ipse dicat in Joanne Non pro his rogo qui de mundo sunt (Joan. xvII); non videtur quod unquam oraverit nisi pro salvandis. Non enim videtur conveniens quod ejus oratio non fuerit exaudita; vel quod ipse aliquid oraverit quod Patri sciret non placere, cum ipse omnia sciret. CAP. XVIII. An Christus sit creatura. A quibusdam solet quæri utrum sit concedendum Christus est creatura. Non videtur per se concedendum. Nam si creatura est, initium habet. Si habet initium, non fuit semper. Sed cum determinatione potest concedi : Christus est creatura secundum quod homo; quia secundum quod homo habet initium. Nec tamen per se concedendum est, Christus habet initium. Am'brosius quoque multis argumentis probat adversus Arium quod non sit creatura Christus, vel adoptivus filius. Quamvis enim non Filius Dei D per naturam secundum quod homo, quia non est ejusdem substantiæ cum Patre secundum quod homo; non tamen adoptivus. Adoptivus, enim. est qui cum prius esset non filius, adoptatur postea in filium. Sed non prius homo ille quam Filius Dei fuit. Si ergo quærantur a me : est Christus Filius Dei? concedam, sed cum determinatione. Christus secundum quod homo, est Filius Dei. Si dicatur: per naturam an per adoptionem? neutrum concedam, sed per unionem. Unde Apostolus: Qui prædestinatus est Filius Dei in virtute (Rom 1). Prædestinatio enim non secundum quod Deus, sed secundum quod homo ei convenit. De hoc dicit Ambrosius: Quidquid habet Filius Dei per naturam, habet Filius hominis per gratiam. Solet opponi : Deus est æternus, immensus, immortalis ergo homo ille æternus,

Hic potest opponi quod ignorantiam non habuerit, et tamen ignorantia non est peccatum; non ergo omnia nostræ infirmitatis suscepit. Ad quod potest dici, quod sicuti concupiscentia peccatum est, et tamen post remedium sacramenti non imputatur nisi consentiatur illi motui, ita ignorantia est peccatum; et tamen non imputatur nisi negligentia sit, de qua dicitur in Apostolo: Qui ignorat ignorabitur (I Cor. XIV). Sed invincibilis ignorantia non imputatur : est tamen, ut assignavimus, peccatum. Omne enim quod separat inter nos et Deum peccatum dicitur; sed per ista Deo dissimiles sumus et ab eo recedemus : et ideo dicuntur peccata. Si opponitur quod non habuit pœnitentiam, hoc non est aliquid inter omnia C nostræ infirmitatis. Quod tristitiam habuit et timorem, in Evangelio habemus: Tristis est anima mea usque ad mortem (Math. xXXVI; Marc. XIV). Et alibi: Cœpit Jesus pavere et tædere (Math. XIV). Augustinus: Tristitiam sic assumpsit quomodo carnem. Si enim non fuit tristis cum Evangelium dicat: Tristis est anima mea usque ad mortem, ergo et quando dicit Evangelium Dormivit, non dormivit. Jesus ergo fuit tristis; sed voluntate suscepit tristitiam veram. Ambrosius Suscepit ergo tristitiam meam, suscepit voluntatem meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico. Inveniuntur tamen aliæ auctoritates quæ videntur a Salvatore tristitiam et timorem removere. Hieronymus: Ne passio in illius animo dominaretur per passionem, cæpit contristari. Aliud enim est contristari; et aliud incipere contristari. Item: Erubescant qui putant Salvatorem mortem timuisse, et passionis pavore dixisse Pater si potest fieri transeat a me calix iste (Math. XXVI). Augustinus: Infirmos in se præsignans ait: Transeat a me calix iste. Non enim vere Dominus pati timebat tertia die resurrecturus cum averet Paulus dissolvi et esse cum Christo (Philip. 1). Ad quod dicendum est quod est quædam tristitia et quidam timor, quæ in tantum dominantur animo et submergunt rationem, ut hominem, Dei contempto præcepto, ducant in peccatum; sicuti Petrus timore negavit. Et de hujusmodi loquuntur auctores quando dicunt Christum non timuisse. Sed est quidam timor

homo. Si enim partes integrales esset illius personæ, tunc esset augmentata illa persona propter assumptum hominem. Augustinus: Christus est una persona geminæ substantiæ, nec tamen Deus pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei antequam formam susciperet non erat totus; et crevit cum homo divinitati ejus accessit.

