Obrazy na stronie
PDF
ePub

rorum, lubrica eorum vita et dissoluta conversa- A minum? I. Video plane quod et hoc vanitas, et tio, nec non et infames gressus satis demonstrant. vanitas, vanitatum est. D. Quid ergo, tibi videtur, quale est hoc opus ho

LIBER SECUNDUS.

Longum est per singula vanitatem hujus mundi demonstrare. Scias tamen quod ex istis omnibus quæ vides nihil permanens est (Eccle. 11), sed transeunt universa, et revertuntur illuc unde orta sunt. Omnia sicut initium, ita habent et finem, sed dissimiliter currunt, et non æque perveniunt. Alia recens orta sunt, alia jam olim occiderunt, alia inter medium pertranseunt, alia ortis nascentia succedunt, simul tamen omnia defluunt, et ad unum locum tendunt. O magnum flumen, quo raperis? Parvus est ortus tuus, de fonte exiguo manas, de vena modica erumpis. Curris et crescis, descendis et absorberis. Curris, sed deorsum; crescis, sed ad interitum venis, et præteris, sed effluis, sed absorberis. O vena quæ non deficis,o cursus qui non requiescis, o vorago quæ non repleris! Quantum vanitas subjicit ! Quantum mortalitas trahit, tantum insanabilis mors deglutit! Nec illa edere, nec ista trahere, neque hæc unquam cessat absorbere. Semper præsentia transeunt,semper futura succedunt,et quia C continuus est successus, perpetuus status esse pu tatur. Sunt enim oculi mortalium depressi, et cursum universorum non respiciunt,atque in exiguis rerum particulis defixi, quid agatur in toto non attendunt. Brevis est etiam vita hominis super terram, et dies ejus in certa sorte percurrunt. Mens vero tenebris suis obvoluta non multum valet aut futura prospicere, aut præterita meminisse.Cumque solum iis, quæ coram posita sint, occupata tenetur, innovatio præsentium aufert ei præteritorum memoriam. Hinc est quod homines cum de mutabilitate rerum aliquid audiunt, continuo stupent et admirantur quasi novum aliquid acciderit, quia profecto hoc sermo loquentis improvidis mentibus novum ingerit, quod in rerum D redeas? Quis est affectus iste tam extraneus, tam cursu jam olim vetus fuit. Sic ergo mutabilitas rerum præsentium semper vetus est, semperque nova. Vetus iis, qui pridem illam experimento vel iis,qui ratione dedicerunt,nova iis, qui nunc primum vel experimento excitati, vel doctrina admoniti illam cognoscere incipiunt. Sed et futuris posterior erit ista cognitio, quia ii quoque, qui post nos futuri sunt non mox ut mundo uti cœperint, nisi post longa experimenta istam mutabilitatis ejus cognitionem habebunt. Respice ergo hunc mundum miserum, et magis miseros qui diligunt eum. Iste est, quem putavimus aliquando nobis esse amicum, in quo nobis tempora longa promissimus, vitam quietam, tranquillam pacem, felicitatem