Solet quæri utrum Christus peccare potuerit. Quod quidam volunt probare auctoritate illa. Potuit transgredi et non est transgressus : malum facere, et non fecit (Eccli xxx1). Sed hoc non putamus dictum de Christo; sed de sanctis hominibus. Item opponunt: Christus habuit liberum arbitrium: ergo in utramque partem poterat flecti. Sed hoc non valet cum etiam angeli habeant liberum arbitrium; et tamen ita sunt confirmati per gratiam quod peccare non possunt. Sed multo magis credimus illum hominem Deo unitum per gratiam, confirmatum esse ab ipsa conceptione. Item opponunt. Ille homo poterat non esse Verbo unitus; et si non esset unitus Verbo, peccaret sicut alii homines; ergo potuit peccare ille homo. Sed hoc non negamus quin peccare posset homo ille si non esset unitus Verbo; sed postquam fuit unitus Verbo, peccare non potuit. Si enim potuit peccare, et damnari potuit,quia peccatum sequitur damnatio. Sed quid absurdius quam quod Filius Dei (qui erat homo ille) damnari posset! Hic notandum est tres status esse hominis; et videndum est quid de unoquoque susceperit Dei Filius. Primus status ante peccatum in quo fuit homo conditus. Secundus status ad quem per peccatum est lapsus. Tertius status ad quem post resurrectionem est inferendus. Primus status possibilitatem habuit moriendi, non necessitatem. Secundus status necessitatem moriendi habet; necessario enim moritur. Tertius status necessitatem moriendi non habet ut secundus, nec possibilitatem moriendi vel peccandi ut primus. De primo statu habuit mori Christus posse, vel posse non mori; sola namque voluntate mortuus est. Unde et dicitur a quibusdam Voluntate mortuus, voluntate mortalis erat, natura immortalis; quia cum esset sine peccato (quod est causa mortis) nunquam moreretur si vellet. De secundo statu habuit defectus istos, famem, sitim, etc. De tertio statu habuit non posse peccare.