perpetuam. Iste est, cujus pulchritudinem dilexi mus, cujus speciem laudavimus, cujus jucunditatem concupivimus, cujus gloriam desideravimus, cujus gaudium amplexi sumus. Certe vides nunc quam sint vana hæc omnia,et nunquam saB pientibus,aut virtutis amatoribus appetenda. Ubi enim sunt patres nostri ?Ubi sunt illi divites et potentes, quos olim in hujus mundi gloria elatos vidimus?Ubi postremo sunt omnes,de quorum amicitia et familiaritate præsumebamus? Ecce transierunt universi ante nos, et nos soli relicti susumus post eos. Cogitemus nunc sæculum illud præteritorum temporum, quando cum illis fuimus, et quæ futura adhuc fuerant nesciebamus, quando unum nobis cum illis erat propositum, una voluntas, unum desiderium,una mansio,una dilectio, unus amor vitæ, una mortis exspectatio. Modo sublati sunt illi a nobis, et quasi præcurrentes citius hinc exierunt, ubi erant exsules, et citius illuc pervenerunt, ubi sunt cives. Nos igitur si illos præsentes vere dileximus, nunc in eorum absentia amorem nostrum comprobemus. Sequamur desiderio ubi illi sunt, et citius ad eos pervenire, simulque cum eis esse desideremus. Infideles pariter, et inconstantes esse comprobamur, si propter amorem præsentium prioris dilectionis obliviscimur. O sæculum antiquum, ubi est? Olim enim dum eras dilexi te et modo iterum cum non es diligo te, neque unquam transitus tuus amorem tui minuere potuit apud me. Quando eras dilexi te,ut permaneres modo autem quando non es, diligo te, non tamen volo ut huc revertaris ad me. Miror ipse desiderium meum et affectum meum convenio,nec comprehendo. Quid ergo diligo in te si nolo ut subsistas, nec opto ut

inauditus, ubi res diligitur, et præsentia ejus non amatur? Quis explicet cordi meo quæ sit ista dilectio? Scio quidem quod diligo te, neque tamen volo ut revertaris ad me. Et ideo fortassis iterum redire te nolo,quia ibi potius ubi tu es tecum esse desiderio. Olim ergo perverse dilexi te, quia ubi ego sum, te ut mecum transires esse volui, nunc consideratius diligo te, quia ibi tecum esse volo,ubi semper subsistas. Ego in exsilio sum,ut in patria es, et idcirco de te cogitare nunquam fastidio,quia per memoriam et recordationem tui quodammodo mente ad patriam recurro. O quam dulce est in terra aliena præteritorum meminisse! Non saturatur mens desiderio, sequitur præteri

torum semitam, videt intus viam qua transeat, A tractione, quæ deorsum est, tantoque magis, ut videt finem quo tendat, videt locum quo perveniat, videt portum ubi requiescat. I. Sicut olim cum mundum istum existimavi stabilem, species ejus me accendebat ad amorem præsentium; ita nunc mirum in modum ejus mutabilitas me provocat ad desiderium futurorum. Rapior affectu et trahor desiderio quo currunt omnia, etiam nunc in rebus hoc ipsum, quod transeunt, diligo, quia ex ipsa mutatione, et exemplo universorum ad transeundum hinc amplius inardesco. Videntur mihi in quodam procinctu esse universa et totius naturæ quasi clamor exhortationis aures meas pulsat simul currentium,ut ad finem suum cuncta perveniant.

D. Ergo cognoscia omnia, quæ in hoc mundo sunt caduca, esse transitoria ? I. Res ipsa probat, etiam si ego non cognoverim. D. Quid ergo illis erit, qui in istis confidunt ? I. Quid nisi ut inanes et vacui remaneant cum pertransierint ipsa quæ diligunt? D. Bonum est ergo fugere hinc, et certiorem mansionem quærere. I. Nihil melius, sed quæso te, edoce me quo extra mundum ibimus, ut cunctis quæ in mundo sunt transeuntibus, nos stabiles permanere possimus ? D. Interim considera mundum hunc universum, propter mutabilitatem rerum omnium quasi diluvium quoddam decurrentium aquarum. I. Video plane nihil esse stabile, sed omnia ire in præceps. D. Deinde cogita amatores hujus mundi quasi quosdam naufragos qui mersi in hujus salis profundo deorsum rapiuntur. I. Nihil convenientius dici potest, sic sunt omnes, qui transitoria diligunt, cum iis, quibus inhærent defluunt.D. Puto autem te non ambigere quin apud Deum nihil pætereat, sed omnia immutabili æternitate subsistant. I. Nemo est qui ambigat. De contemplare ergo Deum quasi sursum in summo, mundum autem hunc deorsum in imo. Illum in eodem semper æternitatis suæ statu consistere, hunc autem cursu mutabilitatis suæ semper fluere atque instabilem esse. I. Manifesta res est, prosequere incœptum tuum. D. Deinde considera humanum animum quasi in quodam medio collocatum, qui quadam conditionis suæ excellentia, et huic, quæ deorsum est, mutabilitati supereminat, et ad illam, quæ sursum est apud Deum verum, immubilitatem necdum pertingat. I. Pulchra est, et admodum placet dispositio ista. D. Si autem animus his, quæ deorsum transeunt, se per cupiditatem immerserit, statim per infinitas distractiones rapitur, et a semetipso quodammodo divisus dissipatur. I. Perquam periculosa est ista distractio. At scire velim utrum quisquam ita late dispersus rursus colligi possit. D. Potest omnino si se iterum erexerit, et hæc infima excutiens, rursus esse secum didicerit. Tanto denique amplius quisque animo in unum colligitur, quanto magis ima deserens cogitatione et desiderio sursum elevatur, donec tandem omnino immutabilis sit, cum ad illam unam, et summam immutabilitatem pervenerit. Ascendit ergo animus ab hac infinita dis