immensus et immortalis. Sed homo ille ex tem- A quæ est Christus, non est una pars Deus, et alia pore est mortalis et passibilis. Ad quod potest dici quod sicuti dicitur Deus passus, mortuus, crucifixus, unde Apostolus: Dominum gloriæ crucifixerunt (I Cor. 11); et tamen Deus in natura sua non potest mori, non potest pati, sed per unionem hominis dicuntur; de Deo hæc omnia, ita et quæ Dei sunt dicuntur de homine illo per unionem Verbi. Unde Propheta. Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam (Psal. LXXXVI). In Joanne : Nemo ascendit in cœlum nisi Filius hominis qui de cœlo descendit (Joan. III). Sed opponitur: Si homo ille æternus est, ergo caret initio; quod falsum est, habet enim initium ex tempore. Sed non sequitur de homine si est æternus quod caret initio; quia prima est figura- B tiva. Sicut non sequeretur, Deus crucifigitur, moritur ergo desinit esse vel vivere. Ut enim dicit Augustinus, videndum est quid de quo secundum quid dicatur. Quæri etiam solet utrum Christus habuerit fidem, spem et charitatem. De charitate certum est; ipse enim ex charitate posuit animam pro fratribus. Quod spem habuerit habemus in Psalmo Conserva me, Domine, quoniam speravi in te (Psal. xv); et in alio : In te, Domine, speravi (Psal. xxx), quos psalmos exponunt auctores de Christo. Sed Apostolus dicit Spes quæ videtur non est spes, quod enim videt quis, quid sperat? (Rom. VIII). Christus autem omnia videbat. Sed illud dicit Apostolus de spe secundum quod in nobis est. C Quod fidem habuerit non est concedendum. Quæritur autem an aliquid sibi meruit: certum est enim quod membris meruit. Quod sibi etiam meruit Apostolus dicit, ubi ait: Propter quod et Deus exaltavit illum (Philip. 11), etc. Et in Propheta De torrente in via bibet: propterea exaltavit caput (Psal. cıx). Meruit corpori suo et immortalitatem et impassibilitatem. Sed cum ipse innocens esset, hoc totum debebatur ei; et ita non ex merito hoc habuit. Potest tamen aliquis mereri quod sibi deberetur, ut filius cui deberetur hæreditas Patris, promeretur eam Patri serviendo.Quod animæ nihil promeruerit Christus multi dicunt; et quod animæ ejus nihil accreverit; perfecte enim ut dicunt, beata erat; quia, ut Joannes dicit, Hæc est vita æterna, cognoscere te et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII). Gregorius quoque ita dicit: Non habuit anima Christi in quo proficere posset. Probari tamen hoc potest, quod etiam animæ, promeruerit, et quod animæ accreverit aliquid post passionem. Prius enim habuit timorem et tristitiam ; sed post passionem nec tristari potuit, nec turbari. Accrevit ergo animæ illi impassibilitas ut jam pati non possit; quare non solum corpori, sed et animæ promeruit glorificationem et impassibilitatem. Sed quod dicit Gregorius: Non habuit anima Christi in quo proficere posset : intelligendum est de scientia et de dilectione. Non enim poterat augeri ejus scientia vel dilectio. Illud quoque sciendum est quod illius personæ

D

Potest quæri, cum posset Christus mori morte non illata ab aliis et in ea redimere humanum genus: quare voluit mori tali morte in qua facta est multorum damnatio, sicut Judæ et aliorum? Ut nos traheret ad dilectionem sui. Quanto enim graviorem mortem pro nobis sustinuit; tanto magis eum diligere debemus.

CAP. XIX. An in morte Christi separata fuerit divinitas ab humanitate.

Præterea solet quæri, utrum in morte separata sit divinitas ab humanitate. Quidam volunt dicere quod a carne separata sit divinftas, non ab anima, quibus non est credendum cum dicat Leo

tur de homine secundum hunc statum. Item opponitur : Si tunc erat homo, vel mortalis vel immortalis, sed mortalis non, quia mortuus; immortalis nondum, quia post resurrectionem tantum. Ad quod nos satis concedimus quod nunc nec mortalis, nec immortalis. Objiciunt tamen auctoritatem Anastasii, hanc scilicet : Maledictus qui hunc totum hominem, id est animam et corpus quod assumpsit denuo assumptum vel liberatum post tertium diem a mortuis resurrexisse non confitetur : Fiat fiat. Ad quod dicimus Anastasium loqui contra illos qui negabant ejus resurrectionem et putabant quod in morte detineretur ille, qui solus inter mortuos liber. Et

papa: Ex quo hominem assumpsit non deposuit. A vel non est animal rationale mortale : loquebanEt hoc omnes religiosi tenent, quod nec a carne nec ab anima separata est illa divinitas post illam ineffabilem unionem. Non enim est divinitas bis incarnata ; nec bis assumpsit carnem. Indubitanter ergo ex quo Dei Filius factus est homo, semper Deus homo, et homo Deus. Anima enim separata est a carne; sed divinitas a neutro. Unde et ita exponit Augustinus verba illa: Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam. Non divinitas animam deposuit ; sed caro animam posuit in morte, et eam assumpsit in resurrectione. Item in libro ad Felicianum dicit Augustinus: Sicut in sepulcro carnem suam non deseruit sic in utero virginis eam conascendo formavit, sic ergo non discedente B ideo dixit hominem denuo assumptum, id est vita mortuus est, sic passus est non pareunte vitæ potentia. Erat enim uno atque eodem tempore totus in inferno, totus in cœlo. Erat apud inferos resurrectio mortuorum; erat super cælos vita viventium. Vere mortus, vere vivus, in quo et mortem susceptio mortalitatis excepit; et vitam divinitas servata non perdidit.