dictum est, in unum colligitur,quanto magis sursum elevatur, donec ad veram et unicam (quæ est apud Deum) immutabilitatem perveniat, ubi vicissitudine, requiescat. I. Quia prius de diluvio mentionem feceras, videtur mihi quasi nunc consequenter quamdam specialis arcæ formam in corde humano effingas. Sane mihi diligentius consideranti admirabilis apparet fabrica ista,et quamvis adhuc nesciam propter quid ad illam sermonem diverteris, existimo tamen magnum aliquid esse, quod demonstrare conaris. Tria siquidem proponis mihi hactenus tam incognita quam inaudita, nunc autem tam insolita quam admiranda. Primum est universus mundus iste cum omnibus B quæ in eo sunt in modum decurrentium aquarum præterfluens, cujus inundationes, et motus mutabilitatis sive diluvio omnia occupanti, sive mari magno comparemus, res ipsa simillima est.Secundum est cor humanum ab his transitoriis et mutabilibus se erigens, et paulatim colligens se in unum ut ubi mutabilibus proximum est, ibi quasi arca deorsum in fundo latum appareat,coadunatur autem, et quodammodo in unum colligatur, ubi magis æternis et immutabilibus appropinquat. Deinde in supremo et tertio loco Deum constituis, ut arcam cordis humani deorsum huic fluctuanti salo insidentem, et quasi gubernator dirigat, et quasi anchora teneat,et quasi portus excipiat. Video itaque hæc tria imo quasi dicluvium quoddam, mundum istum in medio quasi arcam quamdam, cor humanum in supremo quasi gubernatorem Deum. Porro arca hæc non solum novitate, sed magnitudine quoque me ad stuporem excitat, quam tantæ immensitatis esse conspiscio, ut et deorsum fundus ejus aquis hujus diluvii insideat, et cacumen ejus sursum usque ad Deum pertingat. Verum hæc qui ad propositum nostri sermonis pertineant,quamvis sine causa te ea commemorasse non existimo, scire ta. men plenius concupisco. D. Recolis quid primum tibi persuadere cœperim? I. Recolo; dixisti enim mundum istum fugiendum esse, et quod spes in eo habenda non sit. Propterea quod nihil omnium, quæ in eo sunt, diu subsistere ac permanere possit. Quod cum manifesta et irrefragabili veritate Ꭰ mihi comprobasses, cœpi ego quoque hoc vehementer velle, et quomodo hinc fugiendum esset nulla potui ratione invenire. Deinde tu quædam inducere cœpisti, utrum ad demonstrandum hoc nescio, ubi distinctione quadam pulchra satis et artificiosa mundum hunc quasi diluvium quoddam in imo, cor humanum quasi arcam quamdam in medio, Deum vero quasi gubernatorem constituisti in supremo. D. Profecto hæc idcirco adduxi,ut tibi periclitanti viam salutis ostenderem, et quasi vere naufrago vel in diluvio arcam, vel in mari navem præpararem. Cum enim in medio fluctuantis hujus sali profundo jacteris, quomodo putas aut periculum evadere, aut ad portum perperpetuo sine omni immutabilitatis venire poteris, nisi hujus salutaris ligni (sive hoc ar