Opponitur : Si Dei Filius non est separatus ab homine in ipsa morte, ergo nunc non desiit homo esse: sed homo mortuus non est homo; nec igitur tunc erat homo, quod quam frivolum sit manifestum est. Ita enim posset dici: modo non est homo; quia non est animal rationale et mortale, quod penitus falsum est. Cum enim dicebant hoc etiam philosophi homo mortuus non est homo,

liberatum a morte. Item Ambrosius super illud : Clamavit voce magna dicens: Deus Deus meus, quare me dereliquisti? (Math. xxvII). Clamat homo separationem divinitatis moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat nisi vita discederet; quia vita est divinitas. Sed Ambrosius intellexit divinitatem separari ab homine illo per hoc quod morti exposuit hominem illum, sicut in psalmo : Quare me dereliquisti (Psal. xx1), id est morti exposuisti; non quod derelictus sit, vel ab eo divinitas separata sit. Videbatur enim derelinqui a Deo vel divinitas discedere; cum non ostenderet eum defendendo suam potentiam.

TRACTATUS SECUNDUS.

DE CREATIONE ET STATU ANGELICE NATURÆ.

CAPITULA.

CAP. I. De creatione rerum et præcipue angelorum. -CAP. II. De statu angeli in principio creationis ejus. CAP. III. De statu angelorum statim post creationem eorum.— CAP. IV. De excellentia luciferi ante lapsum et pæna post lapsum. CAP. V. De ordinum distinctione. CAP. VI. De missione angelorum.

CAP. I. De creatione rerum et præcipue an- C sisset. Ad quod potest dici quod licet anima

gelorum.

Pertractatis partibus fidei adjiciendum videtur de prima rerum creatione. Cum Plato dixerit tria esse principia; materiam, formam, opificem: fides Catholica unum principium credit esse omnium rerum, Deum scilicet cujus bonitas omnium rerum causa fuit. Cum enim summe bonus et perfecte beatus æternaliter esset, voluit aliquos esse participes suæ beatitudinis. Et quia non potest ejus beatitudo participari nisi per intellectum, et quanto magis intelligitur tanto magis habetur; fecit rationalem creaturam ut intelligeret, intelligendo amaret, amando possideret, possidendo frueretur; et eam hoc modo distinxit, ut pars in sui puritate permaneret scilicet angeli; D pars corpori jungeretur ut animæ. Quæritur cur ita factum sit; cum majoris dignitatis esset anima si in sua puritate et simplicitate perman

dignior esset sine corpore; tamen corpori voluit Deus eam sociari, ut in humana conditione ostenderet novum exemplum æternæ unionis, quæ est inter spiritum et Deum. Videbatur enim creaturæ quod non posset uniri suo Creatori. Sed cum spiritus (qui excellentior creatura est) tam infimæ creaturæ sicut est corpus in tanta dilectione uniatur, ut non possit coarctari ad hoc ut velit eam relinquere; patet spiritum creatum eodem modo tam summo bono uniri posse. Ideo etiam animæ sunt associate corporibus; ut in eis Domino famulentur, et verum et summum bonum promereantur.

Cum itaque in angelos et homines distincta sit rationalis creatura; primum de angelis agendum videtur. De quibus considerandum est quando creati fuerint; ubi facti fuerint; quales etiam facti fuerint. Quædam auctoritates videntur velle

« PoprzedniaDalej »