C

perenatat, et cuncta transitoria quasi subterlabentia calcat, atque in eo quod se paulatim per gradus virtutum, magis semper ad magis sursum erigit et in unum colligit, quamdam arcæ formam spiritualiter in se expressam repræsentat.

Quædam ergo corda sursum sunt, quædam semetipsa deorsum demerserunt. Deorsum sunt illa corda quæ configurantur huic sæculo,sursum vero sunt illa, quæ conversationem suam habent in cœlo. Deorsum sunt,quæ terrena sapiunt, sursum sunt quæ jugiter meditantur cœlestia ; secundum id ergo cui per amorem conjungitur, cor hominis sursum ac deorsum esse judicatur. Et recte extra semetipsum esse dicitur,quando ad

cam, sive navem nomines) adminiculo transve- A collegerit, jam quodammado fluctibus rerum suharis? I. Novæ istæ similitudines tuæ in novum ambiguitatem me pertrahunt.Si enim totus mundus mare vel diluvium est, quem locum extra mundum navigabimus, ubi tranquillam et stabilem mansionem inveniamus? Præterea si cor hominis arca, et navis est, qua ratione homo vel intrare cor suum, vel cum corde suo mundum transnavigare potest? Postremo cum Deus, quem tu portum esse dixisti, sursum sit, qualis erit cursus iste, ubi more insolito et inaudito et iter navis sursum dirigitur, et navigans a semetipso portatur? D. Quando mentis oculum ad invisibilia erigere volumus, similitudines visibilium rerum quasi quædam cognitionis vestigia respicere debemus. In spiritua- B exteriora et transitoria hæc exspectenda dilabilibus ergo, et invisibilibus cum aliquid supremum, dicitur non quasi localiter supra culmen aut verticem cœli constitutum, sed intimum omnium significatur. Ascendere ergo ad Deum hoc est intrare ad semetipsum, et non solum ad se intrare, sed ineffabili quodammodo in intimis etiam seipsum transire. Qui ergo seipsum, ut ita dicam, interius intrans et intrinsecus penetrans transcendit, ille veraciter ad Deum ascendit. Quando autem homo per sensus caruis ad visibilia ista,quæ transitoria sunt et caduca, concupiscendo exit, tunc nimirum a dignitate conditionis suæ quasi ad infima quædam et abjecta descendit. Quod ergo intimum est, hoc est proximum, et supremum, et æternum; et quod extremum est, hoc est infimum, et longinquum,et transitorium. Ab extremo itaque redire ad intimum, hoc est ab imo ascendere ad supremum, atque a dispersione confusionis et mutabilitatis colligi in idipsum. Quia vero mundum hunc extra nos, Deum autem intra nos esse cognoscimus, ob hoc a mundo, ad Deum revertentes, et quasi ab imo sursum ascendentes per nos metipsos transire debemus. Sicque ipsi quodammodo inter undas nos transvehimus,quando ab iis quæ foris mutabilia sunt,ad nos ingressi stabilitatem invenimus. I. O arcam salutarem, o portum felicem ! Beatus qui hoc tempestuosum salum illæsus potest evadere, et ad illam unicæ quietis tranquillitatem pervenire. Optarem in illam ingredi, optarem in illa in salvari, optarem illa perduci doce ergo, obsecro, quomodo quisque cordis sui arcam intrare debeat, et cum in illa fuerit, quid agendo, periculum evadere, et ad portum optatæ quietis possit pervenire. D. Quia semel rerum similitudines in loquendo suscepimus, justum est, ut in decursu nostri sermonis prout res postulat deinceps eas teneamus. Mundus diluvium est, cor autem hominis,si per amorem mundanorum se deorsum inclinat, naufragatur inter fluctus sæculi, et mutabilibus admistum inter labentia fluit geminoque salutis periculo et per affectum infimorum profunde mergitur,et per occupationem plurimorum late dissipatur. Si vero rursum se ab amore præsentium per desiderium erexerit æternorum, ac per considerationem propriam cogitationes suas ad semetipsum

tur. Tunc autem ad semetipsum revertitur quando ea quæ ad suam salutem pertinent, meditatur. Sunt ergo quædam quæ amando et cogitando cor hominis deorsum premitur, scissumque per varia dissipatur et sunt iterum quædam, quæ amando et meditando sursum elevatur, et ad semetipsum colligitur.Propter quod oportet nos omnium rerum speciem in duo dividere, et in altera parte opera conditionis, in altera vero opera restaurationis collocare. Et ut breviter distinctionem horum signemus, opera conditionis sunt elementa mundi hujus quæ facta sunt, ut stanti homini servirent. Opera restaurationis sunt sacramenta incarnationis Verbi,quæ ad remedium data sunt, ut lapsum erigerent. Hæc duo opera tantum differenti tempore facta sunt, quantum dignitate se præcedunt. Opera enim conditionis quasi exiguum aliquid divinæ virtutis indicium brevi in principio mundi tempore, hoc est sex diebus perfecta sunt. Opera vero restaurationis a principio sæculi usque ad finem non nisi sex ætatum emenso spatio quasi eximia quædam majestatis et divinitatis insignia perfici aut consummari possunt. Opera ergo conditionis ad tempus data, post in servitutem facta sunt. Opera vero restaurationis in perpetuum data sunt ad salutem. Propter quod electi opera restaurationis magis diligunt, reprobi autem opera conditionis operibus restaurationis anteponunt. Reprobi visibilibus inhærendo cum transeuntibus defluunt, electi vero viD sibilia, et transitoria contemnendo ad æterna conscendunt.Illi per visibilia ab invisibilibus corrunt.Isti a visibilibus ad invisibilia ascendunt.De operibus ergo conditionis subter defluentibus electi quasi de quodam naufragio emergunt, et per opera restaurationis, id est sacramenta salutis suæ subvecti quasi in quadam salutari arca mergi amplius omnino non possunt. Quia igitur homo opera conditionis perverse amando dispersus fuerat,et per opera restaurationis colligendus erat, ipsa quidem restaurationis opera sic facta sunt, ut et multa quidem essent, non tamen infinita, quatenus cor hominis veræ adhuc stabilatatis impatiens,et varietate reficerent et paucitate in unum congregarent. Et sicut prius homo per visibilia a contemplatione Dei ceciderat, ita nunc

per visibilia Dei opera admonitus ad ipsum ite- A in multitudine misericordiæ ejus ? D. Quia multa rum contemplandum resurgere consuescat. Quia rursum ipsa restaurationis opera quædam per homines quædam per angelos, quædam per semetipsum operatus est Deus, cum de operibus hominum ad opera angelorum, et iterum de operibus angelorum ad opera Dei contemplenda transimus, quasi de prima mansione ad secundam, et de secunda ad tertiam mansionem in spirituali arca ascendimus, et tandem ipsum supremum, in quo arca consummatur, cubitum tangimus, quando per opera Dei ad ejus cognitionem pervenimus.

[ocr errors]

C

Arca autem in longitudine trecentorum cubitorum porrigitur,quia,sicut dictum est, opera restaurationis nostræ a principio mundi usque ad finem per tria tempora, naturæ, legis et gratiæ, B quasi per tres centenarios extenditur. Latitudo autem ejus in quinquaginta cubitos,et altitudo in triginta definitur, quia omnis multitudo fidelium, in quibus et propter quos hæc facta sunt,per septies septem, id est quadraginta novem uno adjecto capite Christo exprimitur, et omnis summa gestorum, quæ a principio Deus fecit propter hominem, in triginta voluminibus divinæ paginæ continetur. Docebo ergo te quid facias. Calca et contemne caduca et transitoria, et ecce de diluvio emersisti. Considera jugiter et meditare reparationis tuæ sacramenta et divinæ pietatis tibi impensa beneficia, et in arcam intrasti. Quando autem cogitationem tuam ab exordio mundi usque ad finem sæculi in contemplationem mirabilium Dei ducis, et quid propter nostram salutem vel sub scripta, vel sub naturali lege, vel sub scripta, vel tandem sub gratia operatus sit perpendis, quasi trecentorum cubitorum longitudinem in corde tuo metiris. Quando autem universitatem fidelium consideras, quasi in mensuram quinquaginta cubitorum cor tuum dilatas. Quando vero scientiam divinæ Scripturæ studio et assiduitate comprehendis, in altitudinem triginta cubitorum cor tuum erigis. Longitudo igitur arcæ in tempore est, latitudo in multitudine, altitudo in operum quantitate. Sive etiam longitudo considerari potest in gestis, hoc est hisiora, latitudo in sacramentis, hoc est allegoria, altitudo in virtutibus, hoc est, tropologia, ut in his finibus concludatur omnis Scriptura divina. De his scriptionibus in alio quodam libro, quem De arca composuimus, plura diximus, quæ omnia hic recapitulare non oportet. Hoc autem solum restat ut intremus in hoc salutare habitaculum, quatenus et mala ista quæ foris sunt effugere et delectationes illas dulcedinis Dei, quas ipse abscondit diligentibus se, intus valeamus invenire. Hæcest enim domus Dei et cella vinaria, quo rex sponsam suam introduxit, ut ordinaret in ea charitatem suam (Cant. 1), quam si semel ingressi fuerimus, poterimus, Deo juvante, tam facile in illa jucunditate universa mundi hujus oblectamenta despicere quam in illa securi adversa non timere. I. Quomodo intrabimus in domum Domini ? D. In multitudine misericordiæ ejus. I. Quid est

D

est miseria nostra,idcirco multitudo misericordiæ nobis est necessaria. Quoties enim mens ad semetipsam redire, suosque affectus et cogitationes pariter ad secretum internæ contemplationis retrahere nititur, tot obsistentes aditum ei ingredienti præcludunt, quot vitæ veteris desideria ad priscæ consuetudinis discursus, erroresque ipsam retrahendo stabilem esse non sinut. Sed expetenda est atque imploranda divina misericordia,quæ nos promoveat quoties ab ingressu quietis intimæ nostra miseria nos retardat. I. Ecce ingredimur in domum Domini quandiu permanebimus in ea? D. Donec transeat iniquitas, donec cessent aquæ diluvii, in arca nos esse oportet, postea securi exibimus, quia finito hoc sæculo non erit amplius quod timendum sit, quando nec mundus foris caducum, nec homo intus corruptum aliquid habebit. I. Et postquam ingressu fuerimus in domum Domini, quid ibi faciemus ? D. Erimus in pace perpetua et jucunditate. Omnes enim qui ibi manent, non laborant neque solliciti sunt, quia nec indigentia illic est præsentium, nec timor futurorum. I. Quid ergo faciemus ibi, si non laborabimus? D. Unum est ibi omnium contemplari mirabilia Dei, et laudare eum in operibus suis. Et si onerosum tibi non esset, unum exemplum proponerem, in quo quemadmodum in illo interiori cordis habitaculo conversari debeas, patenter demonstrarem. I. Imo vero hoc vehementer expeto, nec onerosum ullatenus esse poterit, quod des derantem animum ad effectum desiderii sui perducit. D. Habitaculum illud interius, quod propter varias rerum similitudines, nunc arcam, nunc domum appellare solemus, quasi domus est divitis patrisfamilias, animus autem quasi filius delicatus, qui in domo patris sui tantum delicate nutritur, quantum, tenere diligitur. Considerimus ergo quomodo vivat parvulus in domo patris sui,quia in domo Dei opportet, et nos taliter conversari. Ipse namque dicit: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum cœlorum (Matth. XXVIII). Quid ergo parvulus facit ? D. Non est solllicitus, nec concupiscit, ludo simplici, et innocenti exercet se, in tantum domestica diligit, ut ad regnum etiam translatus magis antiqua requirat, et solitis interesse desideret. Cognoscit possessionem patris sui, nunc in campo nunc in horto, nunc in pomeriis, nunc in pratis, nunc ad fontes, nunc ad vineas discurrit singulis anni temporibus, proprias delectationes habet. In vere arantes et seminantes sequitur,in æstate metentes et in antumno vindemiantes comitatur. Ubique pastum, ubique jocum, ubique refectionem, ubique delectationem invenit, et præter illas quotidianas et domesticas epulas, quibus domi pascitur, etiam foris cibariis servorum nonnunquam degustatis ad priores delicias renovatur. Gaudet novellos fructus decerpere, et spicas etimmaturis adhuc granis igne tostas confricare betros maturescentes eligere, avicularum nidos

solium regis perveniamus. De ambulabimus per cuncta opera restaurationis nostræ ab exordio usque ad consummationem sæculi secundum decursum temporum, eventus rerum et facta hominum. Cumque intrinsecus quæ sunt contemplati fuerimus, ego aliquando aperiam fenestram arcæ, et alternatim ea, quæ foris sunt, respicientes in aquis hujus diluvii oculos mentis renovabimus. Magis enim delectabile erit alternis vicibus, nunc ea, quæ evasimus quasi de quadam statione, mala prospicere nunc ea quæ invenimus et possidemus bona reductis ad interiora oculis considerare. I. Arctius ipsa bona amabimus, si vicissim miseriæ quoque et periculi semper reminisci, semper moneri studuerimus. D. Tuum ergo erit ex omnibus, quæ vel intrinsecus vel extrinsecus videris mirabilia, quantum volueris et dignum judicaveris interrogare, meum autem erit quantum voluero tuis interrogationibus respondere. Introducam autem primum te in partem superiorem domus, hoc est in frontem, quæ est ad orientem ut ingressus noster simul fiat ab initio mundi, et ab initio sæculi. Nam quia longitudo domus trecentorum est cubitorum, superior frons orientem tangit, inferior autem usque ad occidentem pervenit. Latus vero sinistrum ad austrum et dextrum ad aquilonem respicit, qui divita providentia decursum rerum sic ordinavit, ut ea quæ in principio sæculi facta sunt, in oriente quasi in principio mundi fierent, tandemque decurrentibus temporibus ad finem sæculi rerum summa ad occidentem descenderet, hoc est ad finem mundi; ideo primus homo postquam creatus est, positus est in paradiso; in plaga orietali, ut inde quasi a principio mundi per omnes terras proflueret universa propago generis humani. Deinde caput regnorum primum in oriente apud Assyrios fuit, novissimis autem temporibus sæculi ad Romanos in occidente positos potestas summa descendit. Incipientibus ergo nobis ab origine rerum omnium et per opera restaurationis secundum longitudinem arcæ decurrentibus ad finem et consummationem universorum, semita strata est per medium sæculi, ut

explorare, et vel ova, vel pullos inventos cum A dem conscendemus et non cessabimus donec ad magio gaudio et tripudio domum deportare, et quasi de sua venatione, licet tenui, magis quam de alienis copiis refectionem quærere. Si forte cognoverit patrem suum quoquam iturum sive ad villam, sive ad castellum, sive ad nundinas, sive ad solemnitates, et in proximo rediturum, optat simul ire ut illa nova, et insolita videat, ut reversus possit sodalibus suis narrare quæ viderit, quis cultus homininum, quis situs locorum, quæ magnitudo urbum, quæ celsitudo domorum,'quæ copia rerum venalium, quod invenerit, quod emerit, quod attulerit. Reversurus ergo libenter exit, sed si quis exilium, unde reditus amplius sperari non posset, ire eum compelleret, non sine magno gemitu et dolore de patria domo exiret. Li- B benter ergo exit, ut redeat, videre ea quæ foris sunt, aliquando appetit ut vel ditior vel recentior ad sua revertatur. Mansionem autem perpetuam non nisi in domo patris sui, et cum domesticis ejus, inter quos natus, et cum quibus enutritus est, habere desiderat, cum illis vivere et inter illos senescere, ab illis optat nec in morte separari, ut nec moriens deserat, quos vivos, et notos, et charos habebat. Hanc cupit semper habere societatem, hanc mansionem, has delicias, hancjucunditatem. Nihil extra requirit, nihil amplius concupiscit. Taliter studeamus conversari in domo Domini, et inveniemus pacem pariter, et requiem, et jucunditatem. Simus simplices aliena. non concupiscentes, delectationes quas nobis C Deus præparavit, quæ in domo ejus inveniuntur, magis quam oblectamenta mundi hujus amantes. In eis jugiter exerceamus cor nostrum. Lætificemus animum nostrum, accendamus affectum. abemus ibi fontes lucidissimos. Habemus prata florida, campos planos et spatiosos, vineas uberes, greges fecundos, messem fertilem, pomaria fructifera, hortos irriguos, et omnium deliciarum genera, quæ mens bene potest petere vel feliciter possidere. I. Dic, oro apertius, quænam sint hæc, quæ recitasti, oblectamenta. D. Arbores fructiferæ sunt homines justi bonorum operum exempla nobis ad refectionem portantes, fontes sunt sapientes, campi humiles, vinæ per disciplinam semetipsos excolentes, di- D transeuntibus a latere hinc inde pateant quæversis virtutibus quasi horti, et prata vernantes, messe laboris sui alios reficientes, et gregem fidelium verbo,et exemplo alios ad fidem trahendo, et quasi pariendo multiplicantes. Has delicias in domo Dei extrinsecus habemus, exceptis illis singularibus epulis, quibus mater gratia nos intrinsecus quotidie saginat et reficit. Ingrediamur ergo nunc, et Dominus dux erit nobis, ut dirigat gressus nostros in semita mandatorum suorum, ut recolentes miserationes ejus, quæ a sæculo sunt, in ejus amore exerceamus cor nostrum, et accendamus desiderium (Psal. cxvIII). Cum autem ingressi fuerimus, ego ducam te præcedens per omnia a prima fronte domus usque ad interiora penetralium, in longum, et latum, et altum, universa lustrabimus cænacula, et tristega, tan

cunque sive ad aquilonem sive ad austrum, hoc est, ad dextram et sinistram quasi extra arcam in diluvio fiant. Spatiosa quidem, sed non fastidiosa erit ista deambulatio, ubi intrinsecus lantarum rerum varia oblectatio transeuntibus erit obvia, et rursum per fenestram prospicientibus foris tam mirabilis confusio et fluctuatio mutabilitatis mundanæ, oculis longe lateque de alta specula ac firmissima statione intuentibus erit subjecta. I. Ecce ad principium mundi ingredimur, sed ego cum oculos retrorsum flectere incipio quasi extra mundum, et ante tempora quid sit scire cupiens nihil video. D. Ab alto exordio interrogationes tuæ initium summunt.

« PoprzedniaDalej